1
Grandia Romulidum quisquis monumenta reuoluens,
Atque inhians prisci temporis historiae
Degeneres animos, aut longe deteriore
Nunc homines fictos clamitat esse luto,
5
Despicit et magnos ausus et dia repeta,
Quae nostra haec aetas protulit, omnigenis.
Excellens studiis et miris artibus aucta,
Desipit aut foeda liuet ab inuidia.
Pyramidum moles, magnae miracula Memphis,
10
Aut Triuiae templum, Daedaleusque labor,
Pausylipi aut rupes, tumulo praeclara Maronis,
Iamdudum aerisonis peruia quadriiugis,
Horrendamue palus spirans Pontina mephitim
Conuersa in campos protinus innocuos,
15
Laetarum agricolae segetum genus omne ferentes
Regium opus, quo nil grandius esse queat,
Ostendunt, populi quid possit uiuida uirtus,
Dum numero innumero iussum opus aggreditur:
Non ego, sed coecum miretur talia uulgus,
20
Et toto attonitum pectore suspiciat.
Credo equidem, saeclis obliuiscentibus, aetas
Romani extremas conteret imperii
Relliquias, quarum cineres et nomen inane
Impigra uix poterit noscere posteritas:
25
Sed quae compertas uitam excoluere per artes,
Et procul obscoenam barbariem expulerunt,
Qua foede horrebant homines, cum more ferarum
Squallentes crassa corporis illuuie
Aspera miscebant pro uili proelia glande,
30
Nullum aeuum cursu praepete dissoluet.
His nec longa dies ingrata obliuia ducet,
Nec memori haec hominum diluet ex animo.
Urit adhuc fulgore suo lux alma nepotes,
Nec tenebras, ullum nec timet interitum,
35
Qua primum affulsit ratio, decor, utile, rectum,
Insita et humani uis animi enituit.
Quae cum ita sint, ingens medicinae o fama, CARENE,
Quidnam de magno dicier Hippocrate
Atque aliis aliisque potest, qui munere diuum
40
Maximi in arte Uiri sedibus aetheriis.
Demissi, humano generi in tot saeua ruenti
Exitia, in duris casibus adfuerunt?
Stat sua cuique dies, et quotquot munere terrae
Uescimur, obscuram mortis adire uiam
45
Sors iubet infelix et ineluctabile fatum;
At quamuis legem fallere Persephones
Haud homini liceat, tamen hoc genus aerumnosum
Artis Apollineae saepe eger auxilio,
Aut minus ut crebri densentur funera uulgi,
50
Nec tanta ad Stygias praeda uehatur aquas ;
Aut aliquod miseris ut certa in morte leuamen
Adsit, ne morbus multimode excruciet
Iam desperantes uitae lucemque perosos,
Detur et his saltem mitior interitus.
55
Quot iam uersantes ipsis in faucibus Orci,
Si quando pestis letifera ingruerit,
Tum longo eripuit Medicinae cura labori,
Pristina tum ad uitae munia restituit?
Tam bene promeritos mortales fama superstes
60
Concelebrat cunctos didita per populos.
Europae quondam cum per florentia regna
Extremis ustae e finibus Arabiae
Aduecta immitis contages uariolarum
Bacchari insolita coeperat illuuie,
65
Et raptim paucis ignoscere, iamque minari
Desertis extremum urbibus excidium;
Non pueri primo flentes in limine uitae,
Non armis pubes inclyta, non roseo
Quae reliquas inter praecellunt ore, puellae,
70
Crescentes Ueneris deliciae et Charitum
Laetos nequicquam suspirantes Hymenaeos;
Non incana senum debita iam tumulo
AEtas, non quisquis gauisus luminis haustu
Tam diram potuit perniciem effugere.
75
Quis memoret diram cladem et commune cadauer
Europae atque Asiae? Funera funeribus
Mista senum et iuuenum mens auersata refugit,
Luctifici atque horret temporis historiam.
Sed si multa Uiri diuinum saecula nomen
80
Nocte premunt, nostris eripiuntque oculis,
Primus qui omniuoram sapiens hanc contudit hydram
Perniciemque nouis artibus edomuit;
Quis tacitam linquat et Magnanima Heroina,
Olim quae Europae in finibus, Odrysiam
85
Gentem inter, magnos uicisti prima timores
Gnato et contagis semina luctificae
Indere nec uerita es, nec luctisoni uagitus
Plurima nec potuit flectere te pietas:
Anxia sollicito sed quae sub pectore cura,
90
Qui tibi tunc moestus corde micante pauor,
Ut domitum urenti uidisti febre iacere,
Formosasque genas membraque candidula
Foedari maculis, matrum pulcherrima? Forsan
Spemque metumque inter te quoque poenituit
95
Dulcem quod sobolem uitai e limine, mortis
Iam paene in nigrum compuleras barathrum.
Ne timeas, generosa parens, tibi reddita proles,
Sic Superis uisum, sospes et incolumis
Letifero nunquam posthac obnoxia morbo,
100
Nec turpata genas uiuidulosue oculos;
Iamque tui Angligenae, iam tota Europa salubre
Grata animi recolit mente magisterium;
Iam tibi posteritas summos largitur honores
Diuum, teque piis addit imaginibus,
105
Ex quo insperatae populo haec uia aperta salutis
Tartarei ad ripas fluminis horrisonas
Rarior umbrarum glomeratur turba silentum,
Nec tam saepe nigras itque reditque uias
Terribili squallore Charon, quoque litore opaco
110
Sutilis interdum cymba quiescit iners.
Fracta tamen, sed non radicitus exturbata
Arte noua, huc illuc serpit et insidias
Improba uis morbi nectit, miserosque parentes,
Heu ! frustra exemplis consiliisque alacres,
115
Prole orbat uiduatque domos ; magnumque repertum
Moesta Thyesteis prosequitur precibus,
Et lymphata Deos, medicis ut talia reddant
Hoc non promeritis, flagitat orba Parens.
Sed post tot casus, post tanta pericla, CARENE,
120
Quorum mens tetra exhorret adhuc specie,
Humanae sobolis crudelem exscindere pestem
Atque hoc mortis iter claudere quis potuit?
Magna Uirum nutrix et Uirtutum Anglia salue,
Et Charitum et diae grata domus Sophiae,
125
Qua nil prisci olim maius nouere Parentes,
Uentura aut noscet postmodo progenies!
Angligenae salue Gentis decus, inculte salue
IENNERE et nostris, concilio Superum
Addite, iam tandem uotis assuesce uocari,
130
Laudibus et gestis clarior Herculeis,
Qui postquam terras monstris purgauit, Olympo
Exceptus mensis accubat Indigetum.
Per te alacres tandem florenti aetate puellae
Sancta ineunt tuti foedera coniugii;
135
Anxiferae per te leuis est dolor Ilithyiae,
Fitque minor duri cura puerperii,
Quandoquidem infantes materno ex ubere raptos
Amplius haud perdit funere dira lues,
Ceu cum sternit humi uiolento turbine grando
140
Pallentes uiolas deciduasque rosas.
Tempus erit, nec uana loquor, uoluentibus annis
Quando posteritas sedula peruoluet
Saeclorum annales, ueterum et benefacta parentum,
Tartareo discet pestiferam e barathro
145
Euasisse luem, quae, ceu feralis Erinnys,
Quam labor, et metus, et pallida mors sequitur,
Occulto inficiens auras malesana ueneno
Heu! immaturis perdere funeribus
Atque cateruatim properabat sternere gentes,
150
Ocyor et uentis et uolucri igne Iouis.
Discet, ut immitem quo posset flectere Erinnym,
Ipsa suam Mater sponte dedit sobolem;
Discet, ut Anglus homo iussit sperare salutem,
Et docuit gentes grande magisterium,
155
Quo fieri incolumes possent uitamque beatam
Exsortes morbi ducere letiferi.
Namque ille arcanis naturae admissus ut atrum
Pus uacuis ductum uidit ab uberibus
Uaccarum, attactu dextram foedare bubulci
160
Atque ipsam paribus spargier hinc maculis;
Instituit morbi certas euoluere leges
Atque triumphatam pellere ab Orbe luem.
Tunc Amor exsultans, Charitum stipante corona,
Exsiliit, matri et rettulit Idaliae,
165
Diae uirgineum formae decus atque lepores
Amplius haud foedae damna timere luis.
Nauifrago ueluti cum sospes ab aequore nauta
Exhalanti uix ore trahens animam
Dum manibus prensat scopulos, et litus amicum
170
Arripit, horrisonum respicit Oceanum,
Et ceu dura silex riget atque immobilis haeret;
Sic postquam Eumenidum maxima, quae soboli
Humanae tantam cladem tantosque labores
Intulerat, certo uulnere procubuit,
175
Ingenti natura parens perculsa stupore est,
Totque leuata malis credere uix potuit
Aduenisse diem, Iennero quae auspice, leti
Innumeras tandem clauderet una uias.
Relligio inuento plausit. Fanaticus error
180
Et peste et saeua saeuior Eumenide
Immundo tenuit rabidas sub pectore uoces,
Et pressit saniem in gutture uipeream.
Tum Gens, excellit quae libertatis amore,
Atque iugi impatiens imperat Oceano,
185
Prima dedit primum specimen magnumque timenti
Exemplum populo: calcar at insolitum
Addidit, et uanos prorsus de mente timores
Depulit inuicti Caesaris ingenium,
Plurima ut in propriis tentare pericula gnatis,
190
Per totum uoluit didere et Imperium,
Felices ausus fortunatumque repertum;
Grataque munificus commoda pauperibus
Ultro dedit, pueri possent ut templa salutis
Indugredi et tanto fungier officio.
195
Non secus ac inopes ad limina magna Potentum
Saepe ruunt ingenti et fremitu et lacrymis,
Dum paruae aera stipis uel panis mucida frusta
Poscunt: (urit enim uiscera dira fames,)
Sic ruere innumeros iuuenesque senesque uideres,
200
Et matres casti pignora coniugii
Magni exsultantes deferre ad numinis aram
Et certum uitae poscere praesidium.
Sic salui tibi sint nati, sic dextera bello
Inuicta, o CAESAR, pro pietate tua!
205
Sic Superi robur suspiratamque salutem
HEROI reddant ocyus Austriaco,
Qui belli fulmen florenti in uere iuuentae,
Consilioque potens, uique animi indomita
Grandibus impatiens gestis affectat Olympum,
210
Unus et immensum sustinet Imperium!
Nec te posteritas, dilecte CARENE, silebit,
Maeonis inque tuo nomine opus faciet
Sed primos inter celebrabere uaccinantes,
Germanique tibi tam bene promerito
215
Ingentes claro reddent pro munere grates,
Magnaque tu magnae pars eris historiae.
Perge agedum atque nouas studiis intende, CARENE,
Uires; per durum gloria anhelat iter.
Tenuis ego interea cultor, non arbiter, artis
220
Paeoniae algenti natus in Illyria,
Quae praeclara Uiris et libertate perenni
Eoos inter surgit et Hesperios,
Non possum grandes mentis depromere foetus,
Nec facere, ut de me fama loquatur anus,
225
Magnis namque aptum rebus mihi Parca negauit
Ingenium et uenam diuitis eloquii;
Sed ueluti affrictuque leui motuque citato
Si forte in gyrum uitrea lamna agitur,
Arte quidem mira, quam nec Titania nouit
230
Circe, etsi magicis clara ministeriis,
Corporibus tenui filo hinc atque inde reuinctis,
Nescio quem cursu praepete suppeditat
Late ignem, insinuans qui se per membra repente
Contrahit et faciles excutit articulos;
235
Talis ego abripior tantae nouitatis amore,
Feruet et inuento concita mens animi,
Dogmata et impatiens IENNERI pando, meosque
Ciues, finitimos et doceo Otmanidas,
Quos inter magni praeclara in sede Byzanti
240
Nescio quid miri UALIUS aggreditur.
Felix cui dederunt tanto bona Numina saeclo
Haec inter rerum uiuere prodigia,
Cum nouus instituit coelo noua furta Prometheus,
Nec uitae igneolam lampada surripuit,
245
Mollia nec uinxit concreto corpora limo,
Sed tulit aetheriis pharmacon e domibus,
Quo uariis uitiata malis moribundaque membra
Instant possent surpier exitio.
Ah! pereat, quisquis ueterum monumenta reuoluens
250
Nil, nisi senta situ, laudibus accumulat.
Quod iuuat humanam speciem redditque beatam,
Hoc quaero, hoc toto pectore suspicio,
Nec laudo aut miror cymbam sublime uolantem,
Siue nouo Sidus lumine conspicuum.