1
1684 Iaspis contra fulgura et tonitrua se haben ibus ualet.
Chalcedonius lapis sanctificatus et circumligatus lunaticos curat. Praeterea qui portat cum, nunquam mergetur, neque uexabitur. Pulchrum quoque facit gestantem et fidelem et potentem, et omnia perficientem. Sculpere oportet Martem armatum et uirginem stolatam ueste circumfusam tenentem laurum perpetua consecratione.
Aristoteles in lib. de Lapidibus ait: « Smaragdus suspensus in collo uel portatus in digito defendit a casu epilepsiae suspecto. » Unde mandamus nobilibus ut semper collo filiorum suorum suspendatur, ne in hanc infirmitatem incidant. Smaragdus ad omnem diuinationem probationem habet; in omni negotio portatus adauget substantiam et corpore et sermone.
Sardius uiginti hordei granorum pondus portans, si in collo fuerit suspensus uel in digito portatus, non uidebit terribilia seu timorosa in somniis, et incantationes et maleficia non timebit.
5
Chrysolithus omne genus serpentinum fugat, lapis spissus et lucidus similis auro. Hic applicatus ad rasuram auri, lauatus, phylacterium tutamentum [ f. tutissimum] est ad nocturnos timores, transiectus setis asininis, alligatus in sinistro brachio daemonia uincit. Est enim super. . . . . . . et amoris et iustitiae. Facit autem aduenam susceptum, et eloquentem, et gratiosum et amabilem ab his qui eum uident, et omnia ei aperit. Iuuat etiam ad indignationem oculorum.
Beryllus lapis est magnus et lucidus. Sculpe in eo locustam marinam et sub pedibus eius corniciam, et sub gemma pone herbinam modico auro inclusam consecrata gestato esse malorum omnium uictorem facit, et ad oculorum uitia omnem ualetudinem tribuit, et si hunc lapidem in aqua miseris, et de aqua illa potum dederis, raptum spiritum ac suspiriosum sanabit, et ab hepatis dolore liberabit. Utilis est portatus, et qui hunc lapidem super se habuerit, contra inimicos dimicans uictor existet. Inuenitur in India similis Smaragdo, sed cum pallore.
Topazius cum ab aliquo fuerit deportatus, nullus ei nocere poterit inimicus. Hoc ad maleficiorum auersionem habere in 1685 domo bonum est.
Iacinthum si quis habuerit in collo suspensum uel in digito, si intret in regionem pestiferam non laedetur, sed potius ab omnibus honorabitur, et eius petitiones adimplebuntur.
Amethystus, si aqua lauetur, et sterili mulieri detur, continuo concipiet.
10
Achates mulierem abortiuum habentem adiuuat, et cito egredi cogit.
Sardius bonus est portatus, a mulieribus amabilis est. Sculpe in eo uineam et haederam inuolutam.
Onychinum si quis habuerit, uidens uisionem interpretari ualebit.
Corneolus in collo uel digito portatus mitigat iram et contentionem.
Casteis aptus libertati. Nam qui consecrauerit eum, et perfecerit quae in eo fieri debent omnino impetrabit libertatem. Oportet autem sic perficere adeptum lapidem. Sculpe in eo scarabaeum, deinde sub uentre eius stantem postea protundatur in longitudinem, et cum aurea fibula consecratus, et in loco praeparato et ornato positus ostendet gloriam quam ei Deus concessit.
15
In iaspide ergo fidei uiriditas designatur. In sapphiro spei coelestis altitudo; in Chalcedone flamma charitatis internae figuratur: in smaragdo autem eiusdem fidei fortis inter aduersa confessio: in sardonyce sanctorum inter uirtutes humilitas: in sardio reuerendus martyrum cruor exprimitur: in chrysolitho uero spiritualis inter 1686 miracula praedicatio: in beryllo, praedicantium perfecta operatio: in topazio eorumdem ardens contemplatio; in chrysopraso beatorum martyrum opus pariter et praemium; in hyacintho doctorum coelestis ad alta subleuatio et propter infirmos humilis ad humana descensio. In Amethysto coelestis semper regni in humilium animo memoria designatur . Itaque singuli lapides pretiosi singulis sunt fundamentis deputati, quia licet sint omnes perfecti quibus ciuitas Dei nomen in monte. Sancto eius ornatur atque fundatur, spiritualis tamen gratiae sunt luce fulgentes.
Subsequuntur deinde sexdecim uersus ueteri Gallico idiomate eadem manu et scripturae forma exarati, sic: Ici sunt nume les duze pieres Ki sont tenues as plus cheres, Iaspe, Saphir, Calcedoine; Smaragde, Sardonice, e Sarde; Crisolit, Berit, e Topace; Crisopras, Iacint, e Ametiste: De saints umes portent figure, Ki Deu seruent sen poure, Tutes maneres de saintete, Unt a umes figure, Ki a Deu uoldra seruir, Cumides pieres cuites clarzur, En la Cite Deu sera pose, E el fundament bien alloe, En uisiun de paiz reposera, En laquel senfin ioir porra.