Frg. IA (Sangallensis 908, p. 274)
*** … [tum minime ea probitas uidetur conse-] [qui a fort]una tua potius quam a na[tura, cum] nihil quod cupias latere deprehendi [potest; de-] nique omnia agis ut qui scias in conspe[ctu et iudi-] cio omnium esse quod gesseris. Lateant ergo {h}ii quos deprehendi pudet [– nec uero] bonae conuersationis est nimis pet[ere secre-] tum; et tamen mali frustra arbitros f[ugiunt:] quid enim eis prodest non habere co[nscios, cum] habent conscientiam? Ueniant sane ad [nos qui uo-] lunt arbitri, quam uolunt seueri iudic[es morum] atque uirtutum nec tantum Catones nost[ri, sed et pe-] regrina Lac{a}ed ⟨a⟩ emoniorum et Athen[iensium] nomina: nullum profecto tempus, null[um diem,] nullam denique horam in actibus tuis quam [non admi-] rentur inuenient. Tibi enim cubil[e nudus caes-] pes aut tenue uelamen in caespite, nox [in uigiliis,] dies in laboribus, iniuria iam pro uolunta[te, lorica] non tam munimen quam uestimentum, [comitatus] non adparatus sed conuersatio: postre[mo militia,] qui aliis procinctus, tibi usus est. Nec inmerito: te ita communem alacrit[ati ac ro-] bori, labori ac potestati natura forma[uit, ut te in] ore o[mni]um grauares la[.]oran[.]ra[………] proximitas tua i[..] uelocitatem tuam [……]
Frg. IB (Sangallensis 908, p. 273)
*** …na tentorio in aequum q[…….]gu[.] [se in suum] tentorium ducit. Tunc, si quid a bellis [uacat, a]ut situs urbium aut angustias montium [aut lata] camporum aut fluminum transitus aut [uiarum] spatia metiris atque ibi quis pediti, quis [equiti] accommodatior locus, quis excursui [aptior, qu]is receptui tutior, quis stationi uberi[or, explo]ras: ita ad bellum proficit etiam ipsa in[tercaped]o bellorum. Iam uero praeter Mar[tias laud]es cuius tanta in consiliis alacritas, in [iudici]is seueritas, in conloquiis mansuetu[do, in uult]u aequalitas, in ira breuitas, in amore [diuturn]itas? O fortunatissimum orationis [meae te]mpus: uera me dicere omnes fatentur; [queruntu]r hactenus me de actibus tuis aliquanta [omisisse]. Et quidem multum dicturo obest igno[rantia: d]ebet nosse quem loquitur. Nec sola [illa de u]iris fortibus praedicanda sunt quae pu[blica fa]ma denuntiat. Nam et cum uictoria per[hibetur tan]tum, designatur hoc nomine quidquid [recipi]t fauens fortuna bellorum: non tamen [hoc nom]en tum impleat animos, ut si ipsa itinera [atque moli]mina et imago certaminum et uulnera [et exit]ia et hostili caede puluis cruentatus [exprimantur et oculis mentis ostendantur.]
Frg. IIA (Sangallensis 908, p. 270)
*** … [pro his me laudibus] [tuis, tua merita licet dicendo aequare non ua-] lentem, in collegium togae senatus adsciuit, pro his me laudibus tuis Roma cum principe uicturo aere formauit, pro his denique nuper ad honoris maximi nomen ille nascenti soli prox[i-] mus imperator euexit. Intellexit enim, qua fide eius pr[ae-] sentis gesta memorarem, qui de absentis meritis non tacerem. Iam considera, ductor inuicte, quanta tibi haec agenti praemia deb[e-] antur, pro quibus mihi tanta sunt conlata referenti. Tibi quidem nullum commune praemium nec par ceteris honor aut laus aliqua usit[a-] ta referenda est. Habes tamen praemiatrice[m] conscientiam tuam: etenim recte factorum summus fructus est fecisse nec ullum uirtutum pretium dignum ipsis extra ipsas est. Ergo uel ego uel alii qui in hac dicendi professione sunt, quotiens de actibus tuis aliqua disserimus, aut ingenia nostra exercemus aut uota; ceter[um] tu tibi inniteris, ad te respicis nec ullum quod imitari uelis exemplar extra te quaeris; et tamen nulla regio, nullus locus, nulla denique lingua laudibus tuis uacua est. Euntes in Thracia[m] triumphum, qui consiliis tuis intra Hispanias [..]
Frg. IIB (Sangallensis 908, p. 269)
*** … [aspice, qui parcissimus] [t]ui aestimator es, quam enormis ubique et quam [i]nsueta gratulatio sit, cum aliquis index de ac[t]ibus tuis secunda loquitur. Praeter id enim quod [i]n te mundi amor consonat, quem probasti, tum [i]n successibus tuis ueritas ipsa delectat: nemo enim de fama dubitat quotiens uicisse te nuntiat. [D]elatus ego in augusti litoris sinum, qua Salonas usque per anfractus terrae pronum pelagus [i]nlabitur, nactus sum quendam qui se tuis recentibus gestis interfuisse memoraret. «Gothorum» inquit «manus uniuersa cum rege exierat Romana populatum. Hoc ut dux comperit» — [I]am non expectaui ut diceret «progressus est, manum contulit», neque enim haec a te acta dubitabam, quaesiui statim, ubi qualiter quantosue fudisses. Tunc ille: «Ad montem» inquit, «quem Colubrarium quasi praescia uocauit antiquitas (in eo enim nunc rei publicae uenena prostrata sunt), maximam hostium partem inprouisus, ut solet, neci dedit [f]usisque peditum copiis, quae plurimae erant, ipse [p]alantes turmas persecutus stantes robore, [f]ugientes alacritate conpressit. Nec multo p]ost rex ipse cum reliquis copiis suis adfuit [d]efixusque horrore subito calcata prope cadauera