1
Qui credit in Christo, et sequitur eum ad ueram ducentem uitam, sicuti Israelis populus Moysen secutus terram repromissionis ingressus, hic confidens duce Christo abrenuntiat inimico, et angelis eius, et uniuersae magicae curiositati, quae constat eius per angelos Satanae. Deinde renuntiat operibus eius malis, et culturae, idolis, sortibus, et auguriis, pompis, et theatris, fornicationibus, ebrietatibus, choris, atque mendaciis. Haec sunt et alia serpentina, quae stringunt animas hominum, et ad inferni carcerem ducunt. His ergo malis se homo expediens, has catenas post dorsum suum uelut in faciem proiiciens inimici, iam sincera uoce pronuntiat.
Credo in Deum Patrem omnipotentem. Bene incipit a credulitate confessio, quia sic beatus Paulus expressit. Corde, inquit, creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem . Credis ergo in Deum Patrem omnipotentem: Deum ingenitum, qui ortus a nullo est, a nullo coepit: Deum inuisibilem, quem nullus carnis oculus uidere sufficit: Deum incomprehensibilem, qui omnia comprehendit: Deum immutabilem, qui non mutatur temporibus, nec senescit aetate, sed semper idem est: qui non in tempore coepit uiuere, sed semper uiuens, nullum patitur successorem: Deum bonum et iustum coeli et terrae Creatorem. Hunc confiteris Deum, sed eumdem confitearis et Patrem Filii necesse est: nemo enim Pater est sine Filio: Pater ergo per Filium est, habens utique Filium, cuius sit Pater. Et haec est pia confessio in Deum; ut eum non solum Deum scias, sed cognoscas et Patrem, Patrem uiuentis uerbi, uirtutis ac sapientiae propriae: qui ante omnia saecula, ante omnium principium, ante omne omnino tempus ex se genuit Filium, Spiritus Spiritum, Deus Deum; in quo sunt condita uniuersaquae in coelis, et quae in terra; uisibilia, et inuisibilia, sicut docet Paulus , et consignat Ioannes: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil .
Credens ergo in Deum Patrem, statim te confiteberis credere et in Filium eius Iesum Christum. Hic est Filius Dei Iesus Christus. Iesus qui Hebraeorum lingua interpretatus, Saluator intelligitur: Christus uero regiae dignitatis appellatio est: ueluti saluator et rex, unus atque idem Christus Iesus. Hic propter nostram salutem descendit a Patre de coelis, et simile nobis corpus accepit. Natus ex Spiritu sancto, et Uirgine Maria sine ulla uiri operatione: corpus ex corpore, Spiritus sancti uirtute, generatum est; manens Deus, homo factus est, ut hominibus et uisui et doctrinae saluti esse posset: quia aliter diuinitas ab hominibus sustineri non poterat nisi corporis assumptione uisibilis.
Natus ergo ex sancta et incontaminata Uirgine, ut sanctae natiuitatis nobis praestaret initium. Natus est, secundum quod ante dictum fuerat per prophetam: Ecce uirgo in utero concipiet, et pariet Filium, et uocabitur nomen eius Emmanuel: quod est interpretatum, Nobiscum Deus ; . Crede ergo, hunc, qui ex Uirgine natus est, nobiscum esse Deum; Deum ante saecula de Patre; hominem ex Uirgine propter homines. Uere incarnatum, non putatiue, sicut quidam erronei haeretici erubescentes mysterium Dei in phantasmate dicunt factam Domini incarnationem: quia non uere fuerit quod uidebatur, sed oculos fefellerit hominum. Quod absit omnino a Dei ueritate. Si enim falsa incarnatio est, falsa erit et salus hominum. Quod si uere salus in Christo est, uera aeque incarnatio est. In ipso utrumque existens; homo, quod uidebatur; Deus, quod non uidebatur. Manducans ut homo, et pascens quinque millia hominum quinque panibus, quia Deus. Dormiens ut homo in naui, sed uentis et mari imperans, quia Deus. Manus cruci affigens uelut homo; sed paradisum confitenti se latroni tribuens, quia Deus. Mortem postremo suscipiens deposito ad modicum corpore, ut homo; sed quatriduanum mortuum de sepulcro suscitans, quia Deus. Utrumque ergo credendus est Christus; Deus, et homo: quia sicut homo ex passionibus agnoscitur, ita Deus ex diuinis operibus manifestatur. Habes ergo unde respuas magistros fallaciae. Si quis tibi hominem tantummodo Christum fuisse in auribus susurrare tentauerit, dicito quia homo per praedicta factus est; quem ex uirtutibus, et professionibus iam cognoui, dicente ipso Saluatore ad Iudaeos: Si mihi non uultis credere, uel operibus credite. Et cognoscite, quia ego in Patre, et Pater in me .
5
Sequitur ut credas Dominicae passioni; et passum confitearis Christum, crucifixum a Iudaeis, secundum praedicta prophetarum. Et uide ne erubescas in passione Domini tui. Si forte aliquid infidelitas Iudaeorum, uel stultitia gentium de magnifica Christi cruce blasphemare uoluerint, memento semper dicti Domini: Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo, qui est in coelis . Nec sane est unde confundaris, si in quo sacramento passus est Christus, intelligas. Passus est non diuinitate, sed carne. Deus enim impassibilis semper est. Passus autem est carne, sicut apostolus docet , ut eius uulnere salus humano generi proueniret: sicut etiam propheta praedixerat Isaias. Et ipse, inquit, passus est pro peccatis nostris, uel uulnere eius sanati sumus omnes . Nostro enim peccato passus est Christus, ut nobis iustitia donaretur. Sub Pontio ergo Pilato passus est. Tempus designatur, quo Pontius Pilatus fuit praeses Syriae et Palaestinae. Hoc autem ideo caute ponitur, quia aliquanti haereticorum daemoniacis fraudibus decepti diuersos garriunt christos. Tu ergo et tempus passionis edoceris; ut eum, qui uere sub Pontio Pilato pro salute mundi passus est Christus, non passum aliquem alium fatearis. Mortuus est ergo, ut mortis iura dissolueret.
Tertia die resurrexit uiuus a mortuis, sicut ait propheta, inter mortuos liber . Neque poterat Christus a morte detineri, qui et mortis, et uitae totam obtinet potestatem. Ascendit in coelos, unde et descenderat: quia Nemo, inquit, ascendit in coelum nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui erat in coelo . Sedet ad dexteram Patris, secundum quod dictum est in Dauidicis ex persona Dei Patris ad Filium: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum . Inde uenturus iudicare uiuos et mortuos. Crede quoniam hic ipse Christus Dominus noster ueniet cum angelis et uirtutibus eorum, tam uiuos quam olim mortuos iudicare: ut reddat singulis secundum opera eorum: hoc est, iustos ad uitam aeternam constituat; impios autem aeternae poenae subiiciat.
Credis et in Spiritum sanctum. Hic Spiritus sanctus unus est, sanctificans omnia, qui de Patre procedit, solus scrutans mysteria et profunda Dei, qui in specie columbae de coelis uenit in Christum. Hic Spiritus sanctus unus quidem est, sed multiplex in uirtutibus et in operationibus. Ipse diuidit gratiarum dona singulis prout uult . Ipse prophetas constituit, apostolos impleuit; et ipse tempore baptismi animas credentium, corporaque sanctificat; sine cuius operatione nulla potest creatura ad aeternitatem peruenire: in cuius gloriam etiam angeli prospicere concupiscunt . Qui et sedes et dominationes, et uniuersas coelorum uirtutes sua maiestate sanctificat. In quem Spiritum sanctum si quis blasphemauerit, non habet remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro, sicut ipse Dominus pronuntiauit .
Hanc Trinitatis fidem, fratres, in cordibus firmate uestris, credentes in unum Deum Patrem omnipotentem, et in Filium eius Iesum Christum Dominum nostrum, et in Spiritum sanctum, lumen uerum, et sanctificatorem animarum, qui est pignus haereditatis nostrae, qui nos, si in eum fuerimus intenti, deducet in omnem ueritatem, et faciet coelestibus cohaerere. Hanc enim regulam fidei apostoli a Domino acceperunt, ut in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti omnes gentes credulas baptizarent . Haec in uobis maneat fides; hoc depositum custodite, charississimi, deuitantes profanas uocum nouitates et oppositiones fallacis scientiae .
Si gentiles suadent multos patres iterum colere, tu retine beatam professionem tuam, quia unum confessus es Deum Patrem: nec enim natura fert, ut unus homo plures habeat patres. Si Iudaeus Christum Dei Filium non credere suadet, sit tibi tamquam hostis; aut impugnandus, si tanta tibi est scientia Scripturarum; aut certe deuitandus, si exercitatio deest. Si quis haereticus sub nomine Christiano aut Christum tibi creaturam tradit, aut Spiritum sanctum alienum esse a Patris et Filii gloria persuadet, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus; quia te ad idololatriam deducit, cum creaturam colere persuadet. Et cum te quaestionibus tortuosis nititur implicare, recurre ad murum fidei tuae, et dic secundum Apostolum: Ego absolutus sum, ego sanctificatus sum, ego iustificatus in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei mei . Nihil de hac Trinitatis professione nuntiabo, ne saluti meae damnum, et fidei faciam detrimentum.
10
Post confessionem beatae Trinitatis, iam profiteris credere sanctam Ecclesiam catholicam. Ecclesia quid aliud, quam sanctorum omnium congregatio? Ab exordio enim saeculi, siue patriarchae, siue Abrabam, Isaac, et Iacob, siue prophetae, siue apostoli, siue martyres, siue caeteri iusti qui fuerunt, qui sunt, qui erunt, una Ecclesia sunt, quia una fide et conuersatione sanctificati, uno spiritu signati, unum corpus effecti sunt: cuius corporis caput Christus, sicut perhibetur et scriptum est . Adhuc amplius dico. Etiam angeli, etiam uirtutes et potestates supernae in hac una confoederantur Ecclesia; Apostolo nos docente, quia in Christo reconciliata sint omnia, non solum quae in terra sunt, uerum et quae in coelo . Ergo in hac una Ecclesia crede te communionem consecuturum esse sanctorum. Scito unam hanc esse Ecclesiam catholicam in omni orbe terrae constitutam; cuius communionem debes firmiter retinere. Sunt quidem et aliae pseudo–ecclesiae; sed nihil tibi commune cum illis; ut puta Manichaeorum, Cataphriguarum, Marcionistarum; uel caeterorum haereticorum, siue schismaticorum; quia iam desinunt istae Ecclesiae esse sanctae: siquidem daemoniacis deceptae doctrinis, aliter credunt, aliter agunt, quam Christus Dominus mandauit, quam apostoli tradiderunt. Credis deinde in remissionem peccatorum. Haec est enim gratia, qua credentes, Deum Christum confitentes, consequuntur per baptisma remissionem suorum omnium peccatorum. Unde et regeneratio dicitur; quia plus homo innocens, et purus redditur, quam cum de matris suae utero generatur. Consequenter credis et carnis tuae resurrectionem, et in uitam aeternam. Reuera enim si hoc non credis, frustra in Deum credis. Totum enim quod credimus propter nostram credimus resurrectionem. Alioquin si in hac uita tantum speramus in Christo, uere, ut ait Apostolus, miserabiliores sumus omnibus hominibus ; quando utique ad hoc Christus carnem suscepit humanam, ut communionem uitae perpetuae mortali nostrae substantiae impertiret.
Multi quidem sunt haereticorum, qui distorquent fidem resurrectionis, uindicantes solius animae salutem, negata carnis resurrectione. Sed tu, qui in Christum credis, carnis tuae resurrectionem profiteris. In hoc enim Christus et mortuus est, et resurrexit, ut et uiuentium et mortuorum dominetur . Nec sane superuacue hoc credis. Habes siquidem auctores idoneos. Accipe Isaiam prophetam dilucide praedicantem: Exsurgent mortui, et resurgent qui sunt in monumentis, et suscitabuntur qui sunt in terra . Habes et ipsum Dominum prophetarum in Euangelio promittentem: Ego sum resurrectio et uita; qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, uiuet . Et alio loco: Amen dico uobis, uenit hora cum mortui qui sunt in monumentis, audient uocem Filii Dei; et resurgent, qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae, qui autem mala gesserunt, in resurrectionem iudicii . Habes apostolum Paulum asseuerantem: Oportet corruptum hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem . Scitote ex duplici nos esse substantia, id est, corpore et anima. Corpus quidem mortale, anima uero immortalis. Cum homo ex hac uita deficit, non anima moritur, sed ea recedente solum corpus emoritur; et putrescente in terra corpore, anima pro suo merito aut in loco lucis aut in loco caliginis reseruatur; ut in die aduentus Domini de coelo, cum uenerit cum sanctis angelis suis, resuscitatis omnibus, et animae reuocentur in corpora, et iusta sit bonorum malorumque discretio. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum: impii uero, et iniqui in tenebras inferi, ubi erit fletus oculorum, et stridor dentium, sicut scriptum est.
Ut autem de corporis resurrectione non dubites, accipe uel unum exemplum de mundanis rebus, sicut docet Apostolus . Ecce granum tritici, mortuum, aridum, seminatur in terra; et rore coeli madefactum, cum putruerit, tunc demum uiuificatur, et surgit. Puto, qui granum tritici resuscitat propter hominem, ipsum hominem seminatum in terra resuscitare poterit: immo et potest et uult. Nam sicut granum pluuia, ita corpus Spiritus rore uiuificandum, sicut clamat Isaias ad Christum, ros, enim, inquit, qui abs te est, sanitas est illis . Uere sanitas, quia resuscitata corpora sanctorum amplius iam mori non metuunt. Uiuent enim cum Christo in coelo, qui uixerunt secundum praecepta Christi et iustitias in hoc mundo: haec est aeterna, et beata uita illa, quam credis: hic fructus totius fidei, et bonae conuersationis: haec spes, propter quam nascimur, credimus, et renascimur. Propter hanc et prophetae et apostoli et martyres tam labores inextricabiles sustulerunt, quam mortem cum gaudio susceperunt. Hanc uitam nec gentilis habebit, nec Iudaeus incredulus possidebit; sed nec uitiis et criminibus seruiens Christianus; quia solis est fidelibus et caste uiuentibus praeparata.
Quod cum ita sit, charissimi, manete in his quae didicistis et tradita sunt uobis. Retinete semper pactum, quod fecistis cum Domino, id est hoc symbolum, quod coram angelis et hominibus confitemini. Pauca quidem sunt uerba; sed omnia continent sacramenta. De totis enim Scripturis haec breuitatis causa collecta sunt, tamquam gemmae pretiosae in una corona compositae, ut quoniam plures credentium litteras nesciunt, uel qui sciunt, per occupationes saeculi Scripturas legere non possunt, habeant sufficientem sibi scientiam salutarem.
Ita, charissimi, siue sedetis, siue operamini, siue dormitis, siue uigilatis, haec salutaris confessio uoluatur in pectoribus uestris. Sit animus semper in coelo, spes in resurrectione, desiderium in promissione. Crux Christi, et gloriosa passio cum fiducia praeferatur; et quotiens inimicus mentem tuam aut timore, aut auaritia, aut ira titillauerit, responde illi minaciter, dicens: Et abrenuntiaui, et abrenuntio tibi, operibus pariter, et angelis tuis; quia credidi Deo uiuo et Christo eius, cuius Spiritu signatus nec mortem didici iam timere. Sic uos tuebitur manus Dei, sic Spiritus Christi sanctum custodiet introitum uestrum, ex hoc nunc et usque in saeculum; cum meditantes Christum dixeritis ad inuicem: fratres, siue uigilemus, siue dormiamus, simul cum Domino uiuamus; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.