1
RADBERTUS Corbeiensis abbas, Confessoribus Christi.
Ad memoriam sanctorum martyrum Rufini ac Ualerii. Cum nos supplicationis detulisset affectus, oblatus est nobis certaminis eorum libellus, cuius historiae deprauatam uidens seriem, seu propter antiquitatem, seu propter scriptoris imperitiam, ad emendatioris styli formam transferre conatus sum, petentibus id ipsum loci ipsius habitatoribus. Religiosum sane, ut credimus, obsequium, ac sanctis martyribus dignum, ut quorum doctrina uitae nobis iter ostensum est, quorum exemplis ad uirtutum studia imbuti sumus, quorum precibus saluamur ac praesidio protegimur, eorum quoque uictorias, ad nostrae fragilitatis institutionem, monimentis inseramus, nec perire per negligentiae torporem patiamur utilem nimis atque salutarem cunctis pie legentibus prouectum. Si enim uestis exiguae particula, uel modicus resoluti corpusculi puluis, de sanctorum memoriis comparatus, ineffabile fidelibus praebere patrocinium creditur, quis digne uel explicare uel cogitare ualeat eorum uita uirtutesque quantam salutis materiam conferant deuotis mentibus, cum replicantur? Inde namque fides firmatur, pietas nutritur, mundi contemptus nascitur, desiderium supernorum generatur, et, ut totum breuiter dicamus, mors aufertur, uita largitur. Sic enim Saluator, qui credit, inquit, in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet . Ad resurrectionem denique ex mortuis, ad immortalitatis bonum perpetuae, historia sanctorum, incentiuum est sanctitatis, gradus prouectionis, ianua supernae contemplationis. Quae quanto maiora sint quam uestis aut puluis corporum, quanquam sanctorum, facile comprehendit, quicunque prudenter aduertit. Illa siquidem corruptibilia, haec permanentia; illa terrena, haec coelestia; illa mortalia, haec sempiterna; in illis primae transgressionis sententia praesentatur, in istis nouae libertatis dona comprobantur; utque, quod est, dicamus, illi quod honoris sunt, quod gloriae ista contulere, haec autem ab illis defectum potius pertulere, quam suscepere profectum. Corpus namque quod corrumpitur, deprimit honestatis ac sapientiae meritum, non eleuat, et carni et sanguini amica sunt uitia, contrariae uirtutes. Cum haec ita se habeant, nonne uidetur indignum, dum illa thecis aureis uestiantur, pretioso lapide adornentur, si sordide ista et negligenter habeantur? Quod fit, quando uel ad memoriam posteritatis non statuuntur, uel sententiarum atque uerborum uitiis uiolata, ad dignitatis habitum non reformantur. Non quod uirtutum insignia et gesta sanctorum stupenda, fucos uerborum atque ornamenta requirant orationis, sed quod simplex eorum atque naturalis prolatio, distincta tamen et honesta debet specie enitere, ne sermo confusus et horridus non instruat, sed offendat auditorem. Porro quemadmodum uita sanctorum diligenter atque apte descripta laudes eorum dilatat, ita quoque negligentius habita, gloriam eorum diminuit, Ecclesiae famam obnubilat, Christi uictoriam abscondit. Neque haec loquentes sanctis pignoribus derogamus, quandoquidem cunctis pie se uenerantibus, et peccatorum obtineant ueniam, et uirtutum praestent suffragium, et immortalitatis conferant gaudia. Sed ut ista suspicientes, doctrinam uitamque eorum, quorum sunt in sanctis cineribus memoriae, et audire desideremus, et audita cordis secreto mandemus: ut quorum cineres deuoto reueremur obsequio, eorum uultus mens nostra uiua semper contempletur specie, quatenus spiritus noster eorum semper spiritui iunctus, quos mundus habet occiduos, nos amplectamur uiuentes. Nec enim iure putantur absentes, quibus per memoriam praesentamur, per amorem cohaeremus, per aspectum cordis alloquimur. Qua de re, merito nos redarguendos non aestimo, quoniam studuimus deprauata corrigere, inueterata reparare, quandoquidem per haec utilitati legentium deseruire quaesiuimus. Non enim gestorum fidem corrupimus, sed nostro sub eloquio priorum scriptorum texuimus historiam. Quod si quis nostram spreuerit editionem, legat, si maluerit, antiquam. Nobis satis est nostrae deuotionis studium sanctis martyribus obtulisse, credentium in Christo prouectibus consuluisse, petita rogantibus praestitisse, agones mirabiles pro Christo desudatos non occuluisse. Caeterum imperitorum calumnias, malitia seu liuore conflatas, surda debemus aure transire. Sed ueniamus ad narrationem
Imperantibus Diocletiano et Maximiano Augustis, persecutionis procella Christi Ecclesiis est excitata. Iam quidem Romani orbis fines ueritatis Euangelium illustrauerat, iam coelorum regnum fere gentibus fuerat praedicatum, iam Christi laudes omnis lingua resonabat, omnis natio celebrabat, completa prophetia quae dicit: In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum . Iam Parthus recti tramitis callem didicerat, iam Aethiops cutem mutauerat, iam salutis telo Libya Africaque uulneratae medelam capiebant, Aquilo rigorem glacialem clementia temperarat austrina, occasus lucis suae defectum in ortum porrexerat, bellaces Galli gladios in uomeres, lanceas in ligones conflauerant. Non Scythae feritatem, non Thraces immanitatem, ouina mansuefacti simplicitate, iam nouerant. Ipsa rerum domina Roma superba dudum colla Christi subdere gaudebat humilitati, totus pene mundus in Christi gloriam resultabat, uniuersus orbis mortis de tenebris oculos ad nouae lucis gaudia releuabat. Erat uidere Israelem Iordanis fluentis in nouitatis gratiam superfusum, et per Iesum secunda circumcisione glorificatum Hierichuntina moenia tubarum sonitu subuertisse, Ahin concremasse, habitatores urbis syluarum tabernaculi usibus delegasse, ciuitatem quoque litterarum, saeculi uidelicet sapientiam destruxisse, omnemque Chananaeorum regionem triumphatis regibus possidere. Parumque fuerat Christianorum plebem suos ritus suamque religionem tueri, nisi etiam pro fidei sinceritate, pro uirtutum studio, pro pietatis cultu, reipublicae curis praeficerentur. Palatinas igitur aedes Christi milites obtinebant, urbana negotia disponebant, prouinciarum procurationes administrabant, cernebatur ubique sacer conuentus, sanctitatis stolis et probitatis insignibus radiare; in foro, in plateis, in urbibus, in agris laus Christi personabat. Destruebantur fana, simulacra confringebantur, luci succendebantur; templa uero superno Regi fabricabantur, altaria erigebantur, cateruae populorum ad ecclesias innumerabiles confluebant, hymni cum gaudio celebrabantur, lectiones sanctae, cum timoris horrore diuini recitabantur. Interea uerbum Dei, omni aetati, omni sexui, uniuersae conditioni, secundum uniuscuiusque intelligentiae mensuram, a principibus Ecclesiarum diuidebatur. Dies festi cum spiritualis uoto laetitiae ducebantur, memoriae sanctorum coelesti iam sede quiescentium agebantur; meditabatur in terris supernorum ciuium uita, et, ut ita dixerim, terrena conuersatio in coelestem migrauerat formam. Quid mirum, cum coeli degebant in terris? Coeli, inquit, enarrant gloriam Dei . Plus inferam, non iam in terris, sed in coelis morabantur, de quibus Apostolus: Uestra autem conuersatio in coelis est . Ergo homines, coeli effecti, in coelestibus erant, terrena calcauerant, ad superna conscenderant, mansuris inhaerebant, omnibus per circuitum nationibus et terrori erant et admirationi. Inter eas enim positi, tanquam luminaria in mundo radiabant, ut digne Spiritus sanctus super Ecclesiae suae laude praecinuerit: Quam speciosa est amica mea! quam decora! pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata . Reuera enim speciosa erat, quando sanctis componebatur moribus; decora, quando uirtutum illustrabatur insignibus: unde in uita plebis honesta lunari nitebat pulchritudine, in rectorum meritis solis splendore fulgebat, et per ornatissimam diligentissime religionis modestiam aduersariis cunctis incutiebat tremorem. Tanta igitur stuporis admiratione capti gentium populi conuertebantur, et relicto daemonum cultu, diuinae seruitium religionis profitebantur; utque coelestis participes regni redderentur, sacri fontis desideranter lauacrum expetebant. Sic per tempus plurimum Ecclesiarum status incrementis prosperis augebatur, et gloria earum terris excedens, et cuncta supereminens, festinare uidebatur ad coelum. Nulla enim occurrebat inuidia, nullus liuor nequissimi daemonis obuiabat, quandoquidem coelestis dexterae fulciebatur auxilio. Populus etiam tunc bene de Deo pro pietatis cultu et iustitiae obseruatione promerebatur. Uerum ubi ex multa libertate multaque indulgentia uitiati sunt mores, et disciplina corrupta est, dum alter alteri inuidet, et alter alteri derogat, dum se inuicem mordent et incurrunt, et aduersum semetipsos intestina praelia commouent, dum uerborum iaculis proximorum corda terebrant, dum principes cum principibus, populi cum populis, seditiones et certamina commouent, dum simulatio in uultu, dolus in corde, fallacia profertur in uerbis, et malorum per singula cumulus intumescit, diuina Prouidentia iacturam disciplinae populo suo illatam ex plurima pace et nimia sui lenitate perspiciens, aggreditur primo sensim refrenare lapsantes, et integro adhuc Ecclesiae statu, congregationibusque manentibus, indulget interim eos qui erant in militia tantum gentilium persecutione pulsari. Sed cum nullus ex hoc clementiae eius intellectus populis redderetur, quin potius, uelut ignorantes Deum, absque diuina Prouidentia res agi ducerent, et per hoc eo magis persisterent in malis suis, atque ipsi, qui duces populi uidebantur, et principes diuini mandati immemores effecti, aduersus se inuicem contentionibus, zelo, liuore, superbia, inimicitiis, atque odiis inflammarentur, ita ut tyrannidem potius quam sacerdotium tenere se crederent, Christianae humilitatis et sinceritatis obliti, sacra mysteria profanis mentibus celebrarent, tunc demum, secundum uocem Ieremiae prophetae , obscurauit Dominus in ira filiam Sion; et deiecit de coelo gloriam Israel, nec rememoratus est scabelli pedum suorum in die irae suae. Et sicut iterum dicit, submersit Dominus omnem decorem Israel, et omnes macerias eius destruxit, euertit testamentum serui sui, profanauit in terram sanctuarium eius, destruxit eum ab emundatione et sedem eius in terram deiecit, minorauit dies temporis eius, perfudit eum confusione: quandoquidem gloriam Ecclesiae, quae uelut astra coeli in huius mundi nocte lucebat, in opprobrium et confusionem deduxit, nec in corde posuit, quod populus olim dilectus fuisset, quod agni incontaminati sanguine redemptus; quod multis signis et prodigiis de Aegypto liberatus , quod per fluenta Rubri maris siccata, spirituali Pharaone submerso, transpositus, quod uocem loquentis Dei de coelo audierat, quod pane uitae pastus, quod salutari Spiritus sancti torrente potatus, quod aeternae uitae mysteria et nosse meruit et accipere: horum nihil memoratus, in die furoris Altissimus proiecit omnem sanctificationis suae plebis decorem, ut quae ante fuerat honori fieret in contumeliam, quae prius uenerationi manebat daretur contemptui. Angelorum praesidia submouit, pastoralem munitionem destruxit, testamentum uitae gentibus dedit profanandum, et omnem religionis decorem sordibus et abominationibus profanauit; quantoque fuerat prius gloriosa cunctis, tantum obscura et uilis dedita est uniuersis. Etenim templa Dei uiui ab ipsis fundamentis destruebantur, Scripturae sacrae in plateis publice comburebantur, sacerdotes et principes Ecclesiarum nudati et uincti per foros et plateas trahebantur, et carceribus tradebantur. Effusa est enim contentio super principes, et facti sunt opprobrium uicinis suis, subsannatio et illusio cunctis per circuitum nationibus. Nonus decimus igitur agebatur annus imperii Diocletiani, mensis Martius, dies solemnis Paschae, ut Eusebii narrat historia, cum edicta principis per uniuersum orbem proponebantur ut cunctae quae usquam erant ecclesiae usque ad solum destruerentur, Scripturae sacrae igni exurerentur. Post non multum uero temporis proponuntur et alia, ut Christiani diuersis suppliciis addicti sacrificare cogantur. Hic uero sancti martyres ingens spectaculum et angelis et hominibus efficiuntur , cum persecutorum crudelitate ad supplicia traherentur, ut agones mirandos omnibus desudarent. Per uniuersas ciuitates, regiones, prouincias, impietatis decreta peraguntur, noua et exquisita diuersi generis tormenta Christianis inferuntur. Alii carceribus clauduntur, alii flagris afficiuntur, alii equuleis distenti ungulis abraduntur, traduntur in exsilium, bestiis subiguntur, aquis praefocantur, ignibus concremantur, gladiis feriuntur. Nec ipsis quoque mortuis cadaueribus impiorum manus parcebant, quin aut inhumata bestiis auibusque laceranda proiiciebantur, aut fluctibus immersa piscibus uoranda tradebantur, aut in fauillam redacta, in pelagi profunda dispergebantur.
Hac tempestate insignes uiri, et fidei constantia morumque sanctitate praeclari, Quintinus, Uictoricus et Fuscianus, Rufinus et Ualerius, Crispinus et Crispinianus, cum caeteris suorum sociis Romanae urbis oriundi, Belgicae secundae populis, gentili adhuc superstitione detentis, uerba uitae praedicantes, eos a iugo daemonum ad Christi libertatem uocabant. Qui doctrina mirabiles, uirtutibus illustres, tanquam laetissima sidera Gallias illustrabant. Fama est hos cum beato Dionysio, qui a beato Clemente Romanae sedis pontifice missus fuerat, ut frigida gentilium corda fidei calore animaret, Galliarum fines penetrasse; sed temporum series repugnat. Sanctus namque Dionysius sub Domitiano Caesare anno eius imperii secundo, martyrio coronatus est: isti uero Diocletiano et Maximiano Augustis, immortalitatis gloriam perceperunt. Quod temporis spatium, decem et ducentos non minus continet annos, qui numerus annorum, et nostri et alius aeui homines, non solum certaminis tanti habiles officio denegat, uerum ipsius corporis uita fungi penitus recusat. Ut ergo uerisimilis ratio demonstrat, ille, id est Dionysius, cum adhuc Belgicos caligo gentilitatis perpetua nocte uexaret, illuxit, et perfidiae tenebras ab incredulorum mentibus tanquam Lucifer matutinus amouere coepit. Isti uero cum iam lucis serenum nocturnas dissipauerat umbras, nec tamen perfectum fidei diem praeteritae infidelitatis crepusculum praesentabat, tanquam clarissimi et ueri solis radii fulgentes apparuere; et aduentus sui exortu perfectum credulitatis lumen pollicentes, noctem totius gentilitatis expulere. Ille igitur cum sociis suis, ueritatis uiam Gallorum populis quibusdam initiis retexit, at isti firmis plantis et stabili gressu per eam incedere docuerunt. Nec minus tamen est meriti principium gratiae caecis adhuc mentibus aperire, quam perfectionis plenitudinem dedicare, quoniam luminis ortus omnem claritatis auspicatur integritatem, et plenitudinis summa principii semper ad caput refertur. Sic aurorae roseus fulgor meridianum consecrat splendorem, et huius dignitas candoris orientem ueneratur illuminationem. Alioquin Paulus plantat, Apollo rigat, Deus uero dat incrementum . Non igitur discernamus merita, quorum non largimur honores, nec de coronis litem constituamus, quorum nescimus agones aestimare. Sed illi iudicium relinquamus, qui martyres suos et uincere fecit, et triumphantibus reddidit coronas. Equidem filii patribus officiosam rependant uenerationem, et famuli patronos religiosis studeant obsequiis honorare. Spectent agones, non discernant; mirentur uictorias, non aestiment; stupeant coronas, non iudicent. Cum igitur saeua barbaries cruentis manibus aras daemonum antiqua non religione, sed impietate ueneraretur, et pari consensu una superstitione, numerosas deorum cateruas senescente iamiam mundo suspiceret, nec aliquis ueritatis splendor tenebrosa Gallorum corda illuminaret, tandem diuina pietas indoluit, et ad depellendam mortis caliginem, nouae gratiae praecones destinauit, per quos Belgica, deposito errore, uerum fidei lumen coepit uidere, indeque quotidianis prouectibus augmenta capiendo salutis, usque ad supradictorum, Quintini scilicet, Rufini ac Ualerii tempus, daemonum cultores, quamuis Christi Ecclesiis ornata, complectebatur. Sed ut a profana superstitione prouinciam sancti martyres liberarent, ab urbe Roma profecti, Gallias petierunt, non persecutionis timore, quae tunc per orbem saeuiebat uniuersum, sed zelo charitatis accensi, ut homines a mortis dominatione liberatos in uitae restituerint dignitatem. Quid enim uno in loco uitarent quod ubique detonabat? Aut quid consequentia tormenta metuerent quae libenter pro Christi amore sustinuerunt? Non igitur corporis ut mortem fugerent Gallorum adierunt feritatem, magis uero quatenus per martyrii palmam properarent ad Christum, saeuitiam ferocissimae gentis expetierunt.
5
Hac itaque tempestate Rictiouarus in Galliis praefecturam gerebat. Uir animi feritate crudelis, et impietatis immanitate ipsis truculentior legibus imperatorum. Qui cupiens imperialibus satisfacere decretis, et uesaniae suae furore accensus, grauissimam in Christianos persecutionem coepit agitare; et ut culturam simulacris exhiberent, nunc terroribus, nunc blandimentis suadere, non acquiescentes uero diuerso tormentorum genere necare. Certabat enim daemonis minister, impietatis arbiter, fomes uitiorum, quatenus animas ad coeli palatium properantes, ad tartari profunda deponeret, et Christi sanguine redemptas, denuo daemonicae iugo seruitutis addiceret, diaboli nimirum, cuius uas manebat, imitator. Ille namque in paradisi sublimitate constitutos ad lacrymarum foueam deiecit, iste in uirtutis arce locatos, ad ima uitiorum proturbare quaerit. Expulit ille de amoenitate uernanti, hic auertere tentat ab immortalitatis regno. Et quamuis simili proposito et eadem studeant intentione, diuersa pugnant arte decipiendi. Diabolus enim, ut fallat, serpentina fraude blandus seductor accingitur, hic uero, ut perdat, dolis uiolentiaque circumdatur. Crescit enim saeuitiae cumulus aduersus innocentiam semel addictam, etiam famulatus tormentis disquiritur, qui primo lenocinante fauore suadebatur, sed Christi militibus eo gloriosior uictoria praeparatur quo fortiora certamine appetuntur. Et inde triumphus uincentibus maior assurgit, unde hostilis manus acriori saeuitia pugnat. Satanae igitur exsecutor in Christi exercitum fremere potest, superare non potest; impugnare ualet, sed uictus recedit. Cum ergo plurimas urbes Galliarum roseo martyrum sanguine decorasset, ciuitatem Rhemis aduenit, ubi multos sanctorum suppliciis pro Christi confessione diuersis interemit. At postquam quos in eodem loco huius nominis dignitate nobilitatos repererat, acerbitate poenarum consummasset, fama beati martyris Quintini permouetur, quod uirtutum signis et praedicatione sublimi multa diuersorum millia populorum a simulacris auerteret, et ad ueri semperque uiuentis Dei religionem manciparet. Itaque tantum animarum salutem et daemonicae superstitionis detrimentum aegre nimis ferens, ab urbe digressus, Uiromandis iter inuadit. Siquidem libellus passionis sanctorum Rufini atque Ualerii continet, in ea ciuitate uenerabilem diebus illis fuisse Quintinum. Ipsius autem historia passionis insinuat Ambianis ciuitate primo a Rictiouaro praefecto conuentum, et uariis poenis excruciatum, quique insuperabilem Christi martyris animum deprehendens, ad Augustam Uiromandorum ferro manus collaque uinctum destinauit. Quo perductus, eodem saeuiente praefecto, dirissimis est tormentis appetitus, ad extremum uero capite caesus, atque in fluuium praecipitatus. Uerum ubi primo fuerit auditus, non est nostrum iudicare, cum fides sepulturae locum confiteatur passionis, nec repugnans esse uideatur, si prius Ambianensem decorauerit urbem, non solum praedicationis, uerum quoque gloriosae titulo confessionis, ac postea Uiromandis profectus, non minoris famae celebritate, propter signorum claritatem et praedicationis instantiam, aures impii sollicitauerit praefecti. Neque enim tantus Christi martyr est carcere susceptus, etsi ferro ligatus, a praedicatione linguam tenuit impeditam; imo tunc constantius, tunc ardentius eum praedicabat, cuius charitate succensus inter flagella ridebat, inter equuleos exsultabat, inter figentes laminas tripudiabat. Egressus igitur ab urbe praefectus, Rhemense ad palatium regium quod fuerat super fluuium Uuidolae situm, diuertit. In quo loco sancti uiri Rufinus et Ualerius plebem credentium non modicam doctrina instituebant, moribus excellebant, uirtutibus irradiabant. At ubi praefecto de eis indicatum fuisset, missis apparitoribus, iubet illos praesentiae suae sisti. Quo cognito, martyres Christi non terrore poenarum, sed grauitatis consilio, atque humilitatis magisterio, abscondere se a tyranni conspectu uoluerunt. Coelesti namque magisterio docti, quo ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam uero non possunt occidere; sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam : temporale supplicium et leue ac momentaneum tribulationis nequibant pauere, contemplantes praesentium pauore cruciatuum non euadi poenas, sed mereri, nec a mortis supplicio liberari, sed aeternae damnationis discrimina comparari. Magis uero passionibus Christi per patientiam communicare gaudebant, ut eius gloriae consortes efficerentur. Non igitur qui fuerant fide roborati, spe certi, charitate succensi, latebram terrore uicti petierunt; sed euangelico intenti constituto praecipienti: Si uos persecuti fuerint in hac ciuitate, fugite in aliam , temeritatis audaciam grauitatis humilitate uitarunt. Denique quam multi temeritatis abusi praesumptione, dum uictoriae palmam audacter inuasuros se crediderunt, poenis defatigati miserabiliter ab arce confessionis ceciderunt. At uero qui suis uiribus nihil attribuerunt, sed in Domino confisi certaminis campum sub humilitatis signis expetierunt, gloriosam de hoste uictoriam retulere. Etenim columna fidei Petrus, dum temere praesumit, unius mulierculae uoce prosternitur. Ubi uero didicit nec uelocium esse cursum, nec uictoriam robustorum, temeritatis audaciam modesta mansuetudinis humilitate correxit, et dum suae timet infirmitati, uictor efficitur, qui prius supra conditionis suae meritum sibi arrogans superatur. Namque inconsideratae militis confidentiae, spes uictoriae nequaquam est conferenda, sed uirtuti. Cuius comites semper existunt, et spes de prosperis, et cautela de aduersis. Propterea in Parabolis dicitur: Palpebrae tuae praecedant gressus tuos . Per palpebras enim subtilitas intelligitur discretionis, qua quisque sapiens gressuum suorum debet iter dirigere, ne securitatis planitie captus per imprudentiam decidat in uoraginis praecipitium. Christi ergo milites altioris contemplatione consilii, a facie turbinis Ecclesiam Dei uentilantis declinare cupientes, absconsionis subsidium quaesierunt. Erat autem haud procul spelunca spinarum ac ueprium densitate uallata. In eam se famuli Christi latere uolentes contulerunt, quatenus uel uim persecutionis detonantem declinarent, uel si coelestis dispensatio iuberet, ad agonis studium de uirtutum officina properarent. Interea donec suspensis animis imperatoris superni sustinent iussum, hymnis uacant et orationibus. Spelaeum migrat in Ecclesiam, bestiarum cubile conuertitur in orationis domum, seruat specus quos fugat palatium, antra defendunt quos forum persequitur. Sic olim prophetas et prioris saeculi iustos, speluncas cauernasque terrae ad munimen sui recolimus expetisse, quos urbes uexauerant, regia proturbauerat, mundus contempserat. Denique Loth patriarcham ne Sodomitana uastent incendia, spelunca receptat, et quem Segor tremore concusserat terrae defossum securum faciebat . Eliam regalis ut perimat aula decernit, et fugitantem spelunca complectitur, et quem ciuitas uiuere non sinit, hunc spelunca usque ad diuinae secretum allocutionis attollit . In montibus, in specubus, in abditis terrarum filii prophetarum demorantur, quos urbes populosae, castella munita, uici latissimi conuiciis lacessunt, odiis insectantur, opprobriis defatigant. O humana inclementia peccati semine propagata! o feritas animorum, sementino diaboli generata! Lustra ferarum suscipiunt quos hominum domicilia reiiciunt; inter bestias sunt securi, quibus inter homines nullus est locus tutus; seruos Altissimi iustitiae seruatores, pacis amatores, pietatis institutores, iniquitatis expugnatores, homines expellunt, bestiae suscipiunt; populi debellant, ferae uenerantur; reges, ut perimant, insequuntur; belluae, ut conseruent, sequuntur. Uerum non homines, sed bestiae deputandi, quos ratio non regit, sed furor impellit; non modestia coercet, sed libido submergit, Scriptura loquente: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis .
Dum ergo athletae regis aeterni, in penetralibus secretae telluris degentes, turbarum tumultus, clamores aulicos deuitant, dum solitudinis incolunt secretum, dum quietem supernae contemplationis amplectuntur, dum uolatu mentis temporalia negligunt, et ad aeterna contendunt, dum coelesti pasti dulcedine delectamenta mundi despiciunt, et ardentibus uotis regis sui praesentiam concupiscunt, satellites crudelis tyranni tandem famulos Christi reperiunt, et catenis uinctos ad tyranni praesentiam ducunt. Quos suis tribunalibus assistentes, huiusmodi uerbis aggreditur: Rufine et Ualeri, quos deos colitis? aut cuius religionis sacra ueneramini? Sancti martyres dixerunt: Unum Deum colimus omnipotentem, immutabilem, sempiternum, creatorem uisibilium omnium; omnia implentem, omnia regentem, omnia continentem; et unum Dominum Iesum Christum, instaurantem omnia quae in coelis sunt, et quae in terris. Deos uero, qui sunt simulacra, hominum arte formata, non ueneramur, quorum substantia lignum uel lapis est, aut fulgens metallum, materies uidelicet corruptioni subiacens et passibilitati, quibus dedit ars formam, ingenium contulit decorem. Diuina porro substantia, non aliunde, sed ex se ducens initium, nec tempori est obnoxia, quoniam ante tempora semper existit nec diminutionem recipit, in plenitudine sui aeternaliter perseuerans, nec permutationem nouit, uniformis, simplex, constans, perfecta, perpetuo subsistens. Cuius uerbo factus est mundus, et mundi ornatus uniuersus, cuius Spiritu omnis creatura stabilitur et moderatur, huic hostiam laudis et sacrificium spiritus contribulati quotidie litamus. Praefectus ait: Principes inuictissimi decreuerunt, ut relicta superstitione qua hominem crucifixum et mortuum colitis, diis omnipotentibus quos Romana respublica colit, adoretis. Nefas est enim a maioribus susceptam religionem deserere, quae Romani statum prouexit imperii, regit atque tuetur, et ad nouitatis pueriliter inuentum mentis leuitate transire. Sancti martyres responderunt: Non erubescimus crucem Christi quae salutem tribuit mundo, nec mortem corporis eum pertulisse negamus, per quam nobis donata resurrectio uitae est. Sed qui crucis improperium iactas, attende quia Dei Filio supplicium ligni perferente, sol caligine uelatus aufugit, terra contremuit, saxa soluta sunt . Et cuius patibulum elementa non poterant sustinere, suum professa sunt creatorem. Qui mortuum calumniaris, agnosce quod tertia die in luminis auras remeauit, et auctore mortis superato, inferorum regno spoliato coelos ascendit, et gaudentibus angelis triumphum laetitiae Patris conspectibus reportauit . Itaque Deus cum esset ante saecula, Uerbum siquidem Patris per quod condita sunt saecula, ut hominem liberaret, homo fieri misericorditer delegit. Et ut peccati iugum, mortis aculeum destrueret, Patris obtemperans iussioni, crucis contumeliam, mortis iniuriam, propria uoluntate suscepit. Et crux quidem Christi sapientibus mundi stultitia est, sed Dei sapientia stultam fecit sapientiam saeculi , docens se humiliando usque ad mortem, quod humilitas est ascensus qua peruenitur ad coelos, et patientia uirtus, cui potestas omnis succumbat inimici. Nec coeleste magisterium decebat, nisi humilitatis ac patientiae armis accingi, ut superbiam diaboli humilitate deiiceret, et praesumptionis audaciam patientiae grauitate calcaret, quatenus ad coeleste palatium festinantes perdoceret hostis antiqui contrariis esse iaculis uulnerandam, et unde superbia prostrauerat illuc humilitatem conscendere, unde leuitatis mobilitas deturbauerat eo stabilitatis grauitatem remeare. Hanc igitur diuinae reuerentiae disciplinam mundanae philosophiae, tumor non apprehendit, quae se non nouit humiliare ut surgat, non nouit stultam fieri, id est stultitiam suam nosse, quo uerae philosophiae radios apprehendat, atque ideo crucis opprobrium ridet, mortis subiectionem in Dei Filio reprehendit, tanquam possit humilitas esse uera nisi uilitatis contemptui patuerit, aut patientiae plenitudinem nisi mortis terminus ostendere possit, sed somniet humana quas nesciat scientia uirtutes. Aeterna uero sapientia mortales insinuat, qualiter perfectam uirtutis arcem et uidere et ascendere praeualeant. Non ergo, sicut imputas, inanis superstitio est religio Christiana, sed doctrina uitae, magisterium salutis, cultus sanctitatis. Quamobrem in Domini Iesu Christi crucem credere fidelibus libertatis est gloria, mortem eius pietatis officio uenerari, uita est ex mortuis. Deos uero quos magnificentia uestra uocat omnipotentes, et misero errore decepta Romana respublica primo coluit, nunc autem superna coruscante ueritate, maiorem illius partem constat illuminatam, non solum Romani orbis imperium non sublimant, moderantur et seruant, sed nec quidem semetipsos uel defendunt, uel iuuare possunt. Denique si statuas in delubris spectes locatas, quid diuini numinis queunt habere, quibus nec uitae, nec sensus alicuius inest munus? Quam largiantur opem, ne dicam regno, ciuitatibus, populis, saltem minime bestiolae, quae nec tantae potentiae sunt quantam uermiculo uel cimici conspicimus inesse? Haec enim uiuere se sentiunt, illa nihil nouerunt; haec uoluntate sua ultro citroque feruntur, illa nisi aut elata, uel impulsa nequeunt moueri, ut puta quibus nullus uoluntarius inest motus; haec appetunt sibi conuenientia, declinant contraria, illis nullus est appetitus, quas insensibilitas omni priuat affectu. Nullum igitur ualent auxilium praestare, quae sui defectus nequeunt inopiam sentire; imo magnae dementiae comprobatur uita rationeque fruentes ab inanibus subsidium sperare. Quod si placeat illos, quorum haec feruntur imagines, considerare, quid uirtutis, quid iuuaminis, quid diuinitatis possunt habere, qui homines fuisse comprobantur, atque mortis debitum soluisse? Nec homines illi, quos honos uirtutis atque decus bene gestae uitae reddiderit claros, sed quos tetra deformitas uitiorum omni infamia turpitudineque commacularit? Denique ille maximus optimusque Iupiter, ex Saturno siue Rhea procreatus, atque Cretae tumulatus, non deum se, sed hominem nascendo moriendoque fuisse demonstrat. Cui ergo potis est largiri salutem, qui non potuit a se mortem propellere? Uel cui uitae dabit ortum, qui priusquam nasceretur esse non ualuit? Aut qualiter aliorum uitas tuebitur ille, qui mox natus ne perimeretur, furtim sublatus, fauces aufugit paternas? Quod si figmentis fidem poeticis dicatis non esse praebendam, historiae uestrae certae contestantur esse celatum, ne gladio paterno feriretur, quoniam pater Saturnus, ut regni solus sedem teneret, fidem fratri detulerat, omnes qui sibi nascerentur masculos, se perempturum, quodque seruatum fuit in illo qui natiuitate Iouem praeuenit. At uero Iupiter et Iuno gemini cum fuissent editi, paternis uultibus Iuno praesentatur; Iupiter autem subtrahitur, et in Cretam nutriendus exportatur. Quae cuncta cuius indicia prae se ferunt, nisi infirmi et imbecilli? Quemadmodum igitur infirmus praestare potest quam non habet fortitudinem, aut imbecillus cui dabit solamen, alterius ipse cum sit opis egenus? Sed uitam consideremus, quam sancta fuerit, quamque pudica, ut propterea diuinos iure meruerit honores, nonne ab incunabulis impius et impurus reperitur, qui patrem non minus crudeliter quam uiolenter regni sede priuauit, et paruus aetate, sed malitia magnus, decrepiti senis non sustinuit annos, fratres nepotesque debellauit, et principatus monarchiam solus inuasit, turpitudine nulla abstinuit? Namque germanam coniugem duxit, neque maritatis aut uirginibus pepercit, sed stupris adulteriisque omnia foedauit. Nec proprio quoque sexui seruauit honorem, quin libidini suae corruptelam congessit masculorum. Uideris quidem, talia qui gesserit an sit maximus? Optimus certe non est; nisi forte desipiamus, homines qui talia gerunt, sceleratos ac perditos uocamus, ac omnibus poenis dignissimos iudicamus. Tullius Uerri adulteria obiecit: haec Iupiter admisit uester. Publio Clodio sororis incestum imputauit: Ioui optimo maximo eadem et soror et coniux fuit. Quid pater illius Saturnus? nonne mortalis detegitur fuisse, qui femineo de coitu filios procreauit? Et parricida, qui natos proprios iugulabat? Et uitiis deditus, qui regnandi cupiditate oblitus fuerat ipsius iura naturae? Quandoquidem ut solus imperium obtineret, fratre submoto, de sanguine natorum foedus percusserit. Aut illi merito fortitudo tribuenda, qui uictus perdidit regnum, et ut Iouis euaderet iram, in Latio se abscondit? Infelix itaque deus et miserandus, qui regno uacuatur, domo detruditur, nec habet quo quiescat, sed alieno seruatur exsul hospitio. Pudet commemorari Martis adulteria, sanguinis effusionem, pro quo reatu homicidii mortis sententiam suscepisse, poenam uero euasisse Atheniensium deprecatione. Quid Iunonis nefarium thorum? quid femineam in pellices efferationem commemoremus? An sanctissimam Uenerem, publicum scortum, diuinis honoribus exhonorabimus, quae nullis aliis pro meritis coeleste fieri numen emeruit, quam quod prima meretricibus formam praebuit, legem decreuit? Si ergo meretrix dea est, cur castitas in mulieribus laudatur? cur adulteria condemnantur? cur prostibulum succumbit infamiae? Certae uirtutes sint opprobrio, quoniam crimina et uitia in diis praedicantur. Quod si stultum uidetur, non sunt dii quos uitiis expositos fuisse constat. Deus autem uirtutis auctor, et sanctitatis amator est, totiusque bonitatis fons et origo. Uirtuti uero aduersantur uitia, sanctitati non conuenit immunditia, bonitati malitia constat inimica. Quanam consequentia uitiosi, impuri, maligni, diuinitatem sint adepti, cum nullum uitium cadat in Deum? Quod si facinorosi sunt pro Deo colendi, non puniantur adulteri, non parricidae damnentur, non fures plectantur, non meretrices criminentur. Horum denique et similium reos scelerum qui incusat, iudicat, punit, Deos quos humana res publica colit, dignos supplicio non diuinitatis honore demonstrat. Philosophi uestri uirtutibus docent sapientiaeque studendum, naturamque hominis a summo Deo propterea ratione dicunt adornatam, ut ea duce uitam moresque moderentur, nihilque aliud fore legem, qua damnantur crimina, uirtutesque laudantur, quam naturae rationem, hocque solum homines bestias superare, si regantur intellectu; eos uero qui legem naturae corrumpentes confusionem sectantur uitiorum, non homines, sed belluas, quorum tenent exempla, dicendos. Qualiter igitur diuinis quasi coelestes laudibus prosequuntur, quorum turpissima legibus gesta condemnantur? Non ergo sunt diui qui conuincuntur esse sceleribus infecti, non omnipotentes quos corruptela uitiatae naturae coarguit infirmos. Nec Romani culmen imperii seruant mortui, qui uiuentes proprium sibi regnum seruare nequiuerunt. Quam cernens insaniam poeta exclamat: O curas hominum, o quantum est in rebus inane! Quid enim ualet inanius deprehendi quam facinorosis diuinitatis honores ascribi, uerum Deum negligere et simulacra uenerari? Non est hoc religionem tenere, sed superstitionem defendere; nec pietatem sequi, sed impietatem nutrire. Recte igitur Seneca tales uituperans cultores: Simulacra, inquit, deorum uenerantur, illis supplicant genu posito, illa adorant, illis per totum assident diem, aut astant, illis stipem iaciunt, uictimas caedunt, et cum haec tantopere suspiciant, fabros qui illa fecere contemnunt. Quid clarius, quid apertius potest dici, quod eorum non religio, sed uana superstitio destruatur? Quid enim habent numinis, quae praeter effigiem nihil retinent animantis? Aut quemadmodum queant auxilia praestare, quibus artificis manus nullum ualuit sensum conferre rationis? Aut quid ualeant uirtutis possidere ex fragili compacta materie? In illo ergo plus potentiae, qui formauit illa; ille namque fabricauit illa cum non essent; haec uero nec fuissent quidem, nisi per illum, nec aliud esse potuerunt quam quod fictor eorum constituit. Attamen totum quod ipse manebat non potuit illis dare, quandoquidem nec rationem nec uitam, quae habebat, conferre potuit illis. Sed quid hunc tantum in medium adduximus philosophum, simulacra deorum ridentem, cum uniuersi fere uestri sapientes similiter intellexerunt atque scripserunt? Quae etsi coluerunt, uel consuetudine inducti, uel pauore compulsi, quod tamen dii non essent siue simulacra illa, siue quorum dicebantur effigies, homines uidelicet nati, et mortui, et senserunt et litteris ad posteritatis memoriam inseruerunt; at idcirco tantum deitatis nomen illis attributum, quod reges potentissimi fuerunt. Quod mortales, ex bestiali feritate ad humanos mores transtulere, non diuina quidem uirtute, sed humana industria. Quod artes, quod beneficia illis plura contulere, quibus ad uitae disciplinam et negotiorum commoditatem gerendorum prouocarentur. Et rudes quidem homines facile hunc errorem imbiberunt, qui omnes potentes deos esse credebant. Hinc deriuatus in posteros error, omnes fere mortales implicuit, ut deos uenerarentur, quos antiquitas indocta sacrauit. Sed Deus hoc ueterno mortales uolens liberare, Filium suum incarnari constituit, ut homo inter homines positus, ad ueritatis eos uiam reuocaret, quatenus falsitate relicta, uerum Deum nossent, uenerarentur, adorarent. Qua de re, non puerilia, sicut insultas, quae tenemus, sunt dogmata, sed diuina. Non enim haec humana ratio excogitauit, sed coelestis sapientia reuelauit. Haec suscipere, ad uitam ex mortuis est remeare. Haec tenere in aeternum est uiuere. Non ergo susceptus a patribus error praeferendus est ueritati, sed magis damnato errore sequenda ueritas. Quoniam quo longius paterna per filios uitia propagantur, eo deformitas eorum diuturnitate ipsa cumulatur. Nec de antiquitate falsorum deorum auctoritas roboranda, quando nemo dubitet falsitatem semper fore damnandam. Alioquin de religionis antisquitate si ratio quaeritur, constat priorem fuisse unius Dei, qui cum mundi coepit exordio, cultum, quam multorum superstitionem deorum, quae Iouis temporibus est inchoata, multorum post hominum saecula mundum uiolauit. Quae diuinis perfacile est litteris comprobare. Sed uestras tantum percurrite historias, et reperietis Iouem uestrum post patrem Saturnum regnare coepisse, lucisque exordium non ante mundum uel saltem cum mundo sumpsisse, sed pluribus post eorum conditionem saeculis, cum iam mortalium multitudo terras replerat. Unde constat non ipsum rerum hominumque repertorem, ut a uobis praedicatur, sed ipsum unum fore mortalium, sicut litterae uestrae testificantur, neque illum fore sempiternum, qui post multos se priores regnare coepit in terris, uerum hominem superbissimum qui sibi diuinos ascripserit primus honores, breui tempore principaturus. Non dicas itaque hos Romanam rempublicam prouexisse, regere, atque seruare; quia homines fuerunt, mortis lege in puluerem, de quo sumpti sunt, olim redacti, aut simulacra uana sine ratione, sine sensu, sine uita.
Ad haec praefectus: Diu uos modestia nostra in deorum calumniam sustinuit obloquentes. Sed si non praeceptis Augustorum obtemperantes diis uenerationem debitam reddideritis, suppliciis diuersis uos faciam consummari. Et iussit eis colla manusque grauibus uinculis aggrauari, et in carcerem claudi, ut nexibus uincti, pondere pressi deficerent. Sed sancti martyres exsultabant quod Christo per passiones fieri comparticipes merebantur, et diuinae charitatis igne succensi, molestiam corporis in mentis laetitiam transferebant. Nec diuinitatis fauor abfuit pro se patientibus; sed sancti Spiritus eorum pectoribus munus infundens, infirmitatem corporis in fortitudinis conuertit uigorem. Immane denique catenarum pondus ueluti lenissimas plumas sustinebant, stupentibus uniuersis quod parua corpuscula ieiunio uigiliisque exaesa tantam grauitatis molem perferre ualerent. Traduntur igitur ergastulo die illo, consequenti nocte seruandi. In quo temporis spatio, non moerore corda deponunt, non timore contrahunt, sed per suauitatem spiritus, in charitatem Christi dilatant. Laudes Patri coelesti celebrant, hymnos libant, gratias agunt, et inter carceris squalores coelorum gaudia meditantur. Catenis membra uincti, sed libertate Spiritus supernis agminibus sociati, supremum postulant regem, ut fidei plenitudinem athletis suis largiatur, patientiae uirtutem tribuat, perseuerantiae palmam donet, triumphum uictoriae de hostis immanitate concedat.
Altera uero die, rursus tyranni tribunalibus praesentantur. Quos aestimans oblatis muneribus facilius supplantari, blando sermone, tanquam compatientis affectu, eos alloqui coepit: Cum uideam uos nobiles atque prudentes esse uiros, doleo non parum tantam dignitatem per insaniam sine fructu deperire. Deserentes equidem coelestium culturam deorum, reliquistis sanctitatis meritum, uirtutum decus, uitae iucunditatem, et aniles ineptias sectando, turpitudini, infamiae, egestati uos tradidistis. Quis aliquando sapiens splendida gesta contemnens honestatis, uoluntarius infamiae subiit deformitatem? Quis unquam generosus, uitae gloriam spernens, abiectus atque deformis esse delegit? Reddite uos igitur claritati patriae, reddite uos sapientiae, qui uos irradiat splendori, neque mentes uestras semel male coepta sententia perpetui erroris laqueis peruicaciter teneat addictas, sed ut docti homines atque urbana modestia instituti, faciles ad id quod honestum est animos reuocate. Caeremonias auitas suscipite, sacris deorum immortalium religionem deferte; ego uos multis magnisque muneribus donabo, ego maximis honoribus uos sublimabo, ego uos potestatibus amplissimis magnificabo, ego uos inuictissimis Augustis commendabo. Ad haec sancti martyres, non emolliti, sed hostis antiqui sentientes fraudem, responderunt: O uenenum mortiferum serpentis ore prolatum! O mortis poculum Babylonico fulgore politum! Sic olim diabolus paradisi colonos per anguem fefellit, sic genus humanum per purpuratae meretricis pulchritudinem decepit. Et quidem beatae quietis incolas, pollicens diuinitatis honores, dum supplantat, immortalitatis ueste nudauit, et a deliciis placidissimae suauitatis eiectos, ad labores et aerumnas deflendae mutabilitatis adduxit. At uero genus hominum, dum praesentis prosperitatem uitae gloriamque fragilis potentiae captare suasit, sempiternae mortis carceri mancipauit. Sed neque adhuc antiquae fraudis oblitus, dolosae captionis innectere retia cessat, dum ad suae malitiae bellum gladium linguae iudicis corripuit. Et in paradiso quidem bruti animantis fauces tanquam hominis linguam uibrauit, hic uero rationabilis linguae gladium strinxit; quo Christi prudentia praestructos, callidus inimicus subtilioris astutiae mucrone confodiat. Sed qui Christi potentia uictus atque crucis telo confossus est, frustra contra milites eius arma conquirit, gratis bellum praestruit, non percepturus palmam triumphi, sed exitu lapsum Ipso nunc auctore bellum geritur, qui suis militibus proclamat: Confidite, ego uici mundum . Qua de re signifer mortis, attende. Sequentes Christum non meritorum reliquimus insigne, sed inuasimus; non uirtutis arcem deseruimus, sed ascendimus; non uitae gaudium perdidimus, sed mutauimus. Quas ergo praeclaris gestis remunerationes extollis, quando persaepe infelix eas calamitas confundit? Quam fortium gestorum praedicas famam, cum uita breuis ueloci fine cuncta dedat obliuioni? Aut quam uitae laetitiam iactas, quando cuncta quae cernis uanarum gaudia rerum umbra uelut tenuis celeriter elabuntur? An splendida gesta Pompeium totius orbis imperatorem iuuerunt, quando grauissimo superbi uictoris timore confectus, legionibus desertus, militibus nudatus, ad hostilis gloriae palmam capite caeditur, et sine nomine corpus relictum tumultuariam in arenis meruit sepulturam? Uel melior forte Caesarem fortunae rota sustinuit, qui post Gallicos triumphos, post ciuiles uictorias, post imperii purpuram, multis uulneribus confossus, gratum suis hostibus super crudeli nece spectaculum fecit? Ubi nunc igitur horum uirtutes, quas totum per orbem Romanum magno labore summo studio pepererunt? Ubi diuitiarum pompa, quas de toto mundi spatio populis gentibusque subactis congregarunt? Ubi triumphorum gloria, quibus sublimes elati sunt? Haec igitur cursu breuiore finita, quam nihili fuere demonstrant, quae tanta uelocitate praeteruolarunt. Non igitur magna reputes quae sunt tam parua, nec stabilia credas quae uides tam uana, nec ducas laeta quae cernis tam tristia. Propter quod monemur non diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: praeferunt enim speciem, sed tegunt uanitatem; potentiam simulant, sed abscondunt infirmitatem; gaudium promittunt, sed exhibent dolorem. Non igitur felices haec qui possidere uidentur, sed miserabiles qui pro ueris falsa complectuntur. Qua de re munera tua contemnimus, dignitates respuimus, promissa pro nihilo ducimus. Seruis etenim Christi, quidquid sublime mundus reputat contemptibile est; quidquid gloriosum uile, quidquid blandum exsecrabile, quoniam non appetunt in terris diuitias perituras, quibus incorruptibiles in coelis parantur, quoniam gloria praeteruolans mundi non ueri boni possessio est, sed uitiorum materia. Si quidem quidquid habet mundus blandimenta carnis noxia sunt, et concupiscentia oculorum, et superbia uitae, quae omnia non a Deo Patre sunt, sed ex diabolo . Propter quod certissime teneas quod nos a charitate Christi nulla promissio, nullae diuitiae, nulla gloria, nulla prospera, nulla contraria poterunt separare.
Ad haec indignatus praefectus, iussit eos equuleis extendi, et plumbatis caedi. Sancti martyres inter flagella cruciatusque dirissimos, spe supernae gaudebant retributionis, memorantes quod non sint condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae manifestabitur in sanctis . Et item quod Iacobus apostolus fidelibus dicit : Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes uarias incideritis, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia uero spem securam atque fidem, quam cunctorum fructus bonorum decorabit. Qua de re laetitiam mentis trahentes Domino gratias agebant, utque suis famulis uirtutes constantiam conferret, usque in finem postulabant. Cumque tyrannus cerneret sanctorum inter tormenta perseuerantiam nec flagellis posse superari, poenas auget, cruciatus multiplicat, et quidquid malignitate diaboli excogitare in uexationem potest sanctorum, inferre non cessat. Cumque compago membrorum ui poenarum nimia solueretur, et totam corporis speciem unum uulnus obduceret, caro deflueret, secreta uiscerum parerent, spiritu tamen fortes in Christi confessione manebant. Erat denique res plena stuporis, qualiter membra fame sitique confecta, ieiuniis attenuata, uigiliis fatigata, tot atque tam magnos perferre poterant cruciatus. Sed unde corporeis defecerant uiribus, inde mentis uirtute fortiores exstiterant: et unde exterior homo corrumpebatur, inde interior ad incorruptionis integritatem augmenta sumebat. Postquam uero diu cruciatos in Christi confessione cernit immobiles permanere, iubet eos rursus carcere claudi, donec inueniat quibus eos tormentis deficere compellat. Sancti autem martyres in tenebris ergastuli constituti, mentis aciem ad superna sustulerant, et quibus temporale negabatur incommutabile atque sempiternum lumen contuebantur. Erant quidem corpora flagris lacerata, poenis abrepta, tormentis auulsa, sed animus fide fortis, spe solidus, charitate robustus diuinas laudes meditabatur. Nec horror carceris, atque noctis tenebrae, superni fulgorem luminis quiuerant obumbrare; sed lucis corporeae defectus, et tetra domicilii deformitas in mentium migrauerant maiestatem, et caligo quae corporis texerat uisus, cordis obtutus reuelauerat, quoniam spiritualis fulgor non sole succenditur, neque nocte caecatur, magis autem claritatis suae lampade et diem uincit, et nocturnas tenebras repellit, Propheta de se loquente: Et nox illuminatio in deliciis meis . Tandem ergo quieti membra dimittunt, et soporis leuamine fessos artus reparant ad laborem futurum. Nec tamen somni grauedine mens obruitur, sed diuino igne succensa coelestium mysteriis secretorum inseritur. Sensus quidem corporeis officiis obturantur, sed supernis reuelationibus reserantur. Ecce denique propinquante iam luce, angelus Domini carceris claustra ingressus apparuit, et totius spatium cellulae magna luminis claritate perfudit, et ait ad illos: Rufine et Ualeri, constantes estote, robustaque mente omnem poenarum timorem superate; in proximo est ut uos Dominus cum martyrii palma ad se suscipiat, et coelorum ciuibus faciat cohaeredes, ut ibi iam paratas a Domino coronas percipiatis, quas uobis impraesentiarum uidendas ostendam. Quibus dictis, coronas super eorum capita coelo lapsas deposuit. Erant enim supra solis claritatem mirabili splendore micantes, et in similitudinem lapidis smaragdi uernantes, in utraque nimirum qualitate, id est splendida et uirenti, eorum quibus delatae fuerant meritum signantes, quoniam et per immarcessibilem longanimitatis perseuerantiam uirerent, et per candidissimam uirtutum speciem refulgerent, quatenus diuinis donati muneribus; et de promissis certi redderentur, et uelut in uitae speculo, sic in eis et palmam uictoriae suae et praemiorum contemplarentur insigne.
10
Mane uero facto, iussit praefectus eos sibi praesentari. Qui cum fuissent adducti, uidit facies eorum in similitudine rosarum, ruboris pulchritudine perfusas, ac totius corporis cutem liliorum candore fulgentem. Nec mirum: coelestis namque minister ornamentorum insignibus capita martyrum decorare iussus, secreta mentium exornauit, et in futurae gloriae testimonium exteriores etiam corporis artus irradiauit. Simile quoque de protomartyre Stephano gesta testantur, quod stans in concilio plenus Spiritu sancto angelico refulgebat aspectu. Ille siquidem deitatis fulgor horum pectora illuminabat, qui Moysem olim tanta maiestate repleuerat, ut in eius faciem respicere plebs Israelitica non auderet . Sed priora tempora solum legislatorem tanta gratia coruscantem meruerunt habere, at uero nostra saecula multos. Non enim nunc ministeriorum formas coelestium per figuras atque umbras inspicimus, sed reuelata facie gloriam Domini speculamur, in eamdem imaginem per sancti Spiritus gratiam transformati. Maioris ergo gloriae pondus non unum, sed plurimos illustrat, ut deprehendatur in uniuersorum communionem per nouitatem Spiritus esse diffusum, quod ante numerosa paucitas propter ueteris hominis carnalitatem suscipiebat. Uidens itaque praefectus admirabili sanctorum uultus maiestate coruscare, non diuinae uirtutis gratiam ueneratur, sed nequitia repletus magos et maleficos criminatur, et propterea illata sibi tormenta uincere, atque diis honorem non exhibere. O miserabilis humanae caecitas mentis, quae de ipsa luce semper obscuratur, et medelam salutis in perniciem uulneris conuertit. Hinc est illud Apostoli: Aliis enim sumus odor mortis in mortem, aliis odor uitae in uitam . Eadem quippe causa pro uarietate diuersae qualitatis, huic salutem, alteri exitium praestat, non quod periculi materies una sit, sed quod dissimilis qui suscepere conditionis existant. Sic solis radius sanis corporibus conueniens probatur, aegris uero contrarius. Quae ratio in praesenti facto praebet exemplum, dum tyrannus coelesti miraculo non informatur ad salutem, sed ad deterioris cumulum prouocatur, et inde caliginem coaceruat perfidiae, unde percipere fidei lumen debuerat. Impietatis itaque circumfusus umbra, innocentes et pios, sceleratos et impios conclamat, multos fore qui multis magnisque suppliciis puniti, crudeli morte tollantur, ne per eos amplius Christiana religio conualescat, et cultura deorum depereat. Tunc officio suo praecepit, ut uinctis pos tergum manibus, eos abire secum faceret, quoniam inde properabat ut conuenienti loco ad terrorem necarentur. Ducti sunt autem ab eo loco quasi septem millium quingentorum passuum spatio, quo cum peruentum est, iuxta peruium publicum super ripam fluminis Uuindolae capite caesi sunt; sicque roseo sanguinis sui cruore perfusi, terrae corpora reddentes, beatas coelo animas intulerunt. Non longo uero post tempore, persecutione cessante, ad proprium locum digno cum honore psallentium sublati, magna populorum frequentia deportati sunt. Ubi sepulturae pia cum ueneratione traditi, congesta desuper mole muniuntur, siue propterea ne possint postea moueri, siue propter insigne memoriae posterioribus saeculis relinquendum, ut quod prior aetas tumulorum titulos fabricando clarissimis uiris exhibebat, hoc sanctis martyribus noui saeculi plebs deuota praestaret. Nec tamen sine diuina dispositione locus ille sanctorum promeruit sepulturam, ut ubi Christi gregem uerbi dapibus pauerant uiuentes, ubi pluribus uitae ianuam reserarant, ibi quoque post mortem quiescant; ut quos ante doctrina imbuerant, uirtutibus informauerant, eos nunc precibus muniant, suffragiis defendant. Passi sunt autem octauo decimo Kalendas Iulias.