Dixit Petrus Alfunsus, seruus Christi Ihesu, compositor huius libri: Gratias ago Deo, qui primus est sine principio, a quo bonorum omnium estprincipium, finis sine fine, totius boni complementum, sapiens qui sapientiamet rationem praebet homini, qui nos sua aspirauit sapientia et suaerationis admirabili illustrauit claritate et multiformi sancti spiritussui ditauit gratia. Quia igitur me licet peccatorem Deus multimoda uestiredignatus est sapientia, ne lucerna mihi credita sub modio tecta lateat, eodem spiritu instigante ad multorum utilitatem hunc librum componere admonitussum, ipsum obsecrans ut huic mei libelli principio bonum finem adiungatmeque custodiat, ne quid in eo dicatur quod suae displiceat uoluntati. Amen.
Deus igitur in hoc opusculo mihi sit in auxilium, qui me librum hunccomponere et in latinum transferre compulit. Cum enim apud me saepius retractandohumanae causas creationis omnimodo scire laborarem, humanum quidem ingeniuminueni ex praecepto conditoris ad hoc esse deputatum, ut quamdiu est insaeculo in sanctae studeat exercitatione philosophiae, qua de creatoresuo meliorem et maiorem habeat notitiam, et moderata uiuere studeat continentiaet ab imminentibus sciat sibi praecauere aduersitatibus eoque tramite gradiaturin saeculo, qui eum ducat ad regna caelorum. Quodsi in praefata sanctaedisciplinae norma uixerit, hoc quidem pro quo creatus est compleuit debetqueperfectus appellari. Fragilem etiam hominis esse consideraui complexionem: quae ne taedium incurrat, [p. 2] quasi prouehendo paucis et paucis instruendaest; duritiae quoque eius recordatus, ut facilius retineat, quodammodonecessario mollienda et dulcificanda est; quia et obliuiosa est, multisindiget quae oblitorum faciant recordari. Propterea ergo libellum compegi, partim ex prouerbiis philosophorum et suis castigationibus, partim ex prouerbiiset castigationibus Arabicis et fabulis et uersibus, partim ex animaliumet uolucrum similitudinibus. Modum tamen consideraui, ne si plura necessariisscripserim, scripta oneri potius sint lectori quam subsidia, ut legentibuset audientibus sint desiderium et occasio ediscendi. Scientes uero perea quae hic continentur, oblitorum reminiscantur. Huic libello nomen iniungenset est nomen ex re: id est Clericalis Disciplina; reddit enim clericumdisciplinatum. Uitandum tamen decreui pro possibilitate sensus mei, nequid in nostro tractatu inueniatur quod nostrae credulitati sit contrariumuel a nostra fide diuersum. Ad quod adiuuet me omnipotens Deus cui supernitor. Amen.
Si quis tamen hoc opusculum humano et exteriori oculo percurrerit etquid in eo quod humana parum cauit natura uiderit, subtiliori oculo iterumet iterum relegere moneo et demum ipsi et omnibus catholicae fidei perfectiscorrigendum appono. Nihil enim in humanis inuentionibus perfectum putatphilosophus.
Enoch philosophus, qui lingua arabica cognominatur Edric, dixit filiosuo: Timor Domini sit negotiatio tua, et ueniet tibi lucrum sine labore.
Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, omnia timent eum; qui ueronon timet Deum, timet omnia.
Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, diligit Deum; qui diligit Deum, obedit Deo.
Dixit Arabs in uersu suo: Inobediens es Deo: simulas tamen te eum amare, et incredibile est; si enim uere amares, obedires ei. Nam qui amat, obedit.
Dixit Socrates discipulis suis: Uidete ne sitis Deo obedientes et inobedientesin eodem. Dicunt ei: Enuclea nobis quod dicis. Qui ait: Dimittite ypocrisim!Est enim ypocrisis coram hominibus simulare se obedire Deo, in occultouero inobedientem esse. Dicit ei unus ex discipulis: Estne aliud genusypocrisis, unde homini cauendum sit? Dicit Socrates: Est homo qui in apertoet in occulto obedire se Deo ostendit, ut sanctus ab hominibus habeatur[p. 3] et ab eis ideo plus honoretur. Est alius isto subtilior, qui hancrelinquit ypocrisim, ut maiori deseruiat: Cum enim ieiunat uel elemosinamfacit et ab eo quaeritur si fecerit, respondet: Deus scit! uel: non, utin maiori reuerentia habeatur et dicatur quia ypocrita non est qui hominibusfactum suum nolit propalari. Credo etiam paucos esse qui aliquo huius ypocrisisgenere non participent. Uidete igitur ne hac seducti laboris uestri praemiopriuemini! Quod ne contingat, omnia facite munda intentione; ne inde gloriamhabere quaeratis!
Dicit alius philosophus: Si Deo firmiter inniteris, omnia erunt prosperaquocumque ieris.
De formica. De gallo. De cane .
Balaam, qui lingua arabica uocatur Lucaman, dixit filio suo: Fili, nesit formica sapientior te, quae congregat in aestate unde uiuat in hyeme. –Fili, ne sit gallus uigilantior te, qui in matutinis uigilat, et tu dormis. –Fili, ne sit gallus fortior te, qui iustificat decem uxores suas, tusolam castigare non potes. –Fili, ne sit canis corde nobilior te, quibenefactorum suorum non obliuiscitur, tu autem benefactorum tuorum obliuisceris. –Fili, ne uideatur tibi parum unum habere inimicum uel nimium mille habereamicos. Dico tibi:
15
I. Exemplum de dimidio amico .
Arabs moriturus uocato filio suo dixit: Dic, fili, quot tibi, dum uixi, adquisieris amicos! Respondens filius dixit: Centum, ut arbitror, mihiadquisiui amicos. Dixit pater: Philosophus dicit: Ne laudes amicum, donecprobaueris eum! Ego quidem prior natus sum et unius dimidietatem uix mihiadquisiui. Tu ergo centum quomodo tibi adquisisti? Uade igitur probareomnes, ut cognoscas si quis omnium tibi perfectus erit amicus! Dixit filius: Quomodo probare consulis? Dixit pater: Uitulum interfectum et frustatimcomminutum in sacco repone, ita ut saccus forinsecus sanguine infectussit. Et cum ad amicum ueneris, dic ei: Hominem, care mi, forte interfeci;rogo te, ut eum secreto sepelias; nemo enim te suspectum habebit, sicqueme saluare poteris. Fecit filius sicut pater imperauit. Primus autem amicusad quem uenit dixit ei: Fer tecum mortuum super collum tuum! Sicut fecistimalum, patere satisfactionem! In domum meam non introibis. Cum autem persingulos sic fecisset, eodem [p. 4] responso ei omnes responderunt. Adpatrem ergo rediens nuntiauit quae fecerat. Dixit pater: Contigit tibiquod dixit philosophus: Multi sunt dum numerantur amici, sed in necessitatepauci. Uade ad dimidium amicum meum quem habeo et uide, quid dicat tibi!Uenit et sicut aliis dixerat huic ait. Qui dixit: Intra domum! Non esthoc secretum quod uicinis debeat propalari. Emissa ergo uxore cum omnifamilia sua sepulturam fodit. Cum autem ille omnia parata uideret, remprout erat disseruit gratias agens. Deinde patri retulit quae fecerat. Pater uero ait: Pro tali amico dicit philosophus: Hic est uere amicus quite adiuuat, cum saeculum tibi deficit. Dixit filius ad patrem: Uidistihominem qui integrum sibi amicum lucratus fuerit? Tunc pater: Non uidiquidem, sed audiui. Tunc filius: Renuntia mihi de eo, si forte talem mihiadquisiero! At pater:
II. Exemplum de integro amico .
Relatum est mihi de duobus negotiatoribus, quorum unus erat in Aegypto, alter Baldach, seque solo auditu cognouerant et per internuntios pro sibinecessariis mittebant. Contigit autem ut qui erat Baldach, in negotiationemiret in Aegyptum. Aegyptiacus audito eius aduentu occurrit ei et suscepiteum gaudens in domum suam et in omnibus ei seruiuit sicut mos est amicorumper octo dies et ostendit ei omnes manerias cantus quas habebat in domosua. Finitis octo diebus infirmatus est. Quod ualde grauiter dominus deamico suo ferens asciuit omnes medicos Aegyptiacos, ut amicum hospitemuiderent. Medici uero palpato pulsu, iterum et iterum urina respecta, nullamin eo agnouerunt infirmitatem. Et quia per hoc nullam corporalem agnouereinfirmitatem, amoris sciunt esse passionem. Hoc agnito dominus uenit adeum et quaesiuit si qua esset mulier in domo sua quam diligeret. Ad haecaeger: Ostende mihi omnes domus tuae mulieres, et si forte inter eas hancuidero, tibi ostendam. Quo audito ostendit ei cantatrices et pedissequas: quarum nulla ei complacuit. Post haec ostendit ei omnes filias: has quoquesicut et priores omnino reppulit atque neglexit. Habebat autem dominusquandam nobilem puellam in domo sua, quam iam diu educauerat, ut eam acciperetin uxorem; quam et ostendit ei. Aeger uero aspecta hac ait: [p. 5] Ex hacest mihi mors et in hac est mihi uita! Quo audito dedit ei puellam nobilemin uxorem cum omnibus quae erat cum ea accepturus. Et preterea dedit eiea quae erat daturus puellae, si eam acciperet in uxorem. His completis, accepta uxore cum his quae cum uxore acceperat et negotiatione facta rediitin patriam. –Contigit autem post haec ut Aegyptiacus omnia sua multismodis amitteret, et pauper effectus cogitauit apud se quod iret Baldachad amicum quem ibi habebat, ut sui misereretur. Iter ergo nudus et famelicusarripuit atque Baldach intempestae noctis silentio peruenit. Pudor autemei obstabat ne domum amici adiret, ne forte incognitus tali tempore domoexpelleretur. Templum ergo quoddam antiquum intrauit ut ibidem pernoctaret. Sed cum ibi anxius multa secum diu uolueret, occurrerunt sibi duo uiriprope templum in ciuitate, quorum unus alium interfecit clamque aufugit. Multi ergo ciues pro strepitu decurrentes interfectum repperierunt, etquaerentes quisnam homicidium perpetrasset, intrauerunt templum speranteshomicidam ibidem reperire. Aegyptiacum uero illic reperierunt et sciscitantesab eo quisnam uirum interfecisset, audierunt ab ipso quia ego illum interfeci. Paupertatem enim suam morte saltem finire uehementer cupiebat. Captus itaqueet incarceratus est. Mane autem facto producitur ante iudices et mortecondempnatus ducitur ad crucem. Multi uero de more accurrerunt, quorumunus fuit amicus eius cuius causa Baldach adierat. Qui acutius eum intuensdeprehendit esse amicum quem in Aegypto reliquerat. Reminiscens itaquebonorum quae sibi in Aegypto fecerat, cogitans etiam quia post mortem retribuereilli non poterat, mortem pro ipso subire se decreuit. Uoce igitur magnaexclamauit: Quid innocentem condempnatis quoue eum ducitis? Non mortemmeruit, ego uirum interfeci. At illi iniecerunt manus in eum atque ligatumsecum ad crucem traxerunt aliumque a poena mortis absoluerunt. Homicidauero in eodem agmine haec intuens gradiebatur atque secum ait: Hunc interfeciet iste dampnatur! Hic innocens supplicio deputatur, ego nocens libertatefruor! Quaenam causa est huius iniusticiae? Nescio nisi sola sit Dei patientia. Uerum Deus, iudex iustus, impunitum scelus nullum dimittit. Ne igitur posteriusin me durius uindicet, huius me prodam criminis esse reum; sicque eos amorte absoluendo [p. 6] quod commisi luam peccatum. Obiecit se ergo periculodicens: Me me qui feci; istum dimittite innoxium! Iudices autem non parumadmirantes hunc alio a morte absoluto ligauerunt. Iamque de iudicio dubitanteshunc cum reliquis prius liberatis ante regem duxerunt eique omnia ex ordinereferentes ipsum etiam haesitare compulerunt. Communi itaque consilio rexeis omne crimen quod sibi imposuerant condonauit, eo tamen pacto ut criminissibi impositi causas patefacerent. At illi rei ueritatem ei exposuerunt. Communi autem consensu omnibus absolutis indigena qui pro amico suo moridecreuerat ipsum in domum suam introduxit eique omni honore pro ritu factoinquit: Si mecum manere adquiescis, omnia nobis prout decet erunt communia;si uero repatriare uolueris, quae mea sunt aequa lance partiamur. At illenatalis soli dulcedine irretitus partem totius substantiae quam ei obtuleratrecepit sicque repatriauit. –His itaque sic relatis inquit filius ad patrem: Uix poterit talis reperiri amicus.
20
Dixit alius philosophus propter amicos non probatos: Prouide tibi semelde inimicis et milies de amicis, quia forsitan quandoque amicus fiet inimicuset sic leuius poterit perquirere dampnum tuum.
Item alius philosophus: Caue tibi de consilio illius a quo petis consilium, nisi tibi sit fidelis comprobatus.
Item alius philosophus: Consule amico tuo in bonum quantum poteris, etsi tibi credere noluerit. Iustum est enim ut sibi bene consulas, licetrectum ut insulsus tuum non sequatur consilium.
Alius: Noli consilium tuum omni reuelare homini. Qui enim consiliumsuum in corde suo retinet, sui iuris est melius eligere.
Alius: Consilium absconditum quasi in carcere tuo est reclusum, reuelatumuero te in carcere suo tenet ligatum.
25
Alius: Ne te associaueris inimicis tuis, cum alios possis reperire socios. Quae enim male egeris, notabunt; quae uero bona fuerint, deuitabunt.
[p. 7] Dixit quidam uersificator: Est una de huius saeculi aduersitatibusgrauioribus libero homini quod necessitate cogitur ut sibi subueniat requirereinimicum. Quaesiuit quidam a quodam Arabe: Quae maior aduersitas contigittibi in hoc saeculo? Arabs: Necessitas compulit me conuenire inimicum, ut quae uolebam mihi concederet.
Alius: Ne te associaueris leccatori, cuius societas est tibi dedecus.
Alius: Ne glorieris in laude leccatoris, cuius laus est tibi uituperiumet uituperium laus. –Quidam philosophus transiens per uiam alium repperitphilosophum cum quodam leccatore iocantem atque ait: Simile sibi simileattrahere adamantis est. At ille inquit: Nunquam me sibi adiunxi. Ad haectransiens: Cur ergo ei applaudebas? At ille: Non, sed magna necessitatecogitur etiam honestus homo latrinam adire.
Alius philosophus: Fili, graue est arduas ascendere mansiones, et abeisdem descendere facile est.
Alius philosophus: Melior est inimicitia sapientis quam amicitia insipientis.
Alius philosophus: Non habeas pro magno amicitiam stulti, quia non estpermanens.
Alius philosophus: Melior est societas simplicis inter sapientes nutritiquam prudentis cum leccatoribus educati.
35
Alius philosophus: Dulcior est sapienti aspera uita inter sapientesquam dulcis uita inter insipientes.
Alius philosophus: Sapientiae duae sunt species: una naturalis, aliaartificialis; quarum una non potest manere sine alia.
Alius: Ne committas stultis sapientiam quia eis esset iniuriosum; nequesapientibus eam deneges, quia quod suum est eis auferres.
Alius: Huius mundi dona diuersa sunt: quibusdam enim datur rerum possessio, quibusdam sapientia. Quidam loquens filio inquit: Quid malles tibi dari, an censum an sapientiam? Cui filius: Horum quodlibet alio indiget. –Fuitquidam uersificator egregius, sed egenus et mendicus, semper de paupertatesua amicis conquerens, de qua etiam uersus composuit talem sensum exprimentes: Tu qui partiris partes monstra mea cur mihi desit! Culpandus non es, seddic mihi: quem culpabo? Nam si constellatio mea est mihi dura, a te quoqueid factum esse indubitabile est. Sed inter me et ipsam tu orator et iudexes. Tu dedisti mihi sapientiam sine substantia. Dic ergo mihi: quid facietsapientia sine substantia? [p. 8] Accipe partem sapientiae et da mihi partempecuniae! Ne patiaris me illo indigere cuius damnum erit mihi pudori!
Dixit quidam philosophus: Tribus modis indiget unus alio: Cuicumquebenefeceris, in eo maior eo eris; quo non indigueris, par ipsius eris;quo uero indigueris, minor eo eris.
40
Alius: Claritas anime sapientia est, census uero claritas corporis est.
Alius: Sapientia corpora mortua sua claritate uiuificat, uelut terraarida humiditate pluuiae uirescit.
Discipulus magistro: Quomodo habendo me inter sapientes discipulos computabor?Magister: Serua silentium, donec sit tibi loqui necessarium. Ait enim philosophus: Silentium est signum sapientiae, et loquacitas est signum stultitiae. “Alius: Ne festines respondere donec fuerit finis interrogationis, nec quaestionemin conuentu factam soluere temptes, cum sapientiorem te ibi esse prospexeris, nec quaestioni alii cuiquam factae respondeas, nec laudem appetas pro retibi incognita. Philosophus enim dicit: Qui de re sibi ignota laudem appetit, illum mendacem probatio reddit. –Alius: Adquiesce ueritati siue a te prolataesiue tibi obiectae. –Alius: Ne glorieris in sapientibus uerbis tuis, quiaprout philosophus testatur: Qui in suis uerbis sapientibus gloriatur, stultusesse comprobatur. –Haec omnia faciens connumeraberis inter discipulossapienciae atque prudentiae.
Philosophus dicit: Qui prudenter inquirere uoluerit solutionem prudenterintelliget.
45
Alius: Quicumque erubuerit sapientiam ab aliis inuestigare, magis erubesceteandem a semetipso inquiri.
Alius: Qui breui tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni temporein pudore insipientiae permanebit.
Alius: Non omnis qui sapiens dicitur sapiens est, sed qui discit etretinet sapientiam.
Alius: Qui in doctrina defecerit, parum generositas sua ei proderit. Dogmate indiget nobilitas, sapientia uero experientia.
Alius: In quo sua desinit nobilitas, auorum nobilitatem haut congruereseruat.
50
Alius: Nobilitas a me procedens est mihi cordi plus quam quae patrumprocedit nobilitate. [p. 9]
III. Exemplum de tribus uersificatoribus .
Arabs: Quidam uersificator prudens et facetus, sed ignobilis cuidamregi uersus suos obtulit. Cuius notata prudentia rex eum honorifice suscepit. Huic igitur inuidebant alii uersificatores sua superbi generositate regemqueconuenientes inquiunt: Domine rex, cur hunc tam uili ortum prosapia adeomagnificas? Ad haec rex: Quem uituperare putastis, magis laudastis. Ipseuero qui uituperabatur, haec adiunxit: Rosa ex spinis orta nequaquam blasphematur. Rex autem maximis honoratum muneribus eum dimisit.
Contigit ut quidam uersificator nobili ortus prosapia, parum autem disciplinatusregi cuidam uersus suos offerret. Quos acceptos rex male quippe compositosspreuit nihilque sibi dedit. Inquit igitur uersificator regi: Si non prouersibus, saltem pro generositate aliquid mihi tribuas. Rex ergo: Quisest pater tuus? At ille sibi indicauit. Ait rex: Semen in te degenerauit. Cui uersificator: Saepe, rex, exfrumento oritur siligo. Ad haec rex: Teminorem quam patrem tuum probasti. Illumque immunem sic dimisit.
IU. Exemplum De mulo et uulpe .
55
Alius uersificator item uenit ad regem, patre ignobili, sed matre generosa. Incompositus quidem incompositos obtulit uersus. Cuius mater fratrem habebatlitteratura et facetia splendidum. Rex autem nequaquam eum honorifice suscepit. Quaesiuit tamen ab eo, cuius filius erat. At ille praetendit ei auunculumsuum; unde rex in nimium risum se conuertit. Aiunt ei sui familiares: Undeiste tantus risus procedit? Ait rex: Fabulam quandam in libro quodam legeram, quam hic oculis conspicio. At illi: Quae est illa? Ait rex: Mulum nouiternatum uulpis in pascuis inuenit atque admirans ait: Quis es tu? Mulus dicitse Dei creaturam esse. Cui uulpis: Habesne patrem aut matrem? Mulus ait: Auunculus meus est equus generosus. –Sicut ergo mulus non recognouit asinumpatrem suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem suumconfiteri erubescebat pro inertia sua incognitum. Rex tunc conuertens sead uersificatorem ait: Uolo ut indices mihi patrem tuum. At ille sibi indicauit. Cognouit ergo rex quia pater eius uilis et indisciplinatus erat, et aitseruis suis: Demus huic de rebus nostris, quia non degenerat.
Arabs ait patri: Miror me legisse in temporibus praeteritis nobiles, facetos, sapientes honorari, modo uero soli uenerantur leccatores. Ad quodpater: Ne mireris, fili, quia clerici clericos, generosi generosos, facetifacetos honorant, leccatores a leccatoribus uenerantur. Filius: Uidi etaliud: quod clerici pro sapientia sua non sunt honorati; unde facti suntleccatores et ad magnum uenere honorem. Tunc pater ait illi: Hoc quidemex inertia temporis contigit. Ad quod filius: Edissere mihi, pater karissime, ueram nobilitatis deffinitionem. Et [p. 10] pater: Ut, inquit, Aristotilesin epistola sua quam Alexandro regi composuit, meminit: qui cum ab eo quaereretquem sibi ex hominibus consilarum faceret, taliter per epistolam respondit: Accipe, ait, talem qui septem liberalibus artibus sit instructus, industriisseptem eruditus, septem etiam probitatibus edoctus, et ego hanc aestimoperfectam esse nobilitatem. –Et filius: Haec nobilitas in tempore meonon contingit, immo auri et argenti tota est quam uideo nobilitas, ut aituersificator:
Glorificant gazae priuatos nobilitate Paupertasque domum premit altam nobilitate.
Uersificator quidam de aduersitatibus saeculi quae super nobiles ueniunt, uersus fecit istos sub persona nobilium: Dic, inquit, illis qui pro aduersitatibusquae nobis accidunt nos contempnunt quod saeculum nulli fecit Deus contrariumnisi nobilibus tantum. Nonne uides quod mare deuehit stercora et paleas, et pretiosi lapides in fundum uadunt? Et nonne uides quod in caelo suntstellae e quibus nescimus numerum? At insuper nulla quidem patitur eclipsimpraeter solem et lunam. Et pater: Ex temporis inertia accidit quia hominesin diuitiis solum iudicant gloriandum.
60
De septem artibus, probitatibus, industriis .
Unus ex discipulis interrogauit magistrum suum et dixit: Cum septemsint artes et septem probitates et septem industriae, uellem ut haec mihisicut se habent enumerares. Magister: Enumerabo. Hae sunt artes: Dialectica, arithmetica, geometria, phisica, musica, astronomia. De septima uero diuersaeplurimorum sunt sententiae quaenam sit. Philosophi qui prophetias non sectantur, aiunt nigromantiam esse septimam. Aliqui ex illis uidelicet qui prophetiisnon credunt, philosophiam uolunt esse septimam, quae res naturales uelelementa mundana praecellit. Quidam qui philosophiae non student, grammaticamesse affirmant.
Probitates uero hae sunt: Equitare, natare, sagittare, cestibus certare, aucupare, scaccis ludere, uersificari.
[p. 11] Industriae hae sunt: Ne sit uorax, potator, luxuriosus, uiolentus, mendax, auarus et de mala conuersatione. Discipulus: Hoc tempore puto neminemhuiusmodi esse.
65
Correxit quidam philosophus filium suum: Caue mendacium, quia dulciusest carmine uolucrum.
Alius: Cum leue sit mendacium proferre, quare uidetur graue ueritatemdicere?
Alius philosophus: Si dicere metuas unde paeniteas, melius est dicere: non! quam: sic!
Alius: Uerecundia negandi caue ne inferat tibi necessitatem mentiendi, quia honestius est rem negare quam longos terminos dare.
Alius: Terminum termino addere roganti est hoc tempore calliditas negandi.
70
Alius: Si mendacio quilibet saluatur, multo magis ueritate saluatur. –Accusatus quidam ductus est ante regem iudicem negansque crimen impositumtandem conuincitur. Cui rex: Duppliciter punieris: semel pro crimine commisso, secundo pro commisso negato.
Alter quidam consimiliter accusatus quod commiserat non negauit. Dixeruntquequi regi astiterunt: De crimine confesso iudicium sumet. Non ita, rex inquit, quia philosophus dicit: Confitenti peccatum ratio est relaxare iudicium. Sicque liber factus a rege discessit.
Socrates: Sicut homo mendax in principis comitatu non conuenit, sica regno caelorum excludendus erit.
Quidam philosophus dixit filio suo: Dic esse mentitum, qui malum dicitmalo uincendum, quia sicut ignem ignis non perimit, sic malum malo noncedit. Ut igitur ignem aqua extinguit, sic bono malum quilibet destruit.
Alius: Ne reddas malum ne similis sis malo, sed redde bonum ut meliorsis malo.
75
Alius: Ne confidas in malo si periculum euaseris, ut aliud ineas, quiaillud non faciet ut simile pertranseas.
Dixit Arabicus filio suo: Si quemlibet uideris malis operibus praegrauari, ne te intromittas, quia qui pendulum soluerit, super illum ruina erit. [p. 12]
U. Exemplum de homine et serpente .
Transiens quidam per siluam inuenit serpentem a pastoribus extentumet stipitibus alligatum. Quem mox solutum calefacere curauit. Calefactusserpens circa fouentem serpere coepit et tandem ligatum graue strinxit. Tunc homo: Quid, inquit, facis? Cur malum pro bono reddis? Naturam meam, dixit serpens, facio. Bonum, ait ille, tibi feci, et illud malo mihi soluis?Illis sic contendentibus uocata est inter eos ad iudicium uulpis. Cui totumut euenerat est monstratum ex ordine. Tunc uulpis: De hac causa iudicareper auditum ignoro, nisi qualiter inter uos primum fuerit ad oculum uidero. Religatur iterum serpens ut prius. Modo, inquit uulpis, o serpens, si poteseuadere, discede! Et tu, o homo, de soluendo serpente noli laborare! Nonnelegisti quod qui pendulum soluerit, super illum ruina erit?
Dixit Arabs quidam filio suo: Si grauatus fueris aliquo modo et facilepossis liberari, non expectes, quia dum expectabis liberari facilius, grauaberisamplius. Et ne tibi contingat quod contigit gibboso de uersificatore. Etquomodo? filius inquit. Pater:
80
UI. Exemplum de uersificatore et gibboso .
Quidam uersificator uersus faciens regi praesentauit, et laudauit rexingenium illius iussitque ut pro facto donum exposceret. Qui donum taleexpostulat ut se ianitorem suae ciuitatis per rnensem faceret, et ab omnigibboso denarium et a scabioso denarium et de monoculo denarium et de impetiginosodenarium et de hernioso haberet denarium. Quod rex concessit et sigillocorroborauit. Qui ministerio suscepto portae assedit et ministerium suumegit. Quadam die gibbosus quidam bene cappatus cum baculo portam intrauit. Cui uersificator obuius denarium postulat. Qui denegat dare. Uim inferenteuersificatore, dum caputium de capite leuat, gibbosum deprehendit monoculumesse: duos ergo denarios postulat, a quo prius unum expetiit. Noluit dare, retentus est. Non habens auxilium fugere uoluit, sed per caputium retractuscapite nudato apparuit scabiosus. Interrogat protinus ille tres denarios. Uidens gibbosus neque fuga neque auxilio se posse defendi coepit resisteredefendensque se nudatis brachiis apparuit habens in his impetiginem: quartumergo denarium postulat. Cui defendenti cappam abstulit, et cadente illoin terram herniosum comperit: quintum ergo denarium ab eo extorsit. Siccontigit ut qui unum ultro dare noluit, quinque inuitus dedit.
Dixit philosophus quidam filio suo: Fili, uide ne transeas per aedemgentis iniquae! Transitus namque causa fit status, et status occasio sessionis, et sessio causa mortis. [p. 13]
UII. Exemplum de clerico domum potatorum intrante .
Dictum enim est duos clericos de ciuitate quadam uespere ut exspatiarenturexisse. Uenerunt ergo in locum ubi potatores conuenerant. Dixit alter sociosuo: Diuertamus alia uia, quia philosophus dicit: Non est transeundum persedem gentis iniquae. Respondit socius: Transitus non nocebit, si aliudnon affuerit. Et transeuntes audierunt in domo cantilenam. Substitit alterretentus dulcedine cantus. Monuit socius ire: noluit. Recedente socio remansitsolus illectusque cantu domum intrauit. Undique uocatus sedit sedensquecum aliis potauit. Et ecce praeco exploratorem ciuitatis fugientem sequenspost illum in domum potantium intrauit. Inuento exploratore in illa domoipse et omnes capti sunt. Hic, inquit, hospitium huius exploratoris fuit: hinc exiit, huc rediit; omnes conscii et socii huius fuistis. Ducti suntomnes ad patibulum, et clericus inter illos magna uoce praedicabat omnibus: Quisquis iniquae gentis consortio fruitur, procul dubio mortis immeritaepoenas lucratur.
85
UIII. Exemplum de uoce bubonis .
Fertur de duobus discipulis quod exeuntes de quadam ciuitate ueneruntin locum ubi uox cuiusdam feminae ualde sonora audiebatur, uerbaque cantusbene composita erant et cantus ipse musice constructus ualde delectabiliset amatorius insonuit. Substitit alter cantilena retentus. Cui socius: Diuertamus hinc! –Et diuerterunt inde –quia intantum uolucris cantu decipiturquod ad mortem perducitur. Item unus: Ista uox dulcior est illa quam egoet magister meus iam pridem audieramus. Et qualis erat illa, inquit alter, et quomodo illam audistis? Euenit, dixit socius, quod a ciuitate exieramus, et sic uox una asperrima audiebatur et cantus incompositus uerbaque inordinatesonabant; quique cantauerat, saepius per idem repetebat et suo licet asperocantu quasi delectabili detinebatur. Tunc mihi magister: Si uerum est quodhomines dicunt uocem bubonis hominis mortem portendere, tunc ista sinedubio uox bubonis mortem annunciat. Cui ego: Miror, cum cantus sit tamhorridus, cur iste tantum in illo delectatur. Et ille mihi: Non recordarisillius philosophi qui dicit: In tribus delectatur homo, et si bona nonsint: in sua uoce, in suo carmine et in suo filio? –Ut istud de se etde suo magistro narrauerat, digressi sunt inde ambo.
Dixit quidam philosophus filio suo: Sequere scorpionem, leonem et draconem, sed malam feminam non sequaris!
Alius philosophus: Ora deum ut te liberet ab ingenio nequam feminarum, et tu ipse ne decipiaris prouide tibi. –Dictum namque est de quodam philosophoquod transiens iuxta locum quo auceps rete tetenderat auibus decipiendisuidit mulierculam cum eo lasciuientem. Cui dixit: Qui aues decipere conaris, uide ne auicula factus huius uisco tenearis.
[p. 14] Dixit quidam discipulus magistro suo: Legi in libris philosophorumquibus praecipiunt ut ab ingenio feminae peruersae custodiat se homo. EtSalomon in prouerbiis hoc idem admonet. Sed tu si super ingenio illiussiue de fabulis siue de prouerbiis aliquid memoriter tenes, uellem renarrandome instrueres. Magister: Faciam, inquit, tui causa libenter. Sed uereorne si qui nostra simplici animo legentes carmina quae de mulierum artibusad earum correptionem et tuam et aliorum instructionem scribimus uiderint, uidelicet quomodo quaedam earum nescientibus uiris suos aduocent amasioset complectentes deosculentur aduocatos et quae illarum expetat lasciuiain ipsis expleant, earum nequitiam in nos redundare credant. Discipulus: Ne timeas hoc, magister, quia Salomon in libro prouerbiorum et multi sapientesprauos earum corrigendo mores talia scripserunt nec culpam sed laudem indepromeruerunt. Tu similiter de illis scribens ad nostram utilitatem nonuituperium, sed coronam promereberis. Et ob hoc rogata sine cunctationedemonstra. Tunc magister:
90
IX. Exemplum de uindemiatore .
Perrexit quidam ut uindemiaret uineam. Quod uxor illius uidens intellexitillum circa uineam diutius moraturum et misso nuntio conuocat amicum conuiuiumqueparat. Accidit autem ut dominus ramo uineae in oculo percussus domum citorediret nihil de oculo percusso uidens; ueniensque ad portam suae domushostium pulsauit. Quod uxor intelligens nimium turbata conuocatum amicumabscondit seorsum et domino suo hostium postea aperire cucurrit. Qui intranset grauiter pro oculo tristis et dolens iussit cameram parari et lectumsterni, ut posset quiescere. Timuit uxor ne intrans cameram amicum latitantemuideret. Dixit ei: Quid tantum properas ad lectum? Dic mihi quid tibi sitprius! Narrauitque ei totum ut acciderat. Permitte, inquit illa, karissimedomine, ut oculum sanum medicinali arte confirmem et carmine, ne ita eueniatde sano ut mihi euenit de iam percusso, quia dampnum tuum commune est nobis. Apponensque os suum ad oculum sanum tantum fouit quousque amicus a locoubi absconditus erat uiro nesciente discessit. Tandemque se erigens: Modo, inquit, karissime uir, sum secura ne simile de hoc oculo eueniat, qualede altero euenit. Iam potes, si placet, ad lectum descendere. –Tunc discipulusait magistro: Bene me instruxisti, et quod de illarum artibus retulistisiticuloso et desideranti animo commendaui; nec quod inde scio pro diuitiisArabum commutare uolo. Sed si placet progredere, et quod transferre inactum publicae administrationis futurorum ualeamus edissere! –Faciam, inquit magister: [p. 15]
Dictum est de quodam qui peregre proficiscens commisit uxorem suam suaesocrui. Uxor autem sua alium quendam adamauit et matri hoc indicauit. Quaecommota pro filia fauit amori et conuocans procum eundem coepit cum illoet filia epulari. Epulantibus illis superuenit maritus et hostium pulsauit. Et consurgens mulier procum abscondit et hostium postea domino aperuit. Qui postquam intrauit, ut lectus sibi pararetur praecepit; nam quiescereuolebat quia lassus erat. Turbata mulier dubitauit quid faceret. Quod uidensmater: Ne festines, inquit, filia, lectum parare, donec monstremus maritotuo lintheum quod fecimus. Et extrahens lintheum uetula quantum potuitunum cornu illius sustulit et alterum filiae subleuandum dedit. Sicquelintheo extenso delusus est maritus, quousque qui latuerat egredereturamicus. Tunc ait mulier filiae suae: Extende lintheum super lectum marititui, quia manibus tuis et meis est contextum. Cui maritus: Et tu, domina, scis tale lintheum parare? Et illa: O fili, multa huiusmodi paraui. –Adhaec discipulus: Mirabile quid audiui; sed uellem ut amplius me instrueres, quia quanto plus ingenium illarum attendo, tanto magis ad mei custodiamexacuor. Respondit magister: Adhuc tertium tibi dicam, et sic tibi ad instructionemexempla nostra sufficient. Discipulus: Ut placet.
95
Relatum est, inquit, iterum quod quidam proficiscens peregre commisitconiugem suam socrui suae seruandam. Uxor autem clam iuuenem quendam amauit, quod suae matri protinus indicauit. Illa uero amori consensit paratoqueconuiuio asciuit iuuenem. Quibus epulantibus dominus ueniens ianuam pulsauit. Surrexit itaque uxor et dimisit maritum intrare. Sed mater cum amasio filiaeremanens, quia locus ubi absconderetur non erat, quid faceret prius dubitauit. Sed dum filia sua hostium aperiret marito, arripuit uetula nudum gladiumet commisit amasio iussitque ut ante hostium in introitu mariti filiaesuae stricto gladio staret, et si aliquid ei maritus loqueretur, nihilresponderet. Fecit ut iusserat. Hostioque aperto ut illum maritus sic stareuidit, substitit et: Quis, inquit, tu es? Quo non respondente, cum primumobstupuisset, tunc magis extimuit. Respondit intus uetula: Care gener, tace, ne aliquis te audiat! Ad haec ille magis mirans: Quid hoc est, inquit, cara domina? Tunc mulier: Bone fili, uenerant huc tres persequentes istum, et nos aperto hostio hunc cum suo gladio intrare permisimus, donec discederentqui illum interficere uolebant. Qui nunc timens te aliquem ex illis essestupefactus nihil tibi respondit. Et ait maritus: Bene habeas, domina, quae hoc modo hunc liberasti a morte. Et introiens aduocauit amasium uxorissuae [p. 16] et secum sedere fecit. Sicque dulcibus alloquiis delinitumcirca noctem exire dimisit. –Discipulus: Miranda dixisti; sed nunc magisillarum praesumptuosam admiror audaciam. Uolo tamen ut adhuc mihi de earumingeniis si non fuerit graue dicas. Quanto enim magis dixeris, tanto maiorapromereberis. Ad quem magister: Nonne tibi sufficiunt ista? Tria tibi narraui, et tu nondum desinis instigare? Discipulus: Tria dicendo nimium auges recitandonumerum, sed pauca sonuerunt uerba. Dic ergo unum quod longa uerbositatemeas repleat aures, et sic mihi sufficiet. Magister: Caue ne contingatinter nos quod inter regem et suum accidit fabulatorem. Discipulus: Quid, care magister, quid tandem accidit? Magister:
XII. a). Exemplum de rege et fabulatore suo .
Rex quidam suum habuit fabulatorem, qui singulis noctibus quinque sibinarrare fabulas consueuerat. Contigit tandem quod rex curis quibusdam sollicitusminime posset dormire pluresque solito quaesiuit audire fabulas. Ille autemtres super hoc enarrauit, sed paruas. Quaesiuit rex etiam plures. Illeuero nullatenus uoluit; dixerat enim sicut iam uisum fuerat sibi, multas. Ad haec rex: Plurimas iam narrasti, sed breuissimas. Uellem uero aliquamte narrare quae multis producatur uerbis, et sic te dormire permittam. Concessit fabulator et sic incepit:
Erat quidam rusticus qui mille solidos habuit. Hic autem in negotiationemproficiscens comparauit bis mille oues, singulas senis denariis. Acciditeo redeunte quod magna inundatio aquarum succresceret. Qui cum neque perpontem neque per uadum transire posset, abiit sollicitus quaerens quo cumouibus suis transuehi posset. Inuenit tandem exiguam nauiculam quae nisiduas oues una cum rustico ferre non ualebat. Sed tandem necessitate coactusduas oues imponens aquam transiit. –His dictis fabulator obdormiuit. Rexsiquidem illum excitans ut fabulam quam inceperat finiret commonuit. Fabulatorad haec: Fluctus ille magnus est, nauicula autem minima et grex ouium innumerabilis: permitte ergo supradictum rusticum suas transferre oues, et quam incepifabulam ad finem perducam. –Fabulator etenim hoc modo regem longas audirefabulas gestientem pacificauit. Quodsi amplius me praedictis etiam subtexerealia compuleris, iam dicti praesidio exempli me deliberare conabor. Discipulus: Dictum est in antiquis prouerbiis quod non eadem compunctione dolet quipro muneribus lacrimatur et qui sui dolore corporis grauatur. Neque regemadeo dilexit fabulator, sicut et tu me diligis. Uoluit enim fabulis suiseum aliquantum [p. 17] seducere, tu uero me discipulum minime. Unde precorne iam promotam narrationem modo uelis subducere; sed praelibata mulierumingenia diligenter pande. Magister:
100
XIII. Exemplum de canicula lacrimante .
Dictum est quod quidam nobilis progenie haberet uxorem castam nimiumet formosam. Contigit forte quod orationis studio Romam uellet adire, sedalium custodem uxori suae nisi semetipsam noluit deputare, illius castismoribus satis confisus et probitatis honore. Hic autem parato comitatuabiit. Uxor uero caste uiuendo et in omnibus prudenter agens remansit. Accidit tandem quod necessitate compulsa a domo sua propria suam conuenturauicinam egrederetur. Quae peracto negotio ad propria remeauit. Quam iuuenisaspectam ardenti amore diligere coepit et plurimos ad eam direxit nuntios, cupiens ab illa qua tantum ardebat amari. Quibus contemptis eum penitusspreuit. Iuuenis cum se sic contemptum sentiret, dolens adeo efficiturut nimio infirmitatis onere grauaretur. Saepius tamen illuc ibat quo dominamegressam uiderat, desiderans eam conuenire; sed nequaquam praeualuit efficere. Cui prae dolore lacrimanti fit obuia anus religionis habitu decorata, quaerensquaenam esset causa quae eum sic dolere compelleret. Sed iuuenis quae insua uersabantur conscientia minime detegere uolebat. Ad quem anus: Quantoquis infirmitatem suam medico reuelare distulerit, tanto grauiori morboattritus fuerit. Quo audito narrauit ei ex ordine quae sibi acciderantet suum propalauit secretum. Cui anus: De his quae iam dixisti Dei auxilioremedium inueniam. Et eo relicto ad propria remeauit. Et caniculam quamapud se habebat duobus diebus ieiunare coegit et die tertio panem sinapiconfectum ieiunanti largita est. Quae dum gustaret, prae amaritudine oculieius lacrimari coeperunt. Post haec uero anus illa ad domum pudicae feminaeperrexit quam iuuenis praedictus adeo adamauit. Quae honorifice pro magnareligionis specie ab eo suscepta est. Hanc autem sua sequebatur canicula. Cumque uidisset mulier illa caniculam lacrimantem, quaesiuit quid haberetet quare lacrimaretur. Anus ad haec: Cara amica, ne quaeras quid sit, quiaadeo magnus dolor est quod nequeo dicere. Mulier uero magis instigabatut diceret. Cui anus: Haec quam conspicis canicula mea erat filia, castanimis ac decora. Quam iuuenis adamauit quidam; sed adeo casta erat ut eumomnino sperneret et eius amorem respueret. Unde dolens adeo efficitur utmagna [p. 18] aegritudine stringeretur: pro qua culpa miserabiliter haecsupradicta nata mea in caniculam mutata est. His dictis prae nimio doloreerupit in lacrimas anus illa. Ad haec femina: Quid ego, cara domina, similispeccati conscia, quid, inquam, factura sum? Me etenim dilexit iuuenis quidam, sed castitatis amore eum contempsi, et simili modo ei contigit. Cui anus: Laudo tibi, cara amica, ut quam citius poteris huius miserearis et quodquaerit facias, ne et tu simili modo in canem muteris. Si enim scirem interiuuenem praedictum et filiam meam amorem, nunquam mea mutaretur filia. Cui ait mulier casta: Obsecro ut consilium huius rei utile dicas, ne propriaforma priuata efficiar canicula. Anus: Libenter pro Dei amore et animaeremedio meae et quia miseret me tui, hunc supradictum iuuenem quaeram, et si quo inueniri poterit, ad te reducam. Cui gratias egit mulier. Etsic anus artificiosa dictis fidem praebuit, et quem promisit reduxit iuuenemet sic eos associauit. –Discipulus ait magistro: Nunquam audiui tam mirabilequid, et hoc puto fieri arte diaboli. Magister: Ne dubites! Discipulus: Spero quod si quis homo tam sapiens erit ut semper timeat se posse decipiarte mulieris, forsitan se ab illius ingenio custodire ualebit. Magister: Audiui de quodam homine qui multum laborauit ut suam custodiret uxorem, sed nihil profuit. Discipulus: Magister, dic mihi, quid fecit, ut meliussciam si quam duxero illam custodire. Magister:
Quidam iuuenis fuit, qui totam intentionem suam et totum sensum suumet adhuc totum tempus suum ad hoc misit ut sciret omnimodam artem mulieris, et hoc facto uoluit ducere uxorem. Sed primitus perrexit quaerere consiliumet sapientiorem illius regionis adiit hominem et qualiter custodire possetquam ducere uolebat quaesiuit uxorem. Sapiens uero hoc audiens dedit sibiconsilium quod construeret domum altis parietibus lapideis poneretque intusmulierem daretque sibi satis ad comedendum et non superflua indumenta faceretqueita domum quod non esset in ea nisi solum hostium solaque fenestra perquam uideret, et tali altitudine et tali compositione per quam nemo possetintrare uel exire. Iuuenis uero audito consilio sapientis, sicuti ei iusserategit. Mane uero quando iuuenis de domo exibat, hostium domus firmabat, et similiter quando intrabat; quando autem dormiebat, sub capite suo claues[p. 19] domus abscondebat. Hoc autem longo tempore egit. Quadam uero diedum iuuenis ad forum iret, mulier sua, ut erat solita facere, ascenditfenestram et euntes et regredientes intente aspexit. Haec una die cum adfenestram staret, uidit quendam iuuenem formosum corpore atque facie. Quouiso statim illius amore succensa fuit. Mulier haec amore iuuenis succensaet ut supradictum est custodita coepit cogitare quo modo et qua arte possetloqui cum adamato iuuene. At ipsa plena ingenio ac dolositatis arte cogitauitquod claues domini sui furaretur dum dormiret. Et ita egit. Haec uero assuetaerat dominum suum unaquaque nocte uino inebriare, ut securius ad amicumsuum posset exire et suam uoluntatem explere. Dominus uero illius philosophicisiam edoctus monitis sine dolo nullos esse muliebres actus coepit excogitarequid sua coniunx strueret frequenti et cotidiana potatione. Quod ut suboculo poneret, se finxit ebrium esse. Cuius rei mulier inscia de lectonocte consurgens perrexit ad hostium domus et aperto hostio exiuit ad amicum. Uir autem suus in silentio noctis suauiter consurgens uenit ad hostiumet apertum clausit et firmauit et fenestram ascendit stetitque ibi donecin camisia sua mulierem suam nudam reuertentem uidit. Quae domum redienshostium clausum inuenit; unde animo multum condeluit et tandem hostiumpulsauit. Uir mulierem suam audiens et uidens ac si nesciret interrogauitquis esset. At ipsa culpae ueniam petens et nunquam amplius se hoc facturampromittens nihil profecit. Sed uir iratus ait quod eam intrare non permitteret, sed esse suum suis parentibus ostenderet. At ipsa magis ac magis clamansdixit quod nisi hostium domus recluderet, in puteum qui iuxta domum eratsaliret et ita uitam finiret, sicque de morte sua amicis et propinquisrationem reddere deberet. Spretis minis dominus suae mulieris intrare nonpermisit. Mulier uero plena arte et calliditate sumpsit lapidem, quem proiecitin puteum hac intentione ut uir suus audito sonitu lapidis in puteum ruentisputaret sese in puteum cecidisse. Et hoc peracto mulier post puteum seabscondit. Uir simplex atque insipiens audito sonitu lapidis in puteumruentis mox et absque mora de domo egrediens celeri cursu ad puteum uenit, putans uerum esse [p. 20] quod mulierem audisset cecidisse. Mulier uerouidens hostium domus apertum et non oblita suae artis domum intrauit firmatoquehostio ascendit fenestram. Ille autem uidens se esse deceptum inquit: Omulier fallax et plena arte diaboli, permitte me intrare et quicquid mihiforisfecisti me condonaturum tibi crede! At illa eum increpans introitumquedomus omnimodo facto atque sacramento denegans ait: O seductor, tuum esseatque tuum facinus parentibus tuis ostendam, quia unaquaque nocte es solitusita furtim a me exire et meretrices adire. Et ita egit. Parentes uero haecaudientes atque uerum esse existimantes increpauerunt eum. Et ita mulierilla liberata arte sua flagitium quod meruerat in uirum retrusit. Cui nihilprofuit, immo obfuit mulierem custodisse: nam iste etiam accidit cumulusmiseriae quod existimatione plurimorum quod patiebatur meruisse crederetur. Unde quidem bonis compluribus pulsus, dignitatibus exutus, existimationefoedatus ob uxoris maliloquium incestitatis tulit supplicium.
Discipulus: Nemo est qui se a mulieris ingenio custodire possit, nisiquem Deus custodierit, et haec talis narratio, ne ducam uxorem, est magnadehortatio. Magister: Non debes credere omnes mulieres esse tales, quoniammagna castitas atque magna bonitas in multis reperitur mulieribus, et sciasin bona muliere bonam societatem reperiri posse, bonaque mulier fideliscustos est et bona domus. Salomon in fine libri prouerbiorum suorum composuituiginti duos uersus de laude atque bonitate mulieris bonae. Discipulusad haec: Bene me confortasti! Sed audisti tamen aliquam mulierem quae suisensus ingenium niteretur mittere in bonum? Magister ait: Audiui. Discipulus: Refer mihi de illa, quia uidetur mihi res noua! Magister:
105
XU. Exemplum de decem cofris .
Dictum fuit mihi quod quidam Hyspanus perrexit Mech, et dum ibat peruenitin Aegyptum. Qui deserta terrae intrare uolens et transire cogitauit quodpecuniam suam in Aegypto dimitteret. Et antequam dimittere uoluisset, interrogauitsi aliquis fidelis homo esset in illa regione cui posset pecuniam suamcommittere. Et ostenderunt ei antiquum hominem nominatum probitate fidelitatis. Cui de suo mille talenta commisit. Deinde perrexit factoque itinere adillum rediit cui pecuniam commisit, et quod commiserat ab eo quaesiuit. At ille [p. 21] plenus nequitia illum nunquam antea se uidisse dicebat. Ille uero sic deceptus perrexit ad probos homines regionis illius, et quomodotractauisset eum homo ille cui pecuniam commiserat, eis retulit. Uiciniuero illius de eo talia audientes credere noluerunt, sed nihil hoc essedixerunt. Sed qui pecuniam perdiderat unaquaque die ad domum illius quiretinebat iniuste pecuniam, ibat blandisque precibus eum deprecabatur utpecuniam redderet. Quod deceptor audiens increpauit eum dicens ne ampliustale quid de eo diceret uel ad eum ueniret; quod si faceret, poenas exmerito subiret. Auditis minis illius qui eum deceperat tristis coepit redire. Et in redeundo obuiauit cuidam uetulae pannis heremitalibus indutae. Haecautem baculo suo fragiles artus sustentabat et per uiam lapides laudandoDeum ne transeuntium pedes laederetur locabat. Quae uidens hominem flentem—cognouit enim eum esse extraneum –commota pietate in angiportum uocauitet quid ei accidisset interrogauit. At ille ordine narrauit. Femina ueroauditis uerbis illius hominis inquit: Amice, si uera sunt quae retulisti, feram tibi inde auxilium. Et ille: Quomodo potes hoc facere, ancilla Dei?At illa inquit: Adduc mihi hominem de terra tua, cuius factis et dictisfidem habere possis. At ille adduxit. Deinde decepti socio praecepit decemcofros exterius pretiosis depictos coloribus atque ferro deargentato ligatoscum bonis serraturis emere et ad domum sui hospitis afferre lapidibusquecomminutis implere. At ipse ita egit. Mulier uero ut uidit omnia illa quaepraeceperat esse parata ait: Nunc decem homines perquire, qui euntes addomum illius qui te decepit mecum et cum socio tuo deferant cofros, unuspost alium uenientes ordine longo; et quam cito primus uenerit ad domumillius hominis qui te decepit et requiescet ibi, ueni et interroga pecuniamtuam! Et ego tantum confido in Deum quod reddita tibi tua pecunia erit. At ipse sicut uetula iusserat egit. Quae non oblita incepti quod praedixeratiter incepit. Et uenit cum socio decepti ad domum deceptoris et inquit: Quidam homo de Hyspania mecum hospitatus fuit et uult Mech adire; quaeritqueantea pecuniam suam quae est in decem cofris seruandam alicui bono hominidonec reuertatur commendare. Precor itaque ut mei causa in aede tua illamcustodias; et quia audiui et scio te bonum hominem esse et fidelem, noloaliquem alium praeter te solum huius pecuniae commendationi adesse. Etdum ita loqueretur, [p. 22] uenit primus deferens cofrum, aliis a longeiam apparentibus. Interim deceptus praeceptorum uetulae non oblitus postprimum cofrum sicut ei praeceptum fuerat uenit. Ille uero qui pecuniamcelauerat, plenus nequitia ac mala arte, ut uidit hominem uenientem cuipecuniam celauerat, timens ne, si pecuniam requireret, alius qui adducebatsuam pecuniam non committeret, contra eum ita dicendo perrexit: O amice, ubi fuisti et ubi tantum diutinasti? Ueni et accipe pecuniam tuam meaefidei iam diu commendatam, quoniam inueni et amodo taedet me custodireillam! At ille laetus atque gaudens recepit pecuniam gratias agens. Uetulaautem ut uidit hominem pecuniam habentem, surrexit atque inquit: Ibimusego et socius meus contra cofros nostros et festinare praecipiemus. Tuuero expecta donec redeamus et bene serua quod iam adduximus! Ille autemlaetus animo quod acceperat seruauit aduentumque eorum –quod adhuc potest—expectauit. Et ita bono ingenio uetulae reddita fuit uiro summa pecuniae.
Discipulus: Istud mirum fuit ingenium atque utile, nec puto quod aliquisphilosophus subtilius cogitaret per quod leuius uir pecuniam suarum recuperaret. Magister: Bene posset philosophus suo facere naturali ingenio et artificiali, secreta etiam naturae rimando, quod mulier solo fecit naturali ingenio. Discipulus: Hoc bene credo. Sed si aliquid philosophorum huiusmodi reposuistiin cordis armariolo, largire mihi discipulo, et ego fideli memoriae commendabo, ut quandoque condiscipulis lacte philosophico educatis delicatissimum largiripossum alimentum. Magister:
XUI. Exemplum de tonellis olei .
Contigit quod quidam homo habuit filium, cui post mortem suam nihilpraeter domum dimisit. Iste cum magno labore corpori suo uix etiam quaenatura exigit suppeditabat, et tamen domum suam licet magna coactus inediauendere nolebat. Habebat autem puer iste quendam uicinum ualde diuitem, qui domum pueri emere cupiebat ut suam largiorem faceret. Puer autem necprece nec pretio uendere uolebat. Quod postquam diues ille comperit, quibusingeniis et quibus artibus puero subtraheret domum cogitauit. At iuuenissecundum posse suum familiaritatem eius deuitauit. Denique contristatusdiues ille causa domus et quod non [p. 23] posset puerum decipere, quadamdie uenit ad puerum et inquit ei: O puer, accommoda mihi paruam tuae partemcuriae pretio, quoniam in ea sub terra decem tonellos cum oleo custodireuolo; et nihil tibi nocebunt, et habebis inde aliquod sustentamentum uitae. Puer autem coactus necessitate concessit et dedit illi claues domus. Iuuenisuero interim more solito liberis liberaliter seruiens uictum perquisiuit. At diues homo acceptis clauibus curiam iuuenis suffodiens quinque tonellosplenos oleo ibi recondidit et quinque dimidios. Et hoc facto iuuenem aduocauitclauesque domus illi tribuens ait: O iuuenis, oleum meum tibi committoatque in tua custodia trado. Iuuenis simplex putans omnes tonellos esseplenos in custodia recepit. At post longum tempus contigit quod in terrailla oleum carum fuit. Diues hoc uidens puero inquit: O amice, ueni etiuua me oleum meum effodere quod tuae iam dudum mandaui custodiae, et laborispraemium accipies et tutelae. Iuuenis audita prece cum pretio diuiti concessit, ut secundum posse suum cum iuuaret. Diues uero non oblitus fraudis suaenequissimae adduxit homines, ut oleum emerent. Quibus adductis terram aperueruntet quinque plenos tonellos et quinque dimidios inuenerunt. Perceptis talibusaduocauit puerum ita dicendo: Amice, causa tuae custodiae amisi oleum: insuper quod tibi commisi, fraudulenter abstulisti. Quapropter uolo utmea mihi restituas. His dictis eum accepit et uellet nollet ad iustitiamdeduxit. Iusticia eum uidens accusauit, sed iuuenis quid contra diceretnesciuit. Sed tamen indutias unius diei quaesiuit. Quod iusticia, quiaiustum erat, concessit. In ciuitate autem illa morabatur quidam philosophus, qui cognominabatur Auxilium Egentium, bonus homo atque religiosus. Iuuenisautem audito bonitatis illius praeconio perrexit ad eum quaesiuitque abeo consilium dicens: Si uera sunt quae multis referentibus de te mihi dictasunt, more domestico fer mihi auxilium, etenim iniuste accusor. Philosophusaudita prece iuuenis interrogauit si iuste uel iniuste accusarent eum. Iuuenis uero quod iniuste accusaretur, firmauit sacramento. Audita reisinceritate philosophus pietate commotus ait: Auxiliante Deo feram tibiauxilium; sed sicut a iustitia respectum usque in crastinam diem accepisti, quin eas ad placita dimittere noli, et ero ibi paratus succurrere tuaeueritati atque eorum nocere falsitati. Iuuenis autem quod philosophus eiiusserat egit. Mane autem facto uenit philosophus ad iustitiam. Quem postquamuidit iustitia, ut sapientem et philosophum uocauit uocatumque iuxta sesedere fecit. Inde iustitia uocauit accusantes et accusatum et praecepitquod suorum recordarentur placitorum; et ita fecerunt. Illis uero sic coramastan-[p. 24]tibus iustitia ait philosopho quod causas eorum audiret etinde iudicium faceret. Inde philosophus: Praecipe nunc, iustitia, clarumoleum de quinque tonellis plenis mensurari, et scias quantum sit ibi clariolei; et similiter de quinque dimidiis, et scias quantum clari olei ibifuerit. Deinde spissum oleum de quinque plenis tonellis sit mensuratum, et scias quantum spissi olei fuerit ibi; et similiter de dimidiis quinquefacias mensurari, et scias quantum spissi olei in eis sit. Et si tantumspissi olei inueneris in dimidiis tonellis quantum et in plenis, sciasoleum fuisse furatum. Et si in dimidiis tonellis inueneris talem partemspissitudinis qualem oleum clarum ibi existens exigit, quod quidem et inplenis tonellis inuenire poteris, scias oleum non fuisse furatum. Iustitiahaec audiens confirmauit iudicium, factumque est ita. Et hoc modo iuueniseuasit sensu philosophi. Finitis placitis iuuenis philosopho grates reddidit. Tunc philosophus ait illi: Nunquamne illud philosophi audisti: Non emasdomum, antequam cognoscas uicinum? Ad haec iuuenis: Primum habuimus domum, antequam iuxta nos hospitaretur. Cui philosophus: Primum uendas domum quammaneas iuxta malum uicinum. –Discipulus: Tale iudicium apparet esse philosophi, et hoc est gratia Dei et merito uocatus est hoc nomine Auxilium Miserorum. –Tum discipulus: Etsi iam audita mente sedeant, ad audiendum plura animumincitant. Magister inquit: Libenter tibi dicam, et sic incipit:
110
XUII. Exemplum de aureo serpente .
Dictum fuit de quodam diuite in ciuitatem eunte quod sacculum milletalentis plenum deferret secum et insuper aureum serpentem oculos habentemiacinctinos in sacculo eodem. Quod totum simul amisit. Quidam uero pauperiter faciens illud inuenit deditque uxori et quomodo inuenisset retulitei. Mulier hoc audiens ait: Quod deus dedit, custodiamus! Alia die praecoper uiam ita clamando perrexit: Qui talem censum inuenit, reddat et absquealiquo forisfacto centum talenta inde habeat! Hoc audiens inuentor censusdixit uxori: Reddamus censum, et absque aliquo peccato centum talenta indehabebimus! Ad haec mulier: Si Deus uoluisset eum censum habere, non amisisset. Quod Deus donauit, custodiamus! Inuentor census quod redderetur laborauit, at ipsa omnimodo denegauit. Et tamen uellet nollet mulier, dominus reddiditet quod praeco promiserat expetiit. Diues autem plenus nequitiae ait: Adhucalium serpentem mihi deesse sciatis. Hoc praua intentione dicebat, ut pauperihomini talenta non redderet promissa. Pauper uero se nihil amplius inuenissedicebat. At homines ciuitatis illius diuiti fauentes, pauperi deroganteset inexorabile contra fortunam pauperis odium gerentes illum ad iustitiamdetraxerunt. Pauper autem clamando, ut supra-[p. 25]dictum est, se nihilamplius inuenisse iurauit. Sed dum sermo huiuscemodi pauperum diuitumqueper ora discurreret, ministris referentibus tandem percussit aures regis. Quod simul audiuit, diuitem et pauperem et pecuniam sibi praesentari praecepit. Adductis omnibus rex philosophum qui uocabatur Auxilium Miserorum cum aliissapientibus ad se uocauit eisque accusatoris uocem et accusati audire etenodare praecepit. Philosophus hoc audiens commotus pietate pauperem adse uocauit et ait ei secrete: Dic mihi, frater, si huius hominis pecuniamhabueris; quodsi non habueris, auxiliante Deo te liberare conabor. Ad haecpauper: Scit Deus quod reddidi quantum inueni! Inde philosophus ad regem: Si rectum inde iudicium uobis audire placuerit, dicam. Rex hoc audiensut indicaret rogauit. Tunc philosophus regi: Iste homo diues bonus multumest et credibilis et ueritatis magnum habet testimonium, et non est credibileeum aliquid interrogare quod non amisisset. Et ex alia parte credibilequidem mihi uidetur quod iste pauper homo nihil amplius inuenit quam quodreddidit, quia malus homo si esset, non quod reddidit redderet, immo totumcelaret. Inde rex: Quid autem iudicas inde, philosophe? Philosophus: Orex, sume censum et da ex eo pauperi centum talenta, et quod remanseritserua donec ueniat qui censum interroget, quia non est hic, cuius istecensus sit; et iste diues homo eat ad praeconem et faciat interrogare sacculumcum duobus serpentibus. Regi autem placuit hoc iudicium atque omnibus ibicircumstantibus. Diues uero qui sacculum perdiderat, hoc audiens inquit: Bone rex, dico tibi in ueritate censum istum fuisse meum, sed quia uolebampauperi homini quod praeco promiserat auferre, dixi adhuc mihi alium serpentemdeesse. Sed modo, rex, mei miserere et quod praeco promisit reddam pauperi. Rex inde suum tradidit censum diuiti, diues autem pauperi, et ita philosophussensu atque ingenio pauperem liberauit.
Discipulus: Apparet hoc esse ingenium philosophiae, et hoc exemplo nonest mirum quod de duabus mulieribus Salomon iudicauit.
Philosophus ait: Ne aggrediaris uiam cum aliquo, nisi eum prius agnoueris!Si quisquam tibi ignotus se in uia associauerit iterque tuum inuestigauerit, dic te longius uelle ire quam disposueris; et si detulerit lanceam, uadead dexteram; si ensem, uade ad sinistram. [p. 26]
115
De sequendis magnis uiis .
Arabs filium suum castigauit dicens: Sequere calles, quamuis sint semitislongiores. Et item: Accipe puellam in uxorem, quamuis sit uetula. Et item: Fer merces tuas ad magnas ciuitates, quamuis ibi uilius uendere putes. Ad haec filius: Uerum est quod dixisti de magnis uiis.
XUIII. a) Exemplum de semita .
Nam quadam die cum ego et socii mei perrexissemus ad urbem sole ad occasumappropinquante et adhuc longe essemus a ciuitate, uidimus semitam quaesecundum uisum ad ciuitatem ituris promittebat compendium. Inuenimus senema quo requisiuimus consilium de itinere illius semitae. At senex ait: Propiussemita ducit ad ciuitatem quam magna uia, et tamen citius per magnam uiamad ciuitatem uenietis quam per semitam. Hoc audientes illum pro stultohabuimus et magnam uiam pretermittentes semitae declinauimus. Quam insistentesad dexteram et ad sinistram, quanta fuit nox, deerrauimus nec ad ciuitatemperuenimus. Ac si per callem pergentes fuissemus, procul dubio moenia ciuitatissubintrassemus.
120
Pater ad haec: Hoc alia uice nobis euenit, cum pergeremus ad ciuitatemper magnam uiam: praeerat nobis fluuius, quem quoquo modo transituri eramus, antequam ciuitatem intraremus. Sicque nobis iter agentibus in duas partessecta est uia: quarum una ad ciuitatem per uadum, alia per pontem ducebat. Deinde quendam senem uidimus, quem de duabus uiis quae propius duceretad ciuitatem interrogauimus. Et senex ait quod breuior erat uia per uadumad ciuitatem duobus miliaribus quam uia per pontem. Sed tamen citius, inquit, ad ciuitatem uenire potestis per pontem. Et quidam ex nostris illum senemsicut uos uestrum antea deriserunt et per uadum iter aggressi sunt. Sedeorum alii socios submersos dimiserunt, alii equos et sarcinas perdiderunt, quidam uero pannos madefactos, alii omnino amissos defleuerunt. Sed noset senex noster qui per pontem transiuimus, sine impedimento et absqueomni incommodo processimus et eos super ripam fluminis adhuc iacturam deflentesrepperimus. Quibus flentibus et yma fluuii cum rastris et sagena perscrutantibussenex ait: Si nobiscum per pontem perrexissetis, hoc impedimentum non haberetis. At illi dixerunt: Hoc fecimus, quia uiam tardare nolebamus. Ad haec senex: Nunc magis tardati estis! Et illis relictis laeti subintrauimus portasurbis. –Tale est prouerbium quod audiui: Magis ualet longa uia ad paradysumquam breuis ad infernum.
[p. 27] Arabs castigauit filium suum: Fili, si fueris in uia cum aliquosocio, dilige eum sicut te ipsum et non mediteris aliquem decipere, neet tu decipiaris, ueluti duobus contigit burgensibus et rustico. Filius: Pater, refer mihi, ut aliquid utilitatis inde capiant posteri. Pater:
XIX. Exemplum de duobus burgensibus et rustico .
Dictum fuit de duobus burgensibus et rustico causa orationis Mech adeuntibusquod essent socii uictus, donec uenirent prope Mech, et tunc defecit illiscibus ita quod non remansit eis quicquam nisi tantum farinae qua solumpanem et paruum facerent. Burgenses uero hoc uidentes dixerunt ad inuicem: Parum panis habemus, et noster multum comedit socius. Quapropter oportetnos habere consilium, quomodo sibi partem panis auferre possimus et quodnobiscum debet, soli comedamus. Deinde acceperunt consilium huiuscemodiquod facerent panem et coquerent et dum coqueretur dormirent, et quisquiseorum mirabiliora sompniando uideret, solus panem comederet. Hoc artificiosedicebant, quia rusticum simplicem ad huiusmodi ficticia deputabant. Etfecerunt panem miseruntque in ignem, deinde iacuerunt ut dormirent. Atrusticus percepta eorum astutia dormientibus sociis de igne extraxit panemsemicoctum et comedit et iterum iacuit. Sed unus de burgensibus sicut sompnoperterritus esset euigilauit sociumque uocauit. Cui alter de burgensibusait: Quid habes? At ille inquit: Mirabile sompnium uidi: nam mihi uisumerat quod duo angeli aperiebant portas caeli et me sumentes ante Deum ducebant. Cui socius: Mirabile est hoc sompnium quod uidisti. At ego sompniaui quodego duobus angelis ducentibus et terram findentibus ducerer in infernum. Rusticus uero hoc totum audiebat et tamen se dormire fingebat. Sed burgensesdecepti et decipere uolentes ut euigilaret rusticum uocauerunt. Rusticusuero callide et sicut territus esset, respondit: Qui sunt qui me uocant?At illi: Socii tui sumus. Quibus rusticus: Rediistis iam? At ipsi contra: Quo perreximus, unde redire debeamus? Ad haec rusticus: Nunc uisum eratmihi quod duo angeli unum ex uobis accipiebant et aperiebant portas caeliducebantque ante Deum; deinde alium accipiebant duo alii angeli et apertaterra ducebant in infernum. Et his uisis putaui neminem uestrum iam [p. 28] amplius rediturum et surrexi et panem comedi. –Et pater: O fili, siceuenit eis qui socium decipere uoluerunt, quia suo ingenio decepti fuerunt. Tunc filius: Ita euenit eis, sicut in prouerbio dictum est: Qui totum uoluit, totum perdidit. Haec autem natura est canis, cui fauerunt illi: quorumunus alii cibum auferre cupit. Sed si naturam cameli sequerentur, mitioremnaturam imitarentur. Nam talis est natura cameli, quando insimul daturpraebenda multis, quod nullus eorum comedet, donec omnes insimul edant;et si unus ita infirmatur quod nequeat comedere, donec remoueatur aliiieiunabunt. Et isti burgenses postquam uolebant animalis naturam sibi assumere, mitissimi animalis naturam sibi debuissent uendicare; et merito cibum amiserunt. Quin etiam hoc eis euenisse uoluissem, quod magistro meo narrante iam dudumaudiui euenisse incisori regis pro discipulo suo Nedui, uidelicet quodfustibus caederentur. Pater ad haec: Dic mihi, fili, quid audisti? Quomodocontigit discipulo, quoniam talis narratio animi erit recreatio? Filius:
XX. Exemplum de regii incisoris discipulo Nedui nomine .
125
Narrauit mihi magister meus quendam regem habuisse unum incisorem quidiuersos diuersis aptos temporibus ei incidebat pannos. At ille discipulossutores habebat, quorum quisquis artificiose suebat quod magister incisorregis artificiose scindebat. Inter quos discipulos unus erat nomine Nedui, qui socios arte sutoria superabat. Sed die festo ueniente rex suorum adse incisorem pannorum uocauit et pro tempore pretiosas uestes sibi et suisfamiliaribus parari praecepit. Quod ut citius et sine impedimento fieret, unum de camerariis suis eunuchum, cuius illud erat officium, sutoribuscustodem addidit et ut eorum curuos ungues obseruaret et eis ad sufficientiamnecessaria ministraret, rogauit. Sed in una dierum ministri calidum panemet mel cum aliis ferculis incisori et consociis comedendum dederunt. Etqui aderant, comedere coeperunt. Quibus epulantibus ait eunuchus: Magister, quare Nedui absente comeditis nec illum expectatis? Magister inquit: Quiamel non comederet, etiamsi adesset. Et comederunt. Deinde uenit Nedui etait: Quare me absente comedistis nec partem meam mihi reseruastis? Cuieunuchus: Magister tuus dixit quod mel non comederes, etiamsi adesses. At ille tacuit et quomodo illud magistro suo recompensare posset, cogitauit. Et hoc facto magistro absente secreto dixit eunucho: Domine, magister meusquandoque frenesim patiens sensum perdit et indiscrete circumstantes uerberatatque interimit. Cui eunuchus: Si scirem horam, quando ei hoc contingit, ne quid inconsulte ageret, ligarem et loris corrigerem. At Nedui ait: Cumuideris illum huc et illuc aspicientem terramque manibus uerberantem atquesua sede surgentem et scamnum super quod sedet manibus rapientem, tunceum scias insanum esse, et nisi tibi et tuis prouideris, capud fuste dolabit. [p. 29] Ad hoc eunuchus: Tu benedicaris, quia amodo mihi et meis prouidebo. Talibus dictis Nedui sequenti die magistri sui forfices secreto abscondit. At incisor quaerens forfices et non inueniens coepit manibus terram percutereet huc et illuc aspicere suaque sede surgere et scamnum super quod sedebatmanu demouere. Hoc uidens eunuchus statim suos uocauit clientes et praecepitincisorem ligari et ne aliquos uerberaret, grauiter uerberari. Sed incisorclamabat ita dicendo: Quid forisfeci? Ut quid talibus me afficitis uerberibus?At illi acrius uerberando tacebant. Quando autem lassi fuerunt uerberandoet ipse uapulando, exosum uitae soluerunt. Qui respirans, sed longo temporisinteruallo quaesiuit ab eunucho, quid forisfecisset. Cui eunuchus: Dixitmihi Nedui discipulus tuus quod quandoque insanires nec nisi uinculis etuerberibus correptus cessares; et ideo te ligaui et uerberaui. Hoc auditoincisor Nedui discipulum suum uocauit et ait: Amice, quando nouisti meesse insanum? Ad haec discipulus: Quando me mel non comedere sciuisti?Eunuchus et alii hoc audientes riserunt et utrumque merito poenas suscepisseiudicauerunt.
Ad haec pater: Merito hoc illi accidit, quia si custodisset quod Moysespraecepit, ut diligeret fratrem suum sicut se ipsum, hoc ei non euenisset.
Castigauit sapiens filium suum: Uide ne imponas aliquod crimen sociotuo, serio uel ludo, ne ita tibi contingat, sicut duobus ioculatoribuscontigit ante regem. Ad haec filius: Narra mihi, pater, obsecro. Pater: Fiat.
XXI. Exemplum de duobus ioculatoribus .
Uenit quidam ioculator ad regem. Quem uocatum rex cum alio ioculatorefecit sedere atque comedere. Sed qui prius aderat ioculator, coepit inuideresuperuenienti, quem rex iam sibi praeferebat et omnes aulici. Quod ne diuduraret, pudorem illi facere, ut sic saltem aufugeret, cogitauit. Itaqueuescentibus aliis ossa latenter primus ioculator coadunauit et ante sociumposuit finitoque prandio in obprobrium socii coniectam struem ossium regiostendit et mordaciter inquit: Domine, socius meus omnium istorum ossiumuestituram comedit. Rex uero eum toruis oculis respexit. Accusatus autemregi ait: Domine, feci quod natura mea, id est humana, requirebat, quiacarnes comedi et ossa dimisi. Et socius meus fecit quod sua natura, uidelicetcanina, requirebat, quia carnes comedit et ossa.
130
De largo, auaro, prodigo .
Dixit philosophus: Honora minorem te et da sibi de tuo, sicut tu uisquod maior te honoret et de suo tibi tribuat.
Alius: Turpe quidem est multum diuiti homini esse auarum, mediocri autemhomini pulchrum est esse largum.
[p. 30] Discipulus ait: Diffinitionem largi et auari et prodigi mihisubscribe. Pater: Qui dat quibus dandum est et retinet quibus retinendumest, largus est. Et qui prohibet quibus prohibendum est et quibus non estprohibendum, auarus est. Et qui dat quibus est dandum et quibus non estdandum, prodigus est.
135
Ait alius philosophus: Noli associari rei deficienti, et ne postponaste associari rei crescenti.
Alius: Magis ualet parua beatitudo quam plena domus auro et argento.
Alius: Utilia perquire magno sensu, non magna uelocitate.
Alius: Ne respicias ditiorem te, ne in Deum pecces, sed respice pauperioremte, et inde grates Deo redde.
Alius: Non deneges Deum pro paupertate, et pro diuitiis noli superbire.
140
Alius: Qui multa cupit, semper maiorum fame tabescit.
Alius: Si uis in hoc saeculo tantum habere quantum sufficere poteritnaturae, non multa decebit te congregare. Et si cupido satisfacere uoluerisanimo, licet congregatis quaecumque in toto mundi ambitu continentur diuitiis, sitis tamen ardebit habendi.
Alius: Qui parce sua dispendit, diu durant ei possessa.
Alius: Radix pacis est aliena non cupere, et fructus eius est requiemhabere.
Alius: Qui uult relinquere saeculum, uideat ne aliquid retineat quodsi illius partium, quoniam tantundem ualeret, ac si paleis ignem extingueret.
145
Alius: Qui pecuniam congregat, multum laborat et uigiliis tabescit neperdat; ad ultimum dolet, quando perdit quod obtinuerat.
Dispiculus magistro: Laudas congregare pecuniam? Magister: Ita! Acquire, sed iuste et in bono dispende nec in thesauro reconde.
Alius: Ne desideres res alterius, et ne doleas de amissis rebus, quoniamdolore nihil erit recuperabile. Unde dicitur quod
XXII. Exemplum de rustico et auicula .
Quidam habuit uirgultum, in quo riuulis fluentibus herba uiridis eratet pro habilitate loci conueniebant ibi uolucres modulamine uocum cantusdiuersos exercentes. Quadam die [p. 31] dum in suo ille fatigatus quiesceretpomario, quaedam auicula super arborem cantando delectabiliter sedit. Quamut uidit et eius cantum audiuit, deceptam laqueo sumpsit. Ad quem auis: Cur tantum laborasti me capere, uel quod proficuum in mei captione sperastihabere? Ad haec homo: Solos cantus tuos audire cupio. Cui auis: Pro nihilo, quia retenta nec prece nec pretio cantabo. At ille: Nisi cantaueris, tecomedam. Et auis: Quomodo comedes? Si comederis coctam aqua, quid ualebitauis tam parua? Et etiam caro erit hispida. Et si assata fuero, multo minorero. Sed si me abire dimiseris, magnam utilitatem ex me consequeris. Atille contra: Quale proficuum? Auis: Ostendam tibi tres sapientiae maneriasquas maioris facies quam trium uitulorum carnes. At ille securus promissiauem abire permisit. Cui auis ait: Est unum de promissis: ne credas omnibusdictis! Secundum: quod tuum est, semper habebis! Tertium: ne doleas deamissis! Hoc dicto auicula arborem conscendit et dulci canore dicere coepit: Benedictus Deus qui tuorum oculorum aciem clausit et sapientiam tibi abstulit, quoniam si intestinorum plicas meorum perquisisses, unius ponderis unciaeiacinctum inuenisses. Hoc ille audiens cepit flere et dolere atque palmispectus percutere, quoniam fidem dictis praebuerat auiculae. Et auis aitilli: Cito oblitus es sensus quem tibi dixi! Nonne dixi tibi: non credequicquid tibi dicetur? Et quomodo credis quod in me sit iacinctus qui situnius unciae ponderis, cum ego tota non sim tanti ponderis? Et nonne dixitibi: Quod tuum est, semper habebis? Et quomodo potes lapidem habere deme uolante? Et nonne dixi tibi: Ne doleas de rebus amissis? Et quare proiacincto qui in me est doles? Talibus dictis deriso rustico auis in nemorisauia deuolauit.
150
De libris non credendis .
Philosophus castigauit filium suum dicens: Quicquid inueneris, legas, sed non credas quicquid legeris. Ad haec discipulus: Credo hoc esse: nonest uerum quicquid est in libris. Nam simile huic iam legi in libris etprouerbiis philosophorum: Multae sunt arbores, sed non omnes faciunt fructum;multi fructus, sed non omnes comestibiles.
Castigauit Arabs filium suum dicens: Fili, ne dimittas pro futuris praesentia, ne forsan perdas utrumque, sicut euenit lupo de bobus promissis a rustico. [p. 32]
XXIII. Exemplum de aratore et lupo iudicioque uulpis .
Dictum namque fuit de uno aratore quod boues illius recto tramite nollentincedere. Quibus dixit: Lupi uos comedant! Quod lupus audiens adquieuit. Cum autem dies declinaretur et iam rusticus ab aratro boues soluisset, uenit ad eum lupus ita dicens: Da mihi boues quos mihi promisisti! Ad haecarator: Si uerbum dixi, non tamen sacramento firmaui. Et lupus contra: Habere debeo, quia concessisti. Firmauerunt tandem pactum quod inde irentad iudicem. Quod dum facerent, uulpi obuiauerunt. Quibus euntibus ait callidauulpis: Quo tenditis? Illi quod factum fuerat narrauerunt uulpi. Quibusdixit: Pro nihilo alium iudicem quaeritis, quoniam rectum inde uobis faciamiudicium. Sed prius permittite me loqui consilio uni ex uobis et deindealii; et si potero uos concordare sine iudicio, sententia celabitur; sinautem, in commune dicetur. At ipsi concesserunt. Et uulpis primum locutaseorsum cum aratore ait: Da mihi unam gallinam et uxori meae alteram, ethabebis boues! Arator concessit. Et hoc facto cum lupo locuta est dicens: Audi, amice, et meritus tuis praecedentibus pro te debet mea si qua estfacundia laborare. Tantum locuta sum cum rustico quod, si boues illiusdimiseris omnino quietos, dabit tibi caseum ad magnitudinem clipei factum. Hoc lupus concessit. Cui uulpis inde inquit: Concede aratorem boues suosabducere, et ego ducam te ad locum ubi parantur illius casei ut quem uoluerisde multis, eligere possis. Sed lupus astutae uulpis deceptus uerbis quietumabire permisit rusticum. Uulpis uero uagando huc et illuc, quantum potuit, lupum deuiauit. Quem ueniente obscura nocte ad altum deduxit puteum. Cuisuper puteum stanti formam lunae semiplenae in yma putei radiantis ostenditet ait: Hic est caseus quem tibi promisi! Descende si placet et comede!Ad haec lupus: Descende tu primitus, et si sola deferre non poteris, utte iuuem faciam quae hortaris. Et hoc dicto uiderunt cordam pendentem inputeum, in cuius capite erat urceola ligata et in alio capite cordae alteraurceola, et pendebant tali ingenio quod una surgente altera desdendebat. Quod uulpis simulac uidit, quasi obsequens precibus lupi urceolam intrauitet ad fundum uenit. Lupus autem inde gauisus ait: Cur non affers mihi caseum?Uulpis ait: Nequeo prae magnitudine, sed intra aliam urceolam et ueni sicutspopondisti! Lupo intrante urceola magnitudine ponderis ducta cito fundumpetiit, altera surgente cum uulpe quae erat leuis. Quae uulpecula tactoore putei foras exiliuit et in [p. 33] puteo lupum dimisit. Et ita quiapro futuro quod praesens erat dimisit, lupus boues et caseum perdidit.
155
De consilio accipiendo et probando .
Castigauit Arabs filium suum dicens: Accipe consilium ab eodem, de quorequiris experto, quod sic leuius habere poteris quam si tu ipse periculoseprobaueris.
Alius castigauit filium suum dicens: Ne credas omni quod audies consilio, donec prius an sit utile probatum fuerit in aliquo, ne contingat tibi sicutlatroni contigit, qui consilio domini domus cuiusdam credidit. Ad haecfilius: Quomodo, pater, euenit ei? Pater:
XXIU. Exemplum de latrone et radio lunae .
Dictum fuit quod quidam latro ad domum cuiusdam diuitis perrexit intentionefurandi. Et ascendens tectum ad fenestram per quam fumus exibat peruenit, et si aliquis intus uigilaret auscultauit. Quod dominus domus comperitet suauiter suae uxori ait: Interroga alta uoce, unde uenit mihi iste tammagnus quem habeo census! Quod ut rescias, multum labora! Tunc ipsa altauoce ait: Domine, unde tam magnum habuisti censum, cum nunquam mercatorfueris? At ille: Quod Deus donauit, serua et fac inde uoluntatem tuam etnon inquiras, unde mihi tanta pecunia uenerit! At ipsa, sicut ei iniunctumfuerat, magis ac magis ut resciret instabat. Demum quasi coactus precibussuae uxoris inquit dicens: Uide ne cuiquam secreta nostra detegas: Latrofui. At ipsa: Mirum mihi uidetur quomodo tam magnum censum latrocinio potuistiacquirere, quod nunquam audiuimus clamorem siue aliquam calumpniam inde. At ipse ait: Quidam magister meus carmen me docuit quod dicebam quandosuper tectum ascendebam; et ueniens ad fenestram accipiebam radium lunaemanu et carmen meum septies dicebam, scilicet "saulem", et ita descendebamsine periculo et quicquid pretiosum inueniebam in domo corradens sumebam;et hoc facto iterum ad radium ueniebam lunae et eodem carmine septies dictocum omnibus in domo sumptis ascendebam et quod sustuleram ad hospitiumdeferebam. Tali ingenio hunc quem possideo censum habeo. At mulier ait: Bene fecisti quod mihi talia dixisti; nam quando filium habuero, ne pauperdegat, hoc carmen docebo. At dominus inquit: Permitte me amodo dormirequoniam sompno aggrauatus uolo quiescere. Et ut magis deciperet, quasidormiens stertere coepit. Perceptis denique talibus uerbis fur nimis indegauisus est, et dicto septies carmine et assumpto manu radio lunae laxatismanibus et pedibus per fenestram in domum magnum faciens sonum ceciditet fracto crure ac brachio congemuit. At dominus domus quasi nesciens inquit: Tu [p. 34] quis es qui ita cecidisti? Cui latro: Ego sum ille fur infelixqui tuis credidi fallacibus dictis. –Ad haec filius: Tu benedicaris, quoniamdolosa edocuisti me uitare consilia.
Philosophus ait: Caue consilium azimum, donec sit fermentatum.
Alius: Ne credas consilium monentis quod deneges alterius benefactum, quoniam qui denegat benefactum coram oculis omnia cernentis se accusat.
Alius: Si fueris in aliquo bono, ne pecces serua, quoniam saepissimemaximum comminuitur bonum uel amittitur.
165
Interrogauit discipulus magistrum suum: Prohibuit philosophus benefactumdenegare; sed non diuisit benefactum creatoris uel creaturae? Ad haec magister: Dico tibi quod ille qui denegat benefactum, denegat Deum; et ille qui nonobedit regi uel rectori, est inobediens Deo. Discipulus: Ostende mihi rationemquomodo hoc possit esse. Magister: Nullum benefactum procedit ex creaturaad creaturam nisi ex deo procedat; et illi qui denegant benefactum, suosdenegant benefactores et ita denegant Deum.
Item: Rex qui rector uerax est, uirga Dei in terra est; et ille quiobedit uirgae, obedit rectori; et ille qui non obedit uirgae, non obeditDeo.
Alius philosophus ait: Custodi te a rege qui ferus est ut leo, et cuileuis est animus ut puero.
Alius: Qui malum dicit de rege, ante tempus suum morietur.
170
Alius: Diutius patitur Deus regnum regis in sua persona peccantis, sibonus sit gentibus et mitis, quam faceret in sua persona iusto regi, simalus esset gentibus et crudelis. –Aristotiles in epistola sua castigauitregem Alexandrum ita dicens: Melius est cum paucis pace tuos regere quammagnam militiam tenere. –Item: Tene rectam iustitiam inter homines, etdiligent te; nec properes ulli reddere mutuum boni uel mali, quia diutiusexpectabit te amicus et diutius timebit te inimicus.
XXU. Exemplum de Mariano .
Plato retulit in libro de prophetiis quod quidam rex erat in Graeciasenex, gentibus crudelis. Huic creuit maximum multis e partibus bellum. Cuius ut sciret euentum, totius suae regionis et uicinae mandauit philosophos. Quibus congregatis ait: Uidete quam magnum mihi et uobis ingruat bellum, quod propter meum credo euenire uobis peccatum. [p. 35] Sed si aliquidest in me quod sit reprehendendum, dicite et uestro iudicio corrigere festinabo. Philosophi: De criminalibus in corpore uestro nullum scimus nec quid nobiset uobis uenturum sit cognoscimus. Sed hic prope uiam trium dierum moraturquidam sapiens homo nomine Marianus, qui per spiritum sanctum loquitur. Ad eum ergo de philosophis uestris aliquos legate, per quos uobis quidin tota uita uestra sit uenturum declarabit. His ita peractis septem philosophosad eum misit. Qui postquam quam prius inhabitauerat intrauere urbem, desertamillius inuenere maximam partem. Sed illis quaerentibus hospitium Marianidictum fuit quod ipse et multi de conciuibus petiissent heremum. His auditisperrexerunt ad eum philosophi. Quos ut uidit sapiens ait: Uenite uenite, legati regis inobedientis! Deus enim ei in custodia diuersas nationes subdidit, quarum non rectus gubernator, sed immitis exstitit. Deus tamen qui illumet illius subditos de eadem et non de diuersa materia creauit, eius immoderatamdiu passus nequitiam multimodis correptionibus ut conuerteretur admonuit. Sed tandem omnino ad malum eius pertinaci animo in illius necem immisericordeset barbaras suscitauit gentes. Et hoc dicto tacuit sapiens homo. Quod audientesphilosophi mirabantur et uniuersi qui aderant. Die autem tertia philosophisquaerentibus licitum repatriandi reuerendus ille prophetico spiritu dixit: Reuertimini, quoniam mortuus est dominus uester, et Deus iam nouum regemibi imposuit qui sit rectus gubernator et mitis gentibus subditis. Auditistalibus de septem qui uenerant philosophis tribus cum praedicto sapientein heremo remanentibus quatuor repatriauerunt. Qui omnia, sicut eis praedictumfuerat, uera et constituta inuenerunt.
Arabs dixit filio suo: Ne moreris in ciuitate regis, cuius dispensamaior fuerit quam redditus.
XXUI. Exemplum de duobus fratribus et regis dispensa .
175
Dictum namque fuit quod quidam rex suorum communi assensu procerum cuidamsuo familiari, quem antea cognouerat in saecularibus esse prudentem, totiusregni habenas commisit, qui totius prouinciae redditus susciperet, placitatractaret, domum domusque ministros et dispensas ordinaret. Eius frateralterius regni diues mercator remotam incolebat ciuitatem. Qui perceptorumore de fratris sublimatione parato comitatu prout decuit [p. 36] utfratrem uiseret, iter incepit. Praemisso tandem nuntio, ne subitus autimprouisus ueniret, qui de aduentu suo fratri referret, ciuitati in quafrater aderat appropinquauit. Audito fratris aduentu frater occurrit eiet hilari uultu accurate eum suscepit. Transactis uero aliquot diebus, prouiso tempore et loco, regi inter cetera quae sciebat placere, etiamsuum fratrem aduenisse retulit. Cui rex: Si frater tuus tecum in meo regnoremanere adquieuerit, omnia tecum illi –etiam mearum custodiam rerum “communia esse concedo. Quodsi laborem renuerit, in hac ciuitate largaspossessiones ei dabo et omnes consuetudines et quae mihi facere deberetcondonabo. Si uero demum tactus amore natalis soli repatriare uoluerit, plurima uestimentorum mutatoria et quaecumque ei necessaria fuerint, largirecum habundantia. Auditis sermonibus regis frater fratrem conuenit et quantadominus promiserat, ordine retaxauit. Cui frater: Si uis ut tecum morer, ostende mihi quanti sint redditus regis. Ipse autem omnes ostendit. Deindeinterrogauit quantas dispensas rex faceret. Quod et ipse indicauit. Tuncipse computauit cum fratre quod tantus erat redditus quanta et dispensa. Et dixit fratri: Amice, uideo quod tanta est regis dispensa quantus etredditus. Sed si surrexerit bellum regi uestro uel aliquid tale, unde procurabitmilites suos uel unde inueniet eis nummos? Frater: Aliquo consilio adquiremus. Cui frater: Timeo ne census meus sit pars huius consilii, et ideo uale, quia nolo hic amplius morari.
Dixit philosophus: Rex est similis igni: cui si nimis admotus fueris, cremaberis; si ex toto remotus, frigebis.
Arabicus interrogauit patrem: Si credidero uerbis philosophi, nunquamfamiliaris ero regi. Cui pater: Fili, regi placere magna prudentia est. Filius: Pater, erudi me, quomodo, si oportuerit me regi seruire, ut prudenset bene doctus ualeam placere. Pater: Ad huiusmodi instructionem multaessent necessaria, quae modo ad memoriam non reuocamus, et fortasse siperscriberentur, tibi pusillo in taedium uerterentur. Sed de multis paucaet quae si obseruaueris erunt utilia referemus. Ad quem filius: Etsi arrectisauribus multa cupio, promissa tamen audiendi auidus uehementer efflagito. Pater: Qui uult regi esse familiaris, debet uidere omni uisu mentis quod, cum uenerit ad regem, stare diu possit; nec unquam sedeat, donec rex praecipiat;nec loquatur nisi cum opus fuerit; nec moretur cum rege nisi ipse praeceperitmorari; et fideliter consilium taceat; et semper sit intentus audire quoddicit rex, ne oporteat regem bis praeceptum repetere; quodcumque praecipiatrex, faciat; sed caueat ne regi mentiatur, et uideat quod regem diligatet sit ei obediens; nec unquam associet se homini quem rex odio habebit. Et cum haec omnia et multa alia fecerit, forsitan de rege [p. 37] non magnumhabebit proficuum. –Filius: Nihil peius contingit homini quam diu regiseruire et nihil boni adquirere. Pater: Hoc multis iam euenit; et ideopraecipit philosophus ne quisquam nimis moretur in seruitio regis. –Aliusphilosophus dixit: Qui seruit regi ut ita dicam sine fortunio, hoc saeculumperdit et aliud.
180
Filius: O pater, quare oblitus es dicere quomodo debet homo comederecoram rege? Pater: Non oblitus fui dicere, quia nulla differentia est intercomedere coram rege et alibi. Filius: Dic ergo quomodo ubique debeam comedere. Pater: Cum ablueris manus ut comedas, nihil tangas nisi prandium, doneccomedas; nec comedas panem priusquam ueniat aliud ferculum super mensam, ne dicaris impatiens; nec tantum ponas bolum in ore tuo, ut micae defluanthinc et inde, ne dicaris gluto; nec glutias bolum priusquam bene fueritcommasticatum in ore tuo, ne straguleris; nec pocula sumas donec os situacuum, ne dicaris uinosus; nec loquaris dum aliquid in ore tuo tenueris, ne aliquid intret de gutture in intimam arteriam et sic sit tibi causamortis; et si uideris bolum quod tibi placeat in parapside coram sodali, ne sumas, ne dicatur tibi praua rusticitas. Post prandium manus ablue, quia phisicum est et curiale; ob hoc enim multorum oculi deteriorantur, quoniam post prandia manibus non ablutis terguntur.
Filius: Si quis inuitauerit me ad prandium, quomodo respondebo: concedamstatim annon? Pater: Fac sicut auctoritas Iudaeorum praecipit! Dicit enim: Si quis inuitauerit te, uideas personam inuitantis. Si enim magna personafuerit, statim concede; sin autem, secundum quod erit uel secunda uel tertiauice. Hoc etiam refertur de Habraam:
Quadam enim die dum coram sua staret ianua, transeuntes sub humana specieuidit tres angelos. Quos ipse suam domum intrare honesto uultu rogauit, pedes lauare, ciborum refectionen sumere, lassos artus sompno recreare. Ipsi uero, quoniam magna persona erat, concesserunt eius petitioni. Cumautem ad Loth uenissent et iterum atque iterum rogarentur quod tectum eiussubintrarent, quia autentica non erat persona, uelut coacti annuerunt.
Iuuenis senem interrogauit: Cum inuitatus fuero ad prandium, quid faciam: parum uel nimis comedam? Cui senex: Nimis! Quoniam si amicus tuus fueritqui te inuitauit, [p. 38] multum gaudebit; si autem inimicus, dolebit. Hoc audito risit puer. Ad quem senex: Quid rides? Puer: Recordatus sumuerbi quod audiui de Maimundo nigro.
Quidam enim senex quaesiuit ab eo, quantum posset comedere. Cui ipse: De cuius prandio, de meo uel de alterius? At ille: De tuo. Maimundus: Quantominus possum. Senex: De alterius quantum? Maimundus: Quanto magis possum.
185
Senex: Tu modo recordaris uerborum cuiusdam gulosi, pigri, stulti, garruliet nugigeruli et quicquid tale de illo dicitur uel eo amplius in eo inuenitur. Iuuenis: Multum placet mihi de eo audire, quia quicquid de eo est, derisoriumest; et si quid de eius dictis uel factis mente retines, eloquere, et habebopro munere. Senex:
XXUII. Exemplum de Maimundo seruo .
Dominus suus praecepit ei quadam nocte ut clauderet ianuam. Ipse uerodesidia pressus surgere non potuit et ideo dixit quia clausa erat ianua. Mane autem facto dixit dominus seruo: Maimunde, aperi ianuam! Cui seruus: Domine, sciebam quod uolebas eam hodie esse apertam, et ideo nolui eamsero claudere. Tunc primum comperit dominus quod propter pigritiam dimiseratet ait: Surge, fac opus tuum, quia dies est et sol iam altus est! Cui seruus: Domine, si sol iam altus est, da mihi comedere. Cui dominus: Pessime serue, uis nocte comedere? Cui seruus: Si nox est, permitte me dormire! –Aliauice dixit dominus seruo noctu: Maimunde, surge et uide utrum pluat necne!Ipse uero aduocauit canem, qui iacebat extra ianuam, et cum uenisset canis, palpauit pedes eius. Quibus inuentis siccis domino inquit: Domine, nonpluit. –Alia uice dominus interrogauit seruum noctu an ignis esset indomo. Ipse uero uocato murilego temptauit an calidus esset an non. Et cuminuenisset eum frigidum, ait: Domine, non. –Iuuenis: Pigritiam eius audiui;modo garrulitatem eius audire cupio. Senex: Dictum fuit quod dominus suusueniebat de foro laetus pro lucro, quia multum lucratus fuerat. Et exiuitseruus Maimundus contra dominum suum. Quem cum uideret dominus, timuitne aliquos rumores ut mos suus erat diceret, et dixit: Caue ne dicas mihirumores malos! Maimundus: Non dicam rumores malos, sed canis nostra paruulaBispella mortua est. Cui dominus: Quomodo mortua est? Seruus: Mulus nosterexterritus fuit et rupit chamum suum et dum fugeret, sub pedibus suis canemsuffocauit. Dominus: Quid actum fuit de mulo? Seruus: In puteum ceciditet mortuus est. Dominus: Quomodo exterritus fuit mulus? Seruus: Filiustuus de solario cecidit ita quod mortuus est, et exinde [p. 39] exterritusfuit mulus. Dominus: Quid agit genitrix eius? Seruus: Prae nimio dolorenati mortua est. Dominus: Quis custodit domum? Seruus: Nullus, quoniamin cinerem uertitur et quicquid in ea erat. Dominus: Quomodo combusta fuit?Seruus: Eadem nocte qua domina mortua fuit, pedissequa quae uigilabat prodomina, oblita fuit candelam in thalamo, et ita combusta est domus tota. Dominus: Pedissequa ubi est? Seruus: Ipsa uolebat ignem extinguere, etcecidit trabs super caput eius et mortua est. Dominus: Tu quomodo euasisti, cum tam piger sis? Seruus: Cum uiderem pedissequam defunctam, effugi. “Tunc dominus contristatus ualde ad uicinos suos uenit orans eos ut recipereturin alicuius domo et hospitaretur. Interea obuiauit cuidam amico suo. Quicum uideret eum tristem, interrogauit quare ita tristaretur. Ipse ueroretulit sibi omnia, quae dixerat sibi seruus. Amicus autem desolato retulituersus amico, ut consolaretur eum, dicens: Amice, noli desolari, quia multotienscontingit homini tam graues aduersitatum inundationes sustinere quod desidereteas etiam inhonesta morte finire; et statim eueniunt ei tanta commoda quodprorsus dulce sit ei praeteritarum reminisci aduersitatum. Sed humanarumrerum tam immensa fluctuatio uariante meritorum ordine summi rectoris distinguiturarbitrio. Haec etiam prophetae Iob corroborantur exemplo: cuius animumnon pessumdedit amissio rerum.
De saecularium instabilitate .
Numquid etiam audisti quod dicit philosophus: Quis potest in saeculoisto, cum mutabile sit, aliquid stabile habere, uel quis potest in hacuita aliquid durabile, cum sint omnia transitoria, habere?
190
Dixit Arabs filio suo: Fili, cum forte contigerit tibi aliquid aduersi, noli nimis desolari nec nimis inde tristari, quoniam hoc est genus Deumnegandi; sed Deum semper debes laudare tam de aduersitate quam de prosperitate. Multa enim mala contingunt hominibus quae eueniunt eis ut maiora mala effugiant;et multa mala contingunt, quae in bono finiuntur. Et ideo laudare debesDeum in omnibus et in eo confidere, sicut dixit uersificator: Cum fuerisin tristitia, nihil inde sollicitus eris, sed omnia in dispositione Deipermitte et renuntia semper bonum futurum, et ita eris oblitus malorum, quia multa mala eueniunt, quae in bono finiuntur.
Philosophus ait: Huius saeculi bona sunt commixta; non enim comedesmel sine ueneno.
[p. 40] Alius: Quaecunque in saeculo sunt, commutabilia sunt; et quaeex eis tibi bona sunt uentura, licet sis debilis, tamen habebis, et malumuiribus deuitare non poteris.
Alius: Quod pigro assequi desiderata donant, idem consequi cupita uelocinegant.
195
Se uenustantem [semper] saeculum dedecorat, Et peroptantem se terra deglutit et uorat.
Quasi in ictu oculi finitur gloria mundi, Et cum sit fragilis, non exeptanda uidetur.
XXUIII. Exemplum de Socrate (= Diogene) et rege .
Prouerbialiter enim Socratem dicunt saeculares tumultus deuitantem etagrestem uitam cupientem nemus incoluisse et tugurii loco dimidium inhabitassedolium, cuius fundum uento opponebat et ymbri et quod erat apertum iocundosoli. Quem uenatores regis inuentum dum intuerentur et illuderent quoniampediculos suffocantem, coeperunt auertere radiorum solis amenitatem. Quibusille placido uultu ait: Quod mihi non datis, auferre mihi non praesumatis. Talibus irati eum de lare quo degebat expellere uoluerunt et in deuia abducere, ne praetereuntis oculos domini tam uilis persona offenderet. Quod non ualentesminati sunt ei dicentes: Uade ne quid mali ex proteruitatis studio tibicontingat, quia rex noster et dominus cum familiaribus suis et primatibusest hac parte transiturus. Illos autem in se latrantes philosophus intuens: Non est, inquit, uester dominus meus dominus, sed potius mei est seruiseruus. Quod audientes et nouercali uultu eum respicientes quidam eum detruncareproposuerunt, minus uero improbi donec sententiam regis audirent, parcereei decreuerunt. Dum uero in hunc modum decertarent, rex adueniens et quaecausa litigii foret perquirens, quae gesta fuerant uel dicta famulis referentibuscognouit. Uolens itaque rex quae sibi relata erant turpia uerane an fictafuissent cognoscere, ad philosophum properauit inquirens quid de se philosophusdixerit. Qui sicut prius famulis, ita nunc sibi eum sui serui seruum esseasseruit. Quorum sententiam uerborum rex benigno affatu diligenter enodarisibi postulauit. Ad quem philosophus seruata uultus dignitate leniter inquit: Uoluntas quidem subiecta est et seruit mihi, non ego sibi. Tu e conuersosubiectus es uoluntati et [p. 41] sibi seruis, non ipsa tibi. Itaque seruuses eius qui mihi seruit. Tunc rex defixo paululum uisu sic coepit loqui: Ut patet in uerbis tuis, nihil meae potentiam gloriae uereris. Cui philosophusin angustam suae mentis sedem receptus ait: Scis ipse nimium tibi ambitionemrerum mortalium dominatam fuisse et materiam gerendis rebus te optauisse, quo ne uirtus tua ut ipse fateris consenesceret tacita; sed ob cupidinemgloriae sicut rei sinceritas est fecisti adipiscendae. Quae gloria quamsit exilis et totius uacua ponderis, sic considera: Tuae praeteritae gloriaepotentia, utpote quae iam nulla est, metuenda non est; sed neque futura, cuius euentus dubitabilis et incertus est; de praesenti constat quod itaparua est quod momentanea quasi in ictu oculi sit annullanda: ob hoc ergoin nulla parte sui est formidanda. –Perceptis itaque philosophi uerbisrex ait complicibus suis: Seruus Dei est! Uidete ne quid molestum ei faciatisaut inhonestum.
Item discipulus magistro: Cum saecularia ita sint exilia, cur praeparamustanta quasi durabilia? Magister: Quoniam uitae terminus est incertus. Etphilosophus ait: Operare pro futuro saeculo quasi nunc sis moriturus, etpro praesenti sicut semper uicturus. Melius enim est quod post mortem tuama te quaesita habeant inimici quam in uita tua egeas quod tibi subueniantamici.
Alius: Saeculum est quasi transitus: ob hoc itaque cum honestate tibiomnia prouide, quia breuis est cursus uitae.
Alius: Saeculum est quasi pons: transi ergo, ne hospiteris.
Et alius: Saeculum est quasi pons instabilis: cuius introitus est matrisuterus, et eiusdem mors erit exitus.
Mors est porta patens terrenis peruia cunctis; Sed quaero post hanc quae sit habenda domus.
Est enim domus delitiarum deo famulantium; est et diuersa poenas promerentium.
Arabs interrogauit patrem: Quomodo domum delitiarum et gloriam eiuslucrari potero? Pater: Quicquid melius et pretiosius habes, repone in eacustodiendum, et inuenies cum illuc ueneris tibi paratum. Filius: Quomodopossum in eam domum pecuniam praemittere, cuius hostium nondum noui adire?Pater: Audi quod fecit filius consiliarii regis post obitum patris. Filius: Pater, fare, nec subterfugiam monitis obedire. Pater: [p. 42]
XXIX. Exemplum de prudenti consiliarii regis filio .
210
Rex quidam sapientem habuit consiliarium et familiarem, qui tandem legibusnaturae fauens paruum reliquit heredem bene disciplinatum et curialem. Cui totam quae magna erat possessionem et diuitiarum aceruos subscripsitet morti cessit. Quo facto rex puerum ad se uocauit et de patris occasune plus iusto doleret admonuit, et quaecumque pater illi regenda dederattestamento, firmauit et insuper quod aetate eius exigente in patris locumsusciperet eum promisit. Inde ualedicto iuuenis laetus ad propria remeauit. Quem rex obliuioni tradidit, nec ipse ad regem remeare festinauit. Longotemporis interuallo in eadem regione qua puer inerat, coeperunt adeo egerequod ciborum inedia periclitarentur fame. Quod uidens puer bonae indolisanimo condoluit, condolens horrea depleuit et pauperibus distribuit etde penu uinum extraxit et carnes quas habebat egentibus erogauit. Et crescentepenuria decrescens pecunia indigentibus non suffecit. Postea uero datopro annona thesauro uitam fame uel siti laborantium quousque potuit sustinerenon distulit, nec suffecit. Hoc idem de uestibus et de lapidibus pretiosisegit. Et sic transiit circulus anni, in quo non paucos iam mortis nexibusirretitos liberauit. Erat autem in eadem regione quidam regis praescriptinotarius, qui liuoris macula tactus puero inuidebat et graues inimicitiascontra eum latenter exercebat. Qui regem erga puerum in iram exasperabathiis uerbis: Domine, lenitas uestrae maiestatis in uestri filium consiliarii, cui pater infinitam reliquit pecuniam, ne dicam stulte, nimium mollis extitit: modo namque nec uos nec ipse pecuniam habetis, quam ipse insulsus superfluedilapidauit. Rex uero talibus in iram commotus pro puero legauit. Cui taliadixit: Insipiens fili sapientis, iners artificiosi, prodige largi, ut quiddiuitias sapienter congregatas et tibi ad seruandum commendatas dedistiperniciei? Ad haec puer uisu in terram defixo –principis etenim uultuositatemutpote toruis inflammatam luminibus uerebatur: Domine, si pace uestra licetdicere, non ut quibusdam uidetur stultus patre sapienti uobis sum relictus. Pater etenim meus congregauit thesaurum, congregatum unde fures raperepossent collocauit et mihi cui possetis auferre uel ignis posset comburereuel aliquis casus eripere reliquit. Ego uero eundem ibi collocaui ubi fidelitersibi seruabitur et mihi. Rex autem quid inde fecisset rogauit. Puer ueroquid et qualiter egerat retaxauit. Comperta denique iuuenis astutia remuneratumprius rex eum coram circumstantibus laudauit, laudato patris seruitiumrecompensauit. Qui exinde lucrando nouas et maiores prioribus diuitiasadquisiuit. –Hoc modo quod pretiosius habuit filius consiliarii regisin domo delitiarum thesaurisauit.
[p. 43] Auditis sermonibus patris filius inquit: Iuuenis iste sapienteregit et magnae specimen bonitatis in se futurum indicauit. Et fecit sicutphilosophus filio suo praecepit dicens: Fili, uende hoc saeculum pro futuroet utrumque lucraberis. Quod ita contigit.
Alius corrigens filium suum dixit: Fili, pro futuro saeculo operare, antequam mors segreget te ab opere corporali.
Alius: Uide ne decipiant te saeculares deliciae et irretitus fallaciissaecularibus mortis uenturae obliuiscaris, ne tibi contingat sicut latronidomum diuitis ineunti. Cui filius: Ede, pater quid accidit? Pater:
XXX. Exemplum de latrone qui nimia eligere studuit .
215
Domum diuitis fur intrauit et diuersis eam gazis plenam inuenit. Hincstupefactus de diuersis diuersa et de pretiosis pretiosiora eligere studendocurauit; et quaeque uilia relinquens in eligendo tempus consumpsit, donecdies adueniens quid facere uellet detexit. Expergefecti de improuiso uigilesdomus in eligendo furem reperiunt, capiunt, inde loris et fustibus caesumin yma carceris detrudunt. Ad ultimum data sicut de iam confesso sententiaamaras audiens historias capitalem subiit sententiam. Qui si tam propediem uenturum praecogitasset, ne loris et fustibus caederetur, uel quodgrauius extitit, ne capite priuaretur praecauisset.
Alius philosophus: Huius saeculi diuitiae sunt transitoriae sicut hominissompnia dormientis: qui euigilans quaecumque habuerat in aperiendo oculosirrecuperabiliter perdidit, sicut uulgo dicitur:
XXXI. Exemplum de opilione et mangone .
Opilio quidam in sompnis mille oues habuit. Quas mango quidam cupiensemere, ut carius uenderet, sicut sompnianti uisum fuerat pro unaquaqueoue duos solidos dare uolebat. Sed qui uendebat, cum duobus solidis denariumpro unaquaque poscebat. Illis contendentibus de pretio hoc modo sompnuseuanuit. Sed uenditor dum esse sompnium comperit, nondum apertis oculisclamare coepit: Pro unaquaque mihi uiginti denarios tribue, et quotquotsunt, tecum abduces!
220
Hunc uero in modum transeuntia mundi gaudia sectantes et diuersis utretineant inhiantes de improuiso ueniens dies, id est finis uitae, intercipitet quaeque cupita uelint nolint adimit.
[p. 44] Item filius: Mortis nexus aliquo modo fugere poterimus? Pater: Minime, quia illius incurabilis est morsus, nec medicis artibus eius auarasfugiemus manus. Filius: Quomodo ergo ne nimis laedat sustinebimus? Pater: Fac sicut dicit uersificator quidam:
Quod uitare nequis constanti sustine mente! Sic quae dura fuit mors tibi mitis erit.
XXXII. Exemplum de philosopho per cimiterium transeunte .
Dictum est de quodam philosopho quod per antiquum transiens cimiteriumlaminam uidit marmoream cuiusdam mortui cineribus superpositam; sed inea uersus inscripti uerba sepulti praetereuntibus loquentis exprimebanthoc modo:
225
Uerba mortui cuiusdam .
Tu prope qui transis nec dicis: aueto! resiste, Auribus et cordis haec mea dicta tene: Sum quod eris; quod es, ipse fui, derisor amarae Mortis, dum licuit pace iuuante frui. Sed ueniente nece postquam sum raptus amicis Atque meis famulis, orba parente domus Me contexit humo deplorauitque iacentem Inque meos cineres ultima dona dedit. Inde mei uultus corrosit terra nitorem, Quaeque fuit formae gloria magna iacet. Meque fuisse uirum nequeas agnoscere, si iam Ad uisum fuero forte retectus humo. Ergo Deum pro me cum pura mente precare, Ut mihi perpetua pace frui tribuat. Et quicumque rogant pro me, comportet in unum, Ut mecum maneant in regione poli.
Relectis iterum et iterum uersibus istis, saecularibus postpositis, factusest heremita philosophus.
XXXIII. Exemplum de aurea Alexandri sepultura .
Item dictum est de Alexandro quod sepultura eius foret aurea et in peruioomnibus atrio posita. Ad quam plurimi conuenerunt philosophi, de quibusunus ait:
230
Alexander ex auro fecit thesaurum: nunc e conuerso aurum de eo facitthesaurum.
Alius: Heri totus non sufficiebat ei mundus: hodie quatuor solae sufficiuntei ulnae.
[p. 45] Alius: Heri populo imperauit: hodie populus imperat illi.
Alius: Heri multos potuit a morte liberare: hodie nec eius iacula ualuitdeuitare.
Alius: Heri ducebat exercitus: hodie ab illis ducitur sepulturae.
235
Alius: Heri terram premebat: hodie eadem premitur ipse.
Alius: Heri gentes eum timebant: hodie uilem eum deputant.
Alius: Heri amicos habuit et inimicos: hodie habet omnes aequales.
Sed de triginta duobus philosophis circumstantibus quid quisque de potentissimorege dixerit, memoriae longum est reducere.
XXXIU. Exemplum de heremita suam corrigente animam .
240
Item heremita philophus hoc modo uersibus suam correxit animam: Animamea, scias et cognoscas, dum potentia est in manu tua, quid opereris, antequamde tuo mouearis loco ad domum, in qua manet iustitia et ad portam lociiudicii, ubi leges in rotulo quicquid tua manus egerit in hoc saeculo. Et angeli de caelo a dexteris et a sinistris discooperient et renuntiabuntconsilium tuum et quicquid a te fuerit excogitatum. Et ante Deum ueniettuum iudicium et una lance quicquid boni et alia quicquid mali egeris, sed uno et eodem declarabitur examine. Et omnes tui fratres et amici noninuenient tuam redemptionem, et ob hoc te deserent et omnino dimittent. Hodie itaque redemptionem accipe, id est: bonum fac assidue! Et antequamueniat dies summonitionis, ad Deum reuertere et non dicas: cras reuertaret non morabor, quia sic crastinantem te impediet concupiscentia uel forsan retinebit dies extrema. Itaque dierum saeculi reminiscere et generationum annorum antiquorum, qui omnes transierunt, et inde accipe sensum. Ubi suntreges, ubi principes, ubi diuites qui thesauros congregauerunt et indesuperbi fuerunt? Modo sunt sicut qui non fuerunt, modo sunt finiti sicutqui non uixerunt, modo sunt sicut flos qui de arbore cecidit, quo ulteriusnon redit. Non timeas, anima mea, non timeas nimis! De saeculi aduersitatibusnon oriatur timor tuus! Time tui diem iudicii, paueas tuorum multitudinempeccatorum! Memento tui creatoris, qui tuus iudex est et testis.
De aliis heremitarum dictis .
Heremita quidam quaesiuit a quodam magistro: Quid faciam in hoc saeculo, quod me praecedat in alio? Respondit magister: Fac quod est bonum in generetuo.
Alius heremita per uicos clamabat: Ne tradatis obliuioni durabilia profinem habituris.
[p. 46] Alius uociferabatur: Diligite animas uestras quantum et corpora, et proficietis.
245
Alius: Nolite obliuisci eius qui non obliuiscetur uestri, et seruitegubernatori.
Alius: Timete Deum, quia timor Domini clauis est ad omne bonum et ad percipiendam gloriam conductum. De quo Salomon in Ecclesiaste ait: Finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time et mandata eius obserua; hoc est enim omnis homo. Et cuncta quae fiunt, adducet Deus in iudicium pro omni errato, siue bonum siue malum sit.
Ob hoc igitur immensam Dei omnipotentis clementiam supplices exoramus, quatinus bonis nostris operibus praecedentibus post districti diem iudiciia dextris filii sui collocati aeterna requie cum suis fidelibus me reamur perfrui in aula caelesti, praestante domino nostro Ihesu Christo, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu Sancto per infinita saeculorum saecula.