CAPUT PRIMUM. De Fide Trinitatis.
1. Uniuersitatis dispositio bifaria ratione debet intelligi: in Deo, uidelicet, et rebus, hoc est, in Creatore et creaturis; non quod Deum in parte ponamus, aut aequiparare Creatorem creatura possit, sed quia omne quod est, aut factum intelligitur aut infactum, aut potens, aut subiectum, aut aeternum, aut temporaneum. Factum ergo, et subiectum, et temporaneum, ipsa est creatura. Infactum autem, et potens, atque aeternum, ipse est Deus.
583 2. Sancta utique Trinitas Pater, et Filius et Spiritus sanctus, per omnia iura inseparabilis in substantia, id est, una diuinitas, et in personarum subsistentia inconiuncta Trinitas, in qua nihil inferius, nihil superius, nihil anterius, nihil posterius, in natura diuinitatis esse credendum est; nihil seruiens, nihil subiectum, nihil loco comprehensibile, nihil temporaneum, nihil infirmum, nihil crescens, nihil ad sexum habitumque pertinens, nihil corporeum sentiri fas est; sed est unus Deus sine initio, sempiternus sine loco, ubique totus, sine sui mutatione omnia mutabilia disponens creaturarum; tempora praeterita, praesentia, futura pariter cernens; cui nihil est praeteritum, nihil restat, sed cuncta praesentia sunt. Cui nihil displicet quod bonum est, nihil placet quod malum est; a quo nihil naturaliter malum creatum est, quod per se nihil nisi creati boni uitium est. Bonus ergo sine qualitate, magnus sine quantitate, aeternus sine tempore, praecipuus sine situ, qui omnibus creaturis infunditur, cum non sit illi locus; quem nulla capit creatura, nulla comprehendit intelligentia.
5
3. Deus unus Omnipotens, sancta Trinitas Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Pater ergo Deus Omnipotens ex nullo originem ducit, et ipse origo diuinitatis est, a quo Filius Deus Omnipotens genitus sine tempore est; non quippe creatus quia Deus est, cui, praeter quod Filius est, in diuinitate totum commune est Patris in aeternitate, in uoluntate, in potestate, in sapientia. Sic et Patri, praeter quod Pater est, totum commune est Filii.
4. Spiritus sanctus est Deus Omnipotens, nec genitus est, quia non est Filius; nec creatus, quia non est creatura, sed ex Patre, et Filio procedens, cui, praeter quod Spiritus sanctus est, totum commune est Patris et Filii, quia non qui Pater est, Filius aut Spiritus sanctus in persona hic est; nec qui Filius est Pater aut Spiritus sanctus hic est; nec qui Spiritus sanctus est, Pater aut Filius hic est; sed in essentia, quod Pater est, Filius et Spiritus sanctus hoc unum est; et quod Filius est, Pater et Spiritus sanctus hoc est; quod et Spiritus sanctus est, Pater et Filius hoc est; sed non triplex in illa Trinitate deorum numerus est; salua enim separatione personarum, totum commune diuinitatis est.
5. Filius ex tempore carnem suscepit humanam, quae uitio caret; humanitatis naturam habuit, animam prudentem, intellectualem, sapientem, excepta diuina natura, habens, ut humanitas integra fieret; quam ideo Filius, 584 qui sine tempore Dei Patris est, assumpsit, ut qui in diuinitate erat Dei Filius, in humanitate idem esset hominis Filius. Qua humanitate natus est de Spiritu sancto, et Maria semper Uirgine; non quia et Spiritus sancti sicut et Mariae, Filius esse credendus sit, sed quia ex uirtute et opere Spiritus santi conceptus, ex Uirgine natus sit.
6. Passionem crucis carne, non diuinitate sustulit; mortem pro nostra redemptione et salute sustinuit; tridui tempore sepulcro conditus, diuina uirtute in eadem carne resurrexit; et postquam Ecclesiam unam, sanctam, catholicam uerbo instruxit, exemplo solidauit, gratia firmauit, pace muniuit, assumpta tota humana natura, excepto eo quo corruptioni obnoxia est, ad Patrem rediens, unde nunquam defuit, sedet in dextera Patris, unde resurgentibus cunctis hominibus ad iudicium uiuorum et mortuorum affuturus in gloria Patris, impiis aeternas poenas, iustis aeterna praemia reddat.
7·2
Haec est catholica fides, hanc credere et confiteri, quam discutere, plus proficit; quam non prudentia saecularis, non mundana philosophia, rerum potius imagines quam ueritatis intelligentiam sequens, agnoscere potuit, sed apostolica fides tradidit, et ecclesiastica uigilantia custodit.
10
CAPUT II. De creatura spirituali
1. De Creatoris uero immensitate tantulo praemisso, ad creaturarum ordinem paulisper aspiciamus. In quo non nostrae intentionis, quae nulla per se est, inuentionem, sed sanctae Scripturae, et maiorum explanantium uestigia uel tenui aliquo relatu sequimur. Omnis ergo creatura aut spiritualis, aut corporalis est. Sed quia creatura in intellectualibus spiritibus, qui carne non tenentur, et animabus hominum, quae carne clauduntur, constat, prius de distinctis gradibus supernorum spirituum dicendum est, quorum gratiae uel differentiae ministeriorum esse nouem per Scripturas diuinas comprehenduntur, seraphim, scilicet, et cherubim, throni, dominationes, principatus, potestates, uirtutes, archangeli, angeli.
2. Seraphim etenim super sollum Domini excelsum stare Isaias uidit, et cantare audiuit, et uno ex his ad se misso, purgari de sui oris pollutione promeruit. Cherubim uero, in oraculo testimonii, propitiatorium 585 figurati et arcam tegebant, et in templo Domini cum bubus et leonibus per Salomonem depicti fuerant. Ezechiel quoque in uisionibus Dei quadrigam uidisse se describit, quam quatuor Scripturae utriusque Testamenti notis mystico famine coniungit. Ad Colossenses uero Paulus apostolus scribens, thronos, et dominationes, et principatus, et potestates commemorat: Siue throni, siue dominationes, siue principatus, siue potestates . Ipse etiam ad Ephesios de uirtutibus enarrat, ita inquiens: Supra omnem principatum, et potestatem, et uirtutem, et dominationem . Archangelorum autem et angelorum ostentationibus et nominationibus diuinorum uoluminum prata referta sunt.
3. Horum quoque nouem ordinum supernorum ciuium significationem nouem pretiosi lapides Ezechiel ostendunt. Ubi sub persona principis Tyri super summum illum qui lapsus est angelum, sermones prophetae planctum dirigunt; ubi dicitur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, iaspis, chrysolitus, onyx, beryllus, sapphirus, carbunculus, smaragdus ; quibus lapidibus nouem opertus idcirco dicitur, quia nouem spiritualium officiorum ordinibus, quibus praeerat, ornabatur.
4. Sicut ergo de numero diximus, sic etiam de distinctis officiorum gradibus aliqua pandamus. Seraphim igitur, id est, ardentes uel incendentes dicti sunt, quia Dei amore plusquam omnis rationalis creatura speciali quadam diuini muneris largitione inardescunt; et quanto omnibus creaturis excellunt, tanto diuinae charitatis priuilegio Creatori appropiant, et in tanto excelsitatis honore sublimati consistunt ut inter se ac Dominum nulli alii spiritus sint.
5·2
Secundo quoque ordine cherubim inter supernos ciues numerantur, cuius ordinis uocabulum scientiae multitudo interpretatur, quorum intellectus dum Dei contemplatione prope haerendo reficitur, plus omnibus quae subiacent creaturis intellectualibus scientiae multitudine dilatatur. Qui enim diuinae claritatis speculum perspicacius intendunt, ab his abdita creaturarum occulta fieri qualiter possunt?
5·2
6. Tertio quoque ordine intellectualium spirituum thronorum agmina constituta sunt, qui sedes interpretantur; in his etenim dum speciali munere Dominus sedet, per eos iudicia sua in creaturis omnibus terribiliter et mirabiliter exercet. Hinc per Psalmistam dicitur: Sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam . Et in reuelatione Ioannis angelus loquitur: Et qui sedet in throno, defendet eos.
5·3
7. Quarto etiam gradu officiorum coelestium dominationes consistunt, quae illorum qui infra scribentur quinque graduum ministeria alta praecellunt; 586 et quanto aliis potentiae magnitudine praeponuntur, tanto his caeterorum subiectio per obedientiam exhibetur.
5·4
8. Dehinc post illas quinto ordine supernorum ciuium principatus uocantur, quibus dum his bonorum spirituum iam principatus committitur, ad explenda Dei ministeria quae facere subiecti debeant principantur.
5·5
9. Sexto quoque statu in bonis spiritibus potestates sunt ordinati, qui principari diuersis potestatibus Domini munere perceperunt; qui per potestatem nequitiam malignorum spirituum refrenant, ne, si plusquam oportet permittuntur, saeuitiam exercere uel humanis sensibus inhaerere audeant.
5·6
10. Septimus gradus spiritualium ministrationum uirtutes nominantur, per quos spiritus uirtutes, et signa, et mirabilia in hominibus saepe factitantur.
5·7
11. Octauus ordo est archangeli, id est, summi nuntii uocantur, per quos maiora quaeque hominibus nuntiantur; et quanto angelis in ordinis summitate excellunt, tanto hominum notitiae, Domini iussione, excelsiora perferunt.
5·8
12. Nonus ministrorum coelestium ordo angeli sunt nominati, qui minora quaeque et communia ex Dei uoluntate hominibus nuntiant et suadent.
5·9
13. Porro in his sciendum est quod quandocunque nominantur, ex officiorum proprietate, quando ad homines ueniunt, sumpsere uocabula; quia illa supernorum ciuium summa societas propriis nominibus non indiget. Inde Michael dicitur, id est, Quis sicut Deus? eo quod in fine contra eum qui se aduersus Deum eriget mittendus destinatur. Et Gabriel, id est, fortitudo Dei, ad Zachariam et Mariam uirginem missus scribitur, ut qui quod natura negabat futurum esse praedixerat, fortitudo Dei diceretur.
5·10
14. Ad Tobiam quoque Raphael, id est, Medicina Dei, mittitur; nimirum enim qui diuina uirtute salutem ferebat, non incongrue medicina Dei nuncupatur. Et quod in singulis, hoc et in gradibus potest esse, ut cum unus alterius officium facit, illius etiam nomine censeatur, sicut dicitur: Qui facis angelos tuos spiritus ; id est, cum uis, spiritus hos omnes angelos, id est, nuntios facis. Et aliquando ex uicinitate aliorum graduum alii graduum officia assumunt; sicut ex thronorum uicinitate etiam 587 super cherubim sedere Dominum Scripturae dicunt; sicut et in psalmo scriptum est: Qui sedes super cherubim, manifestare coram Ephraim .
5·11
15. Sed in illa superna societate, quod in aliquo specialiter habetur, ab omnibus in commune possidetur, quia non minus unumquemque reficit quod in alio uidet quam quod in semetipso possidet; et cum mittuntur, nunquam ab eorum contemplatione Deus, a quo reficiuntur, abest; non quod illi spiritus ubique pariter possunt esse qui mittuntur, sed quod Dominus, qui ubique est, ab his, qui discurrunt, semper in omni loco sine sui mutatione conspicitur. Unde scribitur: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei .
5·12
16. Utrumque enim supernae potestates pariter faciunt, quia et ministrant, dum mittuntur, et assistunt, dum contemplantur. Aliquando autem qui mittuntur angeli, illis, ad quos ueniunt hominibus per se nuntiant, aliquando alios uelut subiectos per se ad nuntiandi officiunt destinant, sicut in Daniele scriptum legitur, Gabriel, fac istum intelligere sermonem , quod ab aliquo, uelut superiore, dictum minime dubitatur
CAPUT III. De aquis quae super firmamento sunt.
1. Uerum quoniam de ordine creaturarum sermonem sumpsimus, quod tuae propositionis continentia comprehenderat, post spiritualem creaturam, de qua paulisper disseruimus, de aquis quae super firmamento sunt quid auctorum intentio potuit excogitare proferre tentabimus. Cum enim in principio prima die facta fuisset lux, quae spiritualis creatura facta esse dignoscitur, secunda die firmamentum, quod diuidit inter aquas quae sunt supra firmamentum, et aquas quae sunt sub firmamento, esse factum 588 Scriptura testatur; ex quo intelligitur aquas illas quae supra firmamentum sunt locali spatio esse omni corporali creatura superiores.
2. Quamuis enim in psalmo centesimo quadragesimo octauo post firmamentum, et solem, et lunam, et stellas, aquae illae quae supra coelos sunt positae inueniantur, tamen ut illas omnibus esse corporalibus creaturis ostenderet altiores, iterum excelsarum uirtutum, uelut habitacula recapitulans, coelos Psalmista his anteponit, dicens: Laudate eum, coeli coelorum; et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini .
30
3. Unde ostenditur post illa spiritualia spatia, qualiacunque sunt, ubi spirituales, ut diximus, ordines commorantur, quae coelorum coelos propheta nominat, ante hoc uisibile coelum aquas illas, uelut initium rerum corporalium, esse constitutas, quas tamen ne quis spirituali iungeret creaturae, post coelos coelorum, antequam de terra diceret, posuit, paulo post subinferens: Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi .
4. Ecce has aquas Psalmista super coelos positas dicit, et tamen his coelos coelorum anteponit. Per quod demonstratur inter utrosque coelos esse collocatas, id est, coelis spiritualibus humiliores, et coelis corporalibus superiores; sed tamen corporalibus creaturis pertinere dicendae sunt, dum in secundi diei opere factae supra istud corporeum firmamentum consistunt.
5. Sed quid ibi utilitatis in rerum corporalium usibus agant, bina intentione magistrorum inuestigatur. Quidam enim illas ad terrarum orbis abolitionem in diluuio, quod sub Noe factum est (sicut Geneseos historia narrat) Dei praescientia reseruatas aiunt, sicut Scriptura inquit: Et cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluuia quadraginta diebus, et quadraginta noctibus . Sed quoniam et nubes, de quibus pluuiarum imbres terreni soli fertilitatem irrigant, atque etiam aer, in quo hemisphaeria omnia et aurae corripiuntur, coelorum nomine per Scripturas diuinas saepe censentur, quemadmodum dicitur: Et pluit illis manna ad manducandum; et panem coeli dedit eis (Psal. LXXUII, 24); et in alio loco: Dabunt et coeli imbrem, et terra dabit fructum suum ; quibusdam doctoribus placet, ex illo inferiore nubium 589 coelo tantarum aquarum abundantiam fuisse diffusam, ut secundum illam consuetudinem, qua per omne tempus agitur, etiam tunc pluuiarum copiam nubes effunderent, in quibus tamen cataractas apertas Scriptura commemorat, eo quod plus solito aquarum diffusio immissa fuerat. Caeteri uero easdem aquas supra firmamentum positas idcirco asserunt, ut igneum, qui in luminaribus ardet, et sideribus, calorem temperarent, ne plusquam sufficit, inferiora spatia aestu torrerent.
CAPUT IU. De firmamento coeli.
1. Post illas aquas creaturarum corporalium ordine secundo loco uidetur esse firmamentum, quod in secunda die, ut supra diximus, factum, inter utrasque diuidit aquas; de cuius etiam statu, utrum uelut discus terram desuper operiat, an uti testa oui omnem introclusam creaturam undique cingat, utriusque aestimationis non desunt putatores.
35
2. Nam et illud quod de hoc Psalmista commemorat, cum dicit: Extendes coelum sicut pellem , utriusque aestimationis assertionibus non contra facit, quoniam cum animalis carnem cuiuscunque sua pellis uestiat, omnia sua membra aequaliter undique circumdat; cum uero excisa de carne seorsum extenditur, siue rectam, siue curuam cameram posse facere non dubitatur.
3. Utrum ergo terram desuper, uelut extensa pellis tabernaculum, tegat, an sicut animalis membra corio conteguntur, mundi molem undique firmamentum cingat, utrique assertioni non difficulter suffragatur.
4. De huius quoque firmamenti situ, utrum inane, ac penetrale, an solidum, ac firmum sit, diuersi auctores suas aestimationes, uelut quid se ad has deducat, protulerunt. Quorum sententias utilius quam nomina ponere curabo. Eorum enim illi qui firmamentum inane ac penetrale fieri plus diligunt, ad confirmationem sententiae suae omnium elementorum naturas conferunt.
5. Terram etenim omnium creaturarum corporalium grauissimam esse non minus ostendunt quam dicunt; atque illam ideo humillimum in creaturis locum tenere aiunt, quia natura aliqua nisi seipsam sufferre non ualet. Aquam uero quanto leuiorem terra uidemus, tanto grauiorem 590 aere deprehendimus. Aer namque sub aqua per se subsistere non ualet, sed ad sua spatia, etsi aliqua necessitatis ui alicubi subductus fuerit, statim euadit.
6. Ignis quoque natura supra aerem esse deprehenditur; quod etiam in illo igne, qui in materis terrena ardet, facile comprobatur, quoniam statim ut accensus fuerit, flammam ad superna quae super aerem sunt spatia, ubi illius est abundantia et locus, dirigit, sed circumfusione crassioris aeris exstinctus, in mollem aerem cito euanescit, ut ad suae naturae locum peruenire non possit. In quo tamen ostenditur naturam ignis, qui ascendit, aere esse leuiorem; sicut aquae natura, quae descendit, monstratur esse grauior.
40
7. Hac ergo ratione etiam firmamenti spatium quod supra ignem est leuius ac tenuius putant, quia excelsius his omnibus quas praediximus naturis constat. In quo spatio etiam stellarum fulgurantium lucem inaequalem esse idcirco aestimant, quod in illo tam amplo spatio ex illis aliae longius, aliae proprius currant; sed hanc putationem qui minus suspiciunt, supra illud aere et igne subtilius, et inanius, et penetralius spatium constare aquas minime posse dicunt; nisi forte, ut illi quos praediximus aiunt, omni corporalitate tenuiores et subtiliores ibi consistunt.
8. Quibus etiam ab aliis contra respondetur: Quae unquam, quamuis tenuissima, aquarum uaporalitas quae firmamento leuior esset? Propterea ergo illi alii firmamentum uelut aere solidissimo fusum constare solide ac firmiter facilius putant; atque ideo firmamentum nominari existimant, quia tam solida quam inania, tam leuia quam grauia, quae diximus, cuncta spatia intra se concludat, et supra se positas aquas, qualescunque sunt, sustineat. Uerum quoniam inter tantos uiros de tali et tanta re uariatum est, nullius aestimationem alii praeponendam censemus, sed ad hos lectorem utrarumque partium arbitros mittimus.
CAPUT U. De sole et luna.
1. Quia uero in firmamento coeli licet post speciem maris et terrae formata duo luminaria magna, in principio Geneseos, Mosaica lex, imo 591 diuina Scriptura pronuntiat, non est indecens, si, descendens de supernis, sermo in ordine locali creaturarum solem et lunam statim post firmamentum describat, ita tamen ut in conditionis ordine post terram et mare duo haec luminaria et stellas cum Scripturae uocibus animus ponat, quamuis omnia elementa sine tempore facta fideli ratione fides catholica credat.
2. Sol ergo et luna duo luminaria in firmamento coeli instituta sunt. Unum, quod est maius, ut praeesset diei; secundum, quod est minus, constitutum est ut praeesset nocti. Sed non eamdem sui splendoris lucem quam cum in principio creata sunt habuerunt nunc per omne sui ministerii tempus dierum ac noctium decursionibus conseruant.
45
3. Haec enim dum humanis usibus ministrare a Deo creatore destinata sunt, cum homines inculpabiliter uixissent, et sub Creatoris, quo conditi fuerant, lege perseuerarent, etiam sui luminis plenitudine decorata ministrabant; cum uero homines, quibus in ministerio sociata primitus rutilabant, propter transgressionem deiecti, paradisi beatitudinem amiserunt, ipsa quoque luminaria, quamuis non sua culpa, sui luminis detrimenta non sine suo dolore pertulerunt, sicut Paulus apostolus contestatur, dicens: Quoniam omnis creatura congemiscit, et dolet usque adhuc .
4. Sed quia per Redemptoris aduentum humano generi pristinae beatitudinis in melius restauratio promittitur, etiam creatura suum antiquum decorem acceptura non dubitatur. Unde propheta Isaias de sole specialiter, et luna, illustratus spirituali famine, inquit: Et erit in die illa, cum ceciderit turris, erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum, cum alligauerit Dominus uulnus populi sui, et percussuram plagae eius sanauerit .
5. Cum factum fuerit coelum nouum, et terra noua , et non fuerint in memoria priora quae corruptioni seruiunt , et peccati uulnus et percussuram plagae mortis in corporibus resurrectorum Dominus sanauerit , et superbi spiritus ex imperio quod arripuerant depositi fuerint, tunc lux lunae in lucem solis mutabitur, et lux solis restaurabitur in lucem septem dierum, quibus conditus fuerat, hoc est, in septuplum suum lumen restaurabitur. Nihil enim restauratur, nisi quod amissum est, aut corruptum; quod igitur sol amisit, et luna, hoc rursum accipient.
6. Ex quo apparet septimam nunc sui luminis partem luminaria retinere, 592 quam septempliciter resument, quando per Habacuc Spiritus sanctus pro futuris praeterita ponens, inquit: Eleuabitur sol in ortu suo, et luna stabit in ordine suo. Cessante namque mutabilitate humani status, cui seruiunt, et sui cursus mutabilitas cessabit. Quod enim inquit, Sol in orto suo, hoc indicat quod nunquam inclinabitur in occasu suo; et in eo quod dicitur: Luna stabit in ordine suo, hoc insinuat quod mutationes incrementi et decrementi sui non patietur, sed in suo ordine semper stabit.
7. Hoc autem erit, quando, ut Apostolus loquitur, ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei . Cum enim sancti pro mercede sui laboris, quo Deo seruierint, immutati fuerint, et fulserint sicut sol iustitiae, cuius est sanitas perennis, tunc et ipsi corporeo huic soli pro mercede sui ministerii, quo seruituti corruptionis subiecta est, in septuplum fulgoris rutilatio restituetur.
50
8. Interim uero quotidianis sui ministerii motibus quoties solem sequitur luna, sui incrementa luminis auget; quoties autem solem antecedit, detrimenta sui splendoris agit. De statu uero lunae uarie putatum est: utrum sphaera dimidia sui parte nigra, ac tenebrosa, et dimidia parte altera lucida sit, et candida, et sic incrementa et decrementa agantur, ut cum paulatim pars illius lucida ostenditur, eodem modo tunc tenebrosa occultatur, similiter quoque dum lucida uertitur, iterum tenebrosa manifestatur.
9. An sit etiam rotunda radiis solis illuminata, quae quandocunque soli siue ante, siue post appropiat, uelut in ora radio luminis illucescat; cum autem longius ac longius recedere uidetur, maius ac maius paulatim suum lumen a solis splendore augetur, ut cum ad integrum aequiparato orbe facie ad faciem soli opposita constiterit, tunc plene in se imaginem solis habere possit.
10. De cursibus autem solis ac lunae, nec temporis, nec istius quidem loci est disserere, quod idcirco in hoc opusculo negligentius assequor, quoniam et ipsius breuitas compendiosa non patitur, et in usum pene omnibus lectoribus dierum festorum computandorum gratia conuersi sunt.
11. Haec uero lucis organa nonnulli sensibiles creaturas opinantur, 593 sed quae dicimus usitatius a catholicis auctoribus frequentantur in his ambiguis sententiarum aestimationibus. Intendendum est cui plus sanctarum Scripturarum auctoritas suffragatur; etsi hoc etiam examinandum est, quidnam multitudo catholicorum in fidem traxit: diuersae autem aestimationes, quae tantidem a catholicis assertae sunt, et quibus utrisque sacri canonis dicta non contra faciunt, ad quas aequaliter currant, hae arbitris lectoribus in ambiguo relinquendae sunt.
CAPUT UI. De spatio superiore, et paradiso coeli.
55
1. Sermone de firmamento et luminaribus dicto, sequitur inane spatium longum, quod a coeli firmamento usque ad terram deducitur, et in duo spatia esse diuisum, a nonnullis scriptoribus explanatur, sed superius spatium ad coelum pertinere dicitur, inferius autem terrae fieri coniunctum non dubitatur.
2. Etenim excelsum spatium quod coelo pertinere diximus, purissimum, ac subtilissimum, nec nubium tumores, nec uentorum inflationes, nec pluuiarum aut imbrium humidas conspirationes, nec niuium uel grandinum gelidas coagulationes, nec aeris mutationes, nec tempestatum et tonitruorum fragores, sed nec ipsum aerem, qui uolantium auium corpora et ipsarum nubium spissiorem aeris ipsius molem sufferre ualuisset, et animantium diuersorum uitas aerii spiritus reciproca inflatione reficeret, atque halitu animaret, nec ullas omnino diuersorum hemisphaeriorum perturbationes omnimodis habet.
3. Sicut Olympi montis altissima terrarum, et ob id caeteris incognita hominibus iuga conscendentibus, comprobatur, et eorum relatione refertur, qui aceto humectas spongias ad conseruandam aerii spiritus inflationem 594 et spirationem, ori ac naribus circumponentes, anniuersaria consuetudine (nescio qua superstitione ducti) conscendunt; et nec ibi ullam auem, nec nubem, nec pluuiam, nec uentum aliquem uidisse se confirmant, et consummatis sacrificiorum, quorum gratia uadunt, officiis, ibidem quaedam signa ac notas arenis imprimentes redeunt, quas etiam illic post annum iterum ascendentes illaesas atque intemeratas inueniunt.
4. Ex quo perspicue demonstratur nihil ibi perturbati aeris consistere, praesertim cum in eodem loco nihil quod pertineat ad uirorem herbarum, aut arbustorum, reperiri aut uideri queat. Sed tamen non ipsum esse de quo superius diximus, illud purissimum ac subtilissimum supernum spatium putandum est, ad quod nulla terra pertinere, uel accedere potest, sed hic locus ad extrema huius spatii inferioris et uicina illius superioris confinia pertinet. In quo tamen loco eorum qui carne uestiuntur uita nequaquam potest commorari.
5. Unde perspicuum est illud superius purissimum, tranquillissimumque spatium, de quo paulo ante disseruimus, non carnalium habitationi, neque mortalium rerum usibus esse praeparatum. Quapropter plurimi catholicorum auctorum illud spatium primitus angelis qui lapsi sunt cum suo principe asserunt ad habitandum fuisse destinatum, eo quod desuper coelestium angelorum neminem cecidisse arbitrantur, sed coelestes, quandiu in angelica beatitudine fuerant, in quo tamen per tempus non steterant.
60
6. Quoniam, ut Scriptura inquit, ipse diabolus ab initio mendax est , et in ueritate non stetit , hunc locum habitationis sorte putant percepisse; quem Scriptura pronuntiat paradisum coelestem, quae sub persona principis Cyri ad summum illum angelum apostatam ita loquitur: Perfectus decore in deliciis paradisi Dei fuisti .
7. Quemadmodum enim homines, post peccatum suum, de terreni paradisi felicitate deiecti, in huius terrae maledictioni obnoxiae plagali modo habitationem trusi sunt, ut dum in terra peccauerunt, in deterioris terrae mansione postea sub poena delicti uiuerent, ita et angelos, qui aereo, imo etiam aeris ipsius puriore, spatio peccasse putantur, in inferiorem et ipso aere hoc obscuriorem et turbulentiorem locum deturbatos de superni et puri aeris, suaeque dignitatis felicissimae sede, misere et 595 infeliciter sub exspectatione futuri examinis, in quo durius condemnabuntur, uiuere aestimant; ut dum aera corpora habent, et in aere nunc commorantur, non inconuenienter aestimentur etiam priorem suae beatitudinis sedem in aere, sed puriore et subtiliore, pridem habuisse.
8. Qui tamen locus, dum coelo firmamenti, ut praedixi, pertinet, coeli nomine censetur, sicut Dominus ipse perhibet, dicens: Uidi Satanam sicut fulgur de coelo cadentem . Ex ipsius enim loci perspicua ac pura beatitudine peccati sui merito deiectus, in inferioris spatii, hoc est, nebulosi ac brumosi aeris, infelicem ac miseram habitationem destinatus est; sicut apostolus Paulus contestatur, dicens: Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates huius aeris, aduersus mundi rectores tenebrarum harum . Quae etiam spiritualia nequitiae in coelestibus idem Paulus Christum in semetipso denuntiat triumphasse.
9. Deiectis ergo malignis spiritibus cum suo principe diabolo ex illo quem praediximus limpidissimo subcoelestium spatiorum habitaculo, et postmodum redempto ex Adae et proprio uniuscuiusque delicto per Mediatoris aduentum humano genere, eumdem locum animarum sanctarum interim esse quieti, dum resurrectionem exspectant futuram, id putatores opinantur: quem etiam coelestem paradisum autumant esse nominatum, de quo Dominus latroni in cruce confitenti responderat: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso .
10. Quin imo illo paradiso arboribus consito, et lucido fonte praepollente, animae exutae corporibus non indigent; quin imo spiritualis homo carnalem usum corpore mortis liberatus non possidet, nec refici terreni paradisi frugiferis arboribus necesse habet, aeternus enim temporalibus non utitur, sed aeterna et spiritualia contemplatur.
65
11. Haec non confirmantium, sed aestimantium sensibus perstrinximus, praesertim cum et ipsam aestimandi de talibus perspicaciam nobis ipsis non attribuimus. Cum enim necessitas exegerit, harum omnium 596 putationum auctores in medium adducere poterimus, quibus aut fides aut dubitatio ascribi poterit; quorum referendo potius quam defendendo (opiniones) laboramus, nos enim alterius forte melioris, si adsit, assertioni, cui plus uel Scripturae exempla, uel catholicorum consapientium (aestimationes) suffragauerint, concordiam subire parati sumus. Sed de superiore spatio his utcunque explanatis, ad subsequentia festinemus.
CAPUT UII. De spatio inferiori, et hemisphaeriis diuersis.
1. Dehinc inferius spatium aer uocatur, quem terrae sociari diximus, et a quo uniuersae carnis, quae in terra aere uersatur, uitam adiuuari, et contineri in nobis, et per nos comprobamus. Qui et aliquando etiam terrae per Scripturas nomine uocitatur; sicut per Psalmistam dicitur, cum in Domini creatoris laudem ordine summo cunctae creaturae incitantur, et cum consummatis his quae ad superiorem coelorum ordinem pertinent, ad haec aeris spatia peruenitur, taliter subinfertur: Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi; ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, qui faciunt uerbum eius .
2. Hucusque enim in aere sermo est qui terrae nomine uocitatur; postmodum namque de humo et inferioris terrae naturis Scripturae uocibus imperatur: Montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri . Idcirco autem aer terrae uocabulum saepe sortitur, quia crassitudine et uelut soliditate quam in se habet uolantium auium, quamuis maximarum, corpora sustentantur, quae uelut pisces pene aquatilia marinorum fluctuum recondita natando penetrant, sic uolucres aeria spatia uolando pertranseunt.
3. Cuncta etenim quae aqua praestat ad conseruandum uitam aquatilibus, haec aer facit uolatilibus, quoniam sicut reciproco halitu auium, et omnium quae in aere et terra uiuunt, uita alitur et conseruatur, ita eorum quae in aquis degunt inspirandi exspirandique tractu per aquam uitalis motus reficitur.
4·2
Unde cum in aerem trahuntur, quia lymphaticum spiramentum non habent, cito deficiunt; sicut et ea quae in aere uiuunt, cum ab eis aer excluditur, ultra uiuere non possunt. Sicut autem illa aeris soliditate uolatilia, ut dixi, corpora fulciuntur, ita ipsa eadem terrenam, quam in se habet, crassitudinem, propter quam et terrae uocabulum saepe sortitur, 597 tumida nubium moles sustentatur, et per illam soliditatem aeris crassitudo, niues, et grandines, et glaciem, adnitente ui frigoris parit, quando ita efficitur.
4·2
5. Nam hoc aeris spatium suae naturae insitum habet, ut fumali leuitate uapores aquarum de terra et maris specie contrahat et colligat, quos in sublime eleuans, quandiu minutissimis guttis consistunt, conglobatis in se nubibus, ipse per semetipsum aer suspendit. Sed cum, uexante uento, illae guttulae in maiores stillas coeunt, aeris amplius natura non ferente, pluuialiter imbres ad terram delapsi cadunt.
4·3
6. Si uero ipsas, quas praediximus, stillas uento in maiusculas moles coagitante collatas, antequam deorsum pluant, gelu in nubibus arripuerit, lapillos coagulatos frigoris uiolentia constringit. Si autem paulo remissiores necdum densatos uapores in guttas, id est, gelu, praeuenerit, in niuis speciem magna uis frigoris eosdem transmittit, et quod in se suspensa altius nebula taliter nutrit, non sufferente aere, ac uento dispergente, ad terram dimittit.
4·4
7. Sicut de hoc eodem Psalmista commemorans, de Domino dicit: Qui dat niuem uelut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. Mittit crystallum sicut buccellas; ante faciem frigoris eius quis sustinebit ? Et ut ostenderet, siue in terra, siue in nubibus, niues in aquas iterum resolui consuescere, paulo post subiungit, dicens: Emittet uerbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus eius, et fluent aquae .
4·5
8. Ut autem perspicuum sit ipsas aquas hoc modo in nubibus suspendi, in libro sancti Iob scriptum uidetur: Qui suspendit aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum . Attamen illas aer aquas ad terram et ad mare demittit, quas ex iisdem inferioribus partibus ante sustulit. Et quamuis de salsa pelagi latitudine eas traxerit pluuialis conceptio, per aerem indulcescit. Quemadmodum cum salsa de profundo maris unda propinata per humum terrae infunditur (sicut nautis est frequens consuetudo) in dulcis aquae saporem statim mutatur. Commutatione uero aeris uentos, et uehementiore concitatione ignes etiam ac tonitrua, occultis imperiis, per angelos, quibus uisibilis regitur mundus, sicut et caetera, conditor facit.
4·6
9. Nonnulli uero de effectu tonitru illud intendunt, quod cum circa aerem duorum elementorum, hoc est, ignis et aquae, sunt spatia, unum 598 superius, sicut diximus, et unum inferius, et tamen aeris natura utraque in se trahit, id est, aquam uaporaliter de imis, et ignem caumaliter de supernis, ipsa duo contraria sibi elementa confligunt.
4·7
10. Impossibile namque est absque humidis nubibus et fulgoribus tonitrua moueri, sicut intuentium oculis perspicue patet; in quo conflictu ignis et aquae confusi sonitus horribilesque fragores suscitantur; et si ignis uictor fuerit, terrae atque arborum fructibus non mediocriter nocet; si uero aqua uicerit, frugiferam uim, tam in arboribus quam in his quae olerum diuersis speciebus nascuntur, non perdit.
4·8
11. Illo enim praecipue tempore tonitrua sonant, quo arborum et terrarum fruges in ostensione adhuc sunt, priusquam maturescere incipiant. Per creaturas enim aliarum creaturarum incrementa aut decrementa Domini conditoris imperio gubernantur.
CAPUT UIII. De diabolo et natura daemoniorum.
1. In hac autem turbulenta ac nebulosa aeris huius mansione de sublimi felicitate, ut diximus, angeli repulsi cum suo principe commorantur. Sed ille princeps Satanas et diabolus nominatur, reliqui uero spiritus ipsius principis ministri, qui prius angeli fuerant, nunc daemones uocantur. Quemadmodum etenim merita, sic et nomina mutauerunt et loca; sed tamen et nunc per Scripturas antiquo uocabulo, eo quod isti nequitiae sunt nuntii, sicut boni spiritus sunt nuntii iustitiae, saepe angeli uocantur.
80
2. Sicut in Euangelio scriptum legitur: Quem praeparauit Pater meus diabolo et angelis eius . Et Apostolus ait: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet . Sed has etiam sedes usque in iudicii tempus sub exspectatione terribilis Domini aduentus, non sine timore ac tremore, licet infructuoso, interim possident; sicut apostolica dicta perhibent, quibus dicitur: Nam et daemones timent, et contremiscunt . Et ut manifestum sit quod sub exspectatione temporis, in quo durius indicabuntur, uel potius perdentur, hunc locum aeris habitant spiritus immundi, qui in praesentia Saluatoris clamabant: Quid nobis, et tibi, Iesu fili Dei? uenisti huc perdere nos ante tempus ?
3. In aduentu namque aeterni iudicis (quando communis sanctorum omnium oratio complenda est, dicentium: Fiat uoluntas tua et in terra, 599 sicut in coelo [Matth. UI, 10] ) ad tenebras exteriores serui inutiles eiicientur, cum Dominus aduersarios, sicut repulit humo, sic expellet coelo, quibus aeterni ignis (sicut Dominus ipse testatur) a Patre irremediabiliter praeparata est poena .
4. Qui ideo nec remissionem, nec redemptionem recipere merentur, quia de sublimissimo ordinis statu ceciderunt, ac propterea nihil aliud in quod iterum, dimisso peccato, uocarentur habuerunt, dum omnem suam beatitudinem, in qua constituti sunt, transgressione naturalis boni, quod erant, et dominicae legis, in qua conditi sunt, polluerunt; propter quod nec poenitere desiderant, nec etiam, si poenituissent, ueniam recipere omnino possent.
5. Quoniam humanum genus a suo conditore redemptionem idcirco promeruit accipere, quia de inferiore sui ordinis gradu corruit; cum enim esset adhuc in paradiso terreno positus, generandi officio destinatus, ciborumque esui deputatus, immutationem meliorem, sublimioremque, et spiritualem uitam sine morte reciperet, si quandiu in hac conuersatione positus esset, in mandati custodia homo permaneret
6. Clementia ergo Conditoris ad illum statum ad quem peccans adhuc non peruenerat per passionem Domini reuocatur, quem, si inde cecidisset, sicut angelus, nunquam iterum reuocaret, quoniam non ad illum gradum, uel ordinem, unde primus homo ceciderat, sed ad alium sublimiorem, quem sperauit, restitutio fiet, dicente Domino: Erunt, sicut angeli in coelo . Scilicet, quia non sicut homines in paradiso; in illam enim mortalitatem, quae generandae proli et ciborum esui deputata pro tempore est, quamuis redempti, homines redire non poterunt; sed post mortem resurgentes spiritualibus corporibus non crescendo, non senescendo, non moriendo, angelicae felicitatis consortes erunt.
85
7. Tempus uero diabolicae transgressionis si requiritur, ante tempus uisibilium rerum diaboli peccatum fuisse originaliter deprehenditur; omnia enim quae facta sunt simul et sine tempore facta fuisse Scriptura docet, quae dicit: Qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul . In quibus omnibus etiam infernalis ille ignis aeternus, de quo Dominus dicit: Ite in ignem aeternum, quem praeparauit Pater meus diabolo et angelis eius 600 simul factus fuisse minime dubitatur. In eo enim quod dicit, creauit omnia simul, nihil non factum in omnibus creaturis reliquit.
8. Cui ergo carcer in illa creaturarum conditione praeparatus est, illius peccatum originaliter ipsas creaturas praecessit; nequaquam enim adhuc innocenti poenam Dominus praeparasset, si non illius delictum praeparatam poenam praecessisset. Sed et hoc etiam sine tempore fecit, qui damnationis eius poenam, qua seruus fugitiuus cruciaretur, effecit.
Iste autem angelus cum a Conditoris beatitudine recessit, omne suae naturae bonum, quod in conditione sua habuit, totum amisit; sed sibimetipsi malus, Deo semper bonus perseuerat, dum obedienter dominicae iussioni, quamuis non sponte, propter potentiam Dei tamen obtemperat. Ex omni enim naturae bono quod habuit hoc nunc tantummodo habet, quod Deo creatori ad cuncta obedit imperata.
9·2
10. Sed hoc bonum non in diabolo et ministris eius bonum est, qui idcirco obediunt, quia non obedire non possunt; sed haec eorum obedientia in Deo bona est, cuius bonae quidem uoluntati inuita diaboli mala uoluntas, cum bene operari praecipitur, resistere non potest. Sed plerumque accidit ut cum Dei bona uoluntate aliquid facere imperatur, ipsius mala uoluntas in hoc eodem opere pascatur. Quemadmodum ad decipiendum Achab, impiissimum regem, idololatram scilicet, et prophetarum persecutorem, cum, a Domino missus, in quo deciperet interrogaretur, non solum se sponte paratum ad hoc opus obtulit, sed etiam quali consilio illud efficeret indicauit, ac respondit: Uadam, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et Dominus dicit: Uade, et fac ita, et decipies Achab .
9·3
11. Ualde enim conuenerat ut qui ueros Domini prophetas neci dedisset, pseudoprophetarum falsiloquio seductus et deceptus periret. Ecce promptissime diabolus sua mala uoluntate cito ad istud decipiendi impii officium semetipsum obtulit, sed nisi a Domino permissus fuisset, hoc facere non potuisset; in qua re bona Dei uoluntas sanctorum prophetarum iustam uindictam exercuit, sed malus minister in interitu impii et peccatoris malam suam uoluntatem cibauit.
9·4
12. Sed nec in hominibus, nec in rebus quae hominibus subditae sunt, aliquid absque Dei permissione facere ualet, sicut euangelica ueritas perhibet, qua refertur: Si nos eiicis, mitte nos in gregem porcorum . Sicut enim in illis hominibus a quibus expellebatur contra Domini praeceptum 601 ultra permanere non potuit, sic et in porcos absque eius introire permissione non potuisse se ostendit.
9·5
13. Quod in beato Iob et in rebus quas possidebat et amiserat similiter manifestatur. In quibus inimici nequitia absque Conditoris permissione nihil egisse probatur, sicut dicitur: Nonne uallasti eum, ac domum eius, omnemque substantiam eius ? Et cum a Domino maligni hostis potestati eius substantia permittitur, ita subinfertur: Ecce uniuersa quae habet in manu tua sunt; uerumtamen in eum ne extendas manum tuam . Et haec ita esse sentiens Iob, cum suarum rerum damna comperisset, ita respondit: Dominus dedit, Dominus abstulit. Quomodo uoluit, Dominus fecit: sit nomen Domini benedictum
9·6
14. Non dixit: Dominus dedit, diabolus abstulit; certissime enim absque Dei permissione in rebus aut hominibus nihil omnino facere posse aduersarium sciebat. Sed saepe, ut dixi, in eodem ministerio et eius aduersarii praua uoluntas per se pascitur, et Domini beneuolentia, aut iustae uindictae, aut fructuosae probationis dispensatione ministratur; sub qua bifaria bonae et malae uoluntatis distributione et malos per uindictas trucidant, et bonos per tentamenta probant.
9·7
15. Ad hoc namque ipsorum, quandiu in hoc aere adhuc libere uolitant, usque ad tempus extremi iudicii poena a Domino differtur, ut praui ex hominibus eorum consortes et sceleris et punitionis appareant, et boni per tribulationes eorum ab his irrogatas probati manifesti fiant.
9·8
16. At uero improbi et impuri spiritus, uagi et subtiles, animo passibiles sunt, et aereis corporibus induti, nunquam senescunt, et cum hominibus inimicitias exercentes, superbia tument. Fallaces atque in fraude callidi hominum sensus commouent, terroremque mortalibus inferentes, inquietudinibus somniorum, et morbis, et distortione membrorum uitam turbant, praestigia atque oracula fingentes, regentesque sortem, cupidinem illiciti amoris et cupiditates humanis cordibus infundunt; et uerisimilia mentientes, in bonorum etiam angelorum habitum et lucem se transformant. 602
Et quemadmodum nequitia, ita et potestatum gradibus distant. Et sicut nunc boni spiritus, hoc est, perfecti angeli, impassibiliter aera penetrant, ita et hi, si non peccassent, ea quae nunc passibiliter loca possident, subiecta sibi, si feliciter et beate uiuerent, haec eadem haberent.
17·2
18. Et hi etiam quando sua nomina proferunt, ex officiis nequitiae et potestatibus uocabula sibi assumunt, quemadmodum cum a Domino de suo nomine in regione Gerasenorum aduersarius interrogatus fuisset, respondens, inquit: Legio mihi nomen est, quia multi sumus . Unde manifestum est, non proprii nominis, quod non habuit, sed sui gradus ac potestatis uocabulum protulisse; et requirenti Domino, quia aliter loqui non potuit, de semetipso quod erat uerum indicasse.
CAPUT IX. De natura aquarum et cursu Oceani.
1. Post aeris spatia cum suis habitatoribus cursa, nunc ad aquae elementum, quod inter aerem et terram constitutum est, intentio dirigitur: cuius congregatio, sicut Geneseos scriptura declarat, mare uocatur, cum dicitur: Et congregationes aquarum appellauit maria . Quarum ea pars quae per fontes, et flumina, et stagna, terris interfunditur dulcedinem habet, ut et sitientibus animalibus potamenti, et caeterorum usuum solatia praeberet, et alendis fructibus terram fecundius irrigaret.
2. Propter quod et imbres, qui e nubibus cribrati per aerem defluunt, ut aptius ad frugiferam uim, et sedandam sitim, sicut ante diximus, subuenirent, sapidi fiunt. Ea uero pars immutata aquarum, quae per magna terrarum spatia dilatatur, et aquae ipsius fines occultantur, salsuginem et acriorem saporem insitum sibi naturaliter tenet, ut conuenienter humanis usibus fructus, quos sapidi liquoris non haberet unda, utilius nutriret. 603
3·2
Sed utrum sapidum an salsum saporem naturalius, an aequaliter utrumque, aquae habeant, pro certo Deus uiderit; quamuis et plerique salsuginem naturalem esse aquarum saporem putant, dulciorem uero terrae aut aeris natura condiri aestimant; sed tamen quemadmodum salsa aqua per humum perfusa dulcescit, ita et dulcis aqua per marinorum olerum cineres infusa salsi protinus saporis fit; unde uterque sapor naturalis esse suo modo non est difficilis credi, dum ab alterutro in alterum uterque potest refundi.
3·2
4. Maris uero fretibus crebro terrarum spatia distinguuntur, ut et gentium terminos intercluderet, et munificentia suorum fluctuum omnes prouincias diuersorum populorum ditaret, et inter omnes patrias cuncta commutata inuicem commercia necessaria ministraret. Quantam uero concordantiam cum lunae cursibus inundatione et recessu Oceanus habeat, intuentibus diligenterque animaduertentibus perspicue patet, qui quotidie ad terram bis uenire ac recedere per horas uiginti quatuor indesinenter uidetur, cuius cursus tota conuenientia in ledonis et malinae diuisus uicissitudines partiatur.
3·3
5. Sed ledonis assisa sex semper horas incrementi sui immutata consuetudine complet, et per totidem horas ipsa spatia quae texerat retegit. Malinae autem assisa quinque horas suae inundationis agit, et per septem horas eiusdem recessu ea littora quae compleuerat uacua reddit; quae tantam concordiam cum luna uidetur habere, ut in eius medio semper luna nascatur, quae per septem dies, et duodecim horas, et quartam diei partem, diligenti exploratione perseuerare uidetur.
3·4
6. Et ita fit ut cum iterum luna plena minuitur, etiam malina rursum 604 tenebrosa dimidiatur; interpositis uero spatiis ledo deprehenditur, qui nec plenilunium, nec nascentis lunae initia unquam adire cernitur, et per hanc uicissitudinem efficitur ut per omnem communem annum XXIU malinae et totidem ledones numerentur; in embolismo autem uiginti sex malinae, et eiusdem numeri ledones inueniuntur, quia per omnia cum lunae cursu inseparabiliter marinus comitatur.
3·5
7. Quatuor uero ex his, hoc est, temporum, quatuor mediae, duae scilicet aequinoctiales malinae, et aliae duae, cum aut dies aut nox incrementi et decrementi sui finem faciunt, solito ualidiores, sicut oculis probare licet, ad inundationem altiores fieri uidentur, et maiora littorum spatia retegere cernuntur. Et quoniam impossibile est ut non aliqua, licet nobis incognita, spatia deserat, quando per nostrarum terrarum solum exundat, sicut eadem loca a nobis recedens implet, ut nostra assisa ibi sit recessa, et nostra recessa ibi sit assisa, dimidium maris ministerium ignorare fateri compellimur.
3·6
8. Sed in hoc et multis similibus nihil nostrae scientiae conceditur, nisi Creatoris potentiam atque immensitatem clamare, qui omnia in numero, pondere et mensura disposuit . Et interim cum insigni Gentium magistro dicere: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem uenerit quod perfectum est, tunc cognoscam, sicut et cognitus sum .
3·7
9. Ex hoc autem lymphatico elemento piscium et auium, hoc est, omnium aquatilium et uolatilium diuersa genera facta fuisse Geneseos scriptura pronuntiat. Sed piscium, id est, omnium quae in aquis uiuunt animantium, CLIII esse genera philosophi qui de rerum naturis ratiocinantur enumerant, quem numerum apostolica sagena uelut ex omni genere piscium congregans contraxerat.
3·8
10. Aues uero utrum et ipsae hunc suorum numerum generum habeant, an maiorem, an minorem, etsi sint aliqui qui aestiment, tamen quia grandi hoc auctoritate firmare non possunt, nec sequendi, nec respuendi sunt; sed cum de aqua omnium auium origo processerit, unde tam diuersae earum consuetudines manendi, seu uiuendi, seu natandi exstiterint, ut aliae in salsis undis semper supernatent, et uictum habeant; aliae in dulcium aquarum stagnis et fluminibus commorentur? Aliae in terra sine 605 ulla natandi consuetudine degunt, quarum aliae in campis, aliae in siluis, aliae in montibus, aliae in palustribus locis fieri consuescunt. Alias ad uolandum penna non subleuat, aliae ita excelsa ac remota aeris spatia uolando penetrant, ut aestatis tempore etiam niuem de altissimis nubibus suis pennis deferant.
3·9
11. Nisi forte has tam diuersissimas consuetudines originis, quamuis de aqua, diuersitas conditionis in omnibus auibus efficit, ut ex his aliae de salsa unda, aliae ex dulci aqua, aliae de herbarum rore, aliae ex arborum constillatione, aliae ex paludum humore, aliae ex montium confluxione, aliae ex aeris uapore, aliae ex altissimarum nubium fluida conspiratione conditae sint, atque illud earum unaquaeque naturaliter quod suae conditionis origini pertineret assuesceret, ut ibi et inde quaeque auis uiueret, unde prius ut esset habuisset.
110
1. Et quoniam post aquas terra in elementorum ordine statuta est, primum de paradiso dicemus, ubi primorum hominum habitatio exstiterat; quamuis commemorandi loco sermo ponendus sit, de quo plurimorum diuersae sententiae prolatae sunt, utrum ipsa immortalis uita, qua homines ante peccatum donati sunt, paradisi nomine dicta est, an totus hic terrarum orbis tam commode innocenter uiuentibus dispositus fuerat, ut paradisus diceretur, quatenus quandiu inculpabiliter sine ullo uitio possessores uixissent, etiam terrae eius habitatio iisdem cuncta feliciter absque ullo labore ministraretur, ac postmodum ipsis peccantibus atque in deteriora mutatis, etiam orbis eorumdem uitio et uindictae sententia mutatus est atque obscuratus (quomodo de sole diximus et luna), et sui decorem et frugiferam uim, etsi non totam, maxima tamen ex parte amisisset, ut quae beatitudini et felicitati bene uiuentium opitulauerant male uiuentium uindictas cumularent.
2. An etiam spiritualiter aliquis locus huius felicitatis beatitudine plenus, hominibus suae creationis meritum seruaturis, dispositus fuerat, in quo nihil quo beatitudinem corporalem laederet, quandiu mandati patientia seruaretur, inerat? Cui sententiae Scripturae Geneseos auctoritas non mediocriter suffragatur, dicentis: Plantauerat autem Dominus Deus 606 paradisum a principio, in quo constituit hominem quem formauerat . A principio enim plantatus paradisus dicitur, dum principatum orbis specialiter hic locus tenere uidetur, in quo primus homo statim post sui conditionem constitutus fuisse non dubitatur.
3. Etenim omnibus modis conueniebat ut caput et principium humani generis in capite et principio poneretur orbis, ut inde hominum propago membrorum suorum incrementa sumeret, unde terrarum orbis, quem inhabitat, initium acciperet. Cuius paradisi statum cum eadem Scriptura enumerat frugiferis arboribus consitum, et fonte magno, quo totius terrae facies rigatur, adornatum enarrat, dum appositum ibi hominem ita inquiens loquitur: Ex omni ligno paradisi comede . Et mulier ait: De fructu lignorum quae sunt in paradiso uescimur . Et paulo ante profertur: Et fons ascendebat de terra irrigans uniuersam superficiem terrae .
4. In quibus rebus historialiter absque ullis aenigmatibus, ipsius Scripturae ueritatem seruari quid impediret, quomodo et de omnibus quae de principio nascentis totius creaturae uisibilis continet corporaliter etiam auctoritas elucet? Factum namque firmamentum, et mare, et terram, et luminaria, et stellas, aquatilia etiam, atque animalia terrena, et hominem ipsum, sicut Scriptura Geneseos inuestigat historialiter, absque ullis aenigmatibus credimus.
5. An in hoc solummodo, quod paradisi locum frugiferis consitum arboribus, et magno fonte illustratum, commemorat, nisi in aenigmate non recipiemus? Sed hoc utroque modo potest intelligi, id est, et secundum rerum gestarum historicam narrationem, et secundum tropologiam, id est, iuxta moralem explanationem.
115
6. Scriptura etenim sacra ratione tripertita intelligitur, cuius primus intelligendi modus est cum tantummodo secundum litteram sine ulla figurali intentione cognoscitur, ut sanctus Hieronymus ait: Actus apostolorum nudam quidem mihi uidentur sonare historiam. Secundus modus est cum secundum figuralem intelligentiam absque aliquo rerum respectu inuestigatur, ut prima et extrema pars Ezechielis, et Cantica Canticorum, et Euangelii quarumdam parabolarum expositio, quae aliud loquuntur, et aliud agunt.
7. Tertius modus est cum, salua historica rerum narratione, mystica ratione intelligitur, sicut arca Noe, et tabernaculum, et templum historialiter facta sunt, et intellectualiter Ecclesiae mysteria per haec designantur. Sic nimirum et paradisi locus prioris Adae, qui forma futuri 607 exstiterat, et Ecclesiae futurae, quae est terra sequentis Adae, mysteria praefigurabat.
8. Dum uero ibi nomo immortaliter et beate uiueret, nunquid et totius orbis subiectio sibi non subiaceret? Quid enim illum ab ingressu orbis intercluderet, qui in creaturis nocere sibi aliquid non timeret, dum ignis non ureret, non aqua mergeret, non bestiarum fortitudo mactaret, non spinarum uel cuiuscunque rei aculei uulnerarent, non absentia aeris suffocaret, non omnia quae nocent mortalibus, impedirent?
9. Corpus enim immortale, et inuulnerabile, et illaedibile, nihil quod mortem, et uulnus, et laesuram inferret in omnibus creaturis, quoadusque Creatorem offenderet, per inobedientiam inuenerit. Paradisi ergo habitatorem lustrare omnia quae sibi fuerant subiecta quid prohibuit, cum et hoc facere Dominus eum non solum non interdixit, sed imperauit, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam; et dominamini piscibus maris, et uolatilibus coeli .
10. Sicut enim angelis in his quae sibi subiecta sunt a sede coeli discurrere liberum est, et tamen in coelo habent sedes, quid et homines in paradiso constitutos discurrere per omnem creaturam sibi subiectam sine suo labore impediret? Quemadmodum namque a dolore, et senectute, et morte, immunia corpora possidebant, ita et omni labore et pigredine carentia habebant.
11·2
At uero cum paradisi colonus in loco suae terrenae felicitatis peccatum commisisset, in maledictae terrae habitationem detrusus, protinus illa omnia, quae prius possedit, partim amisit, partim cum labore conseruauit. Et illo excluso a sede beatitudinis, possibilitas iterum redeundi interclusa est, et ita factum est, ut quemadmodum angelus apostata, cum suis de summa sui paradisi serenitate deiectus, caliginosum huius aeris locum sortitus est, sic et homo de sui paradisi terrena beatitudine in maledictae huius terrae habitationem detrusus est.
11·2
12. Sic etenim scribitur: Et eiecit illum Dominus Deus de paradiso, et proiecit in terram de qua sumptus est. Et constituit ante paradisum cherubim, habentem flammeum gladium atque uersatilem, ad custodiendam uiam ligni uitae . In quo demonstratur, quod quamuis ligni uitae uiam cherubim dicitur custodire, ne tamen homines regredi possent, totum etiam paradisum iubentur defendere, dum flammeum gladium non ante lignum solummodo uitae, sed ante totum paradisum Scriptura indicat esse positum.
11·3
13. Non satis autem elucet de qua arbore specialiter Adam comederit, sed clarum est quod statim post peccatum nuditatem suam fici 608 foliis arboris texit, cui soli in tempore suae carnis Dominus Iesus, paulo ante quam mortem pro Adae delicto suscepisset, maledixit, et cito aruit, cum diceret: Nunquam fructus ex te nascatur in aeternum , hoc est, qui hominibus ultra, sicut superius diabolus, nocere possit. Ecce in hanc arborem, id est, ficum, maledictum delicti Adae, quae totam terram inficeret, priusquam sanguinis sui rore ipsam mundaret, Christus collegit.
11·4
14. Utrum autem ab hac primitus homo culpam, an de alia susceperit, pro certo Deus uiderit. Attamen illa, quaecunque nunc est, quae tunc scientiae boni et mali arbor dicta fuerat, non est putandum quod tantum nunc utentibus nocere possit, quantum potuit tunc in paradiso constitutis, ut etiam nunc utentibus ea arbore mortem conferre possit; non enim in arboris natura mortiferum aliquid inesse credendum est, aut etiam ut boni et mali scientiam facere ualeret, sed mandati Domini transgressio, quo praeceptum est ne de hoc ligno comederet, mortem efficit.
11·5
15. Cuius obedientia si esset, hoc erat scire bonum; et inobedientia dum fuit, hoc est nosse malum. Quorum tamen distantiam homo nisi transgressione intelligere non potuit; quando enim solummodo bonum possidebat, quid esset malum et quomodo sibi noceret ignorabat. Ut autem manifestum sit quod in hoc ligno qualicunque praeter originalem inobedientiam nihil inesset nociuum, ecce non huius, sed ligni uitae uia excluditur, in cuius exclusione prioris delicti misericorditer remissio praeparatur.
11·6
16. Si enim homo post peccatum illud originale de ligni uitae fructu comedisset, commissi penitus maculam misere in aeternum et infeliciter in corpore senectuti et doloribus obnoxio moriendo deponere non posset; nullo enim alio modo hoc delicti facinus deleri nisi morte Dominus praeparauit, quod per aduentum postea in carne Filii sui Iesu Christi futurum esse praesciuit, et praedestinauit, ut per illius mortem nostra culpa moreretur, et per illius resurrectionem lex nostrae mortis euacuaretur, et per ipsius corporis ascensionem, et in coelo mansionem nostrae humanitati immortalitas donaretur, et angelicae et spiritualis uitae consortium quod nobis in principio praeparatum est, donaretur; sicut et in extrema futuri iudicii uocatione in dextera constitutis certum est a Domino dictum: Uenite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod uobis praeparatum est ab origine mundi. 609
CAPUT XI. De situ orbis terrarum, quem inhabitat genus humanum.
1. Porro de terrarum orbis situ, quem inhabitat genus humanum, Psalmista ad Dominum ait: Qui fundasti terram super stabilitatem suam; non inclinabitur in saeculum saeculi. Abyssus, sicut uestimentum, amictus eius; super montes stabunt aquae . Ex quo intelligitur non super alterius elementi soliditatem, nisi super suimet stabilitatem et firmitatem terram esse fundatam. Utrum uero sibi aliquid, sicut ipsa aquis, et aquae aeri, et aer spatio superiori, et ipsum firmamento, et firmamentum aquis superioribus, substitutum sit, ipse nouit, qui ubique et undique cuncta conspicit.
2. Ea uero parte quae hominibus ad habitandum data est, quadrifarium orbem statutum esse multi prodiderunt auctores: quarum partium quatuor uocabula quatuor litteris nominis primi terrigenae, hoc est, Adam, incipere, sapientes intelligunt. Anatole, scilicet, Dysis, Arctus, Mesimbria, id est, Oriens, Aquilo, Auster, Occidens. Conueniebat enim ut qui suo genere totam terram impleret, suo nomine quatuor quadrati orbis partium uocabula colligeret.
3. Quatuor quoque temporum articulis anniuersario ordine distinguitur, atque impleto anni spatio, terreni orbis dispensatio semper sine cessatione in circulum redigitur. Ueris autem tempore, quo mundus fuerat institutus, semper uernat; aestate autem floret, et fructificat; autumno maturescit, et aptum suorum fructuum mortalibus usum tribuit; hieme uero decidit, et arescit.
130
4. Sed hanc augmenti sui et decrementi consuetudinem patitur quandiu seruituti corruptionis obnoxia mortalium officio mancipatur. Cum enim nascendi et moriendi in hominibus conditio cessauerit, tunc etiam uiriditatis, et ariditatis suae incrementa et damna ipsa terra non habebit, cum Isaiae uaticinium, imo Domini per Isaiam completum fuerit: Ecce ego creo coelos nouos, et terram nouam, et non erunt in memoria priora, sed gaudebitis, et exsultabitis in his quae ego creo. 610
5·3
Quoniam dum immutatis corporibus homines spiritualiter uiuent, necesse est ut immutata in melius habitandi loca, id est, spiritualia habitent. Hoc corpus (ut Paulus ait) seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale; seminatur in contumelia, surget in gloria. Necesse est enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem . Cum enim corruptio et mortalitas in corporibus esse desierint, tunc mortalibus uti et corruptilibus homo non necesse habebit.
5·2·2
6. Quod et in Dominici corporis resurrectione probatum fuisse Euangelia sancta confirmant, dum linteamina, quibus fuerat inuolutum, post resurrectionem eius in monumento sola posita esse denuntiant, quemadmodum de Petro dicitur: Et uidit linteamina sola posita, et abiit, et secum mirans quod factum fuerat . Nouis ergo corporibus, non indigentibus iis quae uitae corruptibilis usus requirit, noua terra cum nouo coelo ad habitandum creabitur, hoc est, huius terrae natura et superficies in spiritualem statum, qui spiritualibus conueniat, absque aliqua mutabilitate instaurabitur.
5·3·2
7. Sed quando hoc fiet? Quando Ierusalem laus creata fuerit in terra, et populus eius gaudium, et exsultatio, et quando sancti in his quae Dominus creat gaudebunt, et quorum sol non occidet, et luna non minuetur; cum redempti a Domino uenerint in Sion cum laude, et laetitia fuerit sempiterna super caput eorum, et obtinuerint gaudium, et laetitiam, et fugerit dolor, et gemitus, et completi fuerint dies luctus eorum, et lugentes consolati fuerint, et absterserit Deus omnem lacrymam ab omni facie sanctorum, et opprobrium populi sui deleuerit, et omnium lugentium Sion moeror depositus fuerit, et acceperint coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris, et uocati fuerint in ea fortes iustitiae: cum benedicti ad dexteram uenerint, et sicut sol fulserint in regno patris eorum.
CAPUT XII. De natura hominum post peccatum.
135
1. Sed huius interim orbis habitationi post originale peccatum homines destinati, non totum quod in conditione sua habuerant naturale bonum 611 perdiderunt; sed uitiatum primitus delicto parentis, prauis insuper moribus corruperunt, et ita fit ut sicut cum labore terrae maledictae fructus percipiunt, sic et bonum naturale quod in se habent non absque laboriosa cura custodire possunt.
2. Et quomodo in serpente, et muliere, et uiro consentiente, in protoplasti transgressione tripliciter ceciderant, pari modo tribus uulneribus afflicti omnes eiusdem filii, id est, dolore, senectute, morte deficiunt, et omne bonum, quod in se insitum naturaliter a Conditore susceperant, studioso labore ex parte aliqua inuentum magna animi uigilantia uix conseruant; et quodcunque bonum per studium Dei munere quaesitum inueniunt, praeter iniquam mammonam haeredibus non relinquunt, et omnes artes, quas sigillatim in uita capiunt, in huius uitae defectu pariter, dum spiritus funditur, amittunt.
3. Parique infirmitatis conditione pauperes et reges, stulti et sapientes uexantur. Nam similiter omnes somno indigent, et cibo refici, et uestibus indui necesse habent. Passionibus uitiorum carnalium aut grauantur, aut corrumpuntur; motibus animi, id est, ira et amore, concupiscentia et timore angustiantur. Dolore, et senectute, et morte deficiunt. De praeteritis cito exuuntur; de praesentibus modice utuntur; de futuris incerta omnia praestolantur.
4. Eodem modo auditu, uisu, tactu, gustu, odoratu sentiunt et uiuunt. Eodem etiam nexu originalis peccati astringuntur; eodem Redemptoris munere ditati undis baptismatis et Spiritu sancto abluuntur; sed et his hominibus, aut redemptionis fidem, aut opera fidei negligentibus, pariter cum transgressoribus angelis et diabolo suo principe poena debetur aeterna; seruantibus uero, siue per Scripturae documenta, siue per naturae bonum munimina, primae conditionis iura, Redemptoris munere uita praeparata est futura.
CAPUT XIII. De diuersitate peccantium, et loco poenarum.
140
1. Sed quoniam peccatorum diuersa conditio est, sunt quaedam crimina, quae per ignem iudicii purgari possunt; quaedam uero aeterni ignis poena plectenda sunt; et ex his quaedam aeterna poena digna fiunt, quaedam ad iudicium non perueniunt, quaedam post iudicii examinationem 612 perpetuae damnationis sortem subeunt; sicut Paulus apostolus inquit: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praeeuntia ad iudicium; quosdam autem et subsequuntur .
2. De his enim qui iudicio carent, Dominus ipse protestatur et dixit: Qui non credit in Filium iam iudicatus est . Unde intelligitur quod qui fidei sortem subire non merentur, nec gratiam baptismi consequuntur, ad futurum non exituri sunt iudicium, sed ex hac uita Euangelii sermone examinati exibunt, quo scribitur: Amen dico tibi, nisi renatus quis fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei . His etiam Psalmistae uerba concordant, quibus ait: Non resurgunt impii in iudicio .
3. Qui autem post ablutionem baptismi peccatorum multitudine grauantur, et ipsi in duas factiones diuiduntur: quidam namque ex ipsis, priusquam ex ipsa uita exeant, Scripturae sacrae uocibus iudicantur; de quibus Paulus apostolus loquitur, dicens: Nolite errare: neque adulteri, neque fornicarii, neque ebriosi, neque maledici, neque idolis seruientes, neque auari, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque rapaces, regnum Dei possidebunt . Qui enim haec et his similia crimina capitalia usque ad mortem absque medicamento faciunt, iudicati de ea uita ad perpetuas poenas exibunt.
4. De quorum reatu conuiua pectoris Domini Ioannes loquitur: Est peccatum usque ad mortem? non pro illo dico ut roget quis . Ad mortem enim peccatum deducit, qui licet in extremo uitae termino de praeteritis criminibus poenitudinem agere negligit. Et notandum est, iuxta Iacobum apostolum, quod qui in uno ex his offenderit, factus est omnium reus. Qui enim dixit Non moechaberis, ipse dixit Non occides. Quod si non moecharis, occidas autem, factus es legis transgressor .
5. Quidam uero ad extremum diuini examinis iudicium, qui his capitalibus criminibus non inuoluentur, reseruati, ex hoc saeculo uadunt, et tamen sententia superni iudicis aeternae damnationis sortem subibunt, qui, misericordiae opera contemnentes, Christum in pauperibus nec cibo, nec 613 potu reficiunt, nec uestibus induunt, nec hospitio recipiunt, nec illi infirmantibus, et alligatis in metallis, et carceribus uisitationis solatia ferunt, propter quod ab ipso audient: Ite, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparauit Pater meus diabolo et angelis eius .
145
6. Non enim ad appetenda regna coelorum sufficit non agere mala, si quis non curauit facere bona; per prophetam enim Isaiam pariter a Domino praecipitur: Quiescite agere peruerse, discite benefacere . Per Psalmistam quoque haec eadem uerba idem Domini Spiritus concinnat, dicens: Declina a malo, et fac bonum . Et ut ostenderetur quod post terrorem tam terribilis huius quam praediximus sententiae nulla poenitudine iudex flecteretur, in fine cunctae disputationis ita subinfertur: Tunc ibunt hi in ignem aeternum .
7. De illius autem ignis aeterni loco, id est, inferni ergastulo, multi dixerunt quod corporalis locus sit, ubi peccatorum corpora cruciabuntur; nisi enim ignis ille corporalis et locus esset, quomodo resurgentium corpora cruciata teneret, in quibus corporalitatis ueritas ita passibilis erit, ut stridoribus dentium et lacrymabilibus fletibus subiaceat; sicut ipsius Domini et iudicis uerba declarant, dicentis: Inutilem autem seruum mittite in tenebras exteriores. Illic erit fletus et stridor dentium . Ubi uermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur ?
8. In quo dicitur loco ad regem Babylonis per Prophetam ita: Subter te sternetur tinea, et opertorium tuum erunt uermes De quo loco quidam etiam dixit: Sicut terrae in profundo aquarum, sic inferna in profundo terrarum sunt. Unde de illo scriptum uideatur illud quod scriptum est: Quod neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram, inuentus est, qui possit aperire librum, et soluere signacula eius . Unde perspicue patet hunc locum qualemcunque sub terra esse, qui infernus inferior et terra obliuionis uocitatur.
9. Sed hic ignis dum praeparatus diabolo dicitur, et angelis eius, quali corporalitate esse putandus est, qui angelos cruciare potest? Animam quoque diuitis, exutam corpore, infernalis ille ignis cruciasse describitur, dum dixit: Quia ualde crucior in hac flamma . Nisi forte hanc uirtutem ille ignis et locus habet, ut angelos et animas, et corpora, eodem modo cruciare possit et retinere. Uel certe dum de filiis resurrectionis et aeternae beatitudinis dicitur: Et erunt sicut angeli in coelo .
10. Nimirum et filii aeternae damnationis, cum ad poenam ignis aeterni corpora resumpserint, et ipsi erunt sicut daemones in inferno; ut 614 filii bonae resurrectionis, cum sint filii Dei, bonorum angelorum consortium, et filii aeternae mortis, cum sint filii diaboli, consortium angelorum Satanae subeant. De quibus dicitur: Et congregabuntur congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies uisitabuntur . Quod utrum ad augendas an ad minuendas poenas futurum sit, ignoramus.
150
CAPUT XIU. De igne purgatorio.
1. At uero hi qui aeternae uitae solatia percipient, bino et ipsi modo largitionis munere regni coelorum beatitudinem sument. Quibusdam namque ex his adhuc in terra positis, dum pro Christo pauperes efficiuntur, regnum coelorum non promittitur, sed absens licet in labore et fatigatione perseuerantibus interim donatur, cum dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum .
2. Similiter et qui persecutiones hominum pro iustitia sustinent, eadem mercedis retributione gaudent, dum subinfertur: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum . Non dixit quoniam ipsorum erit, ut uocationem futuram sperarent, sed cum a corporibus exibunt, uelut per semetipsos recepturi sunt quod in corporibus commorantes interim dono largitoris possident; atque idcirco et his adhuc in terra positis dicitur: Quaecunque solueritis super terram, erunt soluta et in coelo. Et quaecunque ligaueritis super terram, erunt ligata et in coelo .
3. Ac si diceret: in hoc intelligitur quod regnum coelorum adhuc in terra commorantium uestrum est, dum quemcunque a peccatis solueritis, ut illius possessor esse possit, hoc possidebit; et quemcunque in massam perditionis destinatum excluseritis, ab eodem regno exclusus erit. His igitur praecepit Dominus: Gaudete, et exsultate, quia nomina uestra scripta sunt in coelis . Ac si diceretur, dum nomina uestra de terrenae haereditatis consortio causa regni coelestis deleta sunt, et abiecta, uos aeternae patriae haeredes interim scribi necesse est.
4. Hi ergo cunctas in hac uita pressuras et mala recipientes, absque examinis aliqua tribulatione et, ut ita dicam, sine uocatione aeternum refrigerium intrabunt; quorum gratia et aliqui post purgationem uocabuntur, solatium sine fine possidebunt, quibus post examinationem dicetur: 615 Uenite, benedicti Patris mei, possidete regnum . Quod propter solatia pauperum, imo Christi in pauperibus, possidere merebuntur, dum esurienti cibum, sitienti potum, nudo uestitum, uaganti domum, infirmanti et in carcere posito Christo praebentes uisitationem, in suis minimis fratribus ministratio praebebatur.
155
5. In ipsorum autem uocatione manifestum uidetur quod nunc usque longiuscule a Christo, quamuis in dextera fuerint constituti, sunt, quibus postmodum dicitur a summo iudice: Uenite, benedicti . Ac si diceret: Qui huc usque in examinationis purgatione, quandiu aliquid habuistis immunditiae quod iudicii igne purgaretur, a salute longiuscule fuistis, nunc, ad purum examinati ab omni, uel modica, culparum labe, propius accedite et uenite.
6. Quasdam culpas in futuro remitti Dominus ipse non denegat, cum dicitur: Qui autem blasphemauerit in Spiritum sanctum, non habet redemptionem neque in hoc saeculo, neque in futuro, sed reus erit aeterni delicti . Ex quo intelligitur quaedam esse peccata quae etsi in hoc saeculo non remittantur, in futuro tamen iudicio per ignem deleri possunt. Si autem ita non esset, hanc distinctionem Dominus nequaquam posuisset.
7. De quo igne Baptista Ioannes, Dominici praecursor aduentus, loquitur ad Iudaeos: Uenit post me, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse uos baptizabit in Spiritu sancto ei igne . Hoc est: Qui peccata uestra quae praecesserunt Spiritu sancto per aquae baptismum abluet, uel soluet, et quaedam ex his quae postea sequentur criminibus per ignem purgatorium remittet. De illo enim igne, qui non mundare impios iudicatos, sed perdere damnatos accenditur, ab eodem Ioanne paulo post subinfertur: Cuius uentilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum; paleas autem comburet igni inexstinguibili .
8. Aliud enim est, igni baptizari, aliud igni comburi inexstinguibili. De quo etiam igne idem Ioannes ait: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur . De igne uero purgationis Dominus ipse in Euangelio loquitur: Qui autem dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae . Non dixit ignis aeterni; nempe quia hoc delictum per ignem purgatorium, potius quam perpetua flamma, puniri credendum est.
9. De hac quoque differentia eorum quos ignis futuri laesura non tanget, et eorum qui post ignis detrimentum salutem percipient, Paulus apostolus exponit, ita dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Iesus Christus. Alius autem superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos; alius uero ligna, fenum, stipulam; si cuius opus manserit, quod superaedificauit, mercedem accipiet; 616 si cuius arserit opus, detrimentum patietur, ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem .
160
10. Per haec autem duo aedificia, id est, aurum, et argentum, et lapides pretiosos, et ligna, fenum, stipulam, perfecta et minus perfecta, super fidem Christi aedificata opera designantur; sed illa, quae per ligna, fenum, stipulam designantur, quamuis fragilia, non tamen polluta fieri demonstrantur.
11. Unde intelligitur, non principalia crimina, quae maculant (quorum operarios a regno Dei Paulus exclusit), sed illa quae non multum nocent, quamuis minus aedificent, per haec posse designari, hoc est, inutiliter matrimonio legitimo uti plusquam sufficit; ciborum abundantia uesci immoderate; quacunque re laetari; ira usque ad uerba intemperata moueri; rebus propriis plusquam necesse est delectari; negligentius orationi quam horarum expetit conuenientia insistere; uel tardius quam competit surgere; immoderate risu uocem exaltare; somno plusquam necessitas exigit corpus indulgere; uerum reticere; otiosa loqui; quod non ita in re sit, opinari uerum; quod falsum putaueris, in rebus quae ad fidem non pertinent, approbare; bonum quod faciendum est negligenter obliuisci; inordinatum habitum habere. Haec, et his similia, peccata per ignem purgari posse, non est denegandum, et eorum factorem, si maioribus non grauetur, sic tamen quasi per ignem saluari putandum est.
12. Poenitentes autem in extremo uitae praesentis termino, utrum hic plene remissionem peccatorum accipiant, an igne purgatorio eorum delicta deleantur, ipse scit qui, renes et corda conspiciens, poenitentiae dignitatem considerat, qui latroni in cruce pene iam sine tempore, sine opere poenitenti respondit: Hodie mecum eris in paradiso . Et ad Ezechielem inquit: Quacunque die conuersus fuerit impius ab impietate sua, omnium iniquitatum quas operatus est non recordabor . Sed de illo purgatorio igni hoc animaduertendum est, quod omni quem excogitare in praesenti potest homo tormentorum modo et longior et acrior sit. 617
CAPUT XU. De futura uita.
1. De illa autem uera beatitudine futurae uitae exponit sancta Scriptura: Quod oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus diligentibus se . De quibus Dominus ait: Erunt sicut angeli in coelo . Et eiusdem Domini excelsius aliquid de his sermo denuntiat: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum ; sol scilicet iustitiae timentibus nomen Domini orietur, in cuius pennis est sanitas, qui in monte faciem Moysi cum Elia coram apostolis euacuauit; cui dum sancti compatiuntur, simul congloriabuntur.
165
2. In eo autem quod prius dixerat: Erunt sicut angeli in coelo , intuendum est quod sicut angeli prius per naturam mutabiles facti, quod probatum est in his qui ceciderunt, nunc uero immutabiles, ut peccare non metuant, nec possint, per Dei contemplationem effecti sunt, sic homines et ipsi per naturam mutabiles, quod in Adam et eius semine exploratum est, creati, post resurrectionem Conditoris contemplatione immutabiles effecti, nec desiderabunt peccare, nec poterunt; omnis enim rationabilis creatura quae Dei contemplatione reficitur, peccare non potest.
3. Non quod liberae uoluntatis arbitrium uitio carentes angeli et homines non habeant; omne enim quod uolunt in illa uita, hoc faciunt, sed uelle aliquid quod bonum non sit nequaquam possunt; unde quia nunquam male uolunt, delictum aliquod omnino non committunt.
4. Sed haec perfecta bona uoluntas per contemplationem superni Conditoris perficitur, dum quod creatura per se habere non potuit, ipsius largitoris munere donatur; unde perspicue intelligitur quod angeli uel homines, qui siue in coelo, siue in paradiso, peccauerunt, Deum non uiderunt, quoniam si illum uidissent, nullo modo postea possent delinquere.
5·4
Sed haec contra respondens forte aliquis dicet: Cur ergo post uisionem gloriae, unde facies Moysi in solitudine rutilabat, ad aquas contradictionis offendit? Et Petrus post Unigeniti gloriam in monte cum Moyse et Elia ostensam, in atrio sacerdotum Dominum negauit? Cui propositioni facile respondetur quod Moyses per angelum uel creaturam aliam 618 posteriora gloriae uidit. Et Petrus et caeteri discipuli per corpus humanum rutilare Christi diuinitatem conspexerunt; si enim per semetipsam diuinitatem conspexissent, nullo modo in carne postea uiuere possent.
5·2·3
6. Ipse namque Dominus Moysi respondit: Nemo uidebit faciem meam, et uiuet . Sancti ergo post resurrectionem non per figuras et aenigmata Dominum uidebunt, sicut de hoc eodem gentium insignis Magister pronuntiat: Quia per speculum in aenigmate uidemus; cum autem uenerit quod perfectum est, tunc cognoscam sicut cognitus sum . Quemadmodum possessor Dominici pectoris conuiua potens ait Ioannes: Uidebimus eum sicuti est ; quando complebitur quod Ecclesiae per Isaiam prophetam promittitur: Non erit ibi amplius sol ad lucendum per diem, neque splendor lucis illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam .
5·3·3
7. Ex quo intelligitur quod non per creaturas, sed Domini ipsius maiestate Ecclesia illuminabitur, cum perpetuae felicitatis serenitate secura consortium angelicae dignitatis subire permittitur, in qua serenitate cuncta prospera sine arguente pressura possidebit; cum neque tenebris lux, neque morte uita, neque dolore salus, nec tristitia gaudium, neque senectute iuuentus, neque amor charorum absentia, neque defectu, neque ulla uilitate pulchritudo, neque infirmitate fortitudo, neque iustitia peccato terminabitur, etsi supra haec etiam fuerint illa, quae nec cogitatus nec ulla ratio hominis adhuc in terra positi apprehendere ualet.
5·4·2
8. Ex his autem omnibus creaturis, quarum perstrinximus ordinem, quaedam ex nihilo, quaedam ex aliquo Conditor creauit; coelum enim et terram, mare et quae ex eis facta sunt, ex informi materia condidit; ipsam uero informem materiam, et angelorum ordines, de quibus praediximus, et animam humanam, ex nihilo fecit. Animam etenim neque de semetipso, neque de aliqua qualibet subiacente creaturarum corporalium materia, fieri Deus instituit, quoniam non Dei partem, sed Dei creaturam credimus esse. Si enim de semetipso eam Deus fecisset, nequaquam passibilis, et mutabilis, et misera esset.
5·5·2
9. Item, si ex creaturis corporalibus illam creasset, corporale aliquid in sua natura haberet, aut calorem de igne, aut flatum ex aere, aut humorem ex aqua, aut crassitudinem et soliditatem ex terra haberet; sed quia his omnibus caret, incorpoream illam esse conditam conuenit, et per ipsam incorporalitatem, et aeternitatem, et mutabilitatem, et liberi arbitrii potestatem, eamdem cum angelis habere substantiam, creandique originem dignoscitur. 619 Haec autem Dei imago non in aeternitate similitudinem in arbitrio libere possidet; de qua imaginis Dei similitudine impressa Propheta commemorat, dicens: Signatum super nos lumen uultus tui .
5·6·2
10. Utrum autem singulis corporibus sigillatim a Deo mittantur, an ex Adam uenire, et ex parentibus, sicut nascentium corpora, putandum sit, cum a multis et sapientibus uiris disputatum sit, et tamen de hac quaestione nihil cui plus fides accommodanda esse potuerit reliquerint, quid nos de tanta et tam periculosa re aliquid tentare oportet, uel quid nos ad horum ambages, in quibus se inuicem partes uincunt, cum proprias expositiones astruere non possunt, proferre emolumenti confert?
11·3
Et idcirco, ne supra nos aliquid appetamus, hanc quaestionem, quae a multis scriptoribus insolubilis esse dicta est, scientiae Conditoris reseruemus, quoniam quaecunque ex carnibus agni paschalis comedentis saturitas consumere non potuerit, cura non exigua uorax crastino flamma consumit, per quod intelligitur quia omnia quae Scripturae sacrae corpore nostrae inuestigationis scientiam effugiunt, dominicae sapientiae rogo igne illustrata et consummata fiunt.
12·2
Sed et illa quae uelut per exiguam fenestram nostri sensus et sapientiae ex ante aliqua eius gratiae illuminatione attigimus, ad perfectum omnia scire, sicut oportet, non ualemus; ex parte enim cognoscimus, quandiu in hoc saeculo sumus; sed si ad illud Patris luminum inaestimabile lumen perueniamus, tunc cognoscemus sicut cogniti sumus.
12·2
13. Ecce, uenerabilis Pater, de ordine creaturarum tibi proponenti, 620 iuxta ingenioli mei modulum, compendioso sermone summatim respondi. Cuius munusculi mercedem orationibus tuis compensabo; non quod exiguitatis meae obsequium in obedientia tua ueneratione et auctoritate conferre possit digna, sed obedientiae conatus et ea quae non ualet assequi, implet; nam et in gazophylacio templi pauperis uidulae aeris exiguum munus multorum diuitum auro copioso praefertur, et in aurato tabernaculo, ubi argentum et gemmarum pretiosarum, byssi et purpurae, et hyacinthi, et cocci, dona conferuntur, etiam eorum qui pelles caprarum deferunt diligentia non despicitur.
12·3
14. Hanc igitur et tu simili modo meae paruitatis obedientiam placido pectoris tui portu non dedignare, et contra garrientium instabiles fluctus temone tuae auctoritatis praesentis opusculi nauiculam non te pigeat gubernare. Ego enim, bonis et catholicis lectoribus consentiens, inuidorum non curo querelas, qui sine pennis in terra reptantes uolatu ranarum nidos auium irrident. Contra quos tuae rationis scuto protectus, et Domini pergam suffragio armatus, ad patriam festinare tutus utroque latere curabo. Deo enim placere curantes, minas hominum penitus non timemus. Deo gratias. Amen.