1.1
Schemata dianoeas, id est, figurae sententiae fiunt, cum in sensibus aliqua a uulgari et simplici specie cum ratione mutamus. Cum omnes autem, quae orationem sensu figurant, generaliter figurae communiterque dicantur, haec tamen proprie figura ac specialiter dicitur, quae in scholis uulgo usurpator ⟨nomine⟩ controuersiae figuratae. Huius specialis figurae usus multiplex. Unus, si dicere manifeste parum tutum est, ut dicitur in eum figurate, qui sub condicione abolitionis tyrannidem deposuit, ut: Praesens tutor libertatis neque tamen immemor legum sum, quae mihi semper sacrosanctae fuerunt. Hoc enim aduersarium percutit, cui non semper sacrosanctae leges fuerunt. Quale est illud forsitan apud Uergilium:
1.1·2
Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo:
1.2
Proice tela manu, sanguis pius.
1.2·2
Nam simul causam belli ciuilis ostendit in Caesare fuisse, dum dicit priorem illum debere parcere, simul dolorem confessa et in iudicio suo quaerit, tamquam ideo parcere prior debeat, quia sit Anchisae pius sanguis et ab Olympo genus ducat. Secundus harum usus est figurarum, cum quid oblique enuntiamus, quia dicere palam minime libet et inhonestum est, ut fere figurae in adulterum patrem fiunt, cum quis hoc modo patrem uellicat: Placuit condicio matrimonii meo etiam patri et ago illi gratias, quod, ut uxorem hanc potissimum ducerem, hortatus est. Per haec enim soceri cupido in nurum detegitur. Quale forsitan Uergilianum illud possit uideri:
1.3
Illum non populi fasces nec purpura regum
1.4
Flexit et infidos agitans discordia fratres,
1.5
Non res Romanae perituraque regna.
1.3·2
Nam illum, sentit et dicit, non res Romanae periturae et regna flexere. Uerum per res Romanae latent imperia dicta, sed regna uocat, tanquam non ⟨de⟩ imperiis Romanis ista dicantur, sed de quibuslibet regnis. Tertius usus est harum figurarum, quum gratia uenustatis adhibentur, qui tamen ironiae est proximus. Sed eius modi figurae, quae iuuenibus in schola lasciuiunt, ut Cornutus ait, minime maturae sunt et parum causis foroque conueniunt. Nam in his, quae prodesse aut obesse causae uidentur, cur quod nolis intellegi dicas? aut cur quod cupias intellegi inuoluas?
2.1
Προκαταληψις est schema dianoeas, cum id quod aduersarius arrepturus est atque obiecturus, praesumimus ac praecipimus, ut illud:
2.6
neque me Argolica de gente negabo:
2.8
Scio me Danais e classibus unum
2.9
Et bello Argolicos fateor petiisse penates.
2.3
Latine haec figura dicitur praeceptio uel anticipatio.
3.1
Προκατασκευη est procatalepsi proxima, cum rei, de qua acturi sumus, colorem praeparamus atque praetendimus, ut in illo:
3.10
Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!
3.11
quae bella exhausta canebat!
3.5
Nam primo de insomniis questa est, dein admirari se uirtutem hospitis dixit et ueram fidem esse, a diis illum genus ducere: misereri etiam casus et errores, ut uerecundius postea de amore fateretur, quasi in affectum hospitis uel insomniis uel admiratione ⟨uirtutis uel miseratione⟩ calamitatis inducta sit. Haec figura dicitur Latine praeparatio.
4.1
Ανθυποφορα est figura sententiae, qua aduersariorum nobis sententias ac dicta proponimus ac substituimus, in hoc tantum, ut illis respondeamus, ut:
4.12
Uerum anceps pugnae fuerat fortuna. Fuisset.
4.13
Sed periisse satis semel est. Peccare fuisset
4.4
Latine dicitur oppositio uel obiectio.
5.1
Σχεσις proxima figura est anthypophorae, qua aduersariorum affectum quemlibet fingimus, cui respondeamus, ut in illo:
5.15
Indignum est Italos Troiam succendere flammis
5.16
Nascentem et patria Turnum consistere terra:
5.17
Quid face Troianos atra uim ferre Latinis?
5.2
Haec non ita Iuno proposuit, quasi manifeste Uenus indignum esse dixisset, sed quasi indignum esse Ueneri fingeret uel suspicaretur. Haec Latine dicitur adfictio.
6.1
Ανασκευη est superiorum proxima figura, qua ab aduersariis maxima proposita destruimus ac redarguimus uelut falsa, ut:
6.18
Nunc Lyciae sortes, nunc et Ioue missus ab ipso
6.19
Interpres, diuum fert horrida iussa per auras.
6.2
Latine dicitur destructio uel euacuatio.
7.1
Επιτιμησις est etiam proxima figura, cum aduersarium iisdem uerbis, quibus ab eo lacessiti sumus, percutimus, ut in illo:
7.20
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
7.2
quia scilicet Uenus dixerat:
7.22
Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
7.5
Latine dicitur obiurgatio.
8.1
Υποκρισις est figura sententiae, cum aduersarium gestu et pronuntiatione extollimus uel abicimus et spernimus, ut in illo:
8.25
Cantando tu illum? Aut umquam tibi fistula cera
8.2
Auditur enim: Tu nullus alioqui, illum autem magnum in canendo.
8.3
Scilicet mihi iniquus es et non recte iudicaturus. Latine dicitur pronuntiatio.
Ειρωνεια est figura sententiae, laudis et orationis et magnificandi, non sine derisu in contrarium tendens, ut in illo: Egregiam uero laudem et reliqua. Latine dicitur dissimulatio uel irrisio.
10.1
Χλευασμος est ironiae proxima figura, cum aliquos amara oratione non sine derisu insectamur ac laedimus, ut:
10.29
En, agros, et quam bello, Troiane, petisti,
10.30
Hesperiam metire iacens.
10.31
Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum . . .
10.4
Latine dicitur insectatio. Inter chleuasmon autem et ironiam hoc interest, quod ironia specie magnificationis illudit et, dum laudat, irridet: at chleuasmos palam cum amara insultatione castigat.
Σαρκασμος chleuasmo proxima est et similis figura, qua aduersariorum facta cum exacerbatione admissorum lacessimus, ut apud Sallustium de Sullae crudelitate: Ut in M. Mario, cui fracta prius crura . . . artus expiraret. Latine dicitur exacerbatio.
12.1
Αντιφρασις est figura sententiae, cum quaedam negamus nos dicere et tamen dicimus, ut apud Lucilium:
12.32
Non tango quod auarus homost quodque improbus
12.34
Quid memorem portus Lucrinoque addita claustra?
12.4
Latine dicitur omissio.
Ηθοποιια est alienorum affectuum qualiumlibet dictorumque imitatio non sine reprehensione. Latine dicitur figuratio uel expressio.
Προσωποποιια est figura sententiae, qua oratio ad alterius personae orationem imitandam retorquetur. Latine dicitur deformatio uel effiguratio.
15
Εναργεια est figura, qua formam rerum et imaginem ita oratione substituimus, ut lectoris oculis praesentiaeque subiciamus.