Utrum Deus habeat certam cognitionem contingentium futurorum.
Et uidetur quod non, quia non est aliquod futurum contingens, igitur non potest habere certam cognitionem contingentium futurorum. Consequentia patet, quia de illo quod non est, Deus non potest habere certam cognitionem. Sed antecedens probatur, quia illud quod habet causam necessariam et <non> impedibilem non est contingens, immo est necessarium; sed omne quod est habet causam necessariam et <non> impedibilem; ergo nihil est contingens. Maior patet, quia posita <causa> necessaria et inimpedibili, de necessitate ponitur effectus et non contingenter. Minor apparet, quia omnes effectus hic inferius existentes reducuntur ad aliquam causam superiorem quae est causa non impedibilis et necessaria, igitur etc.
Item, ponamus quod Sortes debeat currere cras, ergo Deus scit Sortem currere cras; ergo Sortes curret cras de necessitate, quia da quod contingenter curret, ergo posset non currere, <quia «possibili> posito in esse, <nullum> debet sequi impossibile», et sic scientia Dei falleretur, quod est inconueniens; ergo etc.
5
Oppositum dicit Magister auctoritate Augustini.
De conclusione omnes dicunt quod Deus scit omnia contingentia, quia Deus nihil scit de nouo, immo Deus omnia sciuit ab aeterno. Sed de modo sunt opiniones.
Aliqui dicunt quod contingentia futura in suis causis non possunt sciri, quia non habent entitatem determinatam, tamen in sua existentia Deus bene scit ista contingentia, quia Deus scit ista contingentia secundum quod praeexistunt aeternitati, quia Deus nihil scit de nouo. Unde si tempus haberet esse permanens et non successiuum, tunc res temporales possent mensurari tempore. Unde adducunt ad hoc unum exemplum: sicut si in medio alicuius lineae circularis esset unum centrum, et poneretur quod illud centrum cognosceret, tunc illud centrum cognosceret omnes influentias procedentes a circumferentia ad ipsum centrum; ita est de ipso Deo, quia ipse Deus est sicut centrum, quia ab ipso incipiunt omnes actiones <et> tendunt. Et ideo cognoscit omnes influentias in ipsum terminantes et ad ipsum dependentes. Et isto modo cognosceret contingentia ut sunt sibi praesentia.
Istud tamen non placet aliis, quia quod non existit in se, non existit in aliquo alio; modo contingentia futura non existunt in se; ergo non possunt existere in aliquo alio. Et ideo non possunt cognosci ab ipso Deo secundum quod existunt.
10
Item, relatio realis requirit duo extrema realia; sed si Deus sciret contingentia, esset ista relatio realis inter ipsum Deum et ipsa contingentia; ergo oportet quod sint ista duo extrema realia. Sed esse in potentia non est esse simpliciter. Ergo etc.
Et ideo alii dicunt quod contingentia solum sunt praesentia intuitui diuino, ita quod in tali tempore tale contingens erit.
Est tamen alia opinio, quod Deus simplici intellectione intelligit omnia sicut unica intellectione Deus intelligit Sortem, Platonem, beatitudinem, cursum, et sic de aliis. Modo dicunt quod Deus ex ista simplici intellectione non scit contingentia, quia ad ueritatem alicuius propositionis non sufficit simplex cognitio terminorum, sicut cognoscere Sortem uel cursum uel beatitudinem, sed requiritur uoluntas diuina ad componendum extremum cum extremo, ita quod oportet quod Deus uelit quod beatitudo insit Petro et quod cursus insit Sorti. Et tunc est ueritas propositionis contingentis, quia istud est contingens uelle uel non uelle. Sed quando est determinatus ad uolendum uel ad nolendum amplius, non est contingens per comparationem ad ipsum Deum. Sed quomodo cognoscet ueritatem propositionis contingentis per istum modum sic dicunt: quia Deus scit suam uoluntatem esse immutabilem et Deus ab aeterno uoluit scire omnem ueritatem cuiuslibet cognitionis, et ideo, cum ueritas contingentis sit quaedam ueritas, ergo sciret istam ueritatem propositionis contingentis. Dicunt tamen ultra quod Deus non cognoscit esse necessario, sed contingenter.
Ad rationes in oppositum. Ad primam, quando dicitur quod «non est aliquod futurum contingens», dico quod falsum. Et ad probationem, quia «illud quod habet causam <non> impedibilem» etc., concedo, si habeat causam <non> impedibilem et necessariam immediatam.
15
Et tu dicis, «omnia quae sunt habent causam necessariam et <non> impedibilem». Dico quod uerum est ‘mediantem’, tamen habent causam immediatam quae bene potest impediri, uel propter indispositionem materiae, uel propter contrarium agens propinquum, uel etiam propter aliquam constellationem.
Et tu dicis quod istud impedimentum ex parte materiae est aliquid praeter intentionem et habet reduci ad aliquam causam superiorem quae non potest impediri. Dico quod uerum est, non tamen immediate, sed mediante aliqua causa secunda.
Et tu dicis similiter quod contrarietas agentis euenit de necessitate, quia istud fuerat praeuisum, et ista contrarietas agentium reducitur ad aliquam causam necessariam. Non ualet, quia non reducitur ad unam causam, immo ad diuersas causas, sicut ‘Quare exiuit domum?’ reducitur ad istam causam: ‘Quia sapiebat’. Et ‘Quare fuit occisus?’, ‘Quia incidit in latrones’. Ita contrarietas agentis reducitur ad diuersas causas.
Ad aliam, dico quod possibile est Sortem currere cras. Modo ponamus in esse quod currat cras contingenter. Non sequitur impossibile. Dico quod immo, quia scientia Dei falleretur.
Dicunt ad hoc aliqui quod scientia Dei non falletur, quia scientia Dei non dependet ex isto contingenti sicut ex alio. Et ideo, siue ita sit siue non, scientia Dei non mutabitur.
20
Istud tamen non ualet, quia sequetur quod Deus sciret et non sciret, quia positum erat quod sciebat Sortem currere cras, et ideo si curret cras contingenter, ergo poterit non currere, et ita Deus sciret Sortem currere et non currere, quod tamen est inconueniens.
Ideo dico aliter, quod «possibili posito in esse, nullum debet sequi impossibile»: propter positionem possibilis in esse, non sequitur aliquod impossibile. Modo ponamus quod Sortes currit. Propter positionem istius possibilis in esse, non sequitur impossibile. Sed propter aliud resultat noua incompossibilitas, quia Deus sciebat Sortem cursurum et modum sui cursus, et ideo, si ponatur in esse quod non currat, per comparationem ad hoc quod scit ipsum currere, est impossibile, tamen sine suppositione non erat impossibile.
Utrum scientia Dei respectu futuri contingentis sit necessaria.
Et uidetur quod sic, quia illud quod est immutabile et impossibile aliter se habere est necessarium, et specialiter ex illa parte ex qua est immutabile et ex qua est impossibile aliter se habere; sed scientia Dei in comparatione ad futurum contingens est immutabilis et impossibilis aliter se habere, quia da oppositum, ergo scientia Dei esset mutabilis, quod est impossibile; ergo relinquitur quod sit necessaria.
25
Item, quandocumque medium per quod scitur aliquid est necessarium, illa scientia est necessaria; sed medium per quod Deus scit aliquod contingens est necessarium; ergo sua scientia erit necessaria. Maior apparet per Philosophum, primo Posteriorum. Minor declaratur: quia Deus scit omnia quaecumque scit mediante sua essentia, quod est medium necessarium.
In oppositum arguitur sic: quia si Deus haberet scientiam necessariam de futuro contingenti ut contingens, sequeretur quod contingens esset necessarium, quia quicquid Deus scit de necessitate euenire, illud de necessitate euenit, et per consequens est necessarium; sed contingens non potest esse necessarium; ergo etc.
Ad istam quaestionem dicunt aliqui quod futurum contingens per comparationem ad causam superiorem de necessitate euenit, tamen per comparationem ad causas secundas et impedibiles est contingens ad utrumlibet.
Istud tamen non ualet, quia quandocumque aliquod mouens mouet aliquod mobile secundum illum motum secundum quem mouetur a superiori, illo modo quo superior mouens mouet mouens secundum, eo modo secundum mouens mouet suum mobile. Uerbi gratia, si baculus moueret lapidem secundum quod baculus mouetur a manu, si manus moueret baculum necessario, ita similiter baculus moueret lapidem necessario. Modo ita est in proposito quod causae secundae non mouent nisi secundum quod mouentur a causa prima, ergo mouebunt secundum illum motum secundum quem mouentur a causa prima. Et ideo, si tu dicas quod omnia sint necessaria in comparatione ad causam primam, sequitur quod omnia similiter erunt necessaria in comparatione ad causas secundas. Et sic nihil erit ad utrumlibet.
30
Item, omne agens necessario agit meliori modo quo potest, et ideo si Deus omnia causaret necessario, ergo causaret ipsa meliori modo quo posset. Et sic non esset hic inferius aliquod malum nec aliqua imperfectio, quod tamen non uidemus.
Ideo dico aliter. Et dico quod prima contingentia est a prima causa. Unde prima contingentia est ex uoluntate diuina et potest uelle uel non uelle. Et si, quando est determinatus, tunc est necessarium, per comparationem ad suam uoluntatem est necessarium. Et istud uidetur dicere Philosophus, sexto Metaphysicae, ubi dicit quod aliquis fuit interfectus quia incidit in latrones. Et quare incidit in latrones? Quia exiuit domum. Et quare exiuit domum? Quia sitiebat. Et quare sitiebat? Quia comederat mordicantia. Et quare comederat mordicantia? Quia uolebat. Et ex ipsa uoluntate dependent omnia contingentia. Et ideo prima contingentia est ex prima causa. Et ratio huius potest esse quia illud quod est per se necessarium non requirit aliquid extra se. Et si requirat aliquid extra se, hoc est ex sua uoluntate et ad utrumlibet. Cum ergo Deus sit per se necessarium, ergo non requirit aliquid extra se nisi ex sua uoluntate, et contingenter potest facere uel non facere. Et ideo prima contingentia est ex uoluntate diuina quae potest uelle uel non uelle.
Hoc uiso, dico quod quantum est ex parte obiecti cogniti, non habet scientiam necessariam, quia illud quod de necessitate praesupponit causam contingentem non potest esse necessarium; sed complexio contingentis non est ex se, immo de necessitate praesupponit causam contingentem; ergo non potest esse scientia necessaria quantum est ex parte obiecti cogniti. Prima patet de se. Minor declaratur: quia ista complexio, quod Petrus sit beatus, praesupponit causam contingentem, quia praesupponit uoluntatem diuinam quae fuit ad utrumlibet uelle uel non uelle, ut uisum fuit prius; ergo etc. Unde quantum est de scientia diuina, sua scientia est necessaria, quia non praesupponit aliquam causam contingentem extra se. Et ideo est necessaria ex parte sua, non tamen ex parte obiecti.
<Ad rationes in oppositum>
Ad rationes in oppositum. Ad primam, quando dicitur, «illud quod est immutabile et impossibile aliter se habere est necessarium», dico quod ista est falsa, quia ‘esse necessarium’ plus importat quam ‘impossibile aliter se habere’ uel quam ‘esse immutabile’, quia Sortes [currit], quando currit, immutabiliter currit, non tamen necessario currit, quia potest non currere pro illo instanti pro quo currit. Et ideo maior est falsa. Et causa huius quare potest non currere quando currit <est> quia contingens non habet prius entitatem antequam existat. Et ideo quando est, contingenter est, et non necessario. Et ideo potest non currere, quando currit.
35
Uel aliter possum respondere ad maiorem quod illo modo quo aliqua scientia est immutabilis, illo modo est necessaria. Modo ex parte ipsius Dei est immutabilis, et ideo ex illa parte est necessaria. Tamen ex parte obiecti cogniti non est immutabilis, immo est mutabilis, et ideo non erit necessaria ex illa parte.
Ad aliam, dico quod uerum est, si illud medium non includat aliquod contingens. Si tamen illud medium includat aliquod contingens, non est uerum. Modo istud medium per quod Deus scit contingentia includit aliquod <contingens>, scilicet uoluntatem diuinam, quae fuit contingens uelle uel non uelle. Unde istum medium non sumitur ex parte rerum, sed ab ipso Deo.