1
Si uno sub magistro Christo omnes Christiani censemur, si uno coelesti Patre uniuersi credentes gloriamur, si unius Spiritus foedere in unius charitatis compage solidamur, non est quod me a tua dignatione seiunctum uerear, quominus religioni tuae familiaria scripta procudam. Non enim uel sanguinis propinquitas tanta est quanta Spiritus. Terrena scilicet propago inferior multo est quam diuina, nec officia temporalis obsequelae tantam pariunt gratiam dilectionis quantam diuinis ignis generat charitatem. Perinde cesset hic uel facies inuisa, uel nomen ignotum, uel familiaritatis comparatio nulla, ubi in copulae socialis deuinctionem tanta, tam magna tamque necessaria conueniunt iura societatum. Non igitur uelut alienum refutes, quem superna conditio tibi fratrem conciliauit propinquum. Cum haec ita se habeant, obsecro reuerentiam tuam ut ad suggestionem paruitatis nostrae respondere non graueris.
CAPUT PRIMUM. De Christi natiuitate in Germania errores. Rationes affert auctor quare nasci ut caeteri debuit Christus.
Fama est, et quorumdam non contemnenda cognouimus relatione, quod per Germaniae partes serpens antiquus perfidiae nouae uenena diffundat, et catholicam super natiuitate Saluatoris fidem, nescio qua fraudis subtilitate subuertere molitur; dogmatizans Christi infantiam per uirginalis ianuam uuluae, humanae natiuitatis uerum non habuisse ortum, sed monstruose de secreto uentris incerto tramite luminis in auras exisse, quod non est nasci, sed erumpi. Quod enim uias uteri nascendo non est secutum, sed quacunque uersum tanquam per parietem domus erupit, non iure natum esse, sed uiolenter egressum. Iam ergo nec uere natus Christus, nec uere genuit Maria. At uero fides habet catholica Iesum natum ex Maria Uirgine. Quod Angelus ad eam missus signatis ennuntiat uerbis: « Ecce, inquiens, concipies in utero, et paries filium . » Uide quam euidenter sectam depulit nefandam. Non ait: Concipies filium, et egredietur tuo de utero, sed, « concipies et paries, » utrumque referens ad Mariam, ut uirginitate inuiolata et conciperet tanquam femina, et pareret tanquam mater, ne genitrix diuinitatis de conceptu fieret gloriosa, et de partu redderetur inhonora. Alterum uelut ad suum penderet officium, alterum ad illius qui concipiebatur effectum: ita nec ipsa mater diceretur integra, nec Saluatoris natiuitas ex matre perfecta. Quamuis etiam ad Mariam directus angelus si sic foret locutus, non propterea necessario cogeret intellectum, quo natiuitas de matre Christi extraordinaria crederetur. Qui enim de femina uirgine concipi delegit, nonnisi nasci de femina uirgine credi facile quiuisset, quoniam de sexu fragiliori humanitatis qui delegit exortum, nequaquam humanae natiuitatis modum, salua uirginitatis integritate, contemneret.
Inconueniens nempe Diuinitatis erat consilio, ut in uirgineo corpore uterum, quo conciperetur, quo formaretur, quo nouem mensium dilatione portaretur eligeret, et uteri uiam, qua de uirginea procederet aula, repudiaret. Aut aliam igitur uiam, qua feminae parientes partus suos emittant iure natiuitatis praeter solemnem parturitionis uiam, talia quicunque garriunt, edoceant, aut eum habuisse de utero uirginis exitum, Christum, quem lex monstrat naturae, praeter integritatis uiolatum pudorem, necesse esse confiteantur. Uiperae priusquam parturitionis ad tempus perueniant catuli, traditur quod maturam naturae completionem non exspectantes, corrosis matris lateribus, exeunt cum genitricis interitu. Est quoque uulgaris opinio mustelam ore concipere, aure partum effundere. Forsitan quisquis humanae uiam natiuitatis denegas Christo, aut uiperinam maternis exitiosam conceptibus concedis, aut mustelinam fabulosis effictam commentis. Ut maluerit potius hominum Redemptor de Uirgine conceptus, uel serpentinam naturae contrariam, uel pecualem confictam natiuitatem suscipere quam humanam. Isto itaque modo, iam quidquid libuerit poterit excogitari, uel undecunque, uel per quodcunque placuerit natum fuisse Christum blasphemari, ut non sit uirgineus partus Uerbum caro factum, sed prodigialis egressus.
5
CAPUT II. Obiicitur uiolatam matris integritatem. Respondetur, Maria semper uirginem permansisse.
Sed, quaeso, cur refugis ascribere Christo naturalem uirginalis portae progressum? Propterea, inquis, quoniam si uteri portam exiuit, non est Uirginis integritas intemerata. Equidem per quemcunque fuerit locum egressus, consequenter secundum tuam sententiam integritas est uiolata. Si enim Saluatoris ortus uiam naturae necessario fuerat corrupturus, necessario quoque quacunque exiuit, siue per latus, siue per uentrem, siue per renes, siue per superiores inferioresue corporis partes, non absque integritatis damno processit. Absit uero catholicis sensibus, ut natiuitas, per quam restaurata fuerunt corrupta, quod corruperit integra credatur. Intellige tandem uecors praesumptio, quoniam si per quamcunque uirginei corporis partem ortus Saluatoris potuit fieri sine damno integritatis, consequenter et hoc potuit per ianuam uuluae. Quod si hanc fuerat uiolaturus, nihilominus quacunque est egressus, uiolauit. At catholica fides de Uirgine Saluatoris matre confitetur, quod uirgo fuerit ante partum, uirgo in partu, uirgo post partum. Utrumque uides credi, utrumque confiteri, et matris uirginitatem, et infantis exortum.
Propter namque inuiolatam pudoris aulam, uirginitatem praedicat et ante partum, et in partu, et post partum: et propter uerae natiuitatis exortum, uerum parientis partum confitetur. Quid enim uirgo ante partum, ni impraegnata uirginitas? Quid est uirgo in partu, ni pariens uirgo? Et quid uirgo post partum, nisi uirgo perseuerans post partum? Ubi ergo uirgo pariens, si partus negatur? [Negatur] porro cum praedicatur uirginitas non peperisse, non peperit autem si partus aliter quam per naturae ianuam processit. Siquidem iam talis ortus non uirgini est partus, sed proprius uidelicet ipsius infantis egressus. Obmutescat igitur huiusce commentum falsitatis, et catholica fides inconcussa teneatur, quae et uere natum de matre confitetur Christum, et uere Uirginem Mariam concepisse, peperisse, et post partum, id est post editum filium, credit, praedicat et ueneratur permansisse uirginem.
CAPUT III. Per uuluam exisse Christum probat auctor.–Partes corporis minime turpes. Qui partes corporis deturpantur.–Spiritus sanctus beatam Uirginem ab omni contagio sanctificauit.–Partes quaedam corporis quare inhonestae.
Dicis turpe fuisse Dei Filio per uuluam processisse. Turpe hoc aut de natura aut de peccato. Sed per naturam nihil turpe; testatur enim Geneseos lectio quod omnis creatura bona. Quod bonum, et honestum est; quodque honestum est, non turpe. Igitur omnis creatura secundum quod creata est, nequaquam turpis. Igitur et mulieris uulua non turpis, sed honesta; siquidem partes omnes creaturae honestae. Non ergo nascituro Christo semita uuluae declinanda, uelut turpe aliquod, imo suscipienda tanquam natiuitatis ministra. Quomodo namque matricem, qua conceptus formaretur, non contempsit, ita nec uuluam, qua formatus exciperetur, repudiauit.
10
Porro tu sensus corporis interrogans, aestimas eas uteri partes indecoras. Noli sensibus fallentibus, id est corporeis, de rerum ueritate assentiri, mentis iudicium disquire, et deprehendes fore pulchra quae uidentur turpia. Nulla denique creaturae pars, aut membrum, ni pulchrum est; redditur autem indecens, cum inordinatus et illicitus eum motus deturpauerit. Etenim ante praeuaricationem Adam et Eua non erubescebant, utpote motum inordinatum suis in membris nullum sentientes; ast ubi praeuaricati sunt, erubescere coeperunt. Non quidem propterea membra, quae nunc peccati culpa pudenda uocamus; siquidem et priusquam deliquerint, super eis non confundebantur. Ubi uero inhonestus accessit motus genitalibus ante pudicis, sed de peccato iam non pudicis, secuta confusio est, non propter turpitudinem honestarum corporis partium, sed propter turpes irrationabilis motus passionis. In quo autem per sancti Spiritus Ignem, uel in hoc corpore caduco, uel in futura uita iam per resurrectionem incorruptibili, fuerit iste passibilis motus ad naturae dignissimam redactus musicam, infirmitate depulsa, nihil habebunt membra naturae quod sit confusionis, quod turpitudinis, quod inhonesti.
Interea uero lex quae est in membris nostris donec repugnat legi mentis, et captiuat nos in legem peccati, et erubescimus et confundimur. Sed non propter hanc legem peccati dominantem in membris nostris opus fuit Saluatori declinare uiam natiuitatis lege constitutam; quandoquidem Spiritus sanctus, qui Uirginis uterum, quo Dei Filius incarnaretur, ab omni contagio sanctificauit, ipse quoque et uuluam qua nasceretur purgauit. Nisi forte credibile uideatur, quod eum locum diuino conceptu reddiderit dignum, qui magis libidinis aestu succenditur, et quem minoris flammae temperamentum pertentat, mundare nequiuerit. Quod enim mulieribus in umbilico, cui matrix subiacet, libido dominetur, uerbis Scripturae sanctae didicimus. Tibi autem non propter legem peccati, sed propter deformitatem naturae, genitale membrum uidetur inhonestum. Cur hoc? Quoniam sensum carnis in rebus cognoscendis percunctaris, quem nemo sapiens de ueri perceptione secutus est. Non mirum si falleris, qui falsitatis auctore perdoceris. Eum denique sequuntur omnes, qui uerisimilia pro ueris, id est, corruptibilia pro aeternis amplectuntur. Reuoca magis oculos a temporalibus, quae docet Ecclesiastes non tantum uanitatem, uerum uanitates uanitatum; et disce ueri perceptionem de sensibus ueri participantibus. Quod cum feceris, nihil in naturis turpe praeter inordinatos motus uidebis, quos non de creantis sapientia, sed de peccati culpa contraxere, et deinceps non indignam iudicabis Incarnatione Uerbi ad nascendum uirgineam uuluam. Equidem peruidebis nihil dignius Creatoris humanitate, quam suae dispositionem fabricae comprobare. Ut sicut approbauit uterum quo conciperetur, ita non approbarit uteri ianuam sui natalis abrogatione; ne quam constituit nascendi uiam, suae refutaret humanationis egressu.
Ista ducas cum impia, nouum quiddam moliris, ut Saluatori quo nasceretur nihil fuisse clausum clames, quod Conditori nil creaturarum queat obsistere: uerum quidquid subsistit, sit ei apertum et permeabile. Ita plane si sentis, prudentissime sentis. Hac uero regula cum natiuitatis Christi primordia mancipare disponis, quod ad potentiam spectat, clarissime dogmatizas. Quod autem ad corporis proprietatem suscepti, et natiuitatis pertinet humanae, a ueritatis calle longissime recedis. Uirtuti siquidem uoluntatis Christi nihil est clausum, nihil non penetrabile. Humanitas autem quae suscepta est, sicut intra sinus matricis collecta est, ita quandiu mansit illic, uentris exteriora non experta [est]. At uero mox uirginei thalamum reliquit secreti, et foris exstitit, et intus esse cessauit. Hac loci quid alternatione monstrauit, nisi quod quamuis secundum diuinitatis proprietatem sit ubique, iuxta corporis circonscriptionem localis exstitit? Igitur quod locale est, sicut ubique non est semper, sed tunc ad alium migrat, cum locum deseruit primum; ita etiam cum transitum facit, non simul dextrum ac sinistrum tenet, quemadmodum simul ante et retro non graditur, nec supra pariter et deorsum. Certe et Saluator sicut alio tempore fuit in utero secundum corpus, et alio foris, ita in egrediendo quamuis egressionis uoluntati nil fuerit clausum, unam tamen tenuit egressionis uiam, non per omnes corporis, in quo formatus fuerat, partes exiuit.
Constitue certe quam uolueris corporis partem ortui Saluatoris. Non enim per omne corpus egressus est, quamuis uoluntati eius ad egressum nulla corporis pars fuerit clausa. Nec illocaliter egressus, hoc est enim incorporeae proprium naturae, longe uero a corporea remotum. Constitue certe quam delegeris partem. Uuluam renuis, umbilicum attribue; uel, si malueris, honestius quodcunque corporis ostium: ac si ostia quae dedit natura displicent, dissice uentrem, nuda costas, spinam rumpe, uel quemadmodum nescio qui stultissimi delirant, aperi ascellam, et ita de monte umbroso et condenso natiuitatem contestare Saluatoris. Num igitur talis ianua dominatoris ortu digna probabitur, quam stultorum opinio ementitur, et quam Creatoris sapientia naturae dedit conceptibili, dispuetur? An certe Bragmanorum sequemur opinionem, ut quemadmodum illi sectae suae auctorem Bubdam per uirginis latus narrant exortum, ita nos Christum fuisse praedicemus? Uel magis sic nascitur Dei sapientia de Uirginis cerebro, quomodo Minerua de Iouis uertice, tanquam Liber pater de femore? Ut Christicolam de Uirginis partu non solemnis natura, uel auctoritas sacrae lectionis, sed superstitio gentilis et commenta perdoceant fabulosa.
CAPUT IU. Auctor profert testimonia ex Ueteri Testamento, ut suadeat Christum per uuluam Uirginis exisse.
15
Sed iam nunc testimonia procedant in medium diuina, et ex eis ortum discamus Saluatoris, ne fabulis decipiamur uanis et falsis opinionibus eludamur. Isaias uates, ortus huius arcanum retexens, « Dabit Dominus, inquit, ipse uobis signum. Ecce uirgo concipiet et pariet filium . » Uirginem confitetur concepturam, Uirginem parituram, et hoc a Domino signum fore dandum, quod utrumque mirabiliter sit factura uirgo, non quod praeter uiam naturae partus sit exiturus. Quod si esset futurum, oportuerat hoc prophetico nuntiari mysterio, quemadmodum uirgineus nuntiatus est conceptus et partus. Nec enim talis editio minus diuinae operationis proferret insigne, quando naturae uiam in alios transposuisset fines. Nunc autem uirilem segregans operam, et integritatis insinuans donum, hoc docet a Domino signum, quod editura sit uirgo Saluatorem. Non enim praeter naturam nouum parturiendi designat iter uirgini matri, sed a natura datum cum incorruptionis palma natiuitatis dedicat sublimitate.
Non puto necessarium, nec breuitas concedit, ut de toto Scripturarum corpore subiiciantur exempla quibus fiat manifestum parere et generare mulieribus non nisi legitimo uentris orificio concedi; ut illud: « Mulier quae concepto semine peperit masculinum . » Item: « Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit uuluam in filiis Israel . » Si enim mulier aliter quam per uuluam, id est os uteri, generat, iam non omne primogenitum sanctificatur Domino; sed quoniam hoc stultum dicere, non uirgo genuit, nisi per uuluam; et ipsius uerbi uis significatioque manifeste dat intelligentiae argumentum: ut enim uidere ad oculos, audire ad aures, olfacere ad nares, gustare ad fauces, ita parere refertur ad uuluam. Alioquin si pro arbitrio singulorum licet intellectus uerborum uariari, erunt uniuersa confusa, et parere concipereque de uiris etiam suscipietur. Cur non certe haec uerborum officia de uiris praedicentur, si partus Saluatoris non uiam tenuit uteri, sed exiuit quacunque. Habes, et superbis, patrocinium poetarum figmentum, ut et concepit uir et peperit. Quod, quia Christianus es, et eloquiis instructus ueritatis, non dubito, repellis. Qua de re legitimum naturae cursum uocibus praedicatum consuetis, non opinione noua peruertas, sed uera et usitata receptes interpretatione. Et cum legeris, audieris, pronuntiaueris, uel Uirginem peperisse Christum, uel natum de Uirgine Christum, illico tibi semita naturae ianua uuluae occurrat. Sicque te non error per deuia ducet, sed uerus intellectus in tramite recto tenebit. Ne autem argumentis haec uideamur tantum comprobare, testimoniis disce uera de ortu Saluatoris quae asserimus esse.
Idem propheta Isaias: « Et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium: et dixit Dominus ad me: Uoca nomen eius: Accelera spolia detrahere, festina praedari . » Aduerte partum uirginis prophetali signatum ministerio. Propheta accessit ad prophetissam, quia Spiritus sanctus uenit ad Mariam: concepit illa, et peperit filium, magis Spiritus sancti dono, quam sementiuo uirili. Quemadmodum Sara et sterilitate infecunda, et senio iam frigida, ut mater uirgo de Spiritu sancto et impraegnanda et generata prophetaretur. Et conceptus ergo et partus in prophetissa processit ut haeresis futura damnaretur, asserens Mariam concepisse, nec ut feminam generasse. Sed prophetissa non in altero fallit, in altero uerum praefigurat; quoniam genitrix Saluatoris et uirgo de Spiritu sancto concepit, et sicut femina saluo pudore generauit.
Item alibi: « Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant iustum; aperiatur terra, et germinet Saluatorem . » Admirabili sane breuitate propheticus sermo, et annuntiationem angeli et prophetarum uaticinia, et conceptum uirginis, et modum generationis exposuit. Ortum denique Christi et angelus insinuat, nec prophetae tacent, et uterus uirginis aperitur ad sobolem, et pudoris claustrum germinat Saluatorem, ut in apertione uideas conceptum uirginis, in germine intelligas partum pudoris; ut enim germen uenam seruat natalem, nec alieno semine concretum, sed genitricis est propriae sementiuum, iuxta quod Genesis testatur de arboribus et herbis loquens: « Cuius semen sit, inquiens, in semetipso : » sic uirgo Maria non de uirili, sed de proprio semine concepit, et genitali riuo exposuit conceptum. Propterea uirga Aaron aperitur in germen, erumpit in flores, qui foliis dilatatis formantur in amygdalas, ut insinuetur coagulum seminis, concretio conceptus, expositio partus. Et quemadmodum uirga Aaron protulit telluris absque subministratione et humoris irrigatione, natiuas tamen per semitas, germen, flores et fructum; sic mater uirgo non de uoluptatis riuo, nec de maritali commercio, genitalem tamen per semitam genuit carnem Uerbum factum.
CAPUT U. Testimonia alia.
20
Ieremias, quoque hunc sacrum Uirginis partum praesagiens, ait: « Creabit Dominus nouum super terram: femina circumdabit uirum . » Discerne quid nouum dixerit creatum iri, scilicet quod femineo tantum semine sancti Spiritus per ministerium, matricis in gremio habitus configuretur uirilis. Et quoniam nascendo talis conceptus uteri semitas non praeteriret, qui cursus natiuitatis cunctis datur mortalibus, merito illud siluit, in quo praeter inuiolatum pudorem sub nascendi lege nihil afferret noui.
Ezechiel quoque: « Et conuerti me ad uiam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem; et erat clausa: et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit, non aperietur, et uir non transiet per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam; eritque clausa principi. Per uiam uestibuli portae ingredietur, et per uiam eius egredietur . » Aestimo quod hic locus omnem soluat huius nodum quaestionis. Etenim portam quam describit propheta maiores intellexerunt Uirginem Mariam, quae bene monstratur clausa, quia uirgo semper manet intacta, et uir non transiet per eam. Intende diligenter cui negatur transitus, et qua negatur. Negatur prorsus uiro, qui poterat uiolare, et ab eo remouetur, quod poterat per coitum corrumpi. Nemo enim remouet ingressum, quia ratio naturae nec uiam admittit, nec transitum, qua de re quando dicitur: « Uir non transiet per eam, » non de latere, nec de cerebro, nec de femore dicitur, quoniam transitus coniugalis ad alias refertur corporis partes, quibus natura ad coitum uiam praebuit et transitum. Quoniam uero qua uirilis remouetur transitus, illac Dominus Deus Israel est ingressus, subsequens sermo demonstrat, dicendo: « Dominus Deus Israel ingressus est per eam. » Utque omne demat ambiguum, subiicit: « Per uiam uestibuli portae ingredietur, et per uiam eius egredietur. » Nolit iam de uia Saluatoris, quam nascendo secutus est, haeresis noua dubitare. En tibi propheta tanquam sub oculos metaphorice muliebris uuluae et uestibulum et uiam ponit. « Ingressus est » denique « Dominus Deus Israel per uiam uestibuli huius portae, » quia per incarnationis mysterium uirginale introiuit gremium; et per uiam huius portae egressus est, quoniam humanitate suscepta in domum mundi per incontaminatam exiit uuluam. Non igitur nescio quem Dei Filio de utero matris confingas egressum. Spiritus sanctus te doceat ueritatem, qui et thalamum tanto dignum sponso sanctificauit et portam. Sed quid in difficilioribus et mysticis locis immoramur? ad aperta ueniamus, et de domorum claustris, id est secretorum figuris ad portarum latitudinem migremus, quatenus uestigia sponsi, et emissiones sponsae, sub diuo contemplemur.
In lege omne primogenitum sanctificatum erat Domino, significans eum qui solus sanctus et sine peccato natus est. Sic enim super hoc habes scriptum: « Sanctificate mihi omne primogenitum quod aperit uuluam in Israel . » Item: « Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, sicut iurauit tibi et patribus tuis; et dederit eam tibi, separabis omne quod aperit uuluam Domino . » Item: « Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti. Idcirco immola Domino omne quod aperit uuluam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redime . » Nota quod primogeniti sunt qui uuluam nascendo primi aperiunt, ut consequenter accipias hoc esse nasci de femina, quod est oriendo uuluam exire. In catalogo praeceptorum: « Primogenitum filiorum dabis mihi . » Alibi: « Omne quod aperit uuluam generis masculini meum erit . » In Leuitico: « Mulier si suscepto semine peperit masculum, » et reliqua . Item: « Sin autem feminam peperit , » etc.; et generare et parere docet feminas, non aliud esse quam per uuluam emittere partum. In Numeris: « Meum est omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti. Sanctifica mihi quidquid primum nascitur in Israel . » Et superius: « Ego tuli Leuitas a filiis Israel pro primogenito, qui aperit uuluam in filiis Israel . » Et in sequentibus: « Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel a mense uno . » Et supra: « Tollesque Leuitas mihi pro primogenito filiorum Israel . » Et infra: « Pro primogenitis quae aperiunt omnem uuluam in Israel accepi eos ; » nimirum Leuitas. Mea sunt omnia primogenita filiorum Israel. Alibi: « Quidquid primum erumpit e uulua cunctae carnis quam offerunt Domino, siue de hominibus, siue de pecoribus fuerit, tui iuris erit . » Ergo omnis partus, tam hominum quam iumentorum, per uuluam erumpit. Qua de re omnis de femina nascens per uuluam egreditur. Non ergo nobis incertam generent quaestionem uerba quae, consuetudine sua et usu Scripturarum certam suae significationis subministrant notionem; ut enim ambulare de pedis officio, sic parere de uuluae ministerio praedicamus. Non igitur confundat dubietas quod intellectus manifesti significatio declarat. Ut autem sine uiae directione non peruenitur ad limitem destinatum, sic nisi per uerborum significantiam ueram, locutionis ueritas non aperitur. Partum igitur aut natum, uel si quo alio nomine talis actio nominatur, feminarum, docti et naturae ueritate, et consuetudine nascendi, et auctoritate Scripturarum, non aliud praeter uerba significatarum rerum de rebus significatis intelligamus, ne procul a ueritate euagemur, dum ueritatis signa uel non cognoscimus, uel praua interpretatione peruertere molimur. Secundum datam regulam Euangeliorum super Saluatoris natiuitate dicta contemplemur.
In Matthaeo sic scriptum legimus: « Angelus Domini apparuit Ioseph in somnis dicens: Ioseph fili Dauid: noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et uocabis eius nomen Iesum. Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum: hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Ecce in utero habebit et pariet filium, et uocabitur nomen eius Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus. Exsurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut ei praecepit angelus Domini: et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum, et uocauit nomen eius Iesum . » Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iudae, toties natiuitas praedicata Saluatoris, toties narratus Uirginis partus, uirginitas perdocetur, uirilis remouetur amplexus, non tamen uuluae transitus abnegatur. Uerum et euangelistae dictis, et prophetae uaticinio Saluatoris ortus per uuluam exstitisse monstratur; quoniam non parit femina, nisi per uuluam, non exit infans, nisi per uteri ianuam.
Lucas taliter super hac loquitur natiuitate: « Ingressus angelus ad Mariam dixit: Aue, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieres. Quae cum audisset turbata est, et cogitabat qualis esset ista salutatio, et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, inuenisti gratiam apud Dominum. Ecce concipies et paries filium, et uocabis nomen eius Iesum. » Et infra: « Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, uocabitur Filius Dei . » Si nondum uel naturae solemnitate, uel exemplo nascentium quid sit parere acquiescis, saltem missus ad Zachariam angelus ex ipso Euangelio te instruat. Ait autem illi angelus: « Ne timeas, Zacharia, quoniam audita est deprecatio tua; et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium . » Unum uerbum super utroque promittitur partu, et quomodo non idem uentris ostium significatur? Dispar conceptionis ordo, non dispar est lex nascendi, quoniam Ioannes de semine uiri, Iesus de Spiritu sancto concipitur; et ille per portam per quam transiuit uir, exponitur, iste per intemeratam pudoris aulam generatur: ambo tamen pariuntur, quoniam uterque per uuluae ianuam excipitur. Attestatur etiam nostrae orationi euangelista, quando ait: « Ideo quod nascetur ex te sanctum. » Memento quid de primogenitis, id est qui aperiunt uuluam, legifer mandauerit, et intelligas sanctum primogenitum uocari, et primogenitum qui aperit uuluam quare et Iesus cum sanctum Domino dicitur, et primogenitus appellatur. Et si primogenitus, utique uuluam aperuit, non ut clausam corrumperet, sed ut per eam suae natiuitatis ostium aperiret, sicut et in Ezechiel porta et clausa describitur, et tamen Domino Israeli narratur aperta, non quod liminis sui fores dimouerit ad eius egressum, sed quod sic clausa patuerit dominanti.
25
Idem euangelista rursus: « Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret, et peperit filium suum primogenitum . » Et de Elisabeth fere eadem scribuntur: « Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium . » Sicut utriusque feminae tempus ut pareret assignatur, sic ambobus nascentibus infantibus eodem uerbo idem uentris ostium monstratur. Et deinceps: « Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae secundum legem Moysi, tulerunt Iesum in Ierusalem ut sisterent eum Domino, sicut scriptum in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens uuluam, sanctum Domino uocabitur . » Si tibi minus satisfecerant uerba quibus genuisse Maria perdocetur, ut propterea aliunde quam per uuluam de Uirginis aula processisse Iesum garrias, quoniam honestiori sermone pudendum mulieris fuerat obuelandum, tandem uerbis euangelistae acquiescens, disce non translato, sed suo proprio uocabulo os feminei uentris insinuatum, atque per illud Saluatorem nascendi subisse progressum. Nam si fuit aliud Mariam peperisse quam masculinum eius uuluam aperuisse, non secundum legis praeceptum sisti Domino, nec sanctum Domino debuerat uocari: « Quoniam omne masculinum adaperiens uuluam, sanctum Domino uocabitur . » Nunc uero et peperit eum Maria uirgo, et per uuluam eius egressus est Saluator, et tanquam primogenitus adaperuit eam, non quo uiolaret integritatem uteri, sed quo uentris palatium uacuaret; unde et mater, quanquam non suscepto semine genuerit, quia uero illi masculus adaperuerit uuluam, secundum legem et purgationis dies implet, et hostiam ad templum cum puero Domino sistendo, defert.
CAPUT UI. Ex Patribus suam asserit sententiam.
Uerum quoniam breuiter ista de diuinae auctoritatis collegimus libris, quibus Saluatoris ortum per intemeratae uuluam Uirginis doceremus, libet etiam maiorum traditionibus firmare sententiam nostram, quatenus multitudine testium et aduersarius confutetur, et fideles uberius instruantur. Locos tamen in medium deducemus, et eorum ipsorum testimonia pauca, ut propositae modum breuitatis custodiamus. Alioquin si unius eorum, ne dicam omnium, super hoc dicta in unum conferre uoluerimus, multorum corpus uoluminum conficiemus. Ambrosius coelestis tuba, specimen sanctitatis, fidei robur inexpugnabile, dum de humano Saluatoris exortu tractaret , ita fatus est: « An mediocribus signis Deus probatur, quod angeli ministrant, quod magi adorant, quod martyres confitentur? Ex utero funditur, sed coruscat e coelo: terreno in diuersorio iacet, sed coelesti lumine uiget. Nupta peperit, sed uirgo concepit. Nupta concepit, sed uirgo generauit. » Quam subtiliter inuiolati pudoris edocet secretum, quam magnifice uirginem describit, et matrem nuptam praedicat et intactam! Fusum narrat ex utero Christum, ut eum per naturae uiam sentias processisse, nec aestimes peregrinos ortus sui exitus requisisse, quem uena uteri naturali fluxu emisit in lucem. Quod ut clarius commendaret, adiecit, nuptam peperisse, sed uirginem concepisse, et nuptam concepisse, sed uirginem peperisse; ut in conceptu uirginis et partu remoueas uirile consortium. Animaduertis autem membra suis a natura ministeriis deputata, ut conceptus ad matricem, partus ad orificium referatur. Quibus denique membris mulier nupta concipit et parit, eisdem uirginem et fecundatam credas et enixam.
Rursus in sequentibus. « Omne masculinum adaperiens uuluam, sanctum Domino uocabitur. » « Uerbis enim legis promittebatur Uirginis partus. Et uere sanctus, quia immaculatus. Denique ipsum esse qui lege signetur, in eumdem modum ab angelo repetita uerba declarant: « Quia quod nascetur, » inquit, « sanctum, uocabitur Filius Dei. » Non enim uirilis coitus uuluae uirginalis secreta reserauit, sed immaculatum semen inuiolabili utero Spiritus sanctus effudit. Solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus natiuitate non senserit, et coelesti maiestate depulerit. Nam si litteram sequamur, quomodo sanctus omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat? Nunquid sanctus Achab? Nunquid sancti pseudoprophetae, quos ad Eliae preces ultor coelestis iniuriae ignis absumpsit? Sed ille sanctus, per quem figuram mysterii pia legis diuinae praescripta signabant. Et quod solus sanctae Ecclesiae uirginis ad generandos populos Dei immaculatae fecunditatis aperiret genitale secretum. Hic ergo solus aperuit sibi uuluam. Nec mirum: qui enim dixerat per prophetam: « Priusquam te formarem in utero, noui te, et in uulua matris sanctificaui te . » Qui ergo uuluam sanctificauit alienam, ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matris suae uuluam, ut immaculatus exiret.
Orator insignis hac oratione primo antiquae legis explanans edictum, dogmatizat sanctum legale unius ueri sancti mysterium signasse, qui saeculi sub fine natus de Uirgine, terrenae contagia corruptelae immaculati partus nouitate non senserit, sic aperiens uirginalem uuluam nascendo, ut tamen eam relinqueret clausam non uiolando. Alioquin si non illum Scriptura significauit, quae de masculis sanciuit ut habeantur sancti, ostendit uerum non esse decretum multorum prauitas masculorum. Sed lex Domini immaculata et testimonium fidele. Qua de re quaerendus est intellectus qui possit aptari merito ueritati; ubi sanctus ille solus repetitur, qui sine peccato conceptus, sine delicto genitus, sanctae Ecclesiae uirginis ad generandos populos Dei immaculatae fecunditatis aperuit genitale secretum. [ Quo mystico dicto testatur, matris uirginis quod immaculatae fecunditatis aperuit genitale secretum.] Non enim hoc genus narrationis ad Ecclesiam per mysterium coaptaret, nisi rei ueritate de uirginalis uuluae reseratione factum fuisse docere uoluisset. Quem sequentia comprobant intellectum; ait enim: Hic ergo solus aperuit sibi uuluam. Quid amplius requiris, quando signatis attestatur quod dicimus uerbis? Et aperuit enim, et uuluam dixit, quo nihil per figuram reputes dictum. Igitur manifesta confirmat sententia, quod olim uetus Scriptura loquebatur: « Omne scilicet masculinum quod aperiret uuluam, sanctum Domino uocari, » ut non moderno sed antiquissimo discas tempore signatum fuisse, non solum quod de Uirgine nasceretur Iesus, uerum quod per intemerati pudoris uuluam nasceretur.
30
Utque natiuitas ista impolluta de inuiolato, non coinquinata de corrupto egressu putaretur, docet sub exemplo adhuc in uulua sanctificati prophetae. Subiungit autem: Qui enim dixerat ad prophetam: « Priusquam te formarem in utero, noui te, et in uulua matris sanctificaui te; » qui ergo uuluam sanctificauit alienam, ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matris suae uuluam, ut immaculatus exiret. Cessent iam uerba nostra, ubi tanti doctoris uerbis instruimur quid de Saluatoris ortu sentire debeamus. Non enim explicare debemus quid dixerit, cum potius inuoluere quam manifestius aperire queamus: nisi forte quis adeo rudis exstiterit, ut uuluam fore pudendum mulieris ignoret.
CAPUT UII. Testimonia ex Augustino et Hilario.
Procedat sed in conspectum Augustinus, fluuius eloquentiae, prescrutator secretorum, occultorum reuelator, propugnator Ecclesiae, haereticorum debellator; et quid super Saluatoris sentiat exortu palam profiteatur. In sermone de Natali Domini, dum de modestia Uirginis, et mirabili Saluatoris conceptu declamaret, sic ait: « Pronuntiato per angelum partu coepit Uerbum formari, conceptione colligitur in homine Deus, et eum sustinet uenter cui paruus fuerat mundus, et intra breue uirginei corporis spatium pro nobis est incarnata maiestas; fecunda uiscera Uerbo auctore tenduntur; completisque nouem mensibus uenter coelestem hominem fudit: natum Dominum publicat angelicus sermo. » Diligenti descriptione quam breuissime prosecutus est, et principia conceptus, et constructionem soliditatis, et augmentum corporis. Mensium quoque spatium quo intra secreta uentris infantilis coaluit successus, inde progressus in auras, et in natiuitatem Dei angelica conclamatio. Uide profecto quoniam et conceptum dicitur, et concretum, et fusum, id est non per peregrinam irruptionem egressum, sed per uestibulum uentris uirginalis fusum.
Item in alio sermone super eadem natiuitate: « Natus ergo Dominus noster ex carne quidem, sed non ex corruptione carnali: natus ut homo, sed non genitus ut homo. Ita suscepit carnem, ut seruaret maiestatis honorem; et sic segregauit puritatem natiuitatis suae a colluuione concretionis humanae. Peregit quidem in ortu suo plenam hominis dispensationem, sed Dei tamen non deseruit dignitatem. » Uides a docto uiro et diuinitatem Filii Dei, et humanae natiuitatis ordinem designari. Dicit enim eum natum ex carne, scilicet de membris et humanitate uirginis, lege quidem carnis, sed praeter corruptionem carnis; utque manifestius quid dicitur animaduertas, ait: « Natus ut homo, sed non genitus ut homo. » Cerne quam plenissime natiuitatis Christi mysterium reserauit: Ait namque: « Natus ut homo, sed non genitus ut homo. » Quid est, natus ut homo? Quia per uuluam, per quam nascitur omnis homo, de uirginis utero egressus est. Et quid est non genitus ut homo? Quoniam non de semine uiri, sed de Spiritu sancto est incarnatus. Fac ut non fuerit egressus per ostium uentris, non erit uerum quod natus fuerit ut homo: sed natus est ut homo, igitur per uentris ostium, id est uuluam, natus est.
Hilarius, uir uirtutum omnium atque ornamentorum, et sicut uita ita etiam eloquentia insignis, in libro Fidei secundo : « Unus unigenitus Deus in corpusculi humani formam sanctae Uirginis utero insertus accrescit. Qui omnia continet, et intra quem et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur. » Docet eum et corporis habitum ex Uirgine et intra Uirginem induisse, et de more natiuitatis humanae, uirginalis uuluae penetrasse secreta. Commutatis siquidem uerbis idem quod Pater Augustinus protestatur: ille namque quod natus sit ut homo testificatur; at iste quod humani partus lege prolatus est, intonuit. Quatenus uterque dum Saluatoris processum de Uirgine consona Scripturis sacris uoce profitentur, et ueritas doceatur, et falsitas subruatur.
35
CAPUT UIII. Item ex Gregorio papa et uenerabili Beda.
Ut autem nullus aduersario locus relinquatur contradictionis, procedat in medium Gregorius, speculum sanctitatis, eloquium lacteum, regula morum, et Dominici partus genituram uerbis doceat ueritatis. In homilia 26, dum propositam solueret quaestionem, quod corpus Dominicum et uerum fuit, et clausis ianuis ad discipulos introiuit, tali sub exemplo comprobauit. « Illud enim corpus Domini introiuit ad discipulos ianuis clausis, quod uidelicet ad humanos oculos per natiuitatem suam clauso exiit utero. » Dicitur quod quemadmodum Dominus Iesus Christus post resurrectionis gloriam cum corporis ueritate diuersorium discipulorum, non per parietem, nec per postica, sed per ianuam, non tamen reseratam, ingressus est, ita de matris aluo procedens, non aliunde, sed per uuluam, clausam tamen, exiuit. Dicis forte clausis ad discipulos ianuis Dominum introisse, non tamen per locum ianuarum, sed per quamcunque penetrasse partem. Primo quid ad diuinum miraculum spectat clausis ostiis aliunde ingressum? Aut quid dignum euangelistae commendatione, inde introisse Dominatorem, per quod quislibet ingressum sibi poterat reperire mortalium? Aut Omnipotenti si nihil esse clausum quiret ad introitum, cur non idem super ianuarum aditu suscipiatur, ut et illis clausis, attamen suo aduentui reseratis ad discipulos foret ingressus? Sed quid respondebis de sepulcro, quandoquidem non solum clauso, uerum etiam obsignato illo, corpus rediuiuum reposuit sub auras? An dices quod tantae subtilitatis corpus illud substiterit Iesu, ut tenuius uentis, exilius aere nequiuerit tumuli parietibus coerceri? Sed quanquam sit impium ista sentire de Saluatoris corpore, cum post resurrectionem dixerit ad discipulos: « Palpate et uidete quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere: » et natura non patitur ut et ossium et carnis soliditate duratum sit crassum; et subtilitatis exilitate deductum sit tenue: nec catholica fides naturae corporis aut qualitati ascribit quod clausum exierit sepulcrum, quod obseratis foribus penetrauerit ad discipulos, sed Diuinitatis potentiae et resurrectionis gloriae. Alioquin non erit iam miraculum Deitatis commendans insigne, quod naturae ratione tenebitur astrictum. Attamen concedimus et ista, quamuis impia, quamuis contra fidem. Nunquid non idem de ianuis confiteberis clausis? Uelis, nolis, hoc laqueo illigaberis. Ergo exiuit clauso sepulcro, et ingressus foribus obseratis. Tantumdem igitur licet inuitus, licet resultans, concedis uirginali uuluae, nec infirmior, nec inhumanior superni numinis proles exstitit circa maternae claustra uuluae, ut et clausam relinqueret, et per eam transiret, quemadmodum tumuli sui signa, et discipulorum domus ostium uel exiuit, uel introiuit, nec transeundo patefecit.
Beda, presbyter Anglorum, Christi membrum non reprobum, de hac quaestione non dissimilem superioribus profert sententiam in Commentario Lucae , dum de Saluatoris natiuitate et partu uirginis loqueretur, sic ait: « Quod autem Filium suum primogenitum Maria peperisse describitur, non iuxta Heluidium nobis accipiendum est, alios quoque filios eam procreasse, quasi nequeat primogenitus dici, nisi qui habeat fratres, sicut non unigenitus, nisi qui caret fratribus, solet appellari: quia et testimonium legis, et aperta ratio declarat omnes unigenitos, etiam primogenitos, non autem omnes primogenitos etiam unigenitos posse uocari. Hoc est non solum primogenitum post quem alii, sed omnes antequam nullus e uulua processerit. Denique quia omne masculinum quod aperit uuluam, sanctum Domino uocari praecipitur, siue fratres sequantur, siue non sequantur, quod primum de uulua nascitur, primogeniti est iure consecrandum. » His uerbis et uirginitatem defendit Mariae, et humani partus lege Saluatoris insinuat ortum. Nam dum primogenitus et unigenitus perdocetur, fratres eum habere potuisse monstratur, quod nequaquam poterat esse uerum, si Christus humana natus non fuerit lege. Nec enim merito tunc uel primogenitus, uel unigenitus diceretur, quia non genitus, genitus autem, est natiuitatis humanae lege prolatus. Qua de re Christus non est natus sicut homo, nec si genuisset Maria praeter Christum, potuisset Christus primogenitus uocari; quoniam non esset genitus, sed aduersus iura naturae uel eiectus, uel egressus. Nunc uero et legis auctoritate, et Euangelii ueritate hic doctor instructus dogmatizat Iesum primogenitum sacrae Uirginis, quoniam et primus et solus natus est ex ea humani partus iure; quoniam nascendo aperuit uuluam, non ut uiolauerit uteri pudorem, uerum quo per signatam et intemeratam procederet ianuam, de secreto uentris ad humanos oculos. Et idcirco quod primus de uulua natus est, primogeniti iure consecratur. Nescio quid amplius ad huius quaestionis comprobationem congerere sit necessarium testes. Tot enim et tam magnae auctoritatis uiri, non solum cuilibet sufficere catholico possunt, uerum quemuis haereticum, et fidei grauitate, et sapientiae lumine conterere queunt.
CAPUT IX. Item ex Hieronymo.
Ne autem sibi quidquam commentum nouitatis deesse queratur, iam nunc ipsa Uirginis pudenda nudo nomine dicta, et per ea genitum Saluatorem in medium constituamus. Hieronymus, sacrae legis interpres, omnium peritissimus disciplinarum, fidei turris inconcussa, sapientiae lampade splendidissimus, eloquio facundissimus, Latini, Graeci Hebraeique sermonis doctissimus, in libello aduersus Heluidium, constituens primo ipsius Heluidii super hac re dicta, postea suam sententiam profert, qua bene ab haeretico insinuata confirmat. Sic enim legitur: « Nunquid non quotidie Dei manibus paruuli finguntur in uentribus, ut merito erubescere debeamus Mariam nupsisse post partum? Quod si hoc illis turpe uidetur, superest ut non credamus etiam Deum per genitalia Uirginis natum. Turpius est enim iuxta eos Deum per Uirginis pudenda genitum, quam Uirginem uiro suo nupsisse post partum. » Hactenus haereticus de nuptu Uirginis post partum nefandissima latrat. Sed de generatione Filii Dei per hominem uerissima narrat, quod sequens oratio doctoris nostri declarat manifeste. Talis enim est: « Iunge, si libet alias naturae contumelias, nouem mensibus uterum insolescentem, fastidia, partum, sanguinem, pannos. Ipse tibi describatur infans tegmine membranarum solito conuolutus: ingerantur dura praesepia, uagitus paruuli, octaui diei circumcisio, tempus purgationis, ut probetur immundus, non erubescimus, non silemus. Quanto sunt humiliora quae pro me passus est, tanto illi plus debeo. Et cum omnia replicaueris, nihil cruce contumeliosius proferes, quam profitemur, et credimus, et in qua de hostibus triumphamus. Sed ut haec quae scripta sunt, non negamus, ita ea quae non sunt scripta, renuimus: natum Deum esse de Uirgine credimus, quia legimus: Mariam nupsisse post partum non credimus, quia non legimus. »
40
Distinctione prudenti uir doctissimus quae fuerant ab aduersario male ingesta remouit, et quae catholice prolata suscepit; quae uere dicta confirmauit, et quae ore blasphemo iaculata redarguit. Per genitalia Uirginis natum esse Deum confessus est: post partum nupsisse Mariam reprobauit: quod genitalia et pudenda in iniuriam sacri partus deprompserit, exsecratus est; quod Uerbum caro factum per secretam uentris ianuam exire non repudiauerit, approbauit. Inde est quod et alias naturae depositiones annexuit, nouem mensibus uterum insolescentem, fastidia, partum, sanguinem, pannos, infantem tegmine membranarum solito conuolutum, dura praesepia, uagitus, circumcisionem, tempus purgationis, nouissime crucis contumeliam; haec uniuersa tanquam catholicus amplexatur, suscipit, ueneratur. Quanto namque humiliora pro electis passus est Creator, tanto plus illi debent hac oratione doctoris egregii considerare, quia non pauca dinumerat, quae paruulus nequiuerit sustinere, si non humani partus lege natus est, ut partum, sanguinem, pannos, membranarum conuolutionem, uagitus. Uniuersa haec et genitalis uirginei secretum, et humanae natiuitatis legem protestantur.
Pariter quoque disce Spiritum sanctum hanc sacrosanctum qui protestatus est ortum, et sanctos doctosque homines, qui eum postea uerbis scriptisque suis commendauere populis, magis illum uoluisse sermonis honestioris insinuare circuitu, quam simplicis eloquii seruando proprietatem, aliquid quod offenderet audientes, in medium proferre: decebat enim tantam rem non humilibus, sed magnis, non sordidis, sed honestis exponere uerbis, ut illud: « Orietur stella ex Iacob, et consurget homo de Israel, et exiet uirga de radice Iesse, et flos de radice eius descendet. Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant iustum; aperiatur terra, et germinet Saluatorem . » Neque enim defuere Spiritui sancto uerba, quibus genitale uirgineum ualuerit aperire, sed rem praeclaram atque magnificam praeclaris magnificisque delegit figuris edocere. Accessit tamen et propius, et legitimis propriisque decoris adaperuit sermonibus: propterea Propheta: « Ecce uirgo concipiet in utero, et pariet filium . » Et: « Puer natus est nobis; filius datus est nobis. » Et angelus ad Mariam: « Ecce concipies et paries filium , » et multa horum similia: in omnibus istis et naturalibus et decentibus Christi natiuitas commendatur uerbis.
Uitatur tamen suo uocabulo pars illa membrorum qua partus egreditur, commemorari, utpote nec honestum, nec necessarium. Alioquin quando nomina ponuntur officiorum et uerba, quis non et ea membra quibus illa peragantur officia, statim intelligit? Si quidem et uidere per oculos, et audire per aures, et ambulare per pedes intelligimus, nec quando de aliquo praedicatur, ut uidit, audiuit, ambulauit, ponuntur pariter oculi, aures, pedes, nisi distinctionis et intelligentiae gratia, nec sic nos significata uerborum aduertimus, ut non partem, etiam membra illa sine quibus talia ministeria non explicantur, sentiamus. Qua de re quod superfluum et turpe erat super sacri partus actu refugit enuntiare oraculum coeleste, refugerunt et sancti homines. Porro quod plenum significationis et commodationis modestiam habebat, exposuere. Nec tamen et hoc usquequaque uitarunt, siue propter futuros ueritatis inimicos, siue propter tollendae dubietatis occasionem. Inde est quod ait Lucas euangelista: « Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae secundum legem Moysi, tulerunt Iesum in Ierusalem ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens uuluam, sanctum Domino uocabitur . » Nec mirum si noluerint graues et reuerendi doctores talia super gloriosissimae natiuitatis contumeliam referre, qualia nec uulgus super cuiuslibet pauperculae partu non erubescit confiteri.
Ergo et iste doctor insignis, cuius hic testimonium protulimus, cum recepisset ab inimico ueritatis testimonium ueritatis super diuina generatione, indignatur tamen uerborum iniurias in Uirginis contumelias, quod illis uerbis quanquam naturalibus, quanquam propriis, humilibus tamen minusque modestis uirginis narrauerit partum.
CAPUT X. In medium adducuntur poetarum Christianorum suffragia.
45
Amplius ergo iam non est quid requiras, quando nil superat de sancto partu quid discutias: siquidem peruenimus iam ad genitalia Uirginis, transiuimus ad pudenda puerperae, ut cui non dabat intelligentiam conceptus, partus, generatio, natiuitas, apertio uuluae, tandem doceant pudenda, erudiant genitalia; non dederint intellectum naturalia et honesta, dent saltem turpia et figurata. Quoniam tantum docti sunt nostri secretorum peruestigatores, ut potius obscuris et alienis, quam claris et propriis assentiantur significationibus.
Uerum poetarum iam suffragia conuocemus, ut omnis eloquentia testimonium ferat ueritati. Prudentius, uir liberalium studiorum non ignarus, in Apotheosi dum de iniuriis quas passa est uita mundi pro libertate mundi disputaret, atque ab eis inuiolabilem naturam, id est diuinam, segregaret, easque passibili substantiae, id est humanae, assignaret, sic ait: His affecta est caro hominis, quam femina praegnans Enixa est sub lege ueteri, sine lege mariti. Fideli prorsus et sapienti narratione et concubitum secreuit, et prolem naturaliter enixam disseruit. Legem remouit mariti, et legem substituit uteri; ut de Spiritu sancto concepisse monstraret, per uuluam peperisse non taceret. Huic simile Fortunatus presbyter peregrinus, sed coelestis ciuis, pauper rebus, censu fidei diues, in laude uirginis Mariae sic fatur : Sed redeo qua Uirgo trahit laude canenda Qualis nulla fuit, nulla futura uenit. Quemque pluunt nubes iustum de rore serenum, Haec Saluatorem germine terra dedit. Haec porta est clausa, in quam introiuit nemo, nec exit, Ni Dominus solus, cui quoque clausa patent.
Non disconuenit superiori, imo aliis uerbis hoc idem designat; nam gemina periodo eamdem sententiam commendans, et uirginitatis praedicat integritatem, et humano de more natiuitatis indicat expositionem, et Saluatorem conceptum diuinitus narrat, et naturalis semitae uena germinatum; utque clarius eliqueret quod loquebatur, attestatur Mariam portam exstitisse Ezechieliticam, per quam uirilis nullus est introitus, uel exitus; solus uero omnipotens, cui nihil est clausum, per eam transit, ut qui concipi decreuit ex Uirgine, humani partus lege de ea nasceretur.
Post omnes Athanasius Alexandrinus ueniat, ut qui dote uirtutum, constantia probatae fidei, sapientiae doctrina, perseuerantia confessionis, solus, ut ita dixerim, Arianae perfidiae subuertit multitudinem numerosam, et uexillum uerae credulitatis propugnator gerens inuictus Ecclesiae restaurauit murum, roborauit statum; nostrae quoque disputationis confirmator assistat, et erroris sectam ualenter euertat. Ad Epitectum aduersus eos agens qui unius substantiae Uerbum et corpus quod assumpsit pro nostra redemptione dogmatizabant, cum fides teneat Christiana duas substantias, diuinam scilicet humanamque in Christo coniunctas, ut in una persona utraque natura suam possideat distinctionem; sic infit inter reliqua: « Propterea ergo necessaria Maria, ut ex ipsa corpus assumeret, et ut suum pro nobis corpus offerret; et hanc Isaias prophetizans ostendit, dicens: Ecce Uirgo. Gabriel autem mittitur ad ipsam non transitorie uirginem, sed ad uirginem desponsatam uiro, ut sponso ostenderet Mariam uere hominem fuisse. Et partus meminit Scriptura, et dicitur: Inuoluit puerum. Et: Beata sunt ubera quae suxit. Et, oblatum est sacrificium, quoniam aperuit qui natus est uuluam. Haec autem omnia parturientis uirginis erant indicia, et Gabriel certissime euangelizauit ipse dicens non transitorie, quod nasceretur ex te; ut non de foris inditum ei corpus uideretur, sed, ex te; ut ex ipsa, naturaliter quod natum est, esse manifeste credatur; et hoc natura demonstrante, quia impossibile est uirginem lac proferre, et impossibile est lacte nutriri corpus et pannis inuolui non ante naturaliter natum. »
Orthodoxae fidei constantissimus, quem Dominus posuerat in ciuitatem munitam, in murum aeneum, et in columnam ferream regibus Iudae, principibus eius et omni populo terrae, non aliter de Uirginis partu aut sentire potuit, aut effari, quam sentit et praedicat Ecclesia, quae est domus aedificata super solidissimam petram, columna et firmamentum ueritatis; propter quod cum enumeret plura quibus approbat incarnatum natum Christum de Uirgine, ut etiam nouam depellat haeresim, dicitur quoniam qui natus est aperuit uuluam. Hancque uerae confessionis doctrinam magis ac magis inculcans, inferius annectit: « Impossibile esset uirginem lac proferre, et impossibile esset lacte nutriri corpus, et pannis inuolui, non ante naturaliter natum. » Quid amplius uultis, nouae et inauditae praeteritis saeculis haereseos, uel auctores, uel defensores? En consistit aduersum cuneum uestrum Athanasius ille, qui olim contra perfidiam Arianam dimicauit. Illo certamine diuinitatem Uerbi defendit, hoc agone humanitatem propugnat. Tunc natiuitatis quae est de Patre ueritati contradicebatur, nunc natiuitatis quae est de matre ueritati resistitur. Hostes illi confligebant non esse natum Filium de substantia Patris, sed ex nihilo factum, isti oppugnant non naturaliter ortum Christum de matris utero, sed prodigialiter exceptum. Ubique Christo contradicitur, ubique mundi liberatio maledictorum linguis iniuriatur, sed propugnator doctus uincere, nesciens cedere, non de se tamen praesumens, sed in ipso pro quo pugnat confidens, accedat, et cateruam superbia tumidam, uanitate subnixam, ueritatis mucrone concidat.
50
Intorques pars aduersa telum, et iactas: Non est natus Deus per naturam mulieris. Opponit fidei scutum uir fidelis, et refert gladium uerbi Dei. « Oblatum est sacrificium, quoniam qui natus est, aperuit uuluam. » Quid stupes falsitatis commentum? Non mucrone stimulatus, sed ualidissimo telo percussus es; oblatum est sacrificium, non uales negare; qua de re et apertam uuluam cogeris confiteri. Quod si aperuit uuluam, natus est per naturam mulieris sanguineam. Ueternosus anguis quo conuertis aciem? quo lubricum captas caput obiectare? An adhuc conaris in uulnus et insibilas ore trisulco; si aperuit uuluam, corrupit? Sed os pestiferum obice Danielitico iam nunc oppiletur, ut squamosus draco per partes disiectus cesset dementare Chaldaeos. « Isaias propheta: Ecce Uirgo: et Gabriel mittitur non transitorie ad uirginem, sed ad uirginem desponsatam uiro, » et post, partum, post, inuolutionem paruuli, post, lactationem, post, oblatum, quoniam aperuit qui natus est uuluam, inclamat. Haec omnia parturientis uirginis erant indicia. Ergo uirgo parit, non corrumpitur, uirgini matri nascens Deus aperuit uuluam, nec uiolauit pudoris sigillum.
Nec ad haec forsitan penitus conquiescis, sed audes rursus confractam concisamque in ictus manum moliri: Deo nascituro nihil fuit clausum, sed uoluntas ut exstitit nascendi, affluit mox egressus, nec moras passus est natiuitatis, cui sine processu factus est ortus. Et hanc perfidiae calumniam sic elidit defensor fidei, non quo Diuinitatis subroget potentiae quidquam, sed quo humanae natiuitatis homini Deo contestetur ueritatem; ut ex ipsa, naturaliter quod natum est, esse manifeste credatur. Igitur naturaliter natum esse Deum hominem factum praedicat, ut per naturae uuluam humani partus lege processisse cognoscas. Inde quoque docet haud aliter Uirginem lege naturae potuisse lac proferre, uel lacte nutrire corpus; uel consequenter pannis inuoluere non ante naturaliter natum.
Ergo omnifariam, aduersario deuicto, teneamus uera fide, confiteamur ore ueridico, Uerbum carnem factum per ministerium uuluae naturaliter natum, et secundum rationis consequentiam, et secundum diuinarum testimonia Scripturarum, et secundum doctorum non contemnendam auctoritatem: satis abundeque, ut aestimo, monstratum est, Dominum Saluatorem de Uirgine sicut hominem natum, non ut integritatem uiolaret, illa natiuitas, quia Maria uirgo fuit ante partum, uirgo in partu, uirgo mansit et post partum. Sed ut qui de uirgine corpus assumpsit, et intra gremium uirginale concreuit, per aulam quoque uirgineam naturaliter nasceretur. Quod si alicui ista non suffecerint, uel tarditate sensus, uel contradicendi studio, non deerit unde utrique subueniatur. Si tamen et uulnus aperire suum maluerint, et contentionis perniciem non amare. Lusimus haec de more studentium: quae si quis contemnet, exercitia nobis nostra complacebunt.