1
Occasione comete que nuper apparuit, applicui animum ad cogitandum aliquid de natura cometarum. Et quod mihi indaganti de eis innotuit, ad communem utilitatem in lucem profferre curaui.
Dico igitur in primis quod hii, qui considerant et experiuntur in rebus naturalibus et formant sibi opiniones ab experimentis suis absque profundatione ratiocinationum, necessario incidunt in opiniones falsas de natura tricarum, diuersificatas secundum diuersitates experimentorum suorum, quibus usi sunt in radiationibus et generationibus ignium et apparitionibus in uisu per medium diaphanorum.
Qui enim experti sunt quod radii solis incidentes super speculum reflectuntur multotiens cum radiatione uisibili, et sciunt cum hoc quod stelle sunt specula reuerberantia radios super se incidentes, prope sunt ut opinentur caudam, quam trahit cometa, esse radiositatem solis a stella reflexam. Sed hec opinio refellitur duobus modis. Primo quia non est radiositas reflexa uisibilis nisi cum radii reflexi admiscentur diaphano naturali terrestri, non celesti. Secundo quia non semper protenditur cauda comete in oppositum solis, cum tamen omnes radii reflexi eant in oppositum incidentium ad angulos equales.
Qui autem experti sunt quod ex concursu radiorum multorum accenditur ignis et inflammatur res inflammabilis prope sunt ut opinentur radios multos concurrere in supremo aeris, quo eleuantur fumi accensibiles, ibique per concursum radiorum fumum inflammari, ipsamque inflammationem apparere stellam caudatam. Ista autem opinio falsificatur, quia, si esset concursus accendens radiorum a stellis recte descendentium, cum non posset esse a stellis fixis tantum – eo quod concursus ille semper esset stabilis et manens, accendens semper propter situm stellarum fixarum in ymaginibus suis uno modo manentem – esset necessario concursus accendens radiorum recte descendentium a planetis et stellis fixis uel a planetis tantum. Et cum planete uelociter permutent situm suum, non posset concursus ille diu accendere. Comete autem uise sunt per sex menses durasse.
5
Si autem esset concursus radiorum accendentium per reflexionem factus, sicut a speculo concauo, uel per congregationem, sicut per transitum per medium perspicuorum sphericorum, tunc occasio illius concursus esset corpus naturale sublunare, scilicet uapor concauus aut sphericus, cuius figure mansio non potest esse diuturna, nec sequitur motus eius motum celi necessario. Duratio autem comete, ut diximus, quandoque diuturna est et motus eius semper sequitur motum celi diurnum.
Qui autem considerant quod res multe propinque e distantia uise apparent continue, sciuntque cum hoc quod galaxias est aggregatio stellarum propinquarum in iudicio uisus continuatarum, prope sunt ut ex hac similitudine forment sibi opinionem quod cometa sit aggregatio stellarum plurium propinquarum, secundum figuram in qua apparet cometa ordinatarum, et in hora apparitionis ipsius concurrentium. Sed hec opinio destruitur quia comete non semper apparent in uia stellarum erraticarum, sed extra eam pluries.
Qui autem experti sunt quod, propter figuram perspicui interpositi inter uidentem et rem uisam, possibile est ut res una appareat multe, et ut res magna appareat parua et econtrario, et ut res unius figure appareat alterius figure qualiscumque secundum exigentiam figure perspicui interpositi, prope sunt ut opinentur cometam esse stellam apparentem, in figura et magnitudine non solita propter uaporem perspicuum interpositum, figuratum proportionaliter magnitudini et figure comete uise. Ex hac enim causa apparent multotiens soles plures et lune multe. Hanc enim opinionem destruit quod supra dictum est, scilicet quod uapor eleuatus non retinet diu figuram unam, nec sequitur necessario motum celi.
Hee igitur sunt opiniones de natura tricarum quas possibile est ut formet sibi animus ab experimentis in rebus naturalibus, cum non profundauerit cum eis ratiocinationes scientiarum specialium.
Cum autem in regione supralunari nihil renouetur preter situm et ea que ex situ renouato accidunt, ut eclipses et radiorum proiectiones inuisibiles et crementum et decrementum lune, manifestum est quod cometa non est stella noua nec aliquid nouum in regione supralunari. Quod igitur in uisione comete nouum est, est res existens sub globo lunari. Palam est autem ex luce et splendore come quam trahit cometa, quod coma illa nihil aliud est quam ignis, quia sub luna et supra nos nihil lucet et splendet nisi solus ignis.
10
Ignis autem duplex est, quia aut est manens non simul cum generatur desinens, qualis est ignis elementum in sua sphera, aut est ebullitio fumi accensi simul cum generatione sua desinens, qualis est flamma apud nos generata. Non est autem possibile ut trica sit ignis simul cum generatione sua transiens, quia non haberet materiam continue fouentem eam in diuturnitate permanentie sue, nec sequeretur materia illa motum celi diurnum necessario, cum esset materia terrestris non complete sublimata. Non enim uidemus aliquos ignes ex materia terrestri in aere generatos diuturne permanentie, nec motum celi sequentes. Relinquitur ergo quod trica sit ignis manens non cum generatione sua transiens.
Hunc autem ignem descendere in regionem aeris a sphera ignis elementi non est possibile, quia non descendit ignis elementum cum corpulentia sua a sphera sua, sed uirtus eius tantum descendit cum radiis stellarum in sphera eius ignitis, nec attingit ad spheram ignis motus turbulentus aut uiolentia. Relinquitur ergo quod trica sit ignis generatus ex materia deorsum ueniente, sed a materia deorsum ueniente non est possibile ut generetur ignis habens diuturnitatem permanentie nisi cum fuerit materia sublimata separata a natura terrestri et assimilata nature celesti. Palam est igitur quod coma est ignis sublimatus separatus a natura terrestri et assimilatus nature celesti. Cum autem agens et patiens, completis actione et passione, assimilentur, cum prius fuerint dissimilia, causa generans tricas necessario erit uirtus celestis, scilicet uirtus stelle fixe uel erratice; et uerisimile est quod uniuscuiusque trice causa effectiua propria sit stella, e directo cuius mouetur, cum qua apparet unum in iudicio uisus.
Cum autem trice moueantur motu celi diurno, manifestum est quod uirtus celi primi est causa motiua in ipsis; et obedientia ista quam habent trice ad uirtutem celi primi signum est sublimationis earum et separationis a natura terrestri et assimilationis nature celesti. Locatio autem come e directo unius stelle plusquam e directo alterius, non erit nisi propter maiorem assimilationem illi stelle e directo cuius locatur, que, propter similitudinem quam habet cum stella cuius uirtus eam sublimauit, trahitur a stella illa sicut ferrum ab adamante.
Cum autem stella que sublimauit comam sit de natura unius septem planetarum, eo quod omnis stella sit de natura unius eorum, palam est quod etiam coma est ignis sublimatus assimilatus nature unius septem planetarum. In omni namque re complexionata terrestri sunt res corporee spirituales assimilate naturis celestibus, incorporate ipsis rebus complexionatis, que res spirituales separabiles sunt a rebus complexionatis per actiones corporum celestium. Cumque fit hec separatio, relinquitur res complexionata a natura celesti, et infirmatur aut corrumpitur. Partes autem huius mundi sensibilis sunt facilioris et uelocioris resolutionis quam sint partes rerum complexionatarum, licet totus mundus sensibilis sit incorruptibilis et quelibet res complexionata tota sit corruptibilis.
Ex hiis ergo manifestum est quod trica, que est ignis sublimatus a partibus mundi sensibilis, signum est precedens sublimationis et separationis nature spiritualis incorporate rebus complexionatis et assimilate trice in natura spirituali; quapropter signum est infirmationis aut corruptionis rerum complexionatarum quibus dominatur planeta, cuius nature assimilatur trica uisa.
15
Utpote si fuerit trica de natura solis, uirtus stelle, que tricam sublimauit et separauit eam a natura terrestri, separabit spiritus qui sunt in corporibus complexionatis assimilati nature solis. Et erit infirmatio aut corruptio in hominibus et animalibus et sementi quibus sol principatur uel principaliter dominatur. Similiter, si fuerit trica de natura martis, patientur detrimentum aut corruptionem res martiales; et similiter currit res per ceteros planetas.
Et quandoquidem ita est quod trica est ignis in regione aeris existens, propter proximitatem sui ad terram non apparet nisi in regione ex cuius terre uaporibus sublimatur, et in regionibus sub eodem paralello existentibus. In regionibus autem multum australibus aut septemtrionalibus ab eodem paralello non apparebit.
Habet autem trica significationem suam super regionem ex cuius terre uaporibus sublimatur, supra quam regionem fuerit stella sublimans tricam fortioris situs et uehementioris impressionis in hora generationis trice. In eadem namque hora mouit stella eadem naturam spiritualem assimilatam nature trice, incorporatam rebus complexionatis illius regionis.
Uerumptamen separatio illius nature spiritualis a rebus complexionatis tardior est generatione trice propter maiorem inobedientiam rerum complexionatarum respectu actionum celestium. Supra quam autem regionem significet trica de omnibus regionibus sub eodem parallelo existentibus in quibus apparet, non est facile discernere, nisi forte super illam significet cuius hominum animos magis mouet in affectionem aliquam, utpote admirationem, aut timorem, aut horrorem. Uerisimile namque est quod eorum animos quodam presagio in uisu suo plus ceteris mouet, qui eius effectum, iam inchoatum, postea sunt sensuri completum. Et ex similitudine affectionis quam imprimit in mentibus uidentium potest conici qualitas rei future cuius est signum.