1
320 MONACHUS. Inique agis, resistens mihi in faciem et opprimens os meum, ut non audeam aperire os in medio Ecclesiae, et uerbum Dei annuntiare. Dic tandem, qua te auctoritate posse putas os meum oppilare?
CLERICUS. Dicam, et me non inique agere aequitatis ratione conuincam. Primo, quia, dum profitearis monachum, confiteris te esse mortuum. Monachus enim non est, qui non est saeculo mortuus; mortuus autem quomodo est, cuius uox foris auditur? Igitur monachus non est, qui saeculo uiuere, ex ipso praedicationis suae clamore comprobatur.
MONACHUS. Fortiter et argute, ut tibi uidetur, percussisti me. Sed iam nunc hoc ipsum telum, quod in me iecisti, retorqueo in te. Dico enim: Mortuus es et tu. Siquidem tam tibi quam mihi dicit Apostolus: Mortui estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo . An putas, quod solis hoc monachis dicatur? Nunquid omnes Colossenses, et alii quibus scribebatur, erant monachi? Aut nunquid de mortificatione professionis monachicae hoc dicit, et non potius de mortificatione baptismi? Dicit enim in Epistola ad Romanos: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti cum ipso per baptismum in morte , etc. Aut ergo tu quoque sic mortuus, tace de uerbo uitae, aut sine me tecum mortuum cum mortuo, eos qui adhuc saeculo uiuunt mortificare.
CLERICUS. Non faciam. Nunquam hoc tibi licere concedam. Sacri canones uetant, authentici scriptores negant. Nam Pius papa decernit ut Monachus praedicare non audeat quantaecunque scientiae sit. Et Hieronymus dicit quia monachus non habet docentis officium, sed lugentis.
5
MONACHUS. Clerice, aperto ore, sed clausis oculis Scripturam legis. Si enim ita, ut tu sentis, haec accipiantur dicta Hieronymi, consequitur Hieronymum ipsum, sibi nimis contrarium, ipsum Pium aduersus suam sententiam iacis, ut monachus praedicare non audeat cuiuscunque scientiae sit, cum beatum Gregorium monachico habitu praefulgentem, et alios quamplurimos huius ordinis uiros apostolica sedes admisit ad officium apostolici fastigii, quod et usque hodie facere non desinit. Et Hieronymus, qui ait: Monachus non habet docentis officium, sed lugentis, monachus est, dum hoc ipsum docendi officio dicit, et dum teta uita non solum docendo, sed etiam mansuram doctrinam scribendo, inter summos doctores meretur computari. Hieronymum, cuius patronam habes sententiam, monachum fuisse nesciebas? Non ergo mirer, quod tu aduersus monachos tam inepte blateras, dum adeo sacrarum litterarum inexpertus sis, ut Hieronymum et Gregorium, caeteraque coelestis palatii sidera monachos fuisse audiens attonitus stupeas.
CLERICUS. Quomodo ergo non sibi contrarius est quis eorum, dum facit ipse, quod alienum esse ait ab officio monachorum? Dic, tu, quomodo ergo Scripturam clausis oculis lego, quid aliud in tam manifestis sententiis inuenisti, unde sensum meum corrigere possis, dummodo, praesumptione tua, Scripturae uim non facias.
MONACHUS. Faciam, si mihi prius paululum ad interrogata respondeas.
CLERICUS. Interroga ut libet.
MONACHUS. Tu qui clericorum propugnator, monachorum tam uehemens expugnator es, qui gloriaris in clericatu, et cum hac professione super monachum suffultus et elatus, scisne hoc ipsum, cur dicaris clericus, et quid sit clericatus?
10
CLERICUS. Anne huius nominis quod est clericus, etymologiam requiris?
MONACHUS. Illam quidem est facile exponere. Dicitur enim clericus, sorte electus. Amplius uolo. Rem ipsam a te quaero, quae significatur hoc nomine, quod est clericatus. Quid haeres? Uel dic, uel minor, audi.
MONACHUS. Clericatus, non scientia litterarum 321 non tonsura uel habitus tuus, sed altaris est officium. Et hoc idcirco tali censetur nomine, quia, cum in ueteri lege tribubus Israel sorte diuideret, Dominus terram in funiculo distributionis , tribus Leui, quae in sanctuario ministrare debebat, sortem non aliam quam ipsum Dominum, id est altare Domini, accepit, uidelicet ut altario seruiens, de altario uiueret. Igitur clerici sunt quicunque altario seruiunt, nec aliud clericatus significat quam altaris officium.
15
MONACHUS. Itaque concedere oportet, quod non ob aliud clericus dicaris uel sis, nisi quia fungeris ordinibus altaris.
MONACHUS. Ast ego quoque eisdem ordinibus fungor. Nempe et cum auctoritate Regulae meae functus sum sacerdotio. Et fortassis dum adhuc Euangelium fectitas tantum, ego iam missas celebro.
MONACHUS. Igitur et ego clericus sum.
20
CLERICUS. Echo. Non ( forte Ergo non) tu monachus es.
MONACHUS. Nihilominus. Tibi uero haec opposita uidentur, scilicet monachatus et clericatus, simulque esse non posse, somniat tuus, monachos non aeque aspiciens, oculus. At illa quidem diuersa sunt, unde et singula sine alterutro esse possunt, ut in te uel in illo clericatus sine monachatu est; itemque in laico quolibet conuerso monachatus absque clericatu. Cui parem te esse non nego cum auctoritate canonum, qui monacho nullos gradus habenti, si in crimine lapsus fuerit, eumdem poenitentiae modum praescribunt, quem et clerico, qui est leuitici ordinis. Mihi autem qui cum splendore monachici ordinis, honore quoque sacerdotalis ac leuitici fungor ordinis, nullatenus aequalem te uideri patior. Nam sicut uerissime ait quidam: Maria uirgo, et Ioannes uirgo. Sed maior proportio in Maria, quia Ioannes tantummodo uirgo. Maria autem et mater et uirgo: sic nimirum maior proportio in me quam in te. Nam tu clericus tantum, ego et monachus et clericus sum. Diuersa, inquam, ut dicere coeperam haec sunt, sed non contraria; quippe quae simul in eodem sunt. Iam nunc tenes quid confectum sit, scilicet me, qui monachus sum, etiam esse clericum, uidelicet quia sacri altaris ordinibus functus sum.
MONACHUS. Tu autem ex eo quod clericus es, auctoritatem praedicandi tibi ascribis.
CLERICUS. Et hoc ita est.
25
MONACHUS. Mihi ergo hoc ipsum praedicandi ius detrahere non potes absque iniuria.
CLERICUS. Uellem quidem, sed quia conclusus sum, nisi uinculum conclusionis huius rupero, quidquam efficere non potero.
MONACHUS. Nunc interim propositum peragendum est.
CLERICUS. Quod propositum?
MONACHUS. Uidelicet illud propter quod ista confecta sunt.
30
CLERICUS. Quid illud est?
MONACHUS. Scilicet ut appareat, quomodo Hieronymus doctor cum sit monachus non sibi sit contrarius dicendo, quod monachus non docentis habeat officium, sed plangentis, etc.
CLERICUS. Age, argumentare ut libet.
MONACHUS. Primo sciendum, quia haec aduersus Uigilantii blasphemias dicta sunt, in defensionem eorum, qui relinquentes saeculum et omnia sua dantes pauperibus uitam solitariam amplectebantur. De quibus paulo superius ait: Nec a suo studio monachi deterrendi sunt a te linguis uipereis et morsibus saeuissimis, quibus argumentaris et dicis: Si omnes se recluserint et fuerint in solitudine, quis celebrabit ecclesias, quis saeculares homines lucrifaciet? Et paulo post: Monachus non doctoris habet officium, sed plangentis. Et haec quidem dicta sunt de uita monachorum tantum. Caeterum ad Nepotianum scribit de uita monachorum et clericorum, id est eorum qui monachi pariter et clerici sunt.
CLERICUS. Hem, tu hunc titulum sensu tuo peruerse exponis.
35
MONACHUS. Quinam peruersus ego?
CLERICUS. Non sic accipi debet.
MONACHUS. Quomodo ergo? An putas quod scribere proponat hinc regulam monachorum, hinc regulam clericorum? Lege sequentia non dormitantibus oculis, et ita inuenies ut dixi. Nam et Nepotianus, ad quem uel propter quem scribit, unus idemque monachus pariter et clericus est. Ait enim illi post aliqua. Scio quidem ab auunculo tuo beato Heliodoro, qui nunc pontifex Christi est, et didicisse quae sancta sunt, et quotidie discere, normamque uitae eius, exemplum habere uirtutum. Sed et nostra qualiacunque suscipe, et libellum hunc, libello illius copulato, ut, cum ille monachum te erudierit, hic clericum doceat esse perfectum. Ita incipiens instituit eos in hoc uno Nepotiano, qualiter se habeant hi qui utriusque ordinis, id est clericalis et monachici sunt. Uerbi gratia, cum sicut in sequentibus ait propte, officium clericatus, aut uidua uisitatur, aut uirgo. Idcirco epistola illa sic intitulatur De uita clericorum uel monachorum, quorum ut ipse in eadem ait, et sacerdotium proposito, et propositum ornatur sacerdotio. Ad eum autem, qui solummodo monachus est, et hoc ipsum perdit, illius epistola dicta sunt quam ad Heliodorum scripsit.
CLERICUS. Unde ita colligis?
MONACHUS. Ex ipsius epistolae uerbis. Nam cum illum argueret eo quod propter affectus parentum, et propter exspectationem haereditatis in turba esset, et diceret ei: Quid facis in turba, qui solus es, post aliqua subiungens, si te, inquit, ad clericatus ordinem pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudebo de ascensu, timebo de lapsu. Siquidem quod ibidem ait: Mihi ante presbyterum sedere non licet, etenim non in sua persona loquitur, cum et ipse sit presbyter, sed in persona ipsius cui scribit, qui, cum solum sit monachus, nondum peruenire meruit ad illum ordinem clericorum, quo, ut ibidem ait, apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt. Itemque epistola illa ad Paulinum indicat ipsum Paulinum solummodo esse monachum, et ideo non habere quid faciat in urbibus. Ait enim illi: Si officium uis habere presbyteri, si episcopatus te uel opus uel honor forte delectat, uiue in urbibus et castellis, et aliorum salutem lucrum fac animae tuae. Itaque non sibi contrarius Hieronymus, quia non solum sibi, sed et omnibus docendi auctoritatem tribuit, quorum et sacerdotium proposito, et propositum ornatur sacerdotio. Neque contra suam sententiam agit sedes apostolica in eo quod et monachos praedicare uetans, monachos tamen admittit ad officium apostolici fastigii. Cum dilatas os ad loquendum, prius, quaeso, aperi oculos ad legendum.
40
CLERICUS. Iracunde loqueris?
MONACHUS. Imo zelo zelatus sum pro domo Domini. Tu potius, quia uictus es, iratus es, et quia deficis sententiis, ad iniurias prorumpis. Sed, quaeso te, paulisper sustine. Adhuc unum est, quod te non patior ignorare.
CLERICUS. Quid illud est?
MONACHUS. Cur apostolicae sedis auctoritas, uel praedicta Hieronymi sententia, monachos illos qui absque clericatu sunt ab officio praedicationis arceat?
CLERICUS. Age, quantum uis loquere, quoniam coepisti mira et inopinata proferre.
45
MONACHUS. Mira plane et magna. Cui tamen haec mira uel magna uidentur, magnus uel mirandus non est, quia parum in Scripturis se profecisse sibi testis est.
CLERICUS. Dic tandem quidquid illud 322 est.
MONACHUS. Apostolus loquens de praedicatoribus; Quomodo, inquit, praedicabunt, nisi mittantur? Uidelicet non a seipso debet praedicator officium praedicandi praesumere. Sed, ut ait Christus, sicut misit me Pater, et ego mitto uos . Pater Christum, Christus apostolos, apostoli archiepiscopos, archiepiscopi episcopos, episcopi presbyteros mittunt, uidelicet quando ordinant eos. Ab hac autem missione tunc monachus immunis est, quando sacris ordinibus adhuc functus non est. Quomodo ergo praedicabit?