Uestra Beatitudo, scio, satis meminit, quid sepe tam de statu huius regni ac de aliquo meliori ordine in eo ponendo, quid etiam de domino Colocensi mecum contulerit. Duo sunt potissimum magistratus in Hungaria, quorum prudencia, authoritate, industria hoc regnum regi consueuit: cancellariatus et the saurariatus – nam de palatinatu nunc nihil loquor. Cancellarium habet Uestra Sanctitas illum, quem uoluit, si nulla alia re, certe integritate et fide tam erga Se, quam erga regem et regnum nemini cedentem, id, quod ego de eo constantissime polliceor. Sed cancellarius, qualiscumque et quantuscumque sit, nihil est sine thesaurario, ut rerum quarumcumque maxime publicarum et regnorum administratio sine pecunia. Quomodo autem prouentus regis et regni iam inde a mortuo rege Mathia sint dissipati et in mille partes distracti et quottidie distrahantur, Uestra Sanctitas non ignorat. Opus igitur est bono, fidele, prudente, practico thesaurario, homine bone apud populum existimacionis et non parui apud principes fauoris, nisi uelimus frustra cadere omnia consilia et conatus tam pro cancellario creando, quam pro aliis rebus in melius mutandis honestissime susceptos. Igitur autem ex toto numero hominum, quos hic habemus, nemo est, qui magis idoneus esse possit, quam dominus Colocensis, cum quo licet de hoc sepe et a domino barone, et a me et, credo, ab Abstemio nostro sit tractandum. Non hoc quidem audire uult et professionem suam huiusmodi officio contrariam et multa alia allegans. Neque spes ulla est eum ad hoc induci ullo modo posse, nisi fortasse Uestre Sanctitatis authoritate et impulsu atque adeo coactione moneatur. Dignetur igitur Sanctitas Uestra per salutem huius regni et tocius Christianitatis, eandem humilime obtestor, omnibus, quibus fieri potest, racionibus hominem non solum hortari, sed eciam cogere ad hoc sanctissimum onus pro salute publica subeundum. Non omnino desperamus, si Uestra Sanctitas omnes et authoritatis et sapiencie sue uires adhibuerit, eundem expugnari posse -sed facienda sunt, Beatissime Pater, et prestanda omnia, quecumque a Uestra Sanctitate prestari posssunt, hoc unum credo ego restare ad res huius regni labentes in eum, in quem nunc fieri potest, statum restituendas. Frustra certe cancellarium fecerimus, nisi thesaurarius accedat. Qua de re non dubito Baronem eciam ad Uestram Sanctitatem in hanc sententiam scripsisse. Sed illud, quod quoniam de barone mencio facta est, admonitam esse uelim Sanctitatem Uestram, Baronem quantumcumque reditum querat, nullo pacto ei concedendum. Miraretur Sanctitas Uestra, si uideret, quo pacto baro hic in omnium amorem et beniuolenciam penetrauerit, qualem sibi apud omnes authoritatem conciliauerit. Illi ipsi, in quorum facta aperte quottidie inuehitur, hominem non solum reuerentur, sed eciam (quod quasi impossibile est) diligunt. Si Sanctitas Uestra hoc regnum conseruare uult (prout certe uult), duo haec omnino prestet, quod utrumque in eius potestate esse uidetur: thesaurarium Colocensem et baronem hic presentem, alioquin neque cancellarius aliquid seruire poterit, neque quicquid boni hinc Uestra Sanctitas expectet. Scio ego me in hiis scribendis duos mihi amicissimos plurimum offendere, nam et ille, noui, quantopere thesaurarius esse recusat, et hic quanto desiderio domum, liberos, uxorem, amicos et propinquos, atque eciam Uestram Sanctitatem suspiret, sed ualeat pocius amicicia illorum, quam ista tanta huius regni et reipublice Christiane recte constituende occasio pretermittatur. Ego, quantum maxime possum, supplico Uestre Sanctitati, dignetur hec, que nunc scribo, diligenter considerare. Quod ad me pertinet, licet satis tenui uale tudine sim ad onus tantum ferendum ac parum eciam idoneus, tamen neque ualetudini, neque rei ulli in mundo, neque uite sim parsurus, dummodo pro desiderio Uestre Sanctitatis aliquid seruire possim. Ad quod certum est me hiis duobus adminiculis ita indigere, ut sine hiis nullo pacto esse possim.