1
Unica spes nostrae iam pridem, Bane, salutis
Huc propera, penitus ne periisse sine.
Dalmata, Slauinus clamant, gens fida Croata:
"Banus erit nostris mox medicina malis!"
5
Religio in summo uersatur prisca periclo,
Libertas gentis, ius, Leopolde, tuum.
Praesul cum clero sese iunxere Luthero,
Caluinum, Photium iam uocitant socium.
Sicne tui fecere Patres, scelerata propago?
10
Coelum non intras, nec sinis ire alios.
Proh, scelus infandum, nostris spoliare coronis
Nos tres Reginas impia turba parat,
Atque Croatarum nomen gentemque abolere!
Nullus abhinc Slau[in]us, Fortasse legendum: Nullus [abhinc] Slauinus. Dalmata nullus erit,
15
Sed genus in Scythicum, linguam immutarier ipsam,
Hirsutos mores inque statuta Corr. ex: statura . placet.
Quis furor, o ciues, quae uos dementia cepit
Subdere tam duro libera colla iugo?
Libera regna sumus, si quem pudet esse Croatam,
20
Hunnis subiectus seruiat ille feris!
Credite, nulla datur toto truculentior orbe
Gens Hunno; Theuto suauior ipse fuit.
Est leuis, inconstans, semper cupidusque nouandi,
Intollerandus herus, non tollerans dominum. /
25
Ambitione tumens, quiuis uult esse monarcha
Nobilis, et nullus publica ferre onera.
Non est his certe notio uel prima gubernii,
Et tamen his nunc uos uendere sponte lubet!
Barbara praeterea lingua est, quam respuit omnis,
30
Ni extremi Lappon incola forte poli.
Ac merito, nam alphabetum non exstat in orbe,
Hunnica quo possis scribere uerba bene.
Theuto fuit durus, quod uos peregrina iubebat
Uerba loqui: quanto durior Hunnus erit?
35
Ille tenet cultos mores et se excolit ultro,
Hic reuocat barbis barbara secla suis.
Hunni si modo non sapiunt in lumine tanto,
Non sapient umquam, uel diadema docet.
His tamen, ah! miseras nos uendere Scaliger optat.
40
Impius, et patriae proditor usque suae;
Quid tentas, delire senex? Quid feceris ante,
Infelix meminit natio tota probe.
Uendebas aulae, donec dabat aula fauores,
Uendis nunc illis, qui dare plura ualent.
45
Quid sit amor patriae, non sciuit Scaliger umquam
Credere nec par est, quod sciat ille modo.
Uenditor est alter praesul, ter fidus Achates;
Hoc duce quid didicit, iam documenta dedit.
Ut fieret praesul, norunt, quid fecerit, omnes;
50
Ut fiat primas, tradere regna parat. /
Tertius in serie, sed re ingenioque supremus
Clam rotat, et post hos grex sine mente uenit.
Hungare, dic sodes, quonam haec molimina tendant,
Seruitium a Sueuo namque timere stupor.
55
Quod septingentis totis non accidit annis,
Id totidem seclis non accidet aliis.
Sic loquitur, quisquis rerum disquirit in ortus,
Et cui non pinguis mente Minerua sedet.
Theuto nihil sine Scaligeris tentauerat umquam,
60
Absque Simone sacra uendere nulla solet.
Tollite Scaligeros, nolite fieri Sic, pro: fieri nolite Simones:
Dulcis libertas uestra perennis erit!
Ergo cupis iungi, capias ut publica solus
Munia, mancipium sitque Croata tuum.
65
Nempe tuo uelles si quando more nouare,
Ne ausus impediat forte Croata tuos.
Hunc igitur captas banatu, illumque senatu,
Hunc magnatu, hi dant tria regna tibi.
Heu cadimus, stetimus quae iam tot regna per annos,
70
Religio gentis, gloria, nomen abit!
Fallimur: en properat nostrae summa spes Sic, pro: spes summa . salutis,
Erdody, felix nomen et omen habens;
Inclytus heroum priscoque a sanguine cretus,
Nec minor est meritis, quos imitatur, auis.
75
Proteget exemplo patrum sacra uera Quiritum,
Proteget et forti nos tria Corr. ex: nostria . regna manu. /
Ut maneant, faciet salua omnia iura uetusta
Atque Leopoldo terna corona pio.
Corda Croatarum regi cur dedita semper,
80
Solius est uerae religionis opus.
Hungara clara quidem est gens, sed non clarior ulla
Slauena, historia teste probare potes.
Cernis, ut est totum ferme diffusa per orbem,
Hungariae regna nostra fuere prius.
85
Bane, ueni, serua miserarum iura sororum!
Aeternus gratas nos tibi iunget amor.
Te Bano tantum fieri ne admitte Ipse scriba correxit ex: ne admitte fieri. malorum,
Dic rudibus qui sunt simplicibusque uiris:
"Dum libertatem totus nunc mundus adoptat,
90
Hac sponte est ingens se spoliare stupor!"
Quod si non sapient, reteges tunc omnia Regi,
Qui sibi certe adimi non tria serta sinet.
Hungara, da ueniam, ardens quid sit foemina, nosti,
Illam dum caro uis spoliare uiro.