1
Anno Dominicae incarnationis 922 apud Confluentiam iussu uenerabilium principum, Karoli uidelicet et Henrici regum reuerentissimorum, congregati sunt episcopi numero 8, Herimannus Agrippinae archiepiscopus, Herigerus Mogontiae archiepiscopus, Thiado Wirciburgensis episcopus, Liutharius Mimidanensis episcopus, Dodo Osnebruggensis episcopus, Richgauwo Wormaciensis episcopus, Rihwinus Strazburgensis episcopus, Unwano Paderbrunnensis episcopus, cum abbatibus aliisque sacri ordinis uiris quam plurimis.
1·2
Qui, ipso cooperante et sententias eorum confirmante domino Christo, in synodali residentes conuentu, multa utilia ac sanctae Dei Ecclesiae profutura saluberrimo tractantes consilio, inter caetera quae statuerunt, hoc maxime necessarium et instanti pro dolor! tempore per abusionem frequentissimum, cognationis incestum summa cautela uitandum firmauerunt; hoc est, ne ullus christianus infra quintam generationem nuptias copulare praesumat.
Item placuit, ut sicut praecedentium sententiis patrum firmatur, nullus proprium filium uel filiam a fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cuius filium aut filiam ad confirmationem duxerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.
De eo, ut non plures ad suscipiendum de baptismo infantem accedant, quam unus siue uir siue mulier. In confirmationibus quoque id ipsum fiat.
Si mulier uiuente legitimo uiro ab altero fortassis contra fas adulterata fuerit, non liceat illi adultero, fortassis si legitimus uita decesserit, illam quam prius stuprauit moecham legitimo sociare coniugio, sed si hoc fecerint, separati paenitentiae subiaceant.
5
Ut aecclesiasticarum rerum iudicia ad solos pertineant episcopos.
Hoc quoque statutum est, quatinus aecclesiae quorumcunque monachorum in singulis parroechiis sitae, episcoporum ut decet diuinitus subdantur regimini, eisque debita obsequia in exercendis aecclesiasticae curae negotiis sollicite exhibeant. Ipsi procul dubio monachi episcopis suis in omnibus obediant.
Item interrogatum est, quid de eo faciendum sit, qui christianum hominem uendiderit. Responsumque est ab omnibus, homicidii reatum ipsum hominem sibi contrahere.
Si quis uero laicus uel clericus seu utriusque sexus persona proprietatis suae loca uel res alicubi donare delegauerit, decimationum prouentum priori aecclesiae legitime assignatum, inde abstrahere nullam habeat potestatem. Quod si facere temptauerit, talis traditio irrita prorsus ducatur, et ipse ad emendationem ecclesiastica coerceatur censura.
Perlatum est quoque ad eandem sacram synodum, quosdam seculares inracionabiliter aliquibus presbiteris suas aecclesias commendasse et pro libitu suo cum uoluerint auferre. Quo circa unanimiter firmari conuenit, ut nullus presbyter deinceps aliquam suscipiat aecclesiam, nisi in praesentia episcopi uel eius uicariorum, nec habeat quilibet laicus ullam potestatem eam auferendi sine iudicio episcopi aut eius archipresbiterorum. Si enim isdem presbyter ratione iustitiae peruentus fuerit, quod eam minus prouide in aecclesiasticis procuraret officiis, auferatur ab eo. Sin autem, indemnis laboris sui utatur commodo. Cum uero defunctus fuerit, nullum dominium in substantiae illius possessionibus sibi ecclesiae dominus uindicet, sed duae partes in elemosinam pro ipsius largiantur anima, tertia autem pars aecclesiae cui seruiuit profutura relinquatur. Si quis praeter haec fecerit, aecclesiasticis correptionibus subiaceat.
10
Hoc quoque statutum est, ut nullus presbyterorum missarum sollemnia celebrare praesumat, nisi duobus praesentibus sibique respondentibus ipse tertius habeatur; quia cum pluraliter ab eo dicitur: Dominus uobiscum, et illud in secretis: Orate pro me, aptissime conuenit, ut et pluraliter ipsius respondeatur salutationi.