pr.1
Uibius Sequester Uirgiliano filio salutem
pr
Quanto ingenio ac studio, fili carissime, apud plerosque poetas fluminum mentio habita est, tanto labore sum secutus eorum et regiones et uocabula et qualitates in litteram digerens. Quod ipsi tibi non inutile factum scio fore. Fontium etiam et lacuum, paludumque et montium, nemorumque et gentium, qua tamen persequi potui sicut amnium, huic libello in litteram digesta nomina subieci. Quo lecto non minimum consequeris notitiae, praesertim cum professioni tuae sit necessarium. Et ne pluribus epistola oneretur, incipiemus ab eo fluuio, qui et litteram et nomen obtinet primum.
1
Achelous, Aetoliae, primus erupisse terram dicitur.
Arar, Germaniae, e Uogeso monte. Miscetur Rhodano. Ita lene decurrit, ut uix intellegi possit decursus eius.
Amphrysus, Thessaliae, ubi Apollo Admeti pecus fertur pauisse.
Alpheus, Elidis, qui per mare decurrens in Siciliam insulam, Arethusae fonti miscetur.
Achates, Siciliae, qui pari nomine lapillos edit, unde gemmae fiunt.
Auens, lacui Uel ⟨ino Sab⟩ inorum infunditur.
⟨Anien⟩ , per Tiburtinorum fines in Tiberim fluit; ab Aniene filio Apollinis.
10
Allia, Salaria uia ad mil. XIIII a Roma, ubi Galli uictoria sunt potiti de Romanis.
Araxes, Armeniae, Arabiam a Medis diuidit.
Atesis, Ueronensium, in Padum decurrit.
Aufidus, Apuliae, proximus Canusio.
15
Alentos, Lucaniam a Ueliensibus diuidit.
Asinius, Catinae, in litore Tauromenitanorum defluit.
Anapus, Siciliae, qui per duo milia passus sub terram mergens, Syracusis miscetur mari, appellaturque αναπος κυανεος, superior αναπος φαιος.
Alabon, Megarensium, cuius fontem Daedalus dilatauit, agrumque reddidit eam regionem, quam idem fluuius deuastabat.
Acis, ex Aetna monte mari decurrit. Ex huius ripis Polyphemus saxa in Ulixen egisse dicitur.
20
Atax, Rutenorum, circa Narbonam decurrit in Tyrrhenum mare.
Atyr, Tarbellicae ciuitatis, Aquitaniae, in Oceanum fluit.
Almon, Romae, ubi Mater deum UI Kalendas Apriles lauatur.
Albis, Germaniae, Sueuos a Cheruscis diuidit.
Aous, Apolloniae, in mare Ionium decurrens.
25
Alto, Dyrrachiae, decurrit in Illyricum.
Arimaspae gentis Scytharum, unde aurum Scythae legunt.
Aeas, Macedoniae, decurrit in Ionium mare.
Achelous, ex Pindo monte ⟨per⟩ Perrhaebiorum fines in Maliacum mare decurrit; qui Aetoliam ab Acarnania diuidit.
Anaurus, Thessaliae, ita denominatus quod ex se neque auram neque nebulam emittat.
30
Apidanos, Thessaliae, in quo Enipeus, Asopos, Melas, Phoenix miscentur; ipse in Peneon decurrit.
Asopos, Thessaliae, in Apidanon fluit.
Agragas, Siciliae, a quo et oppidum dicitur.
Aniger, qui ex cruore Centaurorum, quos Hercules interfecit, odore suo aduenientes fugat, cum fuerit dulcissimus.
Apud Cicones flumen est, cuius liquor epotus praecordia uertit in silicem, et rebus raptis marmora inducit.
35
Aternus, Hadriae, decurrens per Marsos ubi et ostia uitas.
Benacus, Galliae, ex quo nascitur Mantuanorum Mincius.
Baetis, Hispaniae; unde Baetica.
Bagrada, Africae, iuxta oppidum Musti, ubi Regulus serpentem, longum pedibus centum uiginti, exercitu adhibito interfecit.
Barbanna, Illyrico mari miscetur.
40
Bactros, Scythiae, fines Hyrcanos adluit.
Brictates, ex Thymaro monte. Arino miscetur.
Caystros, per Hypaepam decurrit, proximus paludi Asiae.
Camicos, Siciliae, ex quo urbs Camicos. Diuidit Agragantinos.
45
Cocytos, Inferorum, ex quo Styx palus.
Crinisos, Siciliae, ciuitatis Atilae.
Calor, Beneuenti, oppido iunctus.
Chrysas, Syracusis, ex monte Heraeo.
Cydnos, per mediam urbem Tarson Ciliciae decurrit.
50
Cirta, Massiliensium, secundum Agatham urbem.
Casilinum, Campaniae, a quo oppidum.
Crustumium, a quo oppidum, in Adriaticum mare decurrit.
Cephisos, ex Lilaea urbe Phocidos descendit et circa Boeotiam flectitur.
Cinybs, Africae, in quo plurima genera gemmarum inueniuntur et camelis deportantur in oppidum Thybrestrum.
55
Crathis, confinis Sybari, capillos facit aurei coloris.
Clitumnus, Umbriae, ubi Iuppiter eodem nomine est.
Danuuius, qui et Hister, ⟨Scythiae,⟩ in Pontum decurrit per septem ostia.
Drinus, e palude Lychniti, adluens Scodram, oppidum Illyricorum.
Enipeus, e monte Othry, Thessaliae.
60
Euenus, qui et Lycormas, per quem Nessus Centaurus Deianiram Herculis traiecit.
Eridanus, Galliae Cisalpinae, qui et Padus; ubi Heliades mutantur in populos.
65
[Esia gallie. in sequanam fluit.]
Faneus et qui Siris, Beneuenti.
Fabaris, Sabinorum; is Farfar corrupte dicitur.
Ganges, in Oriente, Indiam cingens, latissimus, quem Alexander post Oceanum nauigare timuit; qui solus aduersum orientem fluit.
70
Gallus, in Phrygia, unde qui bibit insanit more fanatico.
Gela, Siciliae, a quo oppidum.
Genusus, Dyrrachium ab Apollonia diuidit; decurrit ex Epiro.
Hebrus, Thraciae, proximus oppido Aeno.
Hermus, Lydiae, Pactolo confunditur.
75
Hiberus, Hispaniae, a quo Hiberia.
Hydaspes, Indiae uel Mediae, defluit Indo ex Caucaso.
Hypanis, Scythiae, qui ut ait Gallus "uno tellures diuidit amne duas". Asiam enim ab Europa separat.
Halys, Lydiae; Croesos transiit.
Helorus, Syracusarum, a quo ciuitas.
80
Himella, Sabinorum, prope Casperiam urbem.
Herbesos, qui et endrius oppido alurina decurrit per fines Helori.
Himera, oppido Thermitanorum, dedit nomen Himerae. Hoc flumen in duas partes findi ait Stesichorus, unam in Tyrrhenum mare, aliam in Libycum decurrere.
Hypsa, secundum irecon urbem Sicaniae decurrit, gratam Herculi.
85
Hipparis, quem et Hiccarin uocant, ex quo Camerinis aqua inducta est.
Hapsus a undeae finibus Apolloniae decurrens in sinum Ionium.
Indus, Indiam definit ab occasu, a quo India dicta; hic ⟨de Caucaso⟩ descendentem Hydaspem recipit.
Isara, Galliae, currit in Rhodanum.
90
Isamnus, Dyrrachi, ab Isamno castello dictus.
Ilerda, Hispaniae, a quo Ilerda.
Lyncestius, Thraciae, cuius aquam bibentes ebrii fiunt.
95
Lethe, Inferorum, quod obliuii sit causa.
Liris, non longe a Marsis Uestinisque, cuius in ripa nymphae Maricae Minturnensis templum est.
Lycus, Asiae, unde lycis.
[Liger. Gallie. Diuidens aquitanos et celtas in occeanum brittannicum euoluitur.]
Lycastus, coae, a quo Lyca ⟨stum⟩ ciuitas.
100
Lethaeus, insulae Cretae, ita dictus, quod Harmonia Ueneris filia Cadmon ⟨…⟩ oblita dicitur.
Mincius, Galliae Cisalpinae, proximus Mantuanis; agitur ex Benaco.
[Mosella belgicae. Defluit in renum.]
Maeandros, Cariae. [gentis Asiae.] Hic tam flexuosus est, ut in sese recurrat.
Minion, Etruriae, a Minone.
105
Metaurus, Umbriae, in sinum Adriaticum decurrens.
Macra, Liguriae, secundum Lunam urbem.
Mathis, Dyrrachi, non longe a Lisso.
Marsyas, Phrygiae, urbis Celaenae.
Melas, Thessaliae, in Apidanum fluens.
110
Nilus, Aegypti, ex Aethiopia decurrens.
Nar, Sabinorum, ex Appennino in Tiberim decurrit; per Narniam fluit.
Numicus, in agro Laurenti.
Niphates, Armeniae, ex monte Niphate.
Oaxes, Cretae, a quo et ciuitas Oaxus. Uarro hoc docet: " ⟨Et⟩ geminis cupiens tellurem Oeaxida palmis".
115
Orethus, Panhormi, Siciliae.
Orontes, Syriae, e monte Casio.
Padus, Galliae Cisalpinae, qui et Eridanus.
Peneos, Thessaliae, ubi siluae quas Tempe uocant; hunc Bebryces possederunt.
120
Phasis, in Colchide, qui de monte Amaranto fluit.
Pantagyas, Siciliae, ita dictus, quod sonitus eius decurrentis per totam insulam auditus est usque eo donec Ceres filiam quaerens conprimeret eum.
Pitonius, qui per medium lacum Fucinum Marsorum ita decurrit, ut aqua eius non misceatur stagno.
Pactolus, Lydiae, qui decurrens aurum trahit.
Phacelinus, Siciliae, iuxta Peloridem, confinis templo Dianae.
125
Pisaurus, a quo ciuitas Pisauria; decurrit in Adriaticum mare.
Phoenix, Thessaliae, in Apidanum fluit.
Pachynos, Siciliae, ubi Sextus Pompeius iuuenis interfectus est.
Rhenus, Germaniae, medos a Germanis segregans.
Rubicon, Galliae, iuxta Ariminum, olim Gallos diuidens.
130
Rutuba, ex Appennino in Thybrin fluit.
Strymon, Thraciae, plurimo gelu strictus.
[Sequana gallie. luteciam parisiorum circumfluit uel insula ⟨m⟩ facit.]
Sperchios, Thessaliae, in Maliacum mare decurrens usque ad oram Locridis.
135
Selinus, Megareorum, a quo ciuitas Selinus dicta quod apium ibi plurimum nascitur.
Sagaris, Phrygiae, ad castellum Berecynthium.
Sebethos, Neapoli, in Campania.
Sarnus, Nuceriae, ex Sarone fluuio hadriae, per Campaniam decurrens.
Symaethos, Siciliae, uicinus Palicis.
140
Siler, in Lucania, oppido Alburno.
Sicoris, Hispaniae, iuxta Ilerdam.
Tigris, Parthiae, qui sub terra means Rubro mari miscetur.
Tauromenius, inter Syracusas et Messanam, a quo oppidum Tauromenium, quod oppidum Ευσεβων χωρα dicitur.
145
[Turia hispaniae. quod ualentiam paruo interuallo praeterfluit.]
Thybris, idem Tiberis, idem Albula, qui ex radicibus montis Appennini ex Etruria Romam decurrit, quondam Tuscos diuidens.
Tanais, Scythiae, Asiam ab Europa diuidit.
Thermodoon, Colchos et Amazonas diuidit.
Thapsus, Africae, iuxta Rusiccade.
Triocala, qui et Assorus, iuxta Alabon Megarensium.
Taygeta, Laconices, ubi filios suos moris habent durare frigore aquae.
155
Titaressos, Thessaliae, qui et Horcus, in Peneum decidit, nec ei miscetur, sed super eum funditur; quem Stygia palude crescere quidam adfirmant.
Uulturnus, Campaniae, a quo oppidum iuxta Puteolos Uulturnum.
Uirbius Laconices, ubi Hippolytum Aesculapius arte medicinae reddidit uitae, unde et Uirbius dictus.
Ufens, Tarracinae proximus.
Uarus, hic nunc Galliam ab Italia diuidit, antea Rubicon.
160
Ululeus, Dyrrachii, unde aqua his ducta.
Xanthus, Troiae, Ilio proximus.
Xanthus, Lyciae, unde et ciuitas.
2·2
Acidalia, in Orchomeno.
4·2
Clanius, Acerrae, in Campania, qui cum creuerit pestem terrae meditatur.
6·2
Clitor, Arcadiae, qui potus uinum in odium adducit.
10·2
Gargaphie, Boeotiae, ubi Actaeon laceratur.
11·2
Hippocrene, Boeotiae. [in Arcadia.]
12·2
Inessa, Rhodi, a quo Siciliae ciuitas Inessa.
14·2
Liriope, ubi Narcissus se conspexit.
15·2
Menais, Leontinorum per quem timent iurare ciues eius loci.
16·2
Spandaeus, in insula Coa, Asiae.
17·2
Salmacis, Cariae, ex quo qui bibit mollescit, id est obscenus fit.
18·2
Timauus, Aquileiae, Galliae.
1·3
Auernus, ⟨Campaniae,⟩ inmensae altitudinis, cuius ima pars deprehendi non potest.
2·3
Acheros, qua ad Inferos creditur iri.
4·3
Ampsanctus, Lucaniae, cuius halitus uolucres necat.
5·3
Cyane, Syracusis, per quem Anapus transit.
6·3
Cocytos, Inferorum, prope Styga paludem.
10·3
Hammonis, Africae, qui ortu solis et occasu incandescit, reliquo tempore gelidus est.
11·3
In Athamania lacus, luna tenuata, ligna adcendit.
12·3
⟨In Aethiopia lacus est,⟩ ex quo qui bibit, aut in insaniam uertitur, aut in soporem.
13·3
Larius, Galliae Cisalpinae.
16·3
Mareotis, Aegypti, unde uites Mareoticae.
17·3
Triuiae lacus, Ariciae.
18·3
Uelinus, inter Nar et Auentem.
19·3
[Uenacus, Galliae, unde Mincius fluit.]
1·4
Angitiae uel Anguitiae ⟨…⟩ Lucaniae.
4·4
Idalium, in insula Cypro.
5·4
Molorchos, in Nemea, a Molorcho hospite Herculis.
7·4
Thymbra, Phrygiae, ab herbae nomine quae Latine cunela dicitur.
2·5
Asia, Asiae, cui Caystros prope est.
3·5
Camerina nunc, ante Hyperie dicta, Syracusis.
4·5
Lerna, Arcadiae unde Hydra centum capitum, quam Hercules occidit.
6·5
Pomptinae, Terracinae, ⟨a⟩ Foro Appi.
7·5
Padusa, Galliae, a Pado dicta.
8·5
Styx, Inferorum, a Styge Oceani filia.
9·4
Satura, inter Antium et Cerceos, eadem Stura.
11·4
Salpina, in Hadriatico.
12·4
Triton, ⟨Africae; alius in Pallene⟩ Thraciae, in quo qui se nouies merserit in auem conuertitur.
1·6
Aracynthus, in Attica, quidam in Acarnania dicunt.
2·6
Arius ⟨ius⟩ , in insula Chio, unde uinum Ariusium.
3·6
Atlas, in ultima Africa, cingens Mauritaniam.
4·6
Ascraeus, unde uicus, in Boeotia, unde Hesiodus.
5·6
Auentinus, Romae, unus ex septem montibus.
7·6
Alpes, Galliam Togatam a Comata diuidunt.
8·6
Aethna, Siciliae, flammam emittens.
9·5
Agragas, Siciliae, iuxta Gelam.
11·5
Appenninus, Italiae, usque ad Anconem porrectus.
13·5
Arentinus, in quo ciuitas Praeneste.
15·4
Aganippe, Boeotiae, ante Enippe dictus.
16·4
Berecynthus, Phrygiae.
17·4
Bebius, Campaniae, flammam emittens.
21·2
Caucasus, Indiae, Parthis et Hyrcanis iunctus.
22·2
Cytorus, in Ponto, Paphlagoniae, buxo potens.
23·2
Caelius, Romae, unus e septem montibus.
25·2
Clarius, Colophoniae, a quo Apollo Clarius.
26·2
Cyllenius, Arcadiae, unde Mercurius.
31·2
Calpe, Siciliae, freto imminet.
33·2
Calpe, Hispaniae ⟨, freto inminet⟩ .
34·2
Corycos, Ciliciae, ubi optimum crocum nascitur.
35·2
Castalia, in Delphis.
37·2
Dodona, Chaoniae, Epiri.
40·2
Erymanthus, Arcadiae.
41·2
Esquilinus, Romae, unus e septem montibus.
42·2
Epidamnus, Dyrrachii.
43·2
Gargarus, in Phrygia, Idae montis cacumen.
45·2
Helicon, Aoniae Boeotiaeue, Musis sacer.
46·2
Hyperborei, Thraciae, ultra plagam aquiloniam.
48·2
Haemimedymnus, Hiberiae Ponticae.
49·2
Ismarus, Thraciae, insignis oleo et uino.
50·2
Ida, in Troade; alius in Creta.
51·2
Lycaeus, Arcadiae, ubi Pan praecipue colitur.
53·2
Maenalus, Arcadiae, in Tegeaea.
54·2
Massicus, Campaniae, in Falerno.
55·2
Marpessos, in insula Paro.
57·2
Maxteria. Iuxta oppidum auronae. Hispaniae.
58·2
Maesulus, qui et Uesulus, in Campania.
59·2
Niphates, Armeniae. [in Perside.]
60·2
Neritos, Ithacae, a quo et portus.
63·2
Olympus, Macedoniae, altissimus qui altitudine sua super pluuias et nubes excedit.
66·2
Oetaeus, Thessaliae, ubi Hercules conbustus est.
67·2
Oeniphile, Dyrrachii.
68·2
Parnasos, Phocidis, duobus uerticibus surgens.
70·2
Parthenius, Arcadiae.
71·2
Phanaeus, Chii, uino insignis.
72·2
Palatinus, Romae, unus e septem montibus.
73·2
Pelios, Thessaliae, in quo Lapithae morati.
74·2
Pangaeus, Thraciae. [in Thessalia.]
75·2
Pholoe, Thraciae, ubi Centauri nati.
76·2
Pyrenaeus, Galliam ab Hispania diuidit.
78·2
Petra, Dyrrachi. castra Pompei Magni.
79·2
Quirinus, Romae, unus e septem montibus.
83·2
Saturnius, Romae, qui et Capitolinus, idem et Tarpeius.
84·2
Soractis, Faliscorum.
88·2
Tarpeius, Romae, unus e septem montibus.
90·2
Tmolus, Lydiae, uino insignis.
91·2
Taburnus, Samnitium, oliuifer.
94·2
Tomarus, Macedoniae, proximus Apolloniae, in conspectu Dyrrachi.
95·2
Uelinus, Romae, unus e septem montibus.
1·7
Agathyrsi, Scythiae, partis Europae.
2·7
Acarnanii, Epirotae, Europae.
3·7
Apuli, Italici ⟨, Europae⟩ .
5·7
Aethiopes, Indi, Asiae.
6·7
Aegyptii, partis Asiae.
7·7
Barcaei, Mauri, Libyae.
8·7
Chalybes, in Ponto. [Europae.]
9·6
Cicones, Thraciae ⟨, Europae⟩ .
10·6
Dryopes, Phocenses, Europae.
11·6
Dahae, Scythiae, Europae.
12·6
Gaetuli, Afri, Libyae.
14·5
Getae, Thraces, Europae.
15·5
Geloni, Thraciae, picti corporis parte.
16·5
Garamantes, Mauri, Libyae.
20·3
Ityraei, Syri, usu sagittae periti.
22·3
Lydi, partis Asiae. [in Aegypto.]
23·3
Lapithae, Thessali, Europae.
25·3
Leleges, Carii, Europae.
26·3
Lucani, Italici, Europae.
27·3
Massylii, Afri ⟨, Libyae⟩ .
28·3
⟨Maurusii,⟩ Mauri, Libyae, proximi ⟨Oceano⟩ .
30·3
Marsi, Italici, Europae.
31·3
Medi, Parthiae proximi.
32·3
Morini, Oceano iuncti, Europae.
33·3
Numidae, Mauri, Libyae.
34·3
Osci Samnites, Italici, Europae.
35·3
Parrhasii, Arcades, Europae.
36·3
Pannonii, Illyrici, Europae.
37·3
Phillyridae, Europae. [in Uenetia.]
38·3
Rutuli idem Dauni, Italici, Europae.
39·3
Seres, Asiae, sub Oriente.
42·3
Teutones, Galli, Europae.
43·3
Tusci, Italici, Europae.
44·3
Thraces, [Thessali,] Europae.
45·3
Thessali, Macedones, Europae.
46·3
Uulsci, Italici, Europae.