1.1
quod fuit ab initio quod audiuimus quod uidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptauerunt de uerbo uitae
1.2
et uita manifestata est et uidimus et testamur et adnuntiamus uobis uitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis
1.3
quod uidimus et audiuimus adnuntiamus et uobis ut et uos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo
1.4
et haec scribimus uobis ut gaudium nostrum sit plenum
1.5
et haec est adnuntiatio quam audiuimus ab eo et adnuntiamus uobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
1.6
si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus ueritatem
1.7
si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad inuicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato
1.8
si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et ueritas in nobis non est
1.9
si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
1.10
si dixerimus quoniam non peccauimus mendacem facimus eum et uerbum eius non est in nobis
2.1
filioli mei haec scribo uobis ut non peccetis sed et si quis peccauerit aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum
2.2
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi
2.3
et in hoc scimus quoniam cognouimus eum si mandata eius obseruemus
2.4
qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc ueritas non est
2.5
qui autem seruat uerbum eius uere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus
2.6
qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulauit et ipse ambulare
2.7
carissimi non mandatum nouum scribo uobis sed mandatum uetus quod habuistis ab initio mandatum uetus est uerbum quod audistis
2.8
iterum mandatum nouum scribo uobis quod est uerum et in ipso et in uobis quoniam tenebrae transeunt et lumen uerum iam lucet
2.9
qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc
2.10
qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est
2.11
qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecauerunt oculos eius
2.12
scribo uobis filioli quoniam remittuntur uobis peccata propter nomen eius
2.13
scribo uobis patres quoniam cognouistis eum qui ab initio est scribo uobis adulescentes quoniam uicistis malignum
2.14
scripsi uobis infantes quoniam cognouistis Patrem scripsi uobis patres quia cognouistis eum qui ab initio scripsi uobis adulescentes quia fortes estis et uerbum Dei in uobis manet et uicistis malignum
2.15
nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo
2.16
quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia uitae quae non est ex Patre sed ex mundo est
2.17
et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit uoluntatem Dei manet in aeternum
2.18
filioli nouissima hora est et sicut audistis quia antichristus uenit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam nouissima hora est
2.19
ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis
2.20
sed uos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia
2.21
non scripsi uobis quasi ignorantibus ueritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex ueritate non est
2.22
quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium
2.23
omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet
2.24
uos quod audistis ab initio in uobis permaneat si in uobis permanserit quod ab initio audistis et uos in Filio et Patre manebitis
2.25
et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis uitam aeternam
2.26
haec scripsi uobis de eis qui seducunt uos
2.27
et uos unctionem quam accepistis ab eo manet in uobis et non necesse habetis ut aliquis doceat uos sed sicut unctio eius docet uos de omnibus et uerum est et non est mendacium et sicut docuit uos manete in eo
2.28
et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in aduentu eius
2.29
si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est
3.1
uidete qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non nouit nos quia non nouit eum
3.2
carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est
3.3
et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est
3.4
omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas
3.5
et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est
3.6
omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non uidit eum nec cognouit eum
3.7
filioli nemo uos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est
3.8
qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissoluat opera diaboli
3.9
omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est
3.10
in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum
3.11
quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum
3.12
non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta
3.13
nolite mirari fratres si odit uos mundus
3.14
nos scimus quoniam translati sumus de morte in uitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte
3.15
omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet uitam aeternam in se manentem
3.16
in hoc cognouimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere
3.17
qui habuerit substantiam mundi et uiderit fratrem suum necesse habere et clauserit uiscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo
3.18
filioli non diligamus uerbo nec lingua sed opere et ueritate
3.19
in hoc cognoscimus quoniam ex ueritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra
3.20
quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et nouit omnia
3.21
carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum
3.22
et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus
3.23
et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
3.24
et qui seruat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit
4.1
carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum
4.2
in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne uenisse ex Deo est
4.3
et omnis spiritus qui soluit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam uenit et nunc iam in mundo est
4.4
uos ex Deo estis filioli et uicistis eos quoniam maior est qui in uobis est quam qui in mundo
4.5
ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit
4.6
nos ex Deo sumus qui nouit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum ueritatis et spiritum erroris
4.7
carissimi diligamus inuicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum
4.8
qui non diligit non nouit Deum quoniam Deus caritas est
4.9
in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut uiuamus per eum
4.10
in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris
4.11
carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere
4.12
Deum nemo uidit umquam si diligamus inuicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est
4.13
in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis
4.14
et nos uidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium saluatorem mundi
4.15
quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo
4.16
et nos cognouimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo
4.17
in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo
4.18
timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate
4.19
nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos
4.20
si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem uidit Deum quem non uidit quomodo potest diligere
4.21
et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum
5.1
omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo
5.2
in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus
5.3
haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius grauia non sunt
5.4
quoniam omne quod natum est ex Deo uincit mundum et haec est uictoria quae uincit mundum fides nostra
5.5
quis est qui uincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei
5.6
hic est qui uenit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est ueritas
5.7
quia tres sunt qui testimonium dant
5.8
Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt
5.9
si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo
5.10
qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo
5.11
et hoc est testimonium quoniam uitam aeternam dedit nobis Deus et haec uita in Filio eius est
5.12
qui habet Filium habet uitam qui non habet Filium Dei uitam non habet
5.13
haec scripsi uobis ut sciatis quoniam uitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei
5.14
et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum uoluntatem eius audit nos
5.15
et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulauimus ab eo
5.16
qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei uitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget
5.17
omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem
5.18
scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conseruat eum et malignus non tangit eum
5.19
scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est
5.20
et scimus quoniam Filius Dei uenit et dedit nobis sensum ut cognoscamus uerum Deum et simus in uero Filio eius hic est uerus Deus et uita aeterna
5.21
filioli custodite uos a simulacris