1.1
fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae et pacem bonam
1.2
benefaciat uobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob seruorum suorum fidelium
1.3
et det uobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius uoluntatem corde magno et animo uolente
1.4
adaperiat cor uestrum in lege sua et in praeceptis eius et faciat pacem
1.5
exaudiat orationes uestras et reconcilietur uobis nec uos deserat in tempore malo
1.6
et nunc hic sumus orantes pro uobis
1.7
regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei scripsimus uobis in tribulatione et impetu qui superuenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
1.8
portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et orauimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes
1.9
et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu
1.10
anno centesimo octogesimo octauo populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem
1.11
de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui aduersus talem regem dimicauimus
1.12
ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnauerunt contra nos
1.13
nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneae consilio deceptus sacerdotis Naneae
1.14
ut enim cum ea habitaturus uenit ad locum Antiochus et amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine
1.15
cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum
1.16
cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diuiserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt
1.17
per omnia benedictus Deus qui tradidit impios
1.18
facturi igitur quinta et uicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare uobis ut uos quoque agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia
1.19
nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in ualle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus
1.20
cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narrauerunt nobis non inuenerunt ignem sed aquam crassam
1.21
et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae inposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quae erant superposita
1.22
utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur
1.23
orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus
1.24
et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus
1.25
solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos
1.26
accipe sacrificium pro uniuerso populo tuo Israhel et custodi partem tuam et sanctifica
1.27
congrega dispersionem nostram libera eos qui seruiunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster
1.28
adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia
1.29
constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses
1.30
sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium
1.31
cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi
1.32
quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est
1.33
ut uero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificauerunt sacrificia
1.34
considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum
1.35
et si quibus donauerat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat
1.36
appellauit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio uocatur autem apud plures Nephi
2.1
inuenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandauit transmigratis
2.2
et dedit illis legem ne obliuiscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus uidentes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum
2.3
et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amouerent a corde suo
2.4
erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta diuino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et uidit Dei hereditatem
2.5
et ueniens ibi Hieremias inuenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit
2.6
et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt inuenire
2.7
ut autem cognouit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat
2.8
et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec
2.9
et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi
2.10
sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum
2.11
et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est
2.12
similiter et Salomon octo diebus celebrauit dedicationem
2.13
inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregauit de regibus libros et prophetarum et Dauid et epistulas regum et de donariis
2.14
similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis acciderat congregauit omnia et sunt apud nos
2.15
si ergo desiderastis haec mittite qui perferant uobis
2.16
acturi itaque purificationem scripsimus uobis bene igitur facietis si egeritis hos dies
2.17
Deus autem qui liberauit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem
2.18
sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum
2.19
eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgauit
2.20
de Iuda uero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione
2.21
sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem
2.22
et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut uniuersam regionem cum pauci essent uindicarent et barbaram multitudinem fugarent
2.23
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et ciuitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis
2.24
itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptauimus nos uno uolumine breuiare
2.25
considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem uolentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum
2.26
curauimus uolentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis uero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur
2.27
et nobis quidem ipsis qui opus hoc breuiandi causa suscepimus non facilem laborem immo uero negotium plenum uigiliarum et sudoris adsumpsimus
2.28
sicut hii qui praeparant conuiuium et quaerunt aliorum uoluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus
2.29
ueritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam breuitati studentes
2.30
sicut enim nouae domus architecto de uniuersa structura curandum est ei uero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis
2.31
etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori
2.32
breuitatem uero dictionis sectari et exsecutiones rerum uitare breuitati concedendum est
2.33
hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi
3.1
igitur cum sancta ciuitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et animos odio habentes mala
3.2
fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent
3.3
ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes
3.4
Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in ciuitate moliri
3.5
sed cum uincere Onian non posset uenit ad Apollonium Tharseae filium qui illo tempore erat dux Coelesyriae et Foenicis
3.6
et nuntiauit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere uniuersa
3.7
cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quae delatae erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia eius misit cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret
3.8
statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Coelesyriam et Foenicen ciuitates esset peragraturus re autem uera regis propositum perfecturus
3.9
sed cum uenisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in ciuitate esset exceptus narrauit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si uere haec ita essent
3.10
tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et uictualia uiduarum ac pupillorum
3.11
quaedam uero esse Hircani Tobiae uiri ualde eminentis in his quae detulerat impius Simon uniuersa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta
3.12
decipi uero eos qui credidissent loco et templo quod per uniuersum mundum honoratur pro sui ueneratione et sanctitate inpossibile omnino esse
3.13
at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regiae deferenda
3.14
constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica uero per uniuersam ciuitatem erat trepidatio
3.15
sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactauerunt se et inuocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salua custodiret
3.16
iam uero qui uideret summi sacerdotis uultum mente uulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem
3.17
circumfusa enim erat uiro maestitia quaedam et horror corporis per quae manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur
3.18
alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset uenturus
3.19
accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et uirgines quae conclusae erant procurrebant ad Onian aliae autem ad muros quaedam uero per fenestras aspiciebant
3.20
uniuersae autem protendentes manus in caelum deprecabantur
3.21
erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti expectatio
3.22
et hii quidem inuocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conseruarentur
3.23
Heliodorus autem quod decreuerat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens
3.24
sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis euidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei uirtute in dissolutionem et formidinem conuerterentur
3.25
apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat uidebatur arma habere aurea
3.26
alii etiam apparuerunt duo iuuenes uirtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis uerberantes
3.27
subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum eiecerunt
3.28
et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei uirtute
3.29
et ille quidem per diuinam uirtutem iacebat mutus
3.30
hii autem Dominum benedicebant quia magnificauit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est
3.31
tunc uero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut inuocaret Altissimum et uitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus
3.32
considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute uiri hostiam salutarem
3.33
cumque summus sacerdos exoraret idem iuuenes eisdem uestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus uitam donauit
3.34
tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non conparuerunt
3.35
Heliodorus autem hostia Deo oblata et uotis magnis promisit ei qui uiuere illi concessit et Oniae gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem
3.36
testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis uiderat opera magni Dei
3.37
cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait
3.38
si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen euaserit eo quod in loco uere sit Dei quaedam uirtus
3.39
nam ipse qui habet in caelis habitationem uisitator et adiutor est loci illius et uenientes ad malefaciendum percutit ac perdit
3.40
igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet
4.1
Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec et ipse fuisset incentor malorum
4.2
prouisoremque ciuitatis ac defensorem gentis suae et aemulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere
4.3
sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent
4.4
considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire utpote ducem Coelesyriae et Foenicis ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit
4.5
non ut ciuium accusator sed communem utilitatem apud semet ipsum uniuersae multitudinis considerans
4.6
uidebat enim sine regali prouidentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua
4.7
sed post Seleuci uitae excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium
4.8
adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta
4.9
super haec promittebat et alia centum quinquaginta si potestati eius concederetur gymnasium et ephoebian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere
4.10
quod cum rex agnouisset et obtinuisset principatum statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit
4.11
et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam ciuium iura destituens praua instituta sancibat
4.12
etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque ephoeborum in lupanaribus ponere
4.13
erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conuersationis propter impii et non sacerdotis Iasonis nefarium et inauditum scelus
4.14
ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestrae et praebitionis eius iniustae et in exercitiis disci
4.15
et patrios quidem honores nihil habentes graecas glorias optimas arbitrabantur
4.16
quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta aemulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et peremptores habuerant
4.17
in leges enim diuinas impie agere inpune non cedit sed haec sequens tempus declarauit
4.18
cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex praesens esset
4.19
misit Iason facinorosus ab Hierosolymis uiros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulauerunt hii qui adportauerant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari
4.20
sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter praesentes autem datae sunt in fabricam nauium triremis
4.21
misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognouisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde uenit Ioppen et inde Hierosolymam
4.22
et magnifice ab Iasone et ciuitate susceptus cum facularum luminibus et laudibus ingressus est et inde Foenicen exercitum conuertit
4.23
et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum
4.24
at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis eius in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem talenta argenti trecenta
4.25
acceptisque a rege mandatis uenit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos uero crudelis tyranni et ferae beluae iram gerens
4.26
et Iason quidem qui proprium fratrem captiuauerat ipse deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem
4.27
Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis uero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat praepositus
4.28
nam ad hunc exactio uectigalium pertinebat quam ob causam utrique ad regem uocati
4.29
Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem praelatus est Cypris
4.30
et cum haec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem mouere eo quod Antiochidi concubinae regis dono essent dati
4.31
festinanter itaque rex uenit sedare illos relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico
4.32
ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quaedam uasa templo furatus donauit Andronico et alia uendiderat Tyro et per uicinas ciuitates
4.33
quod cum certissime cognouisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Dafnen
4.34
unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum uenisset ad Onian et datis dextris cum iureiurando quamuis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non ueritus iustitiam
4.35
ob quam causam non solum Iudaei sed et aliae quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti uiri iniusta
4.36
sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud Antiochiam simul et Graeci conquerentes de iniqua nece Oniae
4.37
contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam
4.38
accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per totam ciuitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat sacrilegum uita priuari Domino illi dignam poenam tribuente
4.39
multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et diuulgata fama congregata est multitudo aduersus Lysimachum multo iam auro exportato
4.40
turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit duce quodam Tyranno aetate pariter et dementia prouecto
4.41
sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes ualidos arripere quidam uero cinerem in Lysimachum iacere
4.42
et multi quidem uulnerati quidam autem et prostrati omnes uero in fugam uersi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt
4.43
de his ergo coepit iudicium aduersus Menelaum agitari
4.44
et cum uenisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi uiri tres a senioribus
4.45
et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi
4.46
itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit
4.47
et Menelaum quidem uniuersae malitiae reum criminibus absoluit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes iudicarentur morte damnauit
4.48
cito ergo iniustam poenam dederunt qui pro ciuitate et populo et sacris uasis causam prosecuti sunt
4.49
quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt
4.50
Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant auaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias ciuium
5.1
eodem tempore Antiochus secundam profectionem parauit in Aegyptum
5.2
contigit autem per uniuersam Hierosolymorum ciuitatem uideri diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas
5.3
et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum
5.4
quapropter omnes rogabant in bonum monstra conuerti
5.5
sed cum falsus rumor exisset tamquam uita excessisset Antiochus adsumptis Iason non minus mille uiris repente adgressus est ciuitatem et ciuibus ad murum conuolantibus ad ultimum adprehensa ciuitate Menelaus fugit in arcem
5.6
Iason uero non parcebat in caede ciuibus suis nec cogitabat prosperitatem aduersus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non ciuium se tropea capturum
5.7
et principatum quidem non obtinuit finem uero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten
5.8
ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de ciuitate in ciuitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriae et ciuium hostis in Aegyptum extrusus est
5.9
et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus
5.10
et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulchro participans
5.11
his ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Iudaeos et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis ciuitatem quidem armis cepit
5.12
iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes trucidare
5.13
fiebant ergo caedes iuuenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia uirginumque et paruulorum neces
5.14
erant autem toto triduo octoginta milia interfecti quadraginta milia uincti
5.15
sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum uniuersa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patriae fuit proditor
5.16
et scelestis manibus sumens sancta uasa quae ab aliis regibus et ciuitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat
5.17
ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium ciuitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio
5.18
alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse inuolutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium etiam hic statim adueniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia
5.19
uerum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit
5.20
ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur
5.21
igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis uelociter Antiochiam regressus est existimans se prae superbia terram ad nauigandum pelagus uero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem
5.22
reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est
5.23
in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui grauius quam ceteri inminebant ciuibus
5.24
cumque adpositus esset contra Iudaeos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu uiginti et duobus milibus praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere mulieres ac iuuenes uendere
5.25
qui cum uenisset Hierosolymam pacem simulans quieuit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Iudaeis arma capere suis praecepit
5.26
omnesque qui ad spectaculum processerant trucidauit et ciuitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit
5.27
Iudas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras uitam in montibus cum suis agebat et faeni cibo uescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis
6.1
sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Iudaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus
6.2
contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Iouis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Iouis Hospitalis
6.3
pessima autem uniuersis et grauis malorum erat incursio
6.4
nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quae non licebat
6.5
altare etiam plenum erat inlicitis quae legibus prohibebantur
6.6
neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii seruabantur nec simpliciter se quisquam Iudaeum esse confitebatur
6.7
ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circumire
6.8
decretum autem exiit in proximas gentilium ciuitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi aduersus Iudaeos agerent ut sacrificarent
6.9
eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo uidere miseriam
6.10
duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per ciuitatem circumduxissent per muros praecipitauerunt
6.11
alii uero ad proximas coeuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod uerebantur propter religionem et obseruantiam manu sibimet auxilium ferre
6.12
obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter aduersos casus sed reputent ea quae acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri
6.13
etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium
6.14
non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies uenerit in plenitudine peccatorum puniat
6.15
ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem deuolutis ita demum in nos uindicet
6.16
propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amouet corripiens uero in aduersis populum suum non derelinquit
6.17
sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem ueniendum est ad narrationem
6.18
igitur Eleazarus de primoribus scribarum uir aetate prouectus et uultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare
6.19
at ille gloriosam mortem magis quam odibilem uitam amplectens uoluntarie praeibat ad supplicium
6.20
intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinauit non admittere inlicita propter uitae amorem
6.21
hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam uiri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus uesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperauerat de sacrificii carnibus
6.22
ut hoc facto a morte liberaretur et propter ueterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem
6.23
at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae conuersationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se uelle in infernum
6.24
non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad uitam alienigenarum
6.25
et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis uitae tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram
6.26
nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque uiuens neque defunctus effugiam
6.27
quam ob rem fortiter uitam excedendo senectute quidem dignus apparebo
6.28
adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro grauissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur
6.29
hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram uersi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur
6.30
sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam uero propter timorem tuum libenter haec patior
6.31
et iste quidem hoc modo uita decessit non solum iuuenibus sed et uniuersae genti memoriam mortis suae ad exemplum uirtutis et fortitudinis derelinquens
7.1
contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos
7.2
unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid quaeris et quid uis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias Dei leges praeuaricari
7.3
iratus itaque rex iussit sartagines et ollas aeneas succendi quibus statim succensis
7.4
iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes praecidi ceteris eius fratribus et matre inspicientibus
7.5
et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoueri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre inuicem se hortabantur mori fortiter
7.6
dicentes Dominus Deus aspiciat ueritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declarauit Moses et in seruis suis consolabitur
7.7
mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad inludendum et cute capitis eius cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur
7.8
at ille respondens patria uoce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit
7.9
et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime in praesenti uita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae uitae resurrectione suscitabit
7.10
post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit
7.11
et cum fiducia ait e caelo ista possideo sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero
7.12
ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis animum quod tamquam nihili duceret cruciatus
7.13
et hoc ita defuncto quartum similiter uexabant torquentes
7.14
et cum iam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim resurrectio ad uitam non erit
7.15
et cum admouissent quintum uexabant eum at ille respiciens in eum
7.16
dixit potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod uis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum
7.17
patienter sustine et uidebis magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit
7.18
post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis
7.19
tu autem ne existimes tibi inpune futurum quod contra Deum pugnare temptaueris
7.20
supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat
7.21
singulos illorum hortabatur patria uoce fortiter repleta sapientia et femineae cogitationi masculinum animum inserens
7.22
dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donaui uobis et uitam et singulorum membra non ego ipsa conpegi
7.23
sed enim mundi creator qui formauit hominis natiuitatem quique omnium inuenit originem et spiritum uobis iterum cum misericordia reddet et uitam sicut nunc uosmet ipsos despicitis propter leges eius
7.24
Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis uoce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum uerbis hortabatur sed et iuramento adfirmabat diuitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias praebiturum
7.25
sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur uocauit rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem
7.26
cum autem multis eam uerbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo
7.27
itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria uoce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses portaui et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi
7.28
peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus
7.29
ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam
7.30
cum haec illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis non oboedio praecepto regis sed praecepto legis quae data est nobis per Mosen
7.31
tu uero qui inuentor omnis malitiae factus es in Hebraeos non effugies manum Dei
7.32
nos enim pro peccatis nostris haec patimur
7.33
et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur seruis suis
7.34
tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra extolli uanis spebus in seruos eius inflammatus
7.35
nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium effugisti
7.36
nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento aeternae uitae effecti sunt tu uero iudicio Dei iustas superbiae poenas solues
7.37
ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus inuocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri teque cum tormentis et uerberibus confiteri quod ipse est Deus solus
7.38
in me uero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quae super omne genus nostrum iuste superducta est
7.39
tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaeuiit indigne ferens derisum se
7.40
et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens
7.41
nouissime autem et mater consummata est
7.42
igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum
8.1
Iudas uero Macchabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et conuocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia uiros
8.2
et inuocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis
8.3
misereretur etiam exterminio ciuitatis quae esset ilico conplananda et uocem sanguinis ad se clamantis audiret
8.4
memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium paruulorum et blasphemias nomini suo inlatas et indignaretur super his
8.5
at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conuersa est
8.6
et superueniens castellis et ciuitatibus inprouisus succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat
8.7
maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et fama uirtutis eius ubique diffundebatur
8.8
uidens autem Philippus paulatim uirum ad profectum uenire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Coelesyriae et Foenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis
8.9
at ille uelociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus uiginti milibus ut uniuersum Iudaeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia uiro militari
8.10
constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum de captiuitate Iudaeorum suppleret
8.11
statimque ad maritimas misit ciuitates conuocans ad coemptionem iudaeorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad uindictam quae eum ab Omnipotente esset consecutura
8.12
Iudas autem ubi conperit indicauit his qui secum erant Iudaeis Nicanoris aduentum
8.13
ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam uertebantur
8.14
alii uero si quid eis supererat uendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus ueniret uendiderat
8.15
si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter inuocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos
8.16
conuocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique uenientium aduersum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent
8.17
ante oculos habentes contumeliam quae in locum sanctum ab his iniuste esset inlata itemque et ludibria habitae ciuitatis iniuriam adhuc etiam ueterum instituta conuulsa
8.18
nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest uenientes aduersus nos et uniuersum mundum uno nutu delere confidimus
8.19
admonuit autem eos et de auxiliis Dei quae facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut perierunt
8.20
et de proelio quod eis aduersus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem uentum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum uiginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt
8.21
his uerbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati
8.22
constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et quingentenis
8.23
ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore
8.24
et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super nouem milia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris uulneribus debilem factam fugere conpulerunt
8.25
pecuniis uero eorum qui ad emptionem ipsorum uenerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt
8.26
sed reuerterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseuerauerunt insequentes
8.27
arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberauit eos in isto die misericordiae initium stillans in eos
8.28
post sabbatum uero debilibus et orfanis et uiduis diuiserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere
8.29
his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem seruis suis reconciliaretur
8.30
et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super uiginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures praedas diuiserunt aequam portionem debilibus pupillis et uiduis sed et senioribus facientes
8.31
et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis residua uero spolia Hierosolymam detulerunt
8.32
et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt uirum scelestum qui in multis Iudaeos adflixerat
8.33
et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita
8.34
facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Iudaeorum uenditionem adduxerat
8.35
humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimauerat deposita ueste gloriae per mediterranea fugiens solus uenit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus
8.36
et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captiuitate Hierosolymorum praedicabat nunc protectorem Deum habere Iudaeos et ob ipsum inuulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas
9.1
eodem tempore Antiochus inhoneste reuertebatur de Perside
9.2
intrauerat enim ea quae dicitur Persipolis et temptauit expoliare templa et ciuitatem opprimere sed multitudine ad arma concurrente in fugam uersi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret
9.3
et cum uenisset circa Ecbatana recognouit quae erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt
9.4
elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugauerant posse in Iudaeos retorquere ideoque iussit agitari currum sine intermissione agens iter caelesti eum iudicio perurguente quod ita superbe locutus est uenturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Iudaeorum eam facturum
9.5
sed qui uniuersa conspicit Dominus Israhel percussit eum insanabili et inuisibili plaga ut enim finiuit hunc ipsum sermonem adprehendit eum dolor dirus uiscerum et amara internorum tormenta
9.6
et quidem satis iuste quippe qui multis et nouis cruciatibus aliorum torserat uiscera licet ille nullo modo a sua malitia cessaret
9.7
super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et graui corporis conlisione membra uexare
9.8
isque qui sibi uidebatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei uirtutem in semet ipso contestans
9.9
ita ut de corpore impii uermes scaturrirent ac uiuentes in doloribus carnes eius effluerent odore etiam illius et fetore exercitus grauaretur
9.10
et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur eum nemo poterat propter intolerantiam fetoris portare
9.11
hinc igitur coepit ex graui superbia deductus ad agnitionem sui uenire diuina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus
9.12
et cum nec ipse iam fetorem suum ferre posset ita ait iustum est subditum esse Deo et mortalem non paria Deo sentire
9.13
orabat autem haec scelestus Dominum a quo non esset misericordiam consecuturus
9.14
et ciuitatem ad quam festinans ueniebat ut eam ad solum deduceret et sepulchrum congestorum faceret nunc optat liberam reddere
9.15
et Iudaeos quos nec sepultura quidem se dignos habituros sed auibus ac feris diripiendos traditurum et cum paruulis exterminaturum dixerat aequales nunc Atheniensibus facturum pollicetur
9.16
templum etiam sanctum quod prius expoliauerat optimis donis ornaturum et sancta uasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis praestaturum
9.17
super haec et Iudaeum futurum et omnem locum terrae perambulaturum et praedicaturum Dei potestatem
9.18
sed non cessantibus doloribus superuenerat enim in eum iustum Dei iudicium desperans scripsit ad Iudaeos in modum deprecationis epistulam haec continentem
9.19
optimis ciuibus Iudaeis plurimam salutem et bene ualere et esse felices rex et princeps Antiochus
9.20
si bene ualetis et filii uestri et ex sententia uobis cuncta sunt maximas agimus gratias
9.21
et ego in infirmitate constitutus uestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate graui adprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere
9.22
non desperans memet ipsum sed spem multam habeo effugiendi infirmitatem
9.23
respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum
9.24
ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta non turbarentur
9.25
ad haec considerans de proximo potentes quosque et uicinos temporibus insidiantes et euentum expectantes designaui filium meum Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna multis uestrum commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt
9.26
orate itaque uos et peto memores beneficiorum publice et priuatim ut unusquisque conseruet fidem ad me et ad filium meum
9.27
confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem propositum meum communem uobis fore
9.28
igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractauerat peregre in montibus miserabili obitu uita functus est
9.29
transferebat autem corpus Philippus conlactaneus eius qui metuens filium Antiochi ad Ptolomeum Filometora in Aegyptum abiit
10.1
Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et ciuitatem recepit
10.2
aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est
10.3
et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt
10.4
quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur
10.5
qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri uicesima et quinta mensis qui fuit casleu
10.6
et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant
10.7
propter quod tyrsos et ramos uirides et palmas praeferebant ei qui prosperauit mundari locum suum
10.8
et decreuerunt communi praecepto et decreto uniuersae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos
10.9
et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis uitae excessus ita se habuit
10.10
nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breuiantes mala quae in bellis gesta sunt
10.11
hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem
10.12
nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis
10.13
sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset ueneno uitam finiuit
10.14
Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis aduenis frequenter Iudaeos debellabat
10.15
Iudaei uero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
10.16
hii uero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
10.17
multaque ui insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a uiginti milibus trucidauerunt
10.18
quidam autem cum confugissent in duas turres ualde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes
10.19
Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conuersus est
10.20
hii uero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere
10.21
cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusauit quod pecunia fratres uendidissent aduersariis eorum dimissis
10.22
hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupauit
10.23
armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam uiginti milia peremit
10.24
Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus conuocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano aduenit quasi armis Iudaeam capturus
10.25
Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
10.26
ad altaris crepidinem prouoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et aduersaretur sicut lex dicit
10.27
et ita post orationem sumptis armis longius de ciuitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
10.28
primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem uictoriae et prosperitatis sponsorem cum uirtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant
10.29
sed cum uehemens pugna esset apparuerunt aduersariis de caelo uiri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes
10.30
ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conseruabant in aduersarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant
10.31
interfecti sunt autem uiginti milia quingenti et equites sescenti
10.32
Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas
10.33
Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor
10.34
at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
10.35
sed cum dies quinta inlucesceret uiginti iuuenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam uiriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant
10.36
sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos uiuos concremare
10.37
per continuum autem biduum praesidio uastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt
10.38
quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et uictoriam illi dedit
11.1
sed paruo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus grauiter ferens de his quae acciderant
11.2
congregatis octoginta milibus et equitatu uniuerso ueniebat aduersus Iudaeos existimans se ciuitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum
11.3
templum uero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos uenale sacerdotium
11.4
nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat
11.5
ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco ab Hierosolyma interuallo quinque stadiorum illud praesidium expugnabat
11.6
ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognouerunt expugnari praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel
11.7
et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis
11.8
cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit praecedens eos eques in ueste candida armis aureis hastam uibrans
11.9
tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et conualuerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare
11.10
ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum
11.11
leonum autem impetu inruentes hostibus prostrauerunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos
11.12
uniuersos autem in fugam uerterunt plures uero ex eis uulnerati nudi euaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens euasit
11.13
et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens inuictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad eos
11.14
promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et regem conpulsurum amicum fieri
11.15
annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit
11.16
nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudaeorum salutem
11.17
Iohannes et Abessalom qui missi sunt a uobis tradentes scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur implerem
11.18
quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit
11.19
si igitur in negotiis fidem conseruaueritis etiam deinceps honorum uobis causa esse temptabo
11.20
de ceteris autem per singula uerbo mandaui et istis et his qui a me missi sunt conloqui uobiscum
11.21
bene ualete anno centesimo quadragesimo octauo dioscori die mensis uicesima et quarta
11.22
regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae fratri salutem
11.23
patre nostro inter deos translato nos uolentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam
11.24
audiuimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere uelle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua
11.25
uolentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicauimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem
11.26
bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra uoluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deseruiant
11.27
ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem
11.28
si ualetis sic estis ut uolumus sed et ipsi bene ualemus
11.29
adiit nos Menelaus dicens uelle uos descendere ad uestros qui sunt apud nos
11.30
his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis
11.31
ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt
11.32
misi autem et Menelaum qui uos adloquatur
11.33
ualete anno centesimo quadragesimo octauo xandici mensis quintadecima
11.34
miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem
11.35
de his quae Lysias cognatus regis concessit uobis et nos concessimus
11.36
de quibus autem iudicauit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter uos conferentes ut decernamus sicut congruit uobis nos enim Antiochiam accedimus
11.37
ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis uoluntatis
11.38
bene ualete anno centesimo quadragesimo octauo quintadecima die mensis xandici
12.1
his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudaei autem agriculturae operam dabant
12.2
sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete
12.3
Ioppitae uero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogauerunt Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas parauerant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus
12.4
secundum communem itaque decretum ciuitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos
12.5
quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognouit praecepit uiris qui erant cum ipso et inuocato iusto iudice Deo
12.6
uenit aduersus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit
12.7
et cum haec ita egisset discessit quasi iterum reuersurus et uniuersos Ioppitas eradicaturus
12.8
sed cum cognouisset et eos qui erant Iamniae uelle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis
12.9
Iamnitis quoque nocte superuenit et portum cum nauibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta
12.10
inde cum abissent nouem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia uiri et equites quingenti
12.11
cumque pugna ualida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui uicti Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos
12.12
Iudas autem arbitratus uere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua
12.13
adgressus est autem et ciuitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin
12.14
hii uero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non est
12.15
Macchabeus autem inuocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu praecipitauit Hiericho inruit ferociter muris
12.16
et capta ciuitate per Domini uoluntatem inenarrabiles caedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere uideretur
12.17
inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et uenerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudaeos
12.18
et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo praesidio
12.19
Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia uiros
12.20
at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes aduersus Timotheum processit habentem secum centum uiginti milia peditum equitumque duo milia quingentos
12.21
cognito autem Iudae aduentu Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum adparatum in praesidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias
12.22
cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus incussus est ex praesentia Dei qui uniuersa conspicit et in fugam uersi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur
12.23
Iudas autem uehementer instabat puniens profanos et prostrauit ex eis triginta milia uirorum
12.24
ipse uero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut uiuus dimitteretur eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eueniret
12.25
et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem
12.26
Iudas autem egressus est a Carnio interfectis uiginti quinque milibus
12.27
post horum fugam et necem mouit exercitum ad Efron ciuitatem munitam in qua multitudo diuersarum gentium habitabat et robusti iuuenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus
12.28
sed cum Omnipotentem inuocassent qui potestate uires hostium confregit ceperunt ciuitatem et ex eis qui intus erant uiginti quinque milia prostrauerunt
12.29
inde ad ciuitatem Scytarum abierunt quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat
12.30
contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Iudaeis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint
12.31
gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse uenerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante
12.32
et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumeae
12.33
exiuit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis
12.34
quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum
12.35
Dositheus uero quidam de Bachenoris eques uir fortis Gorgiam tenebat et cum uellet illum capere uiuum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputauit atque ita Gorgias effugit in Marisa
12.36
at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis inuocauit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli fieri
12.37
incipiens uoce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiae militibus incussit
12.38
Iudas autem collecto exercitu uenit in ciuitatem Odollam et cum septima dies superueniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt
12.39
et sequenti die uenit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis
12.40
inuenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudaeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse
12.41
omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta
12.42
atque ita ad preces conuersi rogauerunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at uero fortissimus Iudas hortabatur populum conseruare se sine peccato sub oculis uidentes quae facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt
12.43
et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans
12.44
nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum uideretur et uanum orare pro mortuis
12.45
et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam
12.46
sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato soluerentur
13.1
anno centesimo quadragesimo nono cognouit Iudas Antiochum Eupatoris uenire cum multitudine aduersus Iudaeam
13.2
et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum secum habentem peditum centum decem milia et equitum quinque milia et elefantos uiginti duo currus cum falcibus trecentos
13.3
commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriae salute sed sperans se constitui in principatum
13.4
sed Rex regum suscitauit animos Antiochi in peccatorem et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit ut eis est consuetudo conprehensum in eodem loco necari
13.5
erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum aggestum undique habens cineris haec prospectum habebat in praeceps
13.6
inde in cinerem deici iussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum
13.7
et tali lege praeuaricatorem legis contigit mori nec terrae dari Menelaum
13.8
et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est
13.9
sed rex mente effrenatus ueniebat nequiorem se Iudaeis ostensurus
13.10
quibus Iudas cognitis praecepit populo ut die ac nocte Dominum inuocarent quo sicut semper et nunc adiuuaret eos
13.11
quippe qui lege et patria sanctoque templo priuari uererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi
13.12
omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et ieiuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Iudas ut se praepararent
13.13
ipse uero cum senioribus cogitauit priusquam rex admoueret exercitum ad Iudaeam et obtineret ciuitatem exire et Domini iudicio committere exitum rei
13.14
dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo ciuitate patria et ciuibus starent circa Modin exercitum constituit
13.15
et dato signo suis Dei uictoria iuuenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit uiros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant
13.16
summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus prospere gestis abierunt
13.17
hoc autem factum est die inlucescente adiuuante eum Domini protectione
13.18
sed rex accepto gustu audaciae Iudaeorum arte difficultates locorum temptabat
13.19
et Bethsurae quod erat Iudaeorum praesidium munitum castra admouebat sed fugabatur inpingebat minuebatur
13.20
his autem qui intus erant Iudas necessaria mittebat
13.21
enuntiauit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de iudaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est
13.22
iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dextram dedit accepit abiit
13.23
commisit cum Iuda superatus est ut autem cognouit rebellasse Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia mente consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum uisum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificauit templum et munera posuit
13.24
Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem
13.25
ut autem uenit Ptolomaidam grauiter ferebant Ptolomenses amicitiae conuentionem indignantes ne forte foedus inrumperent
13.26
tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedauit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit
14.1
sed post triennii tempus cognouit Iudas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine ualida et nauibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna
14.2
et tenuisse regiones aduersus Antiochum et eius ducem Lysiam
14.3
Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed uoluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare
14.4
uenit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super haec et tallos qui templi esse uidebantur et ipsa quidem die siluit
14.5
tempus autem oportunum dementiae suae nanctus conuocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur
14.6
respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest Iudas Macchabeus bella nutriunt et seditiones mouent nec patiuntur regnum esse quietum
14.7
nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc ueni
14.8
primo quidem utilitatibus regis fidem seruans secundo autem etiam ciuibus consulens nam illorum prauitate uniuersum genus nostrum non minime uexatur
14.9
sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum peruulgatam omnibus humanitatem tuam prospice
14.10
nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis
14.11
talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes aduersus Iudam inflammauerunt Demetrium
14.12
qui statim Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit Iudaeam
14.13
datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos uero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem
14.14
tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes
14.15
audito itaque Iudaei Nicanoris aduentu et conuentu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in aeternum custodiret quique suam portionem signis euidentibus protegit
14.16
imperante autem duce statim inde mouerunt et conuenerunt ad castellum Dessau
14.17
Simon uero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino aduentu aduersariorum
14.18
Nicanor tamen audiens uirtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat
14.19
quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent
14.20
et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere
14.21
itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellae prolatae sunt et positae
14.22
praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt
14.23
morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit
14.24
habebat autem semper Iudam carum ex animo erat uero inclinatus
14.25
rogauit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque uiuebant
14.26
Alchimus autem uidens caritatem illorum ad inuicem et conuentiones uenit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse
14.27
itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens grauiter quidem se ferre de amicitiae conuentione iubere tamen Macchabeum citius uinctum mittere Antiochiam
14.28
quibus cognitis Nicanor consternabatur et grauiter ferebat si ea quae conuenerant irrita faceret nihil laesus a uiro
14.29
sed quia regi resistere non poterat oportunitatem obseruabat qua praeceptum perficeret
14.30
at Macchabeus uidens austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultauit se a Nicanore
14.31
quod ut ille cognouit fortiter se a uiro praeuentum uenit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi uirum
14.32
quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur extendens manum ad templum
14.33
iurauit nisi mihi uinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo
14.34
et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum inuocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes
14.35
tu Domine qui uniuersitatis nullius indiges uoluisti templum habitationis tuae fieri in nobis
14.36
et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserua in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est
14.37
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori uir amator ciuitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur
14.38
hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseuerantia
14.39
uolens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent
14.40
putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis inlaturum
14.41
turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admouere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit
14.42
eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi
14.43
sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbae intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum praecipitauit semet ipsum uiriliter in turbas
14.44
quibus uelociter locum dantibus casui eius uenit per mediam ceruicem
14.45
et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit
14.46
et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas inuocans Dominatorem uitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet atque ita uita defunctus est
15.1
Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae cogitauit die sabbati cum omni impetu committere
15.2
Iudaeis uero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui uniuersa conspicit
15.3
at ille infelix interrogauit si est potens in saeculo qui imperauit agi diem sabbatorum
15.4
et respondentibus illis est Dominus uiuus ipse in caelo potens qui iussit agi septimam diem
15.5
at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret
15.6
et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitauerat commune tropeum statuere de Iuda
15.7
Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino adfuturum
15.8
et hortabatur suos ne formidarent ad aduentum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi uictoriam
15.9
et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum quae fecerant prius promptiores eos constituit
15.10
et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praeuaricationem
15.11
singulos autem illorum armauit non clypei et hastae munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod uniuersos laetificauit
15.12
erat autem huiusmodi uisus Onian qui fuerat summus sacerdos uirum bonum et benignum uerecundum uisu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in uirtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum
15.13
post haec apparuisse et alium uirum aetate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum
15.14
respondentem uero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israhel hic est qui multum orat pro populo et uniuersa sancta ciuitate Hieremias propheta Dei
15.15
extendisse autem Hieremiam dexteram et dedisse Iudae gladium aureum dicentem
15.16
accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies aduersarios populi mei Israhel
15.17
exhortati itaque Iudae sermonibus bonis ualde de quibus extolli possit impetus et animi iuuenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut uirtus de negotiis iudicaret eo quod ciuitas et sancta et templum periclitaretur
15.18
erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus uero et primus pro sanctitate timor erat templi
15.19
sed et eos qui in ciuitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant
15.20
et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiae equitesque oportuno in loco conpositi
15.21
considerans Macchabeus aduentum multitudinis et adparatum uarium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum inuocauit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis uictoriam
15.22
dixit autem inuocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudae et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque milia
15.23
et nunc Dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui
15.24
ut metuant qui cum blasphemia ueniunt aduersus sanctum populum tuum et hic quidem ita perorauit
15.25
Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis admouebant
15.26
Iudas uero et qui cum eo erant inuocato Deo per orationes congressi sunt
15.27
manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostrauerunt non minus triginta milia praesentia Dei magnifice delectati
15.28
cumque cessassent et cum gaudio redirent cognouerunt Nicanorem ruisse cum armis suis
15.29
facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria uoce omnipotentem Dominum benedicebant
15.30
praecepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro ciuibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri
15.31
quo cum conuenisset conuocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant
15.32
et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est
15.33
linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim auibus dari manum autem dementis contra templum suspendi
15.34
omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conseruauit
15.35
suspendit autem Nicanoris caput in summa arce euidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei
15.36
itaque omnes communi consilio decreuerunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire
15.37
habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar quod dicitur uoce syriaca pridie Mardochei die
15.38
igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebraeis ciuitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis
15.39
et siquidem bene et ut historiae conpetit et ipse uelim si autem minus digne concedendum est mihi
15.40
sicut enim uinum semper bibere aut semper aquam contrarium est alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper exactus sit sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus