1.1
factum est autem postquam mortuus est Saul ut Dauid reuerteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos
1.2
in die autem tertia apparuit homo ueniens de castris Saul ueste conscissa et puluere aspersus caput et ut uenit ad Dauid cecidit super faciem suam et adorauit
1.3
dixitque ad eum Dauid unde uenis qui ait ad eum de castris Israhel fugi
1.4
et dixit ad eum Dauid quod est uerbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt
1.5
dixitque Dauid ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius
1.6
ait adulescens qui narrabat ei casu ueni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei
1.7
et conuersus post tergum suum uidensque me uocauit cui cum respondissem adsum
1.8
dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum
1.9
et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est
1.10
stansque super eum occidi illum sciebam enim quod uiuere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc
1.11
adprehendens autem Dauid uestimenta sua scidit omnesque uiri qui erant cum eo
1.12
et planxerunt et fleuerunt et ieiunauerunt usque ad uesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israhel quod corruissent gladio
1.13
dixitque Dauid ad iuuenem qui nuntiauerat ei unde es qui respondit filius hominis aduenae amalechitae ego sum
1.14
et ait ad eum Dauid quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini
1.15
uocansque Dauid unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est
1.16
et ait ad eum Dauid sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est aduersum te dicens ego interfeci christum Domini
1.17
planxit autem Dauid planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius
1.18
et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro Iustorum
1.19
incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes
1.20
nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum
1.21
montes Gelboe nec ros nec pluuiae ueniant super uos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo
1.22
a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reuersus inanis
1.23
Saul et Ionathan amabiles et decori in uita sua in morte quoque non sunt diuisi aquilis uelociores leonibus fortiores
1.24
filiae Israhel super Saul flete qui uestiebat uos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui uestro
1.25
quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus est
1.26
doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum
1.27
quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica
2.1
igitur post haec consuluit Dauid Dominum dicens num ascendam in unam de ciuitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende dixitque Dauid quo ascendam et respondit ei in Hebron
2.2
ascendit ergo Dauid et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli
2.3
sed et uiros qui erant cum eo duxit Dauid singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron
2.4
ueneruntque uiri Iuda et unxerunt ibi Dauid ut regnaret super domum Iuda et nuntiatum est Dauid quod uiri Iabesgalaad sepelissent Saul
2.5
misit ergo Dauid nuntios ad uiros Iabesgalaad dixitque ad eos benedicti uos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino uestro Saul et sepelistis eum
2.6
et nunc retribuet quidem uobis Dominus misericordiam et ueritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis uerbum istud
2.7
confortentur manus uestrae et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus uester Saul tamen me unxit domus Iuda regem sibi
2.8
Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra
2.9
regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel uniuersum
2.10
quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israhel et duobus annis regnauit sola autem domus Iuda sequebatur Dauid
2.11
et fuit numerus dierum quos commoratus est Dauid imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensuum
2.12
egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon
2.13
porro Ioab filius Saruiae et pueri Dauid egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum conuenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinae et illi ex altera
2.14
dixitque Abner ad Ioab surgant pueri et ludant coram nobis et respondit Ioab surgant
2.15
surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris Dauid
2.16
adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul uocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon
2.17
et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et uiri Israhel a pueris Dauid
2.18
erant autem ibi tres filii Saruiae Ioab et Abisai et Asahel porro Asahel cursor uelocissimus fuit quasi unus ex capreis quae morantur in siluis
2.19
persequebatur autem Asahel Abner et non declinauit ad dexteram siue ad sinistram omittens persequi Abner
2.20
respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asahel qui respondit ego sum
2.21
dixitque ei Abner uade ad dextram siue ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius noluit autem Asahel omittere quin urgueret eum
2.22
rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et leuare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum
2.23
qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner auersa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebant
2.24
persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et uenerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex aduerso uallis et itineris deserti in Gabaon
2.25
congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius
2.26
et exclamauit Abner ad Ioab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desaeuiet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos
2.27
et ait Ioab uiuit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum
2.28
insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israhel neque iniere certamen
2.29
Abner autem et uiri eius abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron uenerunt ad Castra
2.30
porro Ioab reuersus omisso Abner congregauit omnem populum et defuerunt de pueris Dauid decem et nouem uiri excepto Asahele
2.31
serui autem Dauid percusserunt de Beniamin et de uiris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt
2.32
tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulauerunt tota nocte Ioab et uiri qui erant cum eo et in ipso crepusculo peruenerunt in Hebron
3.1
facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum Dauid Dauid proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie
3.2
nati quoque sunt filii Dauid in Hebron fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide
3.3
et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur
3.4
quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius Abital
3.5
sextus quoque Iethraam de Agla uxore Dauid hii nati sunt Dauid in Hebron
3.6
cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum Dauid Abner filius Ner regebat domum Saul
3.7
fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner
3.8
quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter uerba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum aduersum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu Dauid et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie
3.9
haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iurauit Dominus Dauid sic faciam cum eo
3.10
ut transferatur regnum de domo Saul et eleuetur thronus Dauid super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee
3.11
et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum
3.12
misit ergo Abner nuntios ad Dauid pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te uniuersum Israhel
3.13
qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non uidebis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic uenies et uidebis me
3.14
misit autem Dauid nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim
3.15
misit ergo Hisboseth et tulit eam a uiro suo Faltihel filio Lais
3.16
sequebaturque eam uir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner uade reuertere qui reuersus est
3.17
sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens tam heri quam nudius tertius quaerebatis Dauid ut regnaret super uos
3.18
nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad Dauid dicens in manu serui mei Dauid saluabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius
3.19
locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad Dauid in Hebron omnia quae placuerant Israhel et uniuerso Beniamin
3.20
uenitque ad Dauid in Hebron cum uiginti uiris et fecit Dauid Abner et uiris eius qui uenerant cum eo conuiuium
3.21
et dixit Abner ad Dauid surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset Dauid Abner et ille isset in pace
3.22
statim pueri Dauid et Ioab uenerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum Dauid in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace
3.23
et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea uenerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus uenit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace
3.24
et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce uenit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit
3.25
ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc uenit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis
3.26
egressus itaque Ioab a Dauid misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante Dauid
3.27
cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius
3.28
quod cum audisset Dauid rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner
3.29
et ueniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane
3.30
igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio
3.31
dixit autem Dauid ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite uestimenta uestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex Dauid sequebatur feretrum
3.32
cumque sepelissent Abner in Hebron leuauit rex uocem suam et fleuit super tumulum Abner fleuit autem et omnis populus
3.33
plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignaui mortuus est Abner
3.34
manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgrauati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus fleuit super eum
3.35
cumque uenisset uniuersa multitudo cibum capere cum Dauid clara adhuc die iurauit Dauid dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustauero panem uel aliud quicquam
3.36
omnisque populus audiuit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi
3.37
et cognouit omne uulgus et uniuersus Israhel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner
3.38
dixit quoque rex ad seruos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israhel
3.39
ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro uiri isti filii Saruiae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam
4.1
audiuit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est
4.2
duo autem uiri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin
4.3
et fugerunt Berothitae in Getthaim fueruntque ibi aduenae usque in tempus illud
4.4
erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando uenit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque uocabulum Mifiboseth
4.5
uenientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana ingressi sunt feruente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie
4.6
ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt
4.7
cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclaui et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite eius abierunt per uiam deserti tota nocte
4.8
et adtulerunt caput Hisboseth ad Dauid in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quaerebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius
4.9
respondens autem Dauid Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothei dixit ad eos uiuit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia
4.10
quoniam eum qui adnuntiauerat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio
4.11
quanto magis nunc cum homines impii interfecerint uirum innoxium in domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem eius de manu uestra et auferam uos de terra
4.12
praecepit itaque Dauid pueris et interfecerunt eos praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron
5.1
et uenerunt uniuersae tribus Israhel ad Dauid in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus
5.2
sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel
5.3
uenerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et percussit cum eis rex Dauid foedus in Hebron coram Domino unxeruntque Dauid in regem super Israhel
5.4
filius triginta annorum erat Dauid cum regnare coepisset et quadraginta annis regnauit
5.5
in Hebron regnauit super Iudam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnauit triginta tribus annis super omnem Israhel et Iudam
5.6
et abiit rex et omnes uiri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad Dauid ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur Dauid huc
5.7
cepit autem Dauid arcem Sion haec est ciuitas Dauid
5.8
proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam Dauid idcirco dicitur in prouerbio caecus et claudus non intrabunt templum
5.9
habitauit autem Dauid in arce et uocauit eam ciuitatem Dauid et aedificauit per gyrum a Mello et intrinsecus
5.10
et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo
5.11
misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad Dauid et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificauerunt domum Dauid
5.12
et cognouit Dauid quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel
5.13
accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam uenerat de Hebron natique sunt Dauid et alii filii et filiae
5.14
et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon
5.15
et Ibaar et Helisua et Nepheg
5.16
et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth
5.17
audierunt uero Philisthim quod unxissent Dauid regem super Israhel et ascenderunt uniuersi ut quaererent Dauid quod cum audisset Dauid descendit in praesidium
5.18
Philisthim autem uenientes diffusi sunt in ualle Raphaim
5.19
et consuluit Dauid Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad Dauid ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua
5.20
uenit ergo Dauid in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit diuisit Dominus inimicos meos coram me sicut diuiduntur aquae propterea uocatum est nomen loci illius Baalpharasim
5.21
et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit Dauid et uiri eius
5.22
et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in ualle Raphaim
5.23
consuluit autem Dauid Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et uenies ad eos ex aduerso pirorum
5.24
et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim
5.25
fecit itaque Dauid sicut ei praeceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum uenias Gezer
6.1
congregauit autem rursum Dauid omnes electos ex Israhel triginta milia
6.2
surrexitque et abiit et uniuersus populus qui erat cum eo de uiris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam inuocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam
6.3
et inposuerunt arcam Domini super plaustrum nouum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Haio filii Abinadab minabant plaustrum nouum
6.4
cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Haio praecedebat arcam
6.5
Dauid autem et omnis Israhel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis
6.6
postquam autem uenerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boues
6.7
iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei
6.8
contristatus autem est Dauid eo quod percussisset Dominus Ozam et uocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc
6.9
et extimuit Dauid Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini
6.10
et noluit deuertere ad se arcam Domini in ciuitate Dauid sed deuertit eam in domo Obededom Getthei
6.11
et habitauit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius
6.12
nuntiatumque est regi Dauid benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei abiit ergo Dauid et adduxit arcam Dei de domo Obededom in ciuitatem Dauid cum gaudio
6.13
cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus immolabat bouem et arietem
6.14
et Dauid saltabat totis uiribus ante Dominum porro Dauid erat accinctus ephod lineo
6.15
et Dauid et omnis domus Israhel ducebant arcam testamenti Domini in iubilo et in clangore bucinae
6.16
cumque intrasset arca Domini ciuitatem Dauid Michol filia Saul prospiciens per fenestram uidit regem Dauid subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo
6.17
et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei Dauid et obtulit Dauid holocausta coram Domino et pacifica
6.18
cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum
6.19
et partitus est multitudini uniuersae Israhel tam uiro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam
6.20
reuersusque est et Dauid ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in occursum Dauid ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas seruorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris
6.21
dixitque Dauid ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini Israhel
6.22
et ludam et uilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo
6.23
igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae
7.1
factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab uniuersis inimicis suis
7.2
dixit ad Nathan prophetam uidesne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium
7.3
dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo uade fac quia Dominus tecum est
7.4
factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens
7.5
uade et loquere ad seruum meum Dauid haec dicit Dominus numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum
7.6
neque enim habitaui in domo ex die qua eduxi filios Israhel de terra Aegypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio
7.7
per cuncta loca quae transiui cum omnibus filiis Israhel numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel cui praecepi ut pasceret populum meum Israhel dicens quare non aedificastis mihi domum cedrinam
7.8
et nunc haec dices seruo meo Dauid haec dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israhel
7.9
et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci uniuersos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra
7.10
et ponam locum populo meo Israhel et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius
7.11
ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus
7.12
cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius
7.13
ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum
7.14
ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in uirga uirorum et in plagis filiorum hominum
7.15
misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amoui a facie tua
7.16
et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter
7.17
secundum omnia uerba haec et iuxta uniuersam uisionem istam sic locutus est Nathan ad Dauid
7.18
ingressus est autem rex Dauid et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque
7.19
sed et hoc parum uisum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo serui tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus
7.20
quid ergo addere poterit adhuc Dauid ut loquatur ad te tu enim scis seruum tuum Domine Deus
7.21
propter uerbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec ita ut notum faceres seruo tuo
7.22
idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quae audiuimus auribus nostris
7.23
quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra propter quam iuit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eius
7.24
et firmasti tibi populum tuum Israhel in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum
7.25
nunc ergo Domine Deus uerbum quod locutus es super seruum tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus es
7.26
et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel et domus serui tui Dauid erit stabilita coram Domino
7.27
quia tu Domine exercituum Deus Israhel reuelasti aurem serui tui dicens domum aedificabo tibi propterea inuenit seruus tuus cor suum ut oraret te oratione hac
7.28
nunc ergo Domine Deus tu es Deus et uerba tua erunt uera locutus es enim ad seruum tuum bona haec
7.29
incipe igitur et benedic domui serui tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus serui tui in sempiternum
8.1
factum est autem post haec percussit Dauid Philisthim et humiliauit eos et tulit Dauid frenum tributi de manu Philisthim
8.2
et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad uiuificandum factusque est Moab Dauid seruiens sub tributo
8.3
et percussit Dauid Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
8.4
et captis Dauid ex parte eius mille septingentis equitibus et uiginti milibus peditum subneruauit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus
8.5
uenit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit Dauid de Syria uiginti duo milia uirorum
8.6
et posuit Dauid praesidium in Syria Damasci factaque est Syria Dauid seruiens sub tributo seruauit Dominus Dauid in omnibus ad quaecumque profectus est
8.7
et tulit Dauid arma aurea quae habebant serui Adadezer et detulit ea in Hierusalem
8.8
et de Bete et de Beroth ciuitatibus Adadezer tulit rex Dauid aes multum nimis
8.9
audiuit autem Thou rex Emath quod percussisset Dauid omne robur Adadezer
8.10
et misit Thou Ioram filium suum ad regem Dauid ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant uasa argentea et uasa aurea et uasa aerea
8.11
quae et ipsa sanctificauit rex Dauid Domino cum argento et auro quae sanctificauerat de uniuersis gentibus quas subegerat
8.12
de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba
8.13
fecit quoque sibi Dauid nomen cum reuerteretur capta Syria in ualle Salinarum caesis duodecim milibus
8.14
et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est uniuersa Idumea seruiens Dauid et seruauit Dominus Dauid in omnibus ad quaecumque profectus est
8.15
et regnauit Dauid super omnem Israhel faciebat quoque Dauid iudicium et iustitiam omni populo suo
8.16
Ioab autem filius Saruiae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis
8.17
et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba
8.18
Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem Dauid sacerdotes erant
9.1
et dixit Dauid putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan
9.2
erat autem de domo Saul seruus nomine Siba quem cum uocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum seruus tuus
9.3
et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis pedibus
9.4
ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii Amihel in Lodabar
9.5
misit ergo rex Dauid et tulit eum de domo Machir filii Amihel de Lodabar
9.6
cum autem uenisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad Dauid corruit in faciem suam et adorauit dixitque Dauid Mifiboseth qui respondit adsum seruus tuus
9.7
et ait ei Dauid ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper
9.8
qui adorans eum dixit quis ego sum seruus tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem mei
9.9
uocauit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei omnia quaecumque fuerunt Saul et uniuersam domum eius dedi filio domini tui
9.10
operare igitur ei terram tu et filii tui et serui tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibae quindecim filii et uiginti serui
9.11
dixitque Siba ad regem sicut iussisti domine mi rex seruo tuo sic faciet seruus tuus et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus de filiis regis
9.12
habebat autem Mifiboseth filium paruulum nomine Micha omnis uero cognatio domus Siba seruiebat Mifiboseth
9.13
porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis iugiter uescebatur et erat claudus utroque pede
10.1
factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo
10.2
dixitque Dauid faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo Dauid consolans eum per seruos suos super patris interitu cum autem uenissent serui Dauid in terram filiorum Ammon
10.3
dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui Dauid miserit ad te consolatores et non ideo ut inuestigaret et exploraret ciuitatem et euerteret eam misit Dauid seruos suos ad te
10.4
tulit itaque Anon seruos Dauid rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit uestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos
10.5
quod cum nuntiatum esset Dauid misit in occursum eorum erant enim uiri confusi turpiter ualde et mandauit eis Dauid manete Hiericho donec crescat barba uestra et tunc reuertimini
10.6
uidentes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent Dauid miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba uiginti milia peditum et a rege Maacha mille uiros et ab Histob duodecim milia uirorum
10.7
quod cum audisset Dauid misit Ioab et omnem exercitum bellatorum
10.8
egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo
10.9
uidens igitur Ioab quod praeparatum esset aduersum se proelium et ex aduerso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et instruxit aciem contra Syrum
10.10
reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem aduersum filios Ammon
10.11
et ait Ioab si praeualuerint aduersum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon praeualuerint aduersum te auxiliabor tibi
10.12
esto uir fortis et pugnemus pro populo nostro et ciuitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo
10.13
iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie eius
10.14
filii autem Ammon uidentes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt ciuitatem reuersusque est Ioab a filiis Ammon et uenit Hierusalem
10.15
uidentes igitur Syri quoniam corruissent coram Israhel congregati sunt pariter
10.16
misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluuium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum
10.17
quod cum nuntiatum esset Dauid contraxit omnem Israhelem et transiuit Iordanem uenitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex aduerso Dauid et pugnauerunt contra eum
10.18
fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit Dauid de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiae percussit qui statim mortuus est
10.19
uidentes autem uniuersi reges qui erant in praesidio Adadezer uictos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et seruierunt eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon
11.1
factum est ergo uertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit Dauid Ioab et seruos suos cum eo et uniuersum Israhel et uastauerunt filios Ammon et obsederunt Rabba Dauid autem remansit in Hierusalem
11.2
dum haec agerentur accidit ut surgeret Dauid de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae uiditque mulierem se lauantem ex aduerso super solarium suum erat autem mulier pulchra ualde
11.3
misit ergo rex et requisiuit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei
11.4
missis itaque Dauid nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormiuit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua
11.5
et reuersa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiauit Dauid et ait concepi
11.6
misit autem Dauid ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad Dauid
11.7
et uenit Urias ad Dauid quaesiuitque Dauid quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum
11.8
et dixit Dauid ad Uriam uade in domum tuam et laua pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius
11.9
dormiuit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis seruis domini sui et non descendit ad domum suam
11.10
nuntiatumque est Dauid a dicentibus non iuit Urias ad domum suam et ait Dauid ad Uriam numquid non de uia uenisti quare non descendisti ad domum tuam
11.11
et ait Urias ad Dauid arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et serui domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc
11.12
ait ergo Dauid ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera
11.13
et uocauit eum Dauid ut comederet coram se et biberet et inebriauit eum qui egressus uespere dormiuit in stratu suo cum seruis domini sui et in domum suam non descendit
11.14
factum est ergo mane et scripsit Dauid epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae
11.15
scribens in epistula ponite Uriam ex aduerso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat
11.16
igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat uiros esse fortissimos
11.17
egressique uiri de ciuitate bellabant aduersum Ioab et ceciderunt de populo seruorum Dauid et mortuus est etiam Urias Hettheus
11.18
misit itaque Ioab et nuntiauit Dauid omnia uerba proelii
11.19
praecepitque nuntio dicens cum conpleueris uniuersos sermones belli ad regem
11.20
si eum uideris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur
11.21
quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam seruus tuus Urias Hettheus occubuit
11.22
abiit ergo nuntius et uenit et narrauit Dauid omnia quae ei praeceperat Ioab
11.23
et dixit nuntius ad Dauid praeualuerunt aduersum nos uiri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam ciuitatis
11.24
et direxerunt iacula sagittarii ad seruos tuos ex muro desuper mortuique sunt de seruis regis quin etiam seruus tuus Urias Hettheus mortuus est
11.25
et dixit Dauid ad nuntium haec dices Ioab non te frangat ista res uarius enim euentus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos aduersum urbem ut destruas eam et exhortare eos
11.26
audiuit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias uir suus et planxit eum
11.27
transactoque luctu misit Dauid et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit uerbum hoc quod fecerat Dauid coram Domino
12.1
misit ergo Dominus Nathan ad Dauid qui cum uenisset ad eum dixit ei duo uiri erant in ciuitate una unus diues et alter pauper
12.2
diues habebat oues et boues plurimos ualde
12.3
pauper autem nihil habebat omnino praeter ouem unam paruulam quam emerat et nutrierat et quae creuerat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia
12.4
cum autem peregrinus quidam uenisset ad diuitem parcens ille sumere de ouibus et de bubus suis ut exhiberet conuiuium peregrino illi qui uenerat ad se tulit ouem uiri pauperis et praeparauit cibos homini qui uenerat ad se
12.5
iratus autem indignatione Dauid aduersus hominem illum nimis dixit ad Nathan uiuit Dominus quoniam filius mortis est uir qui fecit hoc
12.6
ouem reddet in quadruplum eo quod fecerit uerbum istud et non pepercerit
12.7
dixit autem Nathan ad Dauid tu es ille uir haec dicit Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego erui te de manu Saul
12.8
et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parua sunt ista adiciam tibi multo maiora
12.9
quare ergo contempsisti uerbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon
12.10
quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthei ut esset uxor tua
12.11
itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius
12.12
tu enim fecisti abscondite ego uero faciam uerbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis
12.13
et dixit Dauid ad Nathan peccaui Domino dixitque Nathan ad Dauid Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris
12.14
uerumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter uerbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur
12.15
et reuersus est Nathan domum suam percussitque Dominus paruulum quem pepererat uxor Uriae Dauid et desperatus est
12.16
deprecatusque est Dauid Dominum pro paruulo et ieiunauit Dauid ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram
12.17
uenerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibum
12.18
accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque serui Dauid nuntiare ei quod mortuus esset paruulus dixerunt enim ecce cum paruulus adhuc uiueret loquebamur ad eum et non audiebat uocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget
12.19
cum ergo uidisset Dauid seruos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad seruos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est
12.20
surrexit igitur Dauid de terra et lotus unctusque est cumque mutasset uestem ingressus est domum Domini et adorauit et uenit in domum suam petiuitque ut ponerent ei panem et comedit
12.21
dixerunt autem ei serui sui quis est sermo quem fecisti propter infantem cum adhuc uiueret ieiunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem
12.22
qui ait propter infantem dum adhuc uiueret ieiunaui et fleui dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et uiuet infans
12.23
nunc autem quia mortuus est quare ieiuno numquid potero reuocare eum amplius ego uadam magis ad eum ille uero non reuertetur ad me
12.24
et consolatus est Dauid Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormiuit cum ea quae genuit filium et uocauit nomen eius Salomon et Dominus dilexit eum
12.25
misitque in manu Nathan prophetae et uocauit nomen eius Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus
12.26
igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon et expugnabat urbem regiam
12.27
misitque Ioab nuntios ad Dauid dicens dimicaui aduersum Rabbath et capienda est urbs Aquarum
12.28
nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside ciuitatem et cape eam ne cum a me uastata fuerit urbs nomini meo adscribatur uictoria
12.29
congregauit itaque Dauid omnem populum et profectus est aduersum Rabbath cumque dimicasset cepit eam
12.30
et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput Dauid sed et praedam ciuitatis asportauit multam ualde
12.31
populum quoque eius adducens serrauit et circumegit super eos ferrata carpenta diuisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit uniuersis ciuitatibus filiorum Ammon et reuersus est Dauid et omnis exercitus Hierusalem
13.1
factum est autem post haec ut Absalom filii Dauid sororem speciosissimam uocabulo Thamar adamaret Amnon filius Dauid
13.2
et deperiret eam ualde ita ut aegrotaret propter amorem eius quia cum esset uirgo difficile ei uidebatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea
13.3
erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa fratris Dauid uir prudens ualde
13.4
qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo
13.5
cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque uenerit pater tuus ut uisitet te dic ei ueniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius
13.6
accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque uenisset rex ad uisitandum eum ait Amnon ad regem ueniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius
13.7
misit ergo Dauid ad Thamar domum dicens ueni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum
13.8
uenitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas
13.9
tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite uniuersos a me cumque eiecissent omnes
13.10
dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclaue ut uescar de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclaue
13.11
cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait ueni cuba mecum soror mea
13.12
quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc
13.13
et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi
13.14
noluit autem adquiescere precibus eius sed praeualens uiribus oppressit eam et cubauit cum illa
13.15
et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge uade
13.16
quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis aduersum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam
13.17
sed uocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eam
13.18
quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis uirgines uestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam
13.19
quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans
13.20
dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui
13.21
cum autem audisset rex Dauid uerba haec contristatus est ualde
13.22
porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod uiolasset Thamar sororem suam
13.23
factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oues Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et uocauit Absalom omnes filios regis
13.24
uenitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oues serui tui ueniat oro rex cum seruis suis ad seruum suum
13.25
dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut ueniamus omnes et grauemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei
13.26
et ait Absalom si non uis uenire ueniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut uadat tecum
13.27
coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et uniuersos filios regis
13.28
praeceperat autem Absalom pueris suis dicens obseruate cum temulentus fuerit Amnon uino et dixero uobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi uobis roboramini et estote uiri fortes
13.29
fecerunt ergo pueri Absalom aduersum Amnon sicut praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt
13.30
cumque adhuc pergerent in itinere fama praeuenit ad Dauid dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus
13.31
surrexit itaque rex et scidit uestimenta sua et cecidit super terram et omnes serui ipsius qui adsistebant ei sciderunt uestimenta sua
13.32
respondens autem Ionadab filius Samaa fratris Dauid dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius
13.33
nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum uerbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est
13.34
fugit autem Absalom et leuauit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus ueniebat per iter deuium ex latere montis
13.35
dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta uerbum serui tui sic factum est
13.36
cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes leuauerunt uocem suam et fleuerunt sed et rex et omnes serui eius fleuerunt ploratu magno nimis
13.37
porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo Dauid filium suum cunctis diebus
13.38
Absalom autem cum fugisset et uenisset in Gessur fuit ibi tribus annis
13.39
cessauitque Dauid rex persequi Absalom eo quod consolatus esset super Amnon interitu
14.1
intellegens autem Ioab filius Saruiae quod cor regis uersum esset ad Absalom
14.2
misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere ueste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum
14.3
et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi posuit autem Ioab uerba in ore eius
14.4
itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adorauit et dixit serua me rex
14.5
et ait ad eam rex quid causae habes quae respondit heu mulier uidua ego sum mortuus est enim uir meus
14.6
et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt aduersum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum
14.7
et ecce consurgens uniuersa cognatio aduersum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est ut non supersit uiro meo nomen et reliquiae super terram
14.8
et ait rex ad mulierem uade in domum tuam et ego iubebo pro te
14.9
dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus eius sit innocens
14.10
et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te
14.11
quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait uiuit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram
14.12
dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum regem uerbum et ait loquere
14.13
dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex uerbum istud ut peccet et non reducat eiectum suum
14.14
omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non reuertuntur nec uult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est
14.15
nunc igitur ueni ut loquar ad regem dominum meum uerbum hoc praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex uerbum ancillae suae
14.16
et audiuit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui uolebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei
14.17
dicat ergo ancilla tua ut fiat uerbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moueatur unde et Dominus Deus tuus est tecum
14.18
et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me uerbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex
14.19
et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex seruus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia uerba haec
14.20
ut uerterem figuram sermonis huius seruus tuus Ioab praecepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram
14.21
et ait rex ad Ioab ecce placatus feci uerbum tuum uade igitur et reuoca puerum Absalom
14.22
cadensque Ioab super faciem suam in terram adorauit et benedixit regi et dixit Ioab hodie intellexit seruus tuus quia inueni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem serui tui
14.23
surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem
14.24
dixit autem rex reuertatur in domum suam et faciem meam non uideat reuersus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non uidit
14.25
porro sicut Absalom uir non erat pulcher in omni Israhel et decorus nimis a uestigio pedis usque ad uerticem non erat in eo ulla macula
14.26
et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia grauabat eum caesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico
14.27
nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma
14.28
mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis non uidit
14.29
misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit uenire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset uenire
14.30
dixit seruis suis scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo serui Absalom segetem igni
14.31
surrexitque Ioab et uenit ad Absalom in domum eius et dixit quare succenderunt serui tui segetem meam igni
14.32
et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut uenires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare ueni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut uideam faciem regis quod si memor est iniquitatis meae interficiat me
14.33
ingressus Ioab ad regem nuntiauit ei uocatusque Absalom intrauit ad regem et adorauit super faciem terrae coram eo osculatusque est rex Absalom
15.1
igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta uiros qui praecederent eum
15.2
et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et omnem uirum qui habebat negotium ut ueniret ad regis iudicium uocabat Absalom ad se et dicebat de qua ciuitate es tu qui respondens aiebat ex una tribu Israhel ego sum seruus tuus
15.3
respondebatque ei Absalom uidentur mihi sermones tui boni et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom
15.4
quis me constituat iudicem super terram ut ad me ueniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem
15.5
sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum
15.6
faciebatque hoc omni Israhel qui ueniebat ad iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda uirorum Israhel
15.7
post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem uadam et reddam uota mea quae uoui Domino in Hebron
15.8
uouens enim uouit seruus tuus cum esset in Gessur Syriae dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino
15.9
dixitque ei rex uade in pace et surrexit et abiit in Hebron
15.10
misit autem Absalom exploratores in uniuersas tribus Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnauit Absalom in Hebron
15.11
porro cum Absalom ierunt ducenti uiri de Hierusalem uocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes
15.12
accersiuit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium Dauid de ciuitate sua Gilo cum immolaret uictimas et facta est coniuratio ualida populusque concurrens augebatur cum Absalom
15.13
uenit igitur nuntius ad Dauid dicens toto corde uniuersus Israhel sequitur Absalom
15.14
et ait Dauid seruis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte ueniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat ciuitatem in ore gladii
15.15
dixeruntque serui regis ad eum omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex libenter exsequimur serui tui
15.16
egressus est ergo rex et uniuersa domus eius pedibus suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum
15.17
egressusque rex et omnis Israhel pedibus suis stetit procul a domo
15.18
et uniuersi serui eius ambulabant iuxta eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti uiri qui secuti eum fuerant de Geth praecedebant regem
15.19
dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur uenis nobiscum reuertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo
15.20
heri uenisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem uadam quo iturus sum reuertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem
15.21
et respondit Ethai regi dicens uiuit Dominus et uiuit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex siue in morte siue in uita ibi erit seruus tuus
15.22
et ait Dauid Ethai ueni et transi et transiuit Ethai Gettheus et omnes uiri qui cum eo erant et reliqua multitudo
15.23
omnesque flebant uoce magna et uniuersus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra uiam quae respicit ad desertum
15.24
uenit autem et Sadoc et uniuersi Leuitae cum eo portantes arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de ciuitate
15.25
et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si inuenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum
15.26
si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum est coram se
15.27
et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o uidens reuertere in ciuitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo filii uestri sint uobiscum
15.28
ecce ego abscondar in campestribus deserti donec ueniat sermo a uobis indicans mihi
15.29
reportauerunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Hierusalem et manserunt ibi
15.30
porro Dauid ascendebat cliuum Oliuarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans
15.31
nuntiatum est autem Dauid quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque Dauid infatua quaeso consilium Ahitofel Domine
15.32
cumque ascenderet Dauid summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa ueste et terra pleno capite
15.33
et dixit ei Dauid si ueneris mecum eris mihi oneri
15.34
si autem in ciuitatem reuertaris et dixeris Absalom seruus tuus sum rex sicut fui seruus patris tui sic ero seruus tuus dissipabis consilium Ahitofel
15.35
habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne uerbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus
15.36
sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne uerbum quod audieritis
15.37
ueniente ergo Husai amico Dauid in ciuitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem
16.1
cumque Dauid transisset paululum montis uerticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uuae passae et centum massis palatarum et utribus uini
16.2
et dixit rex Sibae quid sibi uolunt haec responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad uescendum pueris tuis uinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto
16.3
et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel regnum patris mei
16.4
et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inueniam gratiam coram te domine mi rex
16.5
uenit ergo rex Dauid usque Baurim et ecce egrediebatur inde uir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat
16.6
mittebatque lapides contra Dauid et contra uniuersos seruos regis Dauid omnis autem populus et uniuersi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant
16.7
ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere uir sanguinum et uir Belial
16.8
reddidit tibi Dominus uniuersum sanguinem domus Saul quoniam inuasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam uir sanguinum es
16.9
dixit autem Abisai filius Saruiae regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi uadam et amputabo caput eius
16.10
et ait rex quid mihi et uobis filii Saruiae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret Dauid et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit
16.11
et ait rex Abisai et uniuersis seruis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini
16.12
si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna
16.13
ambulabat itaque Dauid et socii eius per uiam cum eo Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides aduersum eum terramque spargens
16.14
uenit itaque rex et uniuersus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibi
16.15
Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo
16.16
cum autem uenisset Husai Arachites amicus Dauid ad Absalom locutus est ad eum salue rex salue rex
16.17
ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo
16.18
responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et uniuersus Israhel et cum eo manebo
16.19
sed ut et hoc inferam cui ego seruiturus sum nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi
16.20
dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus
16.21
et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israhel quod foedaueris patrem tuum roborentur manus eorum tecum
16.22
tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram uniuerso Israhel
16.23
consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum Dauid et cum esset cum Absalom
17.1
dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia uirorum et consurgens persequar Dauid hac nocte
17.2
et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum
17.3
et reducam uniuersum populum quomodo omnis reuerti solet unum enim uirum tu quaeris et omnis populus erit in pace
17.4
placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israhel
17.5
ait autem Absalom uocate et Husai Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat
17.6
cumque uenisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium
17.7
et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit Ahitofel hac uice
17.8
et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et uiros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo ueluti si ursa raptis catulis in saltu saeuiat sed et pater tuus uir bellator est nec morabitur cum populo
17.9
forsitan nunc latitat in foueis aut in uno quo uoluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom
17.10
et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pauore soluetur scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt
17.11
sed hoc mihi uidetur rectum esse consilium congregetur ad te uniuersus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio eorum
17.12
et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inuentus et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de uiris qui cum eo sunt ne unum quidem
17.13
quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis Israhel ciuitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non repperiatur nec calculus quidem ex ea
17.14
dixitque Absalom et omnis uir Israhel melius consilium Husai Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum
17.15
et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel et ego tale et tale dedi consilium
17.16
nunc ergo mittite cito et nuntiate Dauid dicentes ne moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est
17.17
Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiauit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem Dauid nuntium non enim poterant uideri aut introire ciuitatem
17.18
uidit autem eos quidam puer et indicauit Absalom illi uero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam uiri in Baurim qui habebat puteum in uestibulo suo et descenderunt in eum
17.19
tulit autem mulier et expandit uelamen super os putei quasi siccans ptisanas et sic res latuit
17.20
cumque uenissent serui Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non repperissent reuersi sunt Hierusalem
17.21
cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiauerunt regi Dauid atque dixerunt surgite transite cito fluuium quoniam huiuscemodi dedit consilium contra uos Ahitofel
17.22
surrexit ergo Dauid et omnis populus qui erat cum eo et transierunt Iordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluuium
17.23
porro Ahitofel uidens quod non fuisset factum consilium suum strauit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in ciuitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui
17.24
Dauid autem uenit in Castra et Absalom transiuit Iordanem ipse et omnis uir Israhel cum eo
17.25
Amasam uero constituit Absalom pro Ioab super exercitum Amasa autem erat filius uiri qui uocabatur Iethra de Hiesreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Saruiae quae fuit mater Ioab
17.26
et castrametatus est Israhel cum Absalom in terra Galaad
17.27
cumque uenisset Dauid in Castra Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim
17.28
obtulerunt ei stratoria et tappetia et uasa fictilia frumentum et hordeum et farinam pulentam et fabam et lentem frixum cicer
17.29
et mel et butyrum oues et pingues uitulos dederuntque Dauid et populo qui cum eo erat ad uescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto
18.1
igitur considerato Dauid populo suo constituit super eum tribunos et centuriones
18.2
et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab et tertiam in manu Abisai filii Saruiae fratris Ioab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego uobiscum
18.3
et respondit populus non exibis siue enim fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit siue media pars ceciderit e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio
18.4
ad quos rex ait quod uobis rectum uidetur hoc faciam stetit ergo rex iuxta portam egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni
18.5
et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens seruate mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom
18.6
itaque egressus est populus in campum contra Israhel et factum est proelium in saltu Ephraim
18.7
et caesus est ibi populus Israhel ab exercitu Dauid factaque est ibi plaga magna in die illa uiginti milium
18.8
fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam hii quos uorauerat gladius in die illa
18.9
accidit autem ut occurreret Absalom seruis Dauid sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput eius quercui et illo suspenso inter caelum et terram mulus cui sederat pertransiuit
18.10
uidit autem hoc quispiam et nuntiauit Ioab dicens uidi Absalom pendere de quercu
18.11
et ait Ioab uiro qui nuntiauerat ei si uidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum
18.12
qui dixit ad Ioab si adpenderes in manibus meis mille argenteos nequaquam mitterem manum meam in filium regis audientibus enim nobis praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens custodite mihi puerum Absalom
18.13
sed et si fecissem contra animam meam audacter nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex aduerso
18.14
et ait Ioab non sicut tu uis sed adgrediar eum coram te tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque adhuc palpitaret herens in quercu
18.15
cucurrerunt decem iuuenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum
18.16
cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israhel uolens parcere multitudini
18.17
et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foueam grandem et conportauerunt super eum aceruum lapidum magnum nimis omnis autem Israhel fugit in tabernacula sua
18.18
porro Absalom erexerat sibi cum adhuc uiueret titulum qui est in ualle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis mei uocauitque titulum nomine suo et appellatur manus Absalom usque ad hanc diem
18.19
Achimaas autem filius Sadoc ait curram et nuntiabo regi quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius
18.20
ad quem Ioab dixit non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus
18.21
et ait Ioab Chusi uade et nuntia regi quae uidisti adorauit Chusi Ioab et cucurrit
18.22
rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Ioab quid uis currere fili mi non eris boni nuntii baiulus
18.23
qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo Achimaas per uiam conpendii transiuit Chusi
18.24
Dauid autem sedebat inter duas portas speculator uero qui erat in fastigio portae super murum eleuans oculos uidit hominem currentem solum
18.25
et exclamans indicauit regi dixitque rex si solus est bonus est nuntius in ore eius properante autem illo et accedente propius
18.26
uidit speculator hominem alterum currentem et uociferans in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus est nuntius
18.27
speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex uir bonus est et nuntium portans bonum uenit
18.28
clamans autem Achimaas dixit ad regem salue et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui leuauerunt manus suas contra dominum meum regem
18.29
et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas uidi tumultum magnum cum mitteret Ioab seruus tuus o rex me seruum tuum nescio aliud
18.30
ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset et staret
18.31
apparuit Chusi et ueniens ait bonum adporto nuntium domine mi rex iudicauit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te
18.32
dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et uniuersi qui consurgunt aduersum eum in malum
18.33
contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae et fleuit et sic loquebatur uadens fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi
19.1
nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum
19.2
et uersa est uictoria in die illa in luctum omni populo audiuit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo
19.3
et declinabat populus in die illa ingredi ciuitatem quomodo declinare solet populus uersus et fugiens de proelio
19.4
porro rex operuit caput suum et clamabat uoce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi
19.5
ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie uultus omnium seruorum tuorum qui saluam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum
19.6
diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de seruis tuis et uere cognoui modo quia si Absalom uiueret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi
19.7
nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac seruis tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi quam omnia mala quae uenerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens
19.8
surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta uenitque uniuersa multitudo coram rege Israhel autem fugit in tabernacula sua
19.9
omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel dicens rex liberauit nos de manu inimicorum nostrorum ipse saluauit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom
19.10
Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem
19.11
rex uero Dauid misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur uenitis nouissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel peruenerat ad regem in domo eius
19.12
fratres mei uos os meum et caro mea uos quare nouissimi reducitis regem
19.13
et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab
19.14
et inclinauit cor omnium uirorum Iuda quasi uiri unius miseruntque ad regem dicentes reuertere tu et omnes serui tui
19.15
et reuersus est rex et uenit usque ad Iordanem et Iuda uenit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Iordanem
19.16
festinauit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim et descendit cum uiris Iuda in occursum regis Dauid
19.17
cum mille uiris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac uiginti serui erant cum eo et inrumpentes Iordanem ante regem
19.18
transierunt uada ut transducerent domum regis et facerent iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem
19.19
dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam serui tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo
19.20
agnosco enim seruus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus ueni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis
19.21
respondens uero Abisai filius Saruiae dixit numquid pro his uerbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini
19.22
et ait Dauid quid mihi et uobis filii Saruiae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur uir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel
19.23
et ait rex Semei non morieris iurauitque ei
19.24
Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba uestesque suas non lauerat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reuersionis eius in pace
19.25
cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non uenisti mecum Mifiboseth
19.26
qui respondens ait domine mi rex seruus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege claudus enim sum seruus tuus
19.27
insuper et accusauit me seruum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi
19.28
neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me seruum tuum inter conuiuas mensae tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra uociferari ad regem
19.29
ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba diuidite possessiones
19.30
responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reuersus est dominus meus rex pacifice in domum suam
19.31
Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Iordanem paratus etiam ultra fluuium prosequi eum
19.32
erat autem Berzellai Galaadites senex ualde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe uir diues nimis
19.33
dixit itaque rex ad Berzellai ueni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem
19.34
et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum uitae meae ut ascendam cum rege Hierusalem
19.35
octogenarius sum hodie numquid uigent sensus mei ad discernendum suaue aut amarum aut delectare potest seruum tuum cibus et potus uel audire ultra possum uocem cantorum atque cantricum quare seruus tuus fit oneri domino meo regi
19.36
paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum nec indigeo hac uicissitudine
19.37
sed obsecro ut reuertar seruus tuus et moriar in ciuitate mea iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem seruus tuus Chamaam ipse uadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum uidetur
19.38
dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis
19.39
cumque transisset uniuersus populus et rex Iordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reuersus est in locum suum
19.40
transiuit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israhel
19.41
itaque omnes uiri Israhel concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri uiri Iuda et transduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque uiros Dauid cum eo
19.42
et respondit omnis uir Iuda ad uiros Israhel quia propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt
19.43
et respondit uir Israhel ad uiros Iuda et ait decem partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet Dauid quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt uiri Iuda uiris Israhel
20.1
accidit quoque ut ibi esset uir Belial nomine Seba filius Bochri uir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in Dauid neque hereditas in filio Isai uir in tabernacula tua Israhel
20.2
et separatus est omnis Israhel a Dauid secutusque est Seba filium Bochri uiri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque Hierusalem
20.3
cumque uenisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in uiduitate uiuentes
20.4
dixit autem rex Amasae conuoca mihi omnes uiros Iuda in diem tertium et tu adesto praesens
20.5
abiit ergo Amasa ut conuocaret Iudam et moratus est extra placitum quod ei constituerat
20.6
ait autem Dauid ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur seruos domini tui et persequere eum ne forte inueniat ciuitates munitas et effugiat nos
20.7
egressi sunt ergo cum eo uiri Ioab Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri
20.8
cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa ueniens occurrit eis porro Ioab uestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in uagina qui fabrefactus leui motu egredi poterat et percutere
20.9
dixit itaque Ioab ad Amasa salue mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum
20.10
porro Amasa non obseruauit gladium quem habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum uulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri
20.11
interea quidam uiri cum stetissent iuxta cadauer Amasae de sociis Ioab dixerunt ecce qui esse uoluit pro Ioab comes Dauid pro Ioab
20.12
Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media uia uidit hoc quidam uir quod subsisteret omnis populus ad uidendum eum et amouit Amasam de uia in agrum operuitque eum uestimento ne subsisterent transeuntes propter eum
20.13
amoto igitur illo de uia transiebat omnis uir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri
20.14
porro ille transierat per omnes tribus Israhel in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum
20.15
uenerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus ciuitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros
20.16
et exclamauit mulier sapiens de ciuitate audite audite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum
20.17
qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit audio
20.18
rursumque illa sermo inquit dicebatur in ueteri prouerbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant
20.19
nonne ego sum quae respondeo ueritatem Israhel et tu quaeris subruere ciuitatem et euertere matrem in Israhel quare praecipitas hereditatem Domini
20.20
respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non praecipito neque demolior
20.21
non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine leuauit manum contra regem Dauid tradite illum solum et recedemus a ciuitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per murum
20.22
ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem reuersus est Hierusalem ad regem
20.23
fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel Banaias autem filius Ioiadae super Cheretheos et Feletheos
20.24
Aduram uero super tributa porro Iosaphat filius Ahilud a commentariis
20.25
Sia autem scriba Sadoc uero et Abiathar sacerdotes
20.26
Hira autem Hiaiarites erat sacerdos Dauid
21.1
facta est quoque fames in diebus Dauid tribus annis iugiter et consuluit Dauid oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas
21.2
uocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe Israhel iurauerant eis et uoluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israhel et Iuda
21.3
dixit ergo Dauid ad Gabaonitas quid faciam uobis et quod erit uestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini
21.4
dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque uolumus ut interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo uultis ut faciam uobis
21.5
qui dixerunt regi uirum qui adtriuit nos et oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israhel
21.6
dentur nobis septem uiri de filiis eius et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo
21.7
pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini quod fuerat inter Dauid et inter Ionathan filium Saul
21.8
tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi
21.9
et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione hordei
21.10
tollens autem Respha filia Ahia cilicium substrauit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non dimisit aues lacerare eos per diem neque bestias per noctem
21.11
et nuntiata sunt Dauid quae fecerat Respha filia Ahia concubina Saul
21.12
et abiit Dauid et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a uiris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe
21.13
et asportauit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant
21.14
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec
21.15
factum est autem rursum proelium Philisthinorum aduersum Israhel et descendit Dauid et serui eius cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem Dauid
21.16
Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense nouo nisus est percutere Dauid
21.17
praesidioque ei fuit Abisai filius Saruiae et percussum Philistheum interfecit tunc iurauerunt uiri Dauid dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel
21.18
secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa
21.19
tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium
21.20
quartum bellum fuit in Geth in quo uir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est uiginti et quattuor et erat de origine Arafa
21.21
blasphemauit Israhel percussit autem eum Ionathan filius Sammaa fratris Dauid
21.22
hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in manu Dauid et seruorum eius
22.1
locutus est autem Dauid Domino uerba carminis huius in die qua liberauit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
22.2
et ait Dominus petra mea et robur meum et saluator meus
22.3
Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae eleuator meus et refugium meum saluator meus de iniquitate liberabis me
22.4
laudabilem inuocabo Dominum et ab inimicis meis saluus ero
22.5
quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
22.6
funes inferi circumdederunt me praeuenerunt me laquei mortis
22.7
in tribulatione mea inuocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo uocem meam et clamor meus ueniet ad aures eius
22.8
commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
22.9
ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius uorauit carbones incensi sunt ab eo
22.10
et inclinauit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
22.11
et ascendit super cherubin et uolauit et lapsus est super pinnas uenti
22.12
posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
22.13
prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
22.14
tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit uocem suam
22.15
misit sagittas et dissipauit eos fulgur et consumpsit eos
22.16
et apparuerunt effusiones maris et reuelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
22.17
misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
22.18
liberauit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
22.19
praeuenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
22.20
et eduxit me in latitudinem liberauit me quia placuit ei
22.21
retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
22.22
quia custodiui uias Domini et non egi impie a Deo meo
22.23
omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amoui a me
22.24
et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
22.25
et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
22.26
cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
22.27
cum electo electus eris et cum peruerso peruerteris
22.28
et populum pauperem saluum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
22.29
quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
22.30
in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
22.31
Deus inmaculata uia eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
22.32
quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
22.33
Deus qui accingit me fortitudine et conplanauit perfectam uiam meam
22.34
coaequans pedes meos ceruis et super excelsa mea statuens me
22.35
docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
22.36
dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicauit me
22.37
dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
22.38
persequar inimicos meos et conteram et non reuertar donec consumam eos
22.39
consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
22.40
accinxisti me fortitudine ad proelium incuruabis resistentes mihi sub me
22.41
inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
22.42
clamabunt et non erit qui saluet ad Dominum et non exaudiet eos
22.43
delebo eos ut puluerem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
22.44
saluabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro seruiet mihi
22.45
filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
22.46
filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
22.47
uiuit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
22.48
Deus qui das uindictas mihi et deicis populos sub me
22.49
qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi eleuas me a uiro iniquo liberabis me
22.50
propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
22.51
magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo Dauid et semini eius in sempiternum
23.1
haec autem sunt uerba nouissima quae dixit Dauid filius Isai dixit uir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel
23.2
spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam
23.3
dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei
23.4
sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluuiis germinat herba de terra
23.5
nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis uoluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet
23.6
praeuaricatores autem quasi spinae euellentur uniuersi quae non tolluntur manibus
23.7
et si quis tangere uoluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum
23.8
haec nomina fortium Dauid Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni uermiculus qui octingentos interfecit impetu uno
23.9
post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum Dauid quando exprobrauerunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium
23.10
cumque ascendissent uiri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reuersus est ad caesorum spolia detrahenda
23.11
et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim
23.12
stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam
23.13
necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et uenerant tempore messis ad Dauid in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in ualle Gigantum
23.14
et Dauid erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem
23.15
desiderauit igitur Dauid et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam
23.16
inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad Dauid at ille noluit bibere sed libauit illam Domino
23.17
dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi
23.18
Abisai quoque frater Ioab filius Saruiae princeps erat de tribus ipse est qui eleuauit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus
23.19
et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non peruenerat
23.20
et Banaias filius Ioiada uiri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus niuis
23.21
ipse quoque interfecit uirum aegyptium uirum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in uirga ui extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua
23.22
haec fecit Banaias filius Ioiadae
23.23
et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores uerumtamen usque ad tres non peruenerat fecitque eum Dauid sibi auricularium a secreto
23.24
Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem
23.25
Semma de Arari Helica de Arodi
23.26
Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua
23.27
Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi
23.28
Selmon Aohites Maharai Netophathites
23.29
Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin
23.30
Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas
23.31
Abialbon Arbathites Azmaueth de Beromi
23.32
Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan
23.33
Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites
23.34
Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites
23.35
Esrai de Carmelo Farai de Arbi
23.36
Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi
23.37
Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Saruiae
23.38
Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites
23.39
Urias Hettheus omnes triginta septem
24.1
et addidit furor Domini irasci contra Israhel commouitque Dauid in eis dicentem uade numera Israhel et Iudam
24.2
dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius
24.3
dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex uult in re huiuscemodi
24.4
obtinuit autem sermo regis uerba Ioab et principum exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israhel
24.5
cumque pertransissent Iordanem uenerunt in Aroer ad dextram urbis quae est in ualle Gad
24.6
et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et uenerunt in Dan siluestria circumeuntesque iuxta Sidonem
24.7
transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Heuei et Chananei ueneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee
24.8
et lustrata uniuersa terra adfuerunt post nouem menses et uiginti dies in Hierusalem
24.9
dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et inuenta sunt de Israhel octingenta milia uirorum fortium qui educerent gladium et de Iuda quingenta milia pugnatorum
24.10
percussit autem cor Dauid eum postquam numeratus est populus et dixit Dauid ad Dominum peccaui ualde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem serui tui quia stulte egi nimis
24.11
surrexit itaque Dauid mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et uidentem Dauid dicens
24.12
uade et loquere ad Dauid haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod uolueris ex his ut faciam tibi
24.13
cumque uenisset Gad ad Dauid nuntiauit ei dicens aut septem annis ueniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies aduersarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et uide quem respondeam ei qui me misit sermonem
24.14
dixit autem Dauid ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis
24.15
inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia uirorum
24.16
cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei
24.17
dixitque Dauid ad Dominum cum uidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccaui ego inique egi isti qui oues sunt quid fecerunt uertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei
24.18
uenit autem Gad ad Dauid in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Iebusei
24.19
et ascendit Dauid iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei Dominus
24.20
conspiciensque Areuna animaduertit regem et seruos eius transire ad se
24.21
et egressus adorauit regem prono uultu in terra et ait quid causae est ut ueniat dominus meus rex ad seruum suum cui Dauid ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo
24.22
et ait Areuna ad Dauid accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boues in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum
24.23
omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat uotum tuum
24.24
cui respondens rex ait nequaquam ut uis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo Dauid aream et boues argenti siclis quinquaginta
24.25
et aedificauit ibi Dauid altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et cohibita est plaga ab Israhel