1.1
Paulus apostolus Christi Iesu per uoluntatem Dei secundum promissionem uitae quae est in Christo Iesu
1.2
Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
1.3
gratias ago Deo cui seruio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
1.4
desiderans te uidere memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
1.5
recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitauit primum in auia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
1.6
propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
1.7
non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed uirtutis et dilectionis et sobrietatis
1.8
noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me uinctum eius sed conlabora euangelio secundum uirtutem Dei
1.9
qui nos liberauit et uocauit uocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
1.10
manifestata est autem nunc per inluminationem saluatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminauit autem uitam et incorruptionem per euangelium
1.11
in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
1.12
ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum seruare in illum diem
1.13
formam habe sanorum uerborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
1.14
bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
1.15
scis hoc quod auersi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
1.16
det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigerauit et catenam meam non erubuit
1.17
sed cum Romam uenisset sollicite me quaesiuit et inuenit
1.18
det illi Dominus inuenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministrauit melius tu nosti
2.1
tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
2.2
et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
2.3
labora sicut bonus miles Christi Iesu
2.4
nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probauit
2.5
nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certauerit
2.6
laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
2.7
intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
2.8
memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum
2.9
in quo laboro usque ad uincula quasi male operans sed uerbum Dei non est alligatum
2.10
ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
2.11
fidelis sermo nam si conmortui sumus et conuiuemus
2.12
si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
2.13
si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
2.14
haec commone testificans coram Domino noli uerbis contendere in nihil utile ad subuersionem audientium
2.15
sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem uerbum ueritatis
2.16
profana autem inaniloquia deuita multum enim proficient ad impietatem
2.17
et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
2.18
qui a ueritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subuertunt quorundam fidem
2.19
sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognouit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
2.20
in magna autem domo non solum sunt uasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
2.21
si quis ergo emundauerit se ab istis erit uas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
2.22
iuuenilia autem desideria fuge sectare uero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui inuocant Dominum de corde puro
2.23
stultas autem et sine disciplina quaestiones deuita sciens quia generant lites
2.24
seruum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
2.25
cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem
2.26
et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius uoluntatem
3.1
hoc autem scito quod in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa
3.2
et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
3.3
sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
3.4
proditores proterui tumidi uoluptatium amatores magis quam Dei
3.5
habentes speciem quidem pietatis uirtutem autem eius abnegantes et hos deuita
3.6
ex his enim sunt qui penetrant domos et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur uariis desideriis
3.7
semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes
3.8
quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt ueritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
3.9
sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
3.10
tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
3.11
persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
3.12
et omnes qui uolunt pie uiuere in Christo Iesu persecutionem patientur
3.13
mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
3.14
tu uero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
3.15
et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
3.16
omnis scriptura diuinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
3.17
ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
4.1
testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est uiuos ac mortuos et aduentum ipsius et regnum eius
4.2
praedica uerbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina
4.3
erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus
4.4
et a ueritate quidem auditum auertent ad fabulas autem conuertentur
4.5
tu uero uigila in omnibus labora opus fac euangelistae ministerium tuum imple
4.6
ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
4.7
bonum certamen certaui cursum consummaui fidem seruaui
4.8
in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt aduentum eius
4.9
festina uenire ad me cito
4.10
Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
4.11
Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
4.12
Tychicum autem misi Ephesum
4.13
paenulam quam reliqui Troade apud Carpum ueniens adfers et libros maxime autem membranas
4.14
Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius
4.15
quem et tu deuita ualde enim restitit uerbis nostris
4.16
in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur
4.17
Dominus autem mihi adstitit et confortauit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
4.18
liberabit me Dominus ab omni opere malo et saluum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
4.19
saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
4.20
Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
4.21
festina ante hiemem uenire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes
4.22
Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen