1.1
uerba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae uidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotus
1.2
et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit uocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est uertex Carmeli
1.3
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super quattuor non conuertam eum eo quod triturauerint in plaustris ferreis Galaad
1.4
et mittam ignem in domum Azahel et deuorabit domos Benadad
1.5
et conteram uectem Damasci et disperdam habitatorem de campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Uoluptatis et transferetur populus Syriae Cyrenen dicit Dominus
1.6
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super quattuor non conuertam eum eo quod transtulerit captiuitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea
1.7
et mittam ignem in murum Gazae et deuorabit aedes eius
1.8
et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et conuertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus
1.9
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non conuertam eum eo quod concluserint captiuitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum
1.10
et emittam ignem in murum Tyri et deuorabit aedes eius
1.11
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non conuertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et uiolauerit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam seruauerit usque in finem
1.12
mittam ignem in Theman et deuorabit aedes Bosrae
1.13
haec dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor non conuertam eum eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum
1.14
et succendam ignem in muro Rabbae et deuorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis
1.15
et ibit Melchom in captiuitatem ipse et principes eius simul dicit Dominus
2.1
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non conuertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem
2.2
et mittam ignem in Moab et deuorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae
2.3
et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus
2.4
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super quattuor non conuertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum
2.5
et mittam ignem in Iuda et deuorabit aedes Hierusalem
2.6
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non conuertam eum pro eo quod uendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis
2.7
qui conterunt super puluerem terrae capita pauperum et uiam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut uiolarent nomen sanctum meum
2.8
et super uestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et uinum damnatorum bibebant in domo Dei sui
2.9
ego autem exterminaui Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contriui fructum eius desuper et radices eius subter
2.10
ego sum qui ascendere uos feci de terra Aegypti et eduxi uos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei
2.11
et suscitaui de filiis uestris in prophetas et de iuuenibus uestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus
2.12
et propinabatis nazarenis uino et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis
2.13
ecce ego stridebo super uos sicut stridet plaustrum onustum faeno
2.14
et peribit fuga a ueloce et fortis non obtinebit uirtutem suam et robustus non saluabit animam suam
2.15
et tenens arcum non stabit et uelox pedibus suis non saluabitur et ascensor equi non saluabit animam suam
2.16
et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus
3.1
audite uerbum quod locutus est Dominus super uos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens
3.2
tantummodo uos cognoui ex omnibus cognationibus terrae idcirco uisitabo super uos omnes iniquitates uestras
3.3
numquid ambulabunt duo pariter nisi conuenerit eis
3.4
numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis uocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit
3.5
numquid cadet auis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit
3.6
si clanget tuba in ciuitate et populus non expauescet si erit malum in ciuitate quod Dominus non fecit
3.7
quia non faciet Dominus Deus uerbum nisi reuelauerit secretum suum ad seruos suos prophetas
3.8
leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit
3.9
auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et uidete insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius
3.10
et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis
3.11
propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae
3.12
haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti
3.13
audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus exercituum
3.14
quia in die cum uisitare coepero praeuaricationes Israhel super eum uisitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram
3.15
et percutiam domum hiemalem cum domo aestiua et peribunt domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus
4.1
audite uerbum hoc uaccae pingues quae estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis uestris adferte et bibemus
4.2
iurauit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies uenient super uos et leuabunt uos in contis et reliquias uestras in ollis feruentibus
4.3
et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon dicit Dominus
4.4
uenite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate praeuaricationem et offerte mane uictimas uestras tribus diebus decimas uestras
4.5
et sacrificate de fermentato laudem et uocate uoluntarias oblationes et adnuntiate sic enim uoluistis filii Israhel dicit Dominus Deus
4.6
unde et ego dedi uobis stuporem dentium in cunctis urbibus uestris et indigentiam panum in omnibus locis uestris et non estis reuersi ad me dicit Dominus
4.7
ego quoque prohibui a uobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super ciuitatem unam et super ciuitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit
4.8
et uenerunt duae et tres ciuitates ad ciuitatem unam ut biberent aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me dicit Dominus
4.9
percussi uos in uento urente et in aurugine multitudinem hortorum uestrorum et uinearum uestrarum oliueta uestra et ficeta uestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus
4.10
misi in uos mortem in uia Aegypti percussi in gladio iuuenes uestros usque ad captiuitatem equorum uestrorum et ascendere feci putredinem castrorum uestrorum in nares uestras et non redistis ad me dicit Dominus
4.11
subuerti uos sicut subuertit Deus Sodomam et Gomorram et facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit Dominus
4.12
quapropter haec faciam tibi Israhel postquam autem haec fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel
4.13
quia ecce formans montes et creans uentum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius
5.1
audite uerbum istud quod ego leuo super uos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat
5.2
uirgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam
5.3
quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israhel
5.4
quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et uiuetis
5.5
et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiua ducetur et Bethel erit inutilis
5.6
quaerite Dominum et uiuite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et deuorabit et non erit qui extinguat Bethel
5.7
qui conuertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis
5.8
facientem Arcturum et Orionem et conuertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui uocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius
5.9
qui subridet uastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert
5.10
odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt
5.11
idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis uineas amantissimas plantabitis et non bibetis uinum earum
5.12
quia cognoui multa scelera uestra et fortia peccata uestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes
5.13
ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
5.14
quaerite bonum et non malum ut uiuatis et erit Dominus Deus exercituum uobiscum sicut dixistis
5.15
odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph
5.16
propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur uae uae et uocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere
5.17
et in omnibus uineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus
5.18
uae desiderantibus diem Domini ad quid eam uobis dies Domini ista tenebrae et non lux
5.19
quomodo si fugiat uir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber
5.20
numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea
5.21
odi et proieci festiuitates uestras et non capiam odorem coetuum uestrorum
5.22
quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera uestra non suscipiam et uota pinguium uestrorum non respiciam
5.23
aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam
5.24
et reuelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis
5.25
numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel
5.26
et portastis tabernaculum Moloch uestro et imaginem idolorum uestrorum sidus dei uestri quae fecistis uobis
5.27
et migrare uos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius
6.1
uae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
6.2
transite in Chalanne et uidete et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino uestro est
6.3
qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
6.4
qui dormitis in lectis eburneis et lasciuitis in stratis uestris qui comeditis agnum de grege et uitulos de medio armenti
6.5
qui canitis ad uocem psalterii sicut Dauid putauerunt se habere uasa cantici
6.6
bibentes in fialis uinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
6.7
quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lasciuientium
6.8
iurauit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam ciuitatem cum habitatoribus suis
6.9
quod si reliqui fuerint decem uiri in domo una et ipsi morientur
6.10
et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te
6.11
et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
6.12
quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
6.13
numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam conuertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium
6.14
qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
6.15
ecce enim suscitabo super uos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent uos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti
7.1
haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis
7.2
et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia paruulus est
7.3
misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus
7.4
haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce uocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et deuorauit abyssum multam et comedit simul partem
7.5
et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Iacob quia paruulus est
7.6
misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit Dominus Deus
7.7
haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum et in manu eius trulla cementarii
7.8
et dixit Dominus ad me quid tu uides Amos et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum
7.9
et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio
7.10
et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens rebellauit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere uniuersos sermones eius
7.11
haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et Israhel captiuus migrabit de terra sua
7.12
et dixit Amasias ad Amos qui uides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis
7.13
et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est
7.14
et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum uellicans sycomoros
7.15
et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus uade propheta ad populum meum Israhel
7.16
et nunc audi uerbum Domini tu dicis non prophetabis super Israhel et non stillabis super domum idoli
7.17
propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in ciuitate fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israhel captiuus migrabit de terra sua
8.1
haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum
8.2
et dixit quid tu uides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me uenit finis super populum meum Israhel non adiciam ultra ut pertranseam eum
8.3
et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium
8.4
audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae
8.5
dicentes quando transibit mensis et uenundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas
8.6
ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti uendamus
8.7
iurauit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum
8.8
numquid super isto non commouebitur terra et lugebit omnis habitator eius et ascendet quasi fluuius uniuersus et eicietur et defluet quasi riuus Aegypti
8.9
et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis
8.10
et conuertam festiuitates uestras in luctum et omnia cantica uestra in planctum et inducam super omne dorsum uestrum saccum et super omne caput caluitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et nouissima eius quasi diem amarum
8.11
ecce dies ueniunt dicit Dominus et mittam famem in terram non famem panis neque sitim aquae sed audiendi uerbum Domini
8.12
et commouebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone usque ad orientem circumibunt quaerentes uerbum Domini et non inuenient
8.13
in die illa deficient uirgines pulchrae et adulescentes in siti
8.14
qui iurant in delicto Samariae et dicunt uiuit deus tuus Dan et uiuit uia Bersabee et cadent et non resurgent ultra
9.1
uidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoueantur superliminaria auaritia enim in capite omnium et nouissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non saluabitur ex eis qui fugerit
9.2
si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos et si ascenderint usque ad caelum inde detraham eos
9.3
et si absconditi fuerint in uertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celauerint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos
9.4
et si abierint in captiuitatem coram inimicis suis ibi mandabo gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum
9.5
et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet et lugebunt omnes habitantes in ea et ascendet sicut riuus omnis et defluet sicut fluuius Aegypti
9.6
qui aedificat in caelo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundauit qui uocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius
9.7
numquid non ut filii Aethiopum uos estis mihi filii Israhel ait Dominus numquid non Israhel ascendere feci de terra Aegypti et Palestinos de Cappadocia et Syros de Cyrene
9.8
ecce oculi Domini Dei super regnum peccans et conteram illud a facie terrae uerumtamen conterens non conteram domum Iacob dicit Dominus
9.9
ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus gentibus domum Israhel sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super terram
9.10
in gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt non adpropinquabit et non ueniet super nos malum
9.11
in die illo suscitabo tabernaculum Dauid quod cecidit et reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant instaurabo et reaedificabo eum sicut diebus antiquis
9.12
ut possideant reliquias Idumeae et omnes nationes eo quod inuocatum sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens haec
9.13
ecce dies ueniunt dicit Dominus et conprehendet arator messorem et calcator uuae mittentem semen et stillabunt montes dulcedinem et omnes colles culti erunt
9.14
et conuertam captiuitatem populi mei Israhel et aedificabunt ciuitates desertas et habitabunt et plantabunt uineas et bibent uinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum
9.15
et plantabo eos super humum suam et non euellam eos ultra de terra sua quam dedi eis dicit Dominus Deus tuus