1.1
uerba Ecclesiastes filii Dauid regis Hierusalem
1.2
uanitas uanitatum dixit Ecclesiastes uanitas uanitatum omnia uanitas
1.3
quid habet amplius homo de uniuerso labore suo quod laborat sub sole
1.4
generatio praeterit et generatio aduenit terra uero in aeternum stat
1.5
oritur sol et occidit et ad locum suum reuertitur ibique renascens
1.6
gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans uniuersa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
1.7
omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina reuertuntur ut iterum fluant
1.8
cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus uisu nec auris impletur auditu
1.9
quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
1.10
nihil sub sole nouum nec ualet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
1.11
non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in nouissimo
1.12
ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
1.13
et proposui in animo meo quaerere et inuestigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
1.14
uidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce uniuersa uanitas et adflictio spiritus
1.15
peruersi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
1.16
locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
1.17
dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnoui quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
1.18
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem
2.1
dixi ego in corde meo uadam et affluam deliciis et fruar bonis et uidi quod hoc quoque esset uanitas
2.2
risum reputaui errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis
2.3
cogitaui in corde meo abstrahere a uino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam deuitaremque stultitiam donec uiderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum uitae suae
2.4
magnificaui opera mea aedificaui mihi domos plantaui uineas
2.5
feci hortos et pomeria et conseui ea cuncti generis arboribus
2.6
extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem siluam lignorum germinantium
2.7
possedi seruos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ouium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem
2.8
coaceruaui mihi argentum et aurum et substantias regum ac prouinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad uina fundenda
2.9
et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseuerauit mecum
2.10
et omnia quae desiderauerunt oculi mei non negaui eis nec prohibui cor quin omni uoluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraueram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo
2.11
cumque me conuertissem ad uniuersa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaueram uidi in omnibus uanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole
2.12
transiui ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum
2.13
et uidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris
2.14
sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus
2.15
et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animaduerti quod hoc quoque esset uanitas
2.16
non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora obliuione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus
2.17
et idcirco taeduit me uitae meae uidentem mala esse uniuersa sub sole et cuncta uanitatem atque adflictionem spiritus
2.18
rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboraui habiturus heredem post me
2.19
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudaui et sollicitus fui et est quicquam tam uanum
2.20
unde cessaui renuntiauitque cor meum ultra laborare sub sole
2.21
nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo uanitas et magnum malum
2.22
quid enim proderit homini de uniuerso labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est
2.23
cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non uanitas est
2.24
nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est
2.25
quis ita uorabit et deliciis affluet ut ego
2.26
homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc uanitas et cassa sollicitudo mentis
3.1
omnia tempus habent et suis spatiis transeunt uniuersa sub caelo
3.2
tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus euellendi quod plantatum est
3.3
tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi
3.4
tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi
3.5
tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus
3.6
tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi
3.7
tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi
3.8
tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis
3.9
quid habet amplius homo de labore suo
3.10
uidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea
3.11
cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inueniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem
3.12
et cognoui quod non esset melius nisi laetari et facere bene in uita sua
3.13
omnis enim homo qui comedit et bibit et uidet bonum de labore suo hoc donum Dei est
3.14
didici quod omnia opera quae fecit Deus perseuerent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur
3.15
quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit
3.16
uidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem
3.17
et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit
3.18
dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis
3.19
idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent uanitati
3.20
et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter reuertentur
3.21
quis nouit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum
3.22
et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat
4.1
uerti me ad alia et uidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum uiolentiae cunctorum auxilio destitutos
4.2
et laudaui magis mortuos quam uiuentes
4.3
et feliciorem utroque iudicaui qui necdum natus est nec uidit mala quae sub sole fiunt
4.4
rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animaduerti patere inuidiae proximi et in hoc ergo uanitas et cura superflua est
4.5
stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens
4.6
melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi
4.7
considerans repperi et aliam uanitatem sub sole
4.8
unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius diuitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque uanitas est et adflictio pessima
4.9
melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae
4.10
si unus ceciderit ab altero fulcietur uae soli quia cum ruerit non habet subleuantem
4.11
et si dormierint duo fouebuntur mutuo unus quomodo calefiet
4.12
et si quispiam praeualuerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur
4.13
melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit prouidere in posterum
4.14
quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur
4.15
uidi cunctos uiuentes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo
4.16
infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc uanitas et adflictio spiritus
4.17
custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum uictimae qui nesciunt quid faciant mali
5.1
ne temere quid loquaris neque cor tuum sit uelox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui
5.2
multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus inuenitur stultitia
5.3
si quid uouisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque uoueris redde
5.4
multoque melius est non uouere quam post uotum promissa non conplere
5.5
ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est prouidentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum
5.6
ubi multa sunt somnia plurimae uanitates et sermones innumeri tu uero Deum time
5.7
si uideris calumnias egenorum et uiolenta iudicia et subuerti iustitiam in prouincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii
5.8
et insuper uniuersae terrae rex imperat seruienti
5.9
auarus non implebitur pecunia et qui amat diuitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo uanitas
5.10
ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit diuitias oculis suis
5.11
dulcis est somnus operanti siue parum siue multum comedat saturitas autem diuitis non sinit dormire eum
5.12
est et alia infirmitas pessima quam uidi sub sole diuitiae conseruatae in malum domini sui
5.13
pereunt enim in adflictione pessima generauit filium qui in summa egestate erit
5.14
sicut egressus est nudus de utero matris suae sic reuertetur et nihil auferet secum de labore suo
5.15
miserabilis prorsus infirmitas quomodo uenit sic reuertetur quid ergo prodest ei quod laborauit in uentum
5.16
cunctis diebus uitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia
5.17
hoc itaque mihi uisum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laborauit ipse sub sole numerum dierum uitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius
5.18
et omni homini cui dedit Deus diuitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei
5.19
non enim satis recordabitur dierum uitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius
6.1
est et aliud malum quod uidi sub sole et quidem frequens apud homines
6.2
uir cui dedit Deus diuitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus uorabit illud hoc uanitas et magna miseria est
6.3
si genuerit quispiam centum et uixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortiuus
6.4
frustra enim uenit et pergit ad tenebras et obliuione delebitur nomen eius
6.5
non uidit solem neque cognouit distantiam boni et mali
6.6
etiam si duobus milibus annis uixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia
6.7
omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur
6.8
quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est uita
6.9
melius est uidere quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc uanitas est et praesumptio spiritus
6.10
qui futurus est iam uocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere
6.11
uerba sunt plurima multa in disputando habentia uanitatem
7.1
quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in uita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo uelut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit
7.2
melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die natiuitatis
7.3
melius est ire ad domum luctus quam ad domum conuiuii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et uiuens cogitat quid futurum sit
7.4
melior est ira risu quia per tristitiam uultus corrigitur animus delinquentis
7.5
cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia
7.6
melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi
7.7
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc uanitas
7.8
calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
7.9
melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante
7.10
ne uelox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit
7.11
ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
7.12
utilior est sapientia cum diuitiis et magis prodest uidentibus solem
7.13
sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod uitam tribuunt possessori suo
7.14
considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit
7.15
in die bona fruere bonis et malam diem praecaue sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inueniat homo contra eum iustas querimonias
7.16
haec quoque uidi in diebus uanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo uiuit tempore in malitia sua
7.17
noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas
7.18
ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo
7.19
bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
7.20
sapientia confortabit sapientem super decem principes ciuitatis
7.21
non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
7.22
sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias seruum tuum maledicentem tibi
7.23
scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis
7.24
cuncta temptaui in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
7.25
multo magis quam erat et alta profunditas quis inueniet eam
7.26
lustraui uniuersa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium
7.27
et inueni amariorem morte mulierem quae laqueus uenatorum est et sagena cor eius uincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa
7.28
ecce hoc inueni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut inuenirem rationem
7.29
quam adhuc quaerit anima mea et non inueni uirum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inueni
7.30
solummodo hoc inueni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognouit solutionem uerbi
8.1
sapientia hominis lucet in uultu eius et potentissimus faciem illius commutauit
8.2
ego os regis obseruo et praecepta iuramenti Dei
8.3
ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia omne quod uoluerit faciet
8.4
et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis
8.5
qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit
8.6
omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio
8.7
quia ignorat praeterita et uentura nullo scire potest nuntio
8.8
non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque saluabit impietas impium
8.9
omnia haec consideraui et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum
8.10
uidi impios sepultos qui etiam cum aduiuerent in loco sancto erant et laudabantur in ciuitate quasi iustorum operum sed et hoc uanitas est
8.11
etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala
8.12
attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognoui quod erit bonum timentibus Deum qui uerentur faciem eius
8.13
non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei
8.14
est et alia uanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proueniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc uanissimum iudico
8.15
laudaui igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus uitae quos dedit ei Deus sub sole
8.16
et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae uersatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit
8.17
et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo inuenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laborauerit ad quaerendum tanto minus inueniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire
9.1
omnia haec tractaui in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit
9.2
sed omnia in futuro seruantur incerta eo quod uniuersa aeque eueniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti uictimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui uerum deierat
9.3
hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eueniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in uita sua et post haec ad inferos deducentur
9.4
nemo est qui semper uiuat et qui huius rei habeat fiduciam melior est canis uiuens leone mortuo
9.5
uiuentes enim sciunt se esse morituros mortui uero nihil nouerunt amplius nec habent ultra mercedem quia obliuioni tradita est memoria eorum
9.6
amor quoque et odium et inuidia simul perierunt nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur
9.7
uade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio uinum tuum quia Deo placent opera tua
9.8
omni tempore sint uestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat
9.9
perfruere uita cum uxore quam diligis cunctis diebus uitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore uanitatis tuae haec est enim pars in uita et in labore tuo quod laboras sub sole
9.10
quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas
9.11
uerti me alio uidique sub sole nec uelocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum diuitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus
9.12
nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aues conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo superuenerit
9.13
hanc quoque uidi sub sole sapientiam et probaui maximam
9.14
ciuitas parua et pauci in ea uiri uenit contra eam rex magnus et uallauit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio
9.15
inuentusque in ea uir pauper et sapiens liberauit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis
9.16
et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et uerba eius non sunt audita
9.17
uerba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos
9.18
melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccauerit multa bona perdet
10.1
muscae morientes perdunt suauitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parua ad tempus stultitia
10.2
cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
10.3
sed et in uia stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
10.4
si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
10.5
est malum quod uidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
10.6
positum stultum in dignitate sublimi et diuites sedere deorsum
10.7
uidi seruos in equis et principes ambulantes quasi seruos super terram
10.8
qui fodit foueam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
10.9
qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna uulnerabitur ab eis
10.10
si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
10.11
si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
10.12
uerba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
10.13
initium uerborum eius stultitia et nouissimum oris illius error pessimus
10.14
stultus uerba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
10.15
labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
10.16
uae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
10.17
beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes uescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
10.18
in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
10.19
in risu faciunt panem ac uinum ut epulentur uiuentes et pecuniae oboedient omnia
10.20
in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diuiti quia auis caeli portabit uocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam
11.1
mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora inuenies illum
11.2
da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram
11.3
si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit
11.4
qui obseruat uentum non seminat et qui considerat nubes numquam metet
11.5
quomodo ignoras quae sit uia spiritus et qua ratione conpingantur ossa in uentre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium
11.6
mane semina sementem tuam et uespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit
11.7
dulce lumen et delectabile est oculis uidere solem
11.8
si annis multis uixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum uenerint uanitatis arguentur praeterita
11.9
laetare ergo iuuenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuuentutis tuae et ambula in uiis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium
11.10
aufer iram a corde tuo et amoue malitiam a carne tua adulescentia enim et uoluptas uana sunt
12.1
memento creatoris tui in diebus iuuentutis tuae antequam ueniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent
12.2
antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et reuertantur nubes post pluuiam
12.3
quando commouebuntur custodes domus et nutabuntur uiri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent uidentes per foramina
12.4
et claudent ostia in platea in humilitate uocis molentis et consurgent ad uocem uolucris et obsurdescent omnes filiae carminis
12.5
excelsa quoque timebunt et formidabunt in uia florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes
12.6
antequam rumpatur funis argenteus et recurrat uitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam
12.7
et reuertatur puluis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum
12.8
uanitas uanitatum dixit Ecclesiastes omnia uanitas
12.9
cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarrauit quae fecerit et inuestigans conposuit parabolas multas
12.10
quaesiuit uerba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac ueritate plenos
12.11
uerba sapientium sicut stimuli et quasi claui in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
12.12
his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est
12.13
finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius obserua hoc est enim omnis homo
12.14
et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato siue bonum siue malum sit