1.1
uerbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel
1.2
audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus uestris aut in diebus patrum uestrorum
1.3
super hoc filiis uestris narrate et filii uestri filiis suis et filii eorum generationi alterae
1.4
residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo
1.5
expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis uinum in dulcedine quoniam periit ab ore uestro
1.6
gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis
1.7
posuit uineam meam in desertum et ficum meam decorticauit nudans spoliauit eam et proiecit albi facti sunt rami eius
1.8
plange quasi uirgo accincta sacco super uirum pubertatis suae
1.9
periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini
1.10
depopulata est regio luxit humus quoniam deuastatum est triticum confusum est uinum elanguit oleum
1.11
confusi sunt agricolae ululauerunt uinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri
1.12
uinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum
1.13
accingite uos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei uestri sacrificium et libatio
1.14
sanctificate ieiunium uocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei uestri et clamate ad Dominum
1.15
a a a diei quia prope est dies Domini et quasi uastitas a potente ueniet
1.16
numquid non coram oculis uestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio
1.17
conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum
1.18
quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt
1.19
ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis
1.20
sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis deuorauit speciosa deserti
2.1
canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terrae quia uenit dies Domini quia prope est
2.2
dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis
2.3
ante faciem eius ignis uorans et post eum exurens flamma quasi hortus uoluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum
2.4
quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic current
2.5
sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammae ignis deuorantis stipulam uelut populus fortis praeparatus ad proelium
2.6
a facie eius cruciabuntur populi omnes uultus redigentur in ollam
2.7
sicut fortes current quasi uiri bellatores ascendent murum uir in uiis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis
2.8
unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur
2.9
urbem ingredientur in muro current domos conscendent per fenestras intrabunt quasi fur
2.10
a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum
2.11
et Dominus dedit uocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia uerbum eius magnus enim dies Domini et terribilis ualde et quis sustinebit eum
2.12
nunc ergo dicit Dominus conuertimini ad me in toto corde uestro in ieiunio et in fletu et in planctu
2.13
et scindite corda uestra et non uestimenta uestra et conuertimini ad Dominum Deum uestrum quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitia
2.14
quis scit si conuertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro
2.15
canite tuba in Sion sanctificate ieiunium uocate coetum
2.16
congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate paruulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo
2.17
inter uestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum
2.18
zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo
2.19
et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam uobis frumentum et uinum et oleum et replebimini eo et non dabo uos ultra obprobrium in gentibus
2.20
et eum qui ab aquilone est procul faciam a uobis et expellam eum in terram inuiam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare nouissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit
2.21
noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificauit Dominus ut faceret
2.22
nolite timere animalia regionis quia germinauerunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et uinea dederunt uirtutem suam
2.23
et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo uestro quia dedit uobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad uos imbrem matutinum et serotinum in principio
2.24
et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia uino et oleo
2.25
et reddam uobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in uos
2.26
et comedetis uescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei uestri qui fecit uobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum
2.27
et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus Deus uester et non est amplius et non confundetur populus meus in aeternum
2.28
et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae senes uestri somnia somniabunt et iuuenes uestri uisiones uidebunt
2.29
sed et super seruos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum
2.30
et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et uaporem fumi
2.31
sol uertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis
2.32
et erit omnis qui inuocauerit nomen Domini saluus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit saluatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus uocauerit
3.1
quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum conuertero captiuitatem Iuda et Hierusalem
3.2
congregabo omnes gentes et deducam eas in ualle Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israhel quos disperserunt in nationibus et terram meam diuiserunt
3.3
et super populum meum miserunt sortem et posuerunt puerum in prostibulum et puellam uendiderunt pro uino ut biberent
3.4
uerum quid uobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem uos redditis mihi et si ulciscimini uos contra me cito uelociter reddam uicissitudinem uobis super caput uestrum
3.5
argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra uestra
3.6
et filios Iuda et filios Hierusalem uendidistis filiis Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis
3.7
ecce ego suscitabo eos de loco in quo uendidistis eos et conuertam retributionem uestram in caput uestrum
3.8
et uendam filios uestros et filias uestras in manibus filiorum Iuda et uenundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est
3.9
clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate robustos accedant ascendant omnes uiri bellatores
3.10
concidite aratra uestra in gladios et ligones uestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum
3.11
erumpite et uenite omnes gentes de circuitu et congregamini ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos
3.12
consurgant et ascendant gentes in uallem Iosaphat quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu
3.13
mittite falces quoniam maturauit messis uenite et descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum
3.14
populi populi in ualle concisionis quia iuxta est dies Domini in ualle concisionis
3.15
sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt splendorem suum
3.16
et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit uocem suam et mouebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel
3.17
et scietis quia ego Dominus Deus uester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius
3.18
et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes riuos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum
3.19
Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua
3.20
et Iudaea in aeternum habitabitur et Hierusalem in generatione et generationem
3.21
et mundabo sanguinem eorum quem non mundaueram et Dominus commorabitur in Sion