1.1
onus uerbi Domini ad Israhel in manu Malachi
1.2
dilexi uos dicit Dominus et dixistis in quo dilexisti nos nonne frater erat Esau Iacob dicit Dominus et dilexi Iacob
1.3
Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti
1.4
quod si dixerit Idumea destructi sumus sed reuertentes aedificabimus quae deserta sunt haec dicit Dominus exercituum isti aedificabunt et ego destruam et uocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in aeternum
1.5
et oculi uestri uidebunt et uos dicetis magnificetur Dominus super terminum Israhel
1.6
filius honorat patrem et seruus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad uos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum
1.7
offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in quo polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta est
1.8
si offeratis caecum ad immolandum nonne malum est et si offeratis claudum et languidum nonne malum est offer illud duci tuo si placuerit ei aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum
1.9
et nunc deprecamini uultum Dei ut misereatur uestri de manu enim uestra factum est hoc si quo modo suscipiat facies uestras dicit Dominus exercituum
1.10
quis est in uobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito non est mihi uoluntas in uobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu uestra
1.11
ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum
1.12
et uos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni qui illud deuorat
1.13
et dixistis ecce de labore et exsuflastis illud dicit Dominus exercituum et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus numquid suscipiam illud de manu uestra dicit Dominus
1.14
maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et uotum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus
2.1
et nunc ad uos mandatum hoc o sacerdotes
2.2
si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in uos egestatem et maledicam benedictionibus uestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor
2.3
ecce ego proiciam uobis brachium et dispergam super uultum uestrum stercus sollemnitatum uestrarum et adsumet uos secum
2.4
et scietis quia misi ad uos mandatum istud ut esset pactum meum cum Leui dicit Dominus exercituum
2.5
pactum meum fuit cum eo uitae et pacis et dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pauebat
2.6
lex ueritatis fuit in ore eius et iniquitas non est inuenta in labiis eius in pace et in aequitate ambulauit mecum et multos auertit ab iniquitate
2.7
labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius quia angelus Domini exercituum est
2.8
uos autem recessistis de uia et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Leui dicit Dominus exercituum
2.9
propter quod et ego dedi uos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non seruastis uias meas et accepistis faciem in lege
2.10
numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creauit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum uiolans pactum patrum nostrorum
2.11
transgressus est Iuda et abominatio facta est in Israhel et in Hierusalem quia contaminauit Iudas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni
2.12
disperdat Dominus uirum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob et offerentem munus Domino exercituum
2.13
et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu uestra
2.14
et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec particeps tua et uxor foederis tui
2.15
nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum uestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere
2.16
cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel operiet autem iniquitas uestimentum eius dicit Dominus exercituum custodite spiritum uestrum et nolite despicere
2.17
laborare fecistis Dominum in sermonibus uestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus iudicii
3.1
ecce ego mittam angelum meum et praeparabit uiam ante faciem meam et statim ueniet ad templum suum dominator quem uos quaeritis et angelus testamenti quem uos uultis ecce uenit dicit Dominus exercituum
3.2
et quis poterit cogitare diem aduentus eius et quis stabit ad uidendum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum
3.3
et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Leui et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia
3.4
et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui
3.5
et accedam ad uos in iudicio et ero testis uelox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii uiduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum
3.6
ego enim Dominus et non mutor et uos filii Iacob non estis consumpti
3.7
a diebus enim patrum uestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis reuertimini ad me et reuertar ad uos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo reuertemur
3.8
si adfiget homo Deum quia uos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitiuis
3.9
et in penuria uos maledicti estis et me uos configitis gens tota
3.10
inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero uobis cataractas caeli et effudero uobis benedictionem usque ad abundantiam
3.11
et increpabo pro uobis deuorantem et non corrumpet fructum terrae uestrae nec erit sterilis uinea in agro dicit Dominus exercituum
3.12
et beatos uos dicent omnes gentes eritis enim uos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum
3.13
inualuerunt super me uerba uestra dicit Dominus
3.14
et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis uanus est qui seruit Deo et quod emolumentum quia custodiuimus praecepta eius et quia ambulauimus tristes coram Domino exercituum
3.15
ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptauerunt Deum et salui facti sunt
3.16
tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audiuit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius
3.17
et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit uir filio suo seruienti sibi
3.18
et conuertemini et uidebitis quid sit inter iustum et impium et inter seruientem Deo et non seruientem ei
4.1
ecce enim dies ueniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies ueniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen
4.2
et orietur uobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut uituli de armento
4.3
et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum uestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum
4.4
mementote legis Mosi serui mei quam mandaui ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia
4.5
ecce ego mittam uobis Heliam prophetam antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis
4.6
et conuertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte ueniam et percutiam terram anathemate