1
Desiderii mei desideratas accepi epistulas, qui quodam praesagio futurorum cum Danihele sortitus est nomen, obsecrantis ut translatum in latinam linguam de hebraeo sermone Pentateuchum nostrorum auribus traderem. Periculosum opus certe, obtrectatorum latratibus patens, qui me adserunt in Septuaginta interpretum suggillationem noua pro ueteribus cudere, ita ingenium quasi uinum probantes, cum ego saepissime testatus sim me pro uirili portione in tabernaculum Dei offerre quae possim, nec opes alterius aliorum paupertate foedari. Quod ut auderem, Origenis me studium prouocauit, qui editioni antiquae translationem Theodotionis miscuit, asterisco et obelo, id est stella et ueru, opus omne distinguens, dum aut inlucescere facit quae minus ante fuerant aut superflua quaeque iugulat et confodit, maximeque Euangelistarum et Apostolorum auctoritas, in quibus multa de Ueteri Testamento legimus quae in nostris codicibus non habentur, ut est illud: "Ex Aegypto uocaui filium meum", et: "Quoniam Nazareus uocabitur", et: "Uidebunt in quem conpunxerunt", et: "Flumina de uentre eius fluent aquae uiuae", et: "Quae nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt quae praeparauit Deus diligentibus se", et multa alia quae proprium συνταγμα desiderant. Interrogemus ergo eos ubi haec scripta sint, et cum dicere non potuerint, de libris hebraicis proferamus. Primum testimonium est in Osee, secundum in Isaia, tertium in Zaccharia, quartum in Prouerbiis, quintum aeque in Isaia; quod multi ignorantes apocriforum deliramenta sectantur et hiberas nenias libris authenticis praeferunt. Causas erroris non est meum exponere. Iudaei prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolomeus, unius dei cultor, etiam apud Hebraeos duplicem diuinitatem deprehenderet, quos maximi idcirco faciebat, quia in Platonis dogma cadere uidebantur. Denique ubicumque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu Sancto, aut aliter interpretati sunt aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent et arcanum fidei non uulgarent. Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriae mendacio suo extruxerit, quibus diuisi eadem scriptitarint, cum Aristheus eiusdem Ptolomei υπερασπιστης et multo post tempore Iosepphus nihil tale rettulerint, sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim uatem, aliud esse interpretem: ibi spiritus uentura praedicit, hic eruditio et uerborum copia ea quae intellegit transfert; nisi forte putandus est Tullius Oeconomicum Xenofontis et Platonis Protagoram et Demosthenis Pro Ctesifonte afflatus rethorico spiritu transtulisse, aut aliter de hisdem libris per Septuaginta interpretes, aliter per Apostolos Spiritus Sanctus testimonia texuit, ut quod illi tacuerunt, hii scriptum esse mentiti sint. Quid igitur? Damnamus ueteres? Minime; sed post priorum studia in domo Domini quod possumus laboramus. Illi interpretati sunt ante aduentum Christi et quod nesciebant dubiis protulere sententiis, nos post passionem et resurrectionem eius non tam prophetiam quam historiam scribimus; aliter enim audita, aliter uisa narrantur: quod melius intellegimus, melius et proferimus. Audi igitur, aemule, obtrectator ausculta: non damno, non reprehendo Septuaginta, sed confidenter cunctis illis Apostolos praefero. Per istorum os mihi Christus sonat, quos ante prophetas inter spiritalia charismata positos lego, in quibus ultimum paene gradum interpretes tenent. Quid liuore torqueris? Quid inperitorum animos contra me concitas? Sicubi tibi in translatione uideor errare, interroga Hebraeos, diuersarum urbium magistros consule: quod illi habent de Christo, tui codices non habent. Aliud est, si contra se postea ab Apostolis usurpata testimonia probauerunt, et emendatiora sunt exemplaria latina quam graeca, graeca quam hebraea! Uerum haec contra inuidos. Nunc te precor, Desideri carissime, ut qui tantum opus me subire fecisti et a Genesi exordium capere, orationibus iuues, quo possim eodem spiritu quo scripti sunt libri, in latinum eos transferre sermonem. explicit prologus
INCIPIT PRAEFATIO SANCTI HIERONYMI IN LIBRO IOSUE
Tandem finita Pentateucho Mosi, uelut grandi fenore liberati, ad Iesum filium Naue manum mittimus, quem Hebraei Iosue Bennun id est Iosue filium Nun uocant, et ad Iudicum librum, quem Sopthim appellant, ad Ruth quoque et Hester, quos hisdem nominibus efferunt. Monemusque lectorem, ut siluam hebraicorum nominum et distinctiones per membra diuisas diligens scriptura conseruet, ne et noster labor et illius studium pereat; et ut in primis, quod saepe testatus sum, sciat me non in reprehensionem ueterum noua cudere, sicut amici mei criminantur, sed pro uirili parte offerre linguae meae hominibus, quos tamen nostra delectant, ut pro Graecorum εξαπλοις, quae et sumptu et labore maximo indigent, editionem nostram habeant et, sicubi in antiquorum uoluminum lectione dubitarint, haec illis conferentes inueniant quod requirunt, maxime cum apud Latinos tot sint exemplaria quot codices, et unusquisque pro arbitrio suo uel addiderit uel subtraxerit quod ei uisum est, et utique non possit uerum esse quod dissonet. Unde cesset arcuato uulnere contra nos insurgere scorpius et sanctum opus uenenata carpere lingua desistat, uel suscipiens si placet uel contemnens si displicet, memineritque illorum uersuum: "Os tuum abundauit malitia et lingua tua concinnabat dolos; sedens aduersus fratrem tuum loquebaris et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti et tacui; existimasti inique quod ero tui similis; arguam te et statuam contra faciem tuam". Quae enim audientis utilitas est nos labore sudare et alios detrahendo laborare, dolere Iudaeos quod calumniandi eis et inridendi Christianos sit ablata occasio, et Ecclesiae homines id despicere, immo lacerare, unde aduersarii torqueantur? Quod si uetus eis tantum interpretatio placet, quae et mihi non displicet, et nihil extra recipiendum putant, cur ea quae sub asteriscis et obelis uel addita sunt uel amputata, legunt et non legunt? Quare Danihelem iuxta Theodotionis translationem ecclesiae susceperunt? Cur Origenem mirantur et Eusebium Pamphili cunctas editiones similiter disserentes? Aut quae fuit stultitia, postquam uera dixerint, proferre quae falsa sunt? Unde autem in Nouo Testamento probare poterunt adsumpta testimonia, quae in libris ueteribus non habentur? Haec dicimus, ne omnino calumniantibus tacere uideamur. Ceterum, post sanctae Paulae dormitionem, cuius uita uirtutis exemplum est, et hos libros, quos Eustochiae uirgini Christi negare non potui, decreuimus "dum spiritus hos regit artus" Prophetarum explanationi incumbere, et omissum iam diu opus quodam postliminio repetere, praesertim cum et admirabilis sanctusque uir Pammachius hoc idem litteris flagitet, et nos ad patriam festinantes mortiferos sirenarum cantus surda debeamus aure transire. explicit praefatio
INCIPIT PROLOGUS SANCTI HIERONYMI IN LIBRO REGUM
5
Uiginti et duas esse litteras apud Hebraeos, Syrorum quoque et Chaldeorum lingua testatur, quae hebraeae magna ex parte confinis est; nam et ipsi uiginti duo elementa habent eodem sono, sed diuersis caracteribus. Samaritani etiam Pentateuchum Mosi totidem litteris scriptitant, figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque est Ezram scribam legisque doctorem post captam Hierosolymam et instaurationem templi sub Zorobabel alias litteras repperisse, quibus nunc utimur, cum ad illud usque tempus idem Samaritanorum et Hebraeorum caracteres fuerint. In libro quoque Numerorum haec eadem supputatio sub Leuitarum ac sacerdotum censu mystice ostenditur. Et nomen Domini tetragrammaton in quibusdam graecis uoluminibus usque hodie antiquis expressum litteris inuenimus. Sed et psalmi tricesimus sextus, et centesimus decimus, et centesimus undecimus, et centesimus octauus decimus, et centesimus quadragesimus quartus, quamquam diuerso scribantur metro, tamen eiusdem numeri texuntur alfabeto. Et Hieremiae Lamentationes et oratio eius, Salomonis quoque in fine Prouerbia ab eo loco in quo ait: "Mulierem fortem quis inueniet", hisdem alfabetis uel incisionibus supputantur. Porro quinque litterae duplices apud eos sunt: chaph, mem, nun, phe, sade; aliter enim per has scribunt principia medietatesque uerborum, aliter fines. Unde et quinque a plerisque libri duplices aestimantur: Samuhel, Malachim, Dabreiamin, Ezras, Hieremias cum Cinoth, id est Lamentationibus suis. Quomodo igitur uiginti duo elementa sunt, per quae scribimus hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis uox humana conprehenditur, ita uiginti duo uolumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis, in Dei doctrina, tenera adhuc et lactans uiri iusti eruditur infantia.
Primus apud eos liber uocatur Bresith, quem nos Genesim dicimus; secundus Hellesmoth, qui Exodus appellatur; tertius Uaiecra, id est Leuiticus; quartus Uaiedabber, quem Numeros uocamus; quintus Addabarim, qui Deuteronomium praenotatur. Hii sunt quinque libri Mosi, quos proprie Thorath, id est Legem appellant.
Secundum Prophetarum ordinem faciunt, et incipiunt ab Iesu filio Naue, qui apud eos Iosue Bennum dicitur. Deinde subtexunt Sopthim, id est Iudicum librum; et in eundem conpingunt Ruth, quia in diebus Iudicum facta narratur historia. Tertius sequitur Samuhel, quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Quartus Malachim, id est Regum, qui tertio et quarto Regnorum uolumine continetur; meliusque multo est Malachim, id est Regum, quam Malachoth, id est Regnorum dicere, non enim multarum gentium regna describit, sed unius israhelitici populi qui tribubus duodecim continetur. Quintus est Esaias, sextus Hieremias, septimus Hiezecihel, octauus liber duodecim Prophetarum, qui apud illos uocatur Thareasra.
Tertius ordo αγιογραφα possidet, et primus liber incipit ab Iob, secundus a Dauid, quem quinque incisionibus et uno Psalmorum uolumine conprehendunt. Tertius est Salomon, tres libros habens: Prouerbia, quae illi Parabolas, id est Masaloth appellant, et Ecclesiasten, id est Accoeleth, et Canticum canticorum, quem titulo Sirassirim praenotant. Sextus est Danihel, septimus Dabreiamin, id est Uerba dierum, quod significantius χρονικον totius diuinae historiae possumus appellare, qui liber apud nos Paralipomenon primus et secundus scribitur; octauus Ezras, qui et ipse similiter apud Graecos et Latinos in duos libros diuisus est, nonus Hester.
Atque ita fiunt pariter ueteris legis libri uiginti duo, id est Mosi quinque, Prophetarum octo, Agiograforum nouem. Quamquam nonnulli Ruth et Cinoth inter Agiografa scriptitent et libros hos in suo putent numero supputandos, ac per hoc esse priscae legis libros uiginti quattuor, quos sub numero uiginti quattuor seniorum Apocalypsis Iohannis inducit adorantes Agnum et coronas suas prostratis uultibus offerentes, stantibus coram quattuor animalibus oculatis retro et ante, id est et in praeteritum et in futurum, et indefessa uoce clamantibus: "Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui futurus est".
10
Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris, quos de hebraeo uertimus in latinum, conuenire potest, ut scire ualeamus, quicquid extra hos est, inter apocrifa seponendum. Igitur Sapientia, quae uulgo Salomonis inscribitur, et Iesu filii Sirach liber et Iudith et Tobias et Pastor non sunt in canone. Macchabeorum primum librum hebraicum repperi, secundus graecus est, quod et ex ipsa frasin probari potest.
Quae cum ita se habeant, obsecro te lector, ne laborem meum reprehensionem aestimes antiquorum. In tabernaculum Dei offert unusquisque quod polest: alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram, coccum offerunt et hyacinthum; nobiscum bene agetur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria iudicat. Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo et per singulas species Ecclesiae praesentis futuraeque distinctio pellibus tegitur et cUiciis, ardoremque solis et iniuriam imbrium ea quae uiliora sunt prohibent. Lege ergo primum Samuhel et Malachim meum; meum, inquam, meum: quicquid enim crebrius uertendo et emendando sollicitius et didicimus et tenemus, nostrum est. Et cum intellexeris quod antea nesciebas, uel interpretem me aestimato, si gratus es, uel παραφραστην, si ingratus, quamquam mihi omnino conscius non sim mutasse me quippiam de hebraica ueritate. Certe si incredulus es, lege graecos codices et latinos et confer cum his opusculis, et ubicumque inter se uideris discrepare, interroga quemlibet Hebraeorum cui magis accomodare debeas fidem, et si nostra firmauerit, puto quod eum non aestimes coniectorem, ut in eodem loco mecum similiter diuinarit.
Sed et uos famulas Christi rogo, quae Domini discumbentis pretiosissimo fidei myro unguitis caput, quae nequaquam Saluatorem quaeritis in sepulchro, quibus iam ad Patrem Christus ascendit, ut contra latrantes canes, qui aduersum me rabido ore desaeuiunt et circumeunt ciuitatem atque in eo se doctos arbitrantur, si aliis detrahant, orationum uestrarum clypeos opponatis. Ego sciens humilitatem meam, illius semper sententiae recordabor: "Custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator aduersum me; obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis". explicit prologus
INCIPIT PROLOGUS SANCTI HIERONYMI IN LIBRO PARALIPOMENON
Si Septuaginta interpretum pura et ut ab eis in graecum uersa est editio permaneret, superflue me, mi Cromati, episcoporum sanctissime atque doctissime, inpelleres, ut hebraea uolumina latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupauerat et nascentis Ecclesiae roborauerat fidem, iustum erat etiam nostro silentio conprobari. Nunc uero cum pro uarietate regionum diuersa ferantur exemplaria et germana illa antiquaque translatio corrupta sit atque uiolata, nostri arbitrii putas, aut e pluribus iudicare quid uerum sit, aut nouum opus in ueteri opere condere, inludentibusque Iudaeis "cornicum", ut dicitur, "oculos configere". Alexandria et Aegyptus in Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem, Constantinopolis usque Antiochiam Luciani martyris exemplaria probat, mediae inter has prouinciae palestinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilius uulgauerunt, totusque orbis hac inter se trifaria uarietate conpugnat. Et certe Origenes non solum exempla conposuit quattuor editionum e regione singula uerba describens, ut unus dissentiens statim ceteris inter se consentientibus arguatur, sed, quod maioris audaciae est, in editione Septuaginta Theodotionis editionem miscuit, asteriscis designans quae minus fuerint, et uirgulis quae ex superfluo uideantur adposita. Si igitur aliis licuit non tenere quod semel susceperant, et post septuaginta cellulas, quae uulgo sine auctore iactantur, singulas cellulas aperuere, hocque in ecclesiis legitur quod Septuaginta nescierunt, cur me non suscipiant Latini mei, qui inuiolata editione ueteri ita nouam condidi, ut laborem meum Hebraeis et, quod his maius est, Apostolis auctoribus probem? Scripsi nuper librum De optimo genere interpretandi, ostendens illa de Euangelio: "Ex Aegypto uocaui filium meum" et: "Quoniam Nazareus uocabitur" et: "Uidebunt in quem conpunxerunt" et illud Apostoli: "Quae oculus non uidit, nec auris audiuit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praeparauit Deus diligentibus se" ceteraque his similia in Hebraeorum libris inueniri. Certe Apostoli et Euangelistae Septuaginta interpretes nouerant, et unde eis haec dicere quae in Septuaginta non habentur? Christus Deus noster utriusque Testamenti conditor in Euangelio secundum Iohannem, "Qui credit", inquit, "in me, sicut dixit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae". Utique scriptum est quod Saluator scriptum esse testatur.
15
Ubi scriptum est? Septuaginta non habent, apocrifa nescit Ecclesia; ad Hebraeos igitur reuertendum est, unde et Dominus loquitur et discipuli exempla praesumunt. Haec pace ueterum loquar et obtrectatoribus meis tantum respondeo, qui canino dente me rodunt, in publico detrahentes, legentes in angulis, idem et accusatores et defensores, cum in aliis probent quod in me reprobant, quasi uirtus et uitium non in rebus sit, sed cum auctore mutetur. Ceterum memini editionem Septuaginta translatorum olim de graeco emendatam tribuisse me nostris, nec inimicum debere aestimari eorum quos in conuentu fratrum semper edissero. Et quod nunc Dabreiamin, id est Uerba dierum, interpretatus sum, idcirco feci, ut inextricabiles moras et siluam nominum, quae scriptorum confusa sunt uitio, sensuumque barbariem apertius et per uersuum cola digererem, "mihimet ipsi et meis" iuxta Hismenium "canens", si aures surdae sunt ceterorum. explicit prologus
INCIPIT PROLOGUS EUSEBII HIERONYMI IN LIBRO EZRAE
Utrum difficilius sit facere quod poscitis an negare necdum statui; nam neque uobis aliquid imperantibus abnuere sententiae est, et magnitudo oneris inpositi ita ceruices premit, ut ante sub fasce ruendum sit quam leuandum. Accedunt ad hoc inuidorum studia, qui omne quod scribimus reprehendendum putant et, interdum contra se conscientia repugnante, publice lacerant quae occulte legunt, in tantum ut clamare conpellar et dicere: "Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa." Tertius annus est quod semper scribitis atque rescribitis, ut Ezrae librum uobis de hebraeo transferam, quasi non habeatis graeca et latina uolumina, aut quicquid illud est quod a nobis uertitur, non statim ab omnibus conspuendum sit. "Frustra autem," ut ait quidam, "niti neque aliud fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae est." Itaque obsecro uos, mi Domnion et Rogatiane carissime, ut priuata lectione contenti librum non efferatis in publicum nec fastidiosis ingeratis cibos uitetisque eorum supercilium qui iudicare tantum de aliis et ipsi facere nil nouerunt. Si qui autem fratrum sunt quibus nostra non displicent, his tribuatis exemplar, admonentes ut hebraea nomina, quorum grandis in hoc uolumine copia est, distincte et per interualla transcribant. Nihil enim proderit emendasse librum, nisi emendatio librariorum diligentia conseruetur.
Nec quemquam moueat, quod unus a nobis editus liber est, nec apocriforum tertii et quarti libri somniis delectetur; quia et apud Hebraeos Ezrae Neemiaeque sermones in unum uolumen coartantur, et quae non habentur apud illos nec de uiginti quattuor senibus sunt, procul abicienda. Si quis autem Septuaginta uobis opposuerit interpretes, quorum exemplaria uarietas ipsa lacerata et euersa demonstrat, nec potest utique uerum adseri quod diuersum est, mittite eum ad Euangelia, in quibus multa ponuntur quasi de Ueteri Testamento, quae apud Septuaginta interpretes non habentur, uelut illud: "Quoniam Nazareus uocabitur", et: "Ex Aegypto uocaui filium meum", et: "Uidebunt quem conpunxerunt", multaque alia quae latiori operi reseruamus; et quaerite ab eo ubi scripta sint, cumque proferre non potuerit, uos legite de his exemplaribus quae nuper a nobis edita maledicorum cotidie linguis confodiuntur.
Sed, ut ad conpendium ueniam, certe quod inlaturus sum aequissimum est. Edidi aliquid quod non habetur in graeco uel aliter habetur quam a me uersum ,est. Quid interpretem laniant? Interrogent Hebraeos et ipsis auctoribus translationi meae uel adrogent uel derogent fidem. Porro aliud est, si clausis, quod dicitur, oculis mihi uolunt maledicere et non imitantur Graecorum studium et beniuolentiam, qui post Septuaginta translatores iam Christi Euangelio coruscante Iudaeos et Hebionitas legis ueteris interpretes, Aquilam uidelicet, Symmachum et Theodotionem, et curiose legunt et per Origenis laborem in εξαπλοις ecclesiis dedicarunt. Quanto magis Latini grati esse deberent, quod exultantem cernerent Graeciam a se aliquid mutuari. Primum enim magnorum sumptuum est et infinitae difficultatis exemplaria posse habere omnia, deinde etiam qui habuerint et hebraei sermonis ignari sunt, magis errabunt ignorantes quis e multis uerius dixerit. Quod etiam sapientissimo cuidam nuper apud Graecos accidit, ut interdum Scripturae sensum relinquens uniuscuiuslibet interpretis sequeretur errorem. Nos autem, qui hebraeae linguae saltim paruam habemus scientiam et latinus nobis utcumque sermo non deest, et de aliis magis possumus iudicare et ea quae ipsi intellegimus in nostra lingua expromere. Itaque licet excetra sibilet "uictorque Sinon incendia iactet", numquam meum iuuante Christo silebit eloquium, etiam praecisa lingua balbuttiet. Legant qui uolunt, qui nolunt abiciant. Euentilent apices, litteras calumnientur, magis uestra caritate prouocabor ad studium, quam illorum detractione et odio deterrebor. explicit prologus
20
INCIPIT PROLOGUS TOBIAE
Cromatio et Heliodoro episcopis Hieronymus in Domino salutem. Mirari non desino exactionis uestrae instantiam. Exigitis enim, ut librum chaldeo sermone conscriptum ad latinum stilum traham, librum utique Tobiae, quem Hebraei de catalogo diuinarum Scripturarum secantes, his quae Agiografa memorant manciparunt. Feci satis desiderio uestro, non tamen meo studio. Arguunt enim nos Hebraeorum studia et inputant nobis, contra suum canonem latinis auribus ista transferre. Sed melius esse iudicans Pharisaeorum displicere iudicio et episcoporum iussionibus deseruire, institi ut potui, et quia uicina est Chaldeorum lingua serrnoni hebraico, utriusque linguae peritissimum loquacem repperiens, unius diei laborem arripui et quicquid ille mihi hebraicis uerbis expressit, haec ego accito notario, sermonibus latinis exposui.
Orationibus uestris mercedem huius operis conpensabo, cum gratum uobis didicero me quod iubere estis dignati conplesse. explicit prologus
Apud Hebraeos liber Iudith inter Agiografa legitur; cuius auctoritas ad roboranda illa quae in contentione ueniunt, minus idonea iudicatur. Chaldeo tamen sermone conscriptus inter historias conputatur. Sed quia hunc librum sinodus nicena in numero Sanctarum Scripturarum legitur conputasse, adquieui postulationi uestrae, immo exactioni, et sepositis occupationibus quibus uehementer artabar, huic unam lucubratiunculam dedi, magis sensum e sensu quam ex uerbo uerbum transferens. Multorum codicum uarietatem uitiosissiraam amputaui; sola ea quae intellegentia integra in uerbis chaldeis inuenire potui, latinis expressi.
25
Accipite Iudith uiduam, castitatis exemplum, et triumphali laude perpetuis eam praeconiis declarate. Hanc enim non solum feminis, sed et uiris imitabilem dedit, qui, castitatis eius remunerator, uirtutem talem tribuit, ut inuictum omnibus hominibus uinceret, insuperabilem superaret. explicit prologus
Librum Hester uariis translatoribus constat esse uitiatum. Quem ego de archiuis Hebraeorum eleuans uerbum e uerbo pressius transtuli. Quem librum editio uulgata laciniosis hinc inde uerborum funibus trahit, addens ea quae ex tempore dici poterant et audiri, sicut solitum est scolaribus disciplinis sumpto themate excogitare, quibus uerbis uti potuit qui iniuriam passus est uel ille qui iniuriam fecit.
Uos autem, o Paula et Eustochium, quoniam et bibliothecas Hebraeorum studuistis intrare et interpretum certamina conprobastis, tenentes Hester hebraicum librum, per singula uerba nostram translalionem aspicite, ut possitis agnoscere me nihil etiam augmentasse addendo, sed fideli testimonio simpliciter, sicut in hebraeo habetur, historiam hebraicam latinae linguae tradidisse. Nec affectamur laudes hominum nec uituperationes expauescimus. Deo enim placere curantes minas hominum penitus non timemus,quoniam"dissipat Deus ossa eorum qui hominibus placere desiderant" et secundum Apostolum qui huiusmodi sunt "serui Christi esse non possunt". explicit prologus
INCIPIT PROLOGUS SANCTI HIERONYMI IN LIBRO IOB
30
Cogor per singulos Scripturae diuinae libros aduersariorum respondere maledictis, qui interpretationem meam reprehensionem Septuaginta interpretum criminantur, quasi non et apud Graecos Aquila, Symmachus et Theodotion uel uerbum e uerbo, uel sensum de sensu, uel ex utroque commixtum et medie temperatum genus translationis expresserint, et omnia Ueteris Instrumenti uolumina Origenes obelis asteriscisque distinxerit, quos uel additos uel de Theodotione sumptos translationi antiquae inseruit, probans defuisse quod additum est. Discant igitur obtrectatores mei recipere in toto quod in partibus susceperunt aut interpretationem meam cum asteriscis suis radere. Neque enim fieri potest, ut quos plura intermisisse susceperint, non eosdem etiam in quibusdam errasse fateantur, praecipue in Iob, cui si ea quae sub asteriscis addita sunt subtraxeris, pars maxima detruncabitur. Et hoc dumtaxat apud Graecos. Ceterum apud Latinos ante eam translationem quam sub asteriscis et obelis nuper edidimus, septingenti ferme aut octingenti uersus sunt, ut decurtatus et laceratus conrosusque liber foeditatem sui publice legentibus praebeat. Haec autem translatio nullum de ueteribus sequitur interpretem, sed ex ipso hebraico arabicoque sermone et interdum syro, nunc uerba, nunc sensus, nunc simul utrumque resonabit. Obliquus enim etiam apud Hebraeos totus liber fertur et lubricus et quod graece rethores uocant εσχηματισμενος dumque aliud loquitur aliud agit, ut si uelis anguillam aut murenulam strictis tenere manibus, quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Memini me ob intellegentiam huius uoluminis lyddeum quemdam praeceptorem qui apud Hebraeos primas habere putabatur, non paruis redemisse nummis, cuius doctrina an aliquid profecerim nescio, hoc unum scio non potuisse me interpretari nisi quod ante intellexeram.
A principio itaque uoluminis usque ad uerba Iob apud Hebraeos prosa oratio est. Porro a uerbis Iob in quibus ait: "Pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est: Conceptus est homo" usque ad eum locum, ubi ante finem uoluminis scriptum est: "Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in fauilla et cinere", exametri uersus sunt, dactilo spondeoque currentes et propter linguae idioma crebro recipientes et alios pedes non earundem syllabarum, sed eorundem temporum. Interdum quoque rithmus ipse dulcis et tinnulus fertur numeris lege solutis, quod metrici magis quam simplex lector intellegunt. A supradicto autem uersu usque ad finem libri paruum comma quod remanet prosa oratione contexitur. Quod si cui uidetur incredulum, metra scilicet esse apud Hebraeos et in morem nostri Flacci graecique Pindari et Alchei et Saffo uel Psalterium uel Lamentationes Hieremiae uel omnia ferme Scripturarum cantica conprehendi, legat Filonem, Iosepphum, Origenem, caesariensem Eusebium, et eorum testimonio me uerum dicere conprobabit.
Audiant quapropter canes mei idcirco me in hoc uolumine laborasse, non ut interpretationem antiquam reprehenderem, sed ut ea quae in illa aut obscura sunt aut omissa aut certe scriptorum uitio deprauata, manifestiora nostra interpretatione fierent, qui et hebraeum sermonem ex parte didicimus et in latino paene ab ipsis incunabulis inter grammaticos et rethores et philosophos detriti sumus. Quod si apud Graecos, post Septuaginta editionem, iam Christi Euangelio coruscante, iudaeus Aquila, et Symmachus ac Theodotion iudaizantes heretici sunt recepti, qui multa mysteria Saluatoris subdola interpretatione celarunt et tamen in εξαπλοις habentur apud ecclesias et explanantur ab ecclesiasticis uiris, quanto magis ego christianus, de parentibus christianis et uexillum crucis in mea fronte portans, cuius studium fuit omissa repetere, deprauata corrigere et sacramenta Ecclesiae puro et fideli aperire sermone, uel a fastidiosis uel a malignis lectoribus non debeo reprobari? Habeant qui uolunt ueteres libros uel in membranis purpureis auro argentoque descriptos, uel uncialibus, ut uulgo aiunt, litteris onera magis exarata quam codices, dum mihi meisque permittant pauperes habere scidulas et non tam pulchros codices quam emendatos. Utraque editio, et Septuaginta iuxta Graecos et mea iuxta Hebraeos, in latinum meo labore translata est. Eligat unusquisque quod uult et studiosum se magis quam maliuolum probet. explicit prologus
INCIPIT PRAEFATIO EUSEBII HIERONYMI IN LIBRO PSALMORUM
Psalterium Romae dudum positus emendaram et iuxta Septuaginta interpretes, licet cursim, magna illud ex parte correxeram. Quod quia rursum uidetis, o Paula et Eustochium, scriptorum uitio deprauatum plusque antiquum errorem quam nouam emendationem ualere, cogitis ut ueluti quodam nouali scissum iam aruum exerceam et obliquis sulcis renascentes spinas eradicem, aequum esse dicentes, ut quod crebro male pullulat, crebrius succidatur. Unde consueta praefatione commoneo tam uos quibus forte labor iste desudat, quam eos qui exemplaria istiusmodi habere uoluerint, ut quae diligenter emendaui, cum cura et diligentia transcribantur. Notet sibi unusquisque uel iacentem lineam uel signa radiantia, id est uel obelos uel asteriscos, et ubicumque uirgulam uiderit praecedentem, ab ea usque ad duo puncta quae inpressimus sciat in Septuaginta translatoribus plus haberi; ubi autem stellae similitudinem perspexerit, de hebraeis uoluminibus additum nouerit, aeque usque ad duo puncta, iuxta Theodotionis dumtaxat editionem qui simplicitate sermonis a Septuaginta interpretibus non discordat. Haec ego et uobis et studioso cuique fecisse me sciens, non ambigo multos fore qui uel inuidia uel supercilio "malint contemnere uideri praeclara quam discere", et e turbulento magis riuo quam de purissimo fonte potare. explicit praefatio
35
INCIPIT ALIA EIUSDEM PRAEFATIO
Eusebius Hieronymus Sofronio suo salutem. Scio quosdam putare Psalterium in quinque libros esse diuisum, ut ubicumque apud Septuaginta interpretes scriptum est γενοιτο γενοιτο, id est fiat fiat, finis librorum sit, pro quo in hebraeo legitur amen amen. Nos autem Hebraeorum auctoritatem secuti et maxime Apostolorum qui semper in Nouo Testamento Psalmorum librum nominant, unum uolumen adserimus. Psalmos quoque omnes eorum testamur auctorum qui ponuntur in titulis, Dauid scilicet et Asaph et Idithun, filiorum Core, Eman Ezraitae, Mosi et Salomonis et reliquorum, quos Ezras uno uolumine conprehendit. Si enim amen, pro quo Aquila transtulit πεπιστωμενως, in fine tantum librorum ponitur et non interdum aut in exordio aut in calce sermonis siue sententiae, numquam et Saluator in Euangelio loqueretur: "Amen amen dico uobis", et Pauli epistulae in medio illud opere continerent, Moses quoque et Hieremias et ceteri in hunc modum multos haberent libros, qui in mediis uoluminibus suis amen frequenter interserunt, sed et numerus uiginti duorum hebraicorum librorum et mysterium eiusdem numeri commutabitur. Nam et titulus ipse hebraicus Sephar Thallim, quod interpretatur Uolumen hymnorum, apostolicae auctoritati congruens, non plures libros, sed unum uolumen ostendit.
Quia igitur nuper cum Hebraeo disputans quaedam pro Domino Saluatore de Psalmis testimonia protulisti, uolensque ille te eludere, per sermones paene singulos adserebat non ita haberi in hebraeo ut tu de Septuaginta interpretibus opponebas, studiosissime postulasti ut post Aquilam, Symmachum et Theodotionem nouam editionem latino sermone transferrem. Aiebas enim te magis interpretum uarietate turbari et amore quo laberis uel translatione uel iudicio meo esse contentum. Unde inpulsus a te, cui et quae non possum negare non possum, rursum me obtrectatorum latratibus tradidi, maluique te uires potius meas quam uoluntatem in amicitia quaerere. Certe confidenter dicam et multos huius operis testes citabo, me nihil dumtaxat scientem de hebraica ueritate mutasse. Sicubi ergo editio mea a ueteribus discreparit, interroga quemlibet Hebraeorum et liquido peruidebis me ab aemulis frustra lacerari, qui "malunt contemnere uideri praeclara quam discere", peruersissimi homines. Nam cum semper nouas expetant uoluptates, et gulae eorum uicina maria non sufficiant, cur in solo studio Scripturarum ueteri sapore contenti sunt? Nec hoc dico, quo praecessores meos mordeam, aut quicquam de his arbitrer detrahendum quorum translationem diligentissime emendatam olim meae linguae hominibus dederim; sed quod aliud sit in ecclesiis Christo credentium Psalmos legere, aliud Iudaeis singula uerba calumniantibus respondere.
Quod opusculum meum si in graecum ut polliceris transtuleris, αντιφιλονεικων τοις διασυρουσιν, et inperitiae meae doctissimos quoque uiros testes facere uolueris, dicam tibi illud Oratianum: "In siluam ne ligna feras". Nisi quod hoc habebo solamen, si in labore communi intellegam mihi et laudem et uituperationem tecum esse communem. Ualere te in Domino Iesu cupio et meminisse mei. explicit praefatio
INCIPIT PROLOGUS HIERONYMI IN LIBRIS SALOMONIS
40
Cromatio et Heliodoro episcopis Hieronymus. Iungat epistula quos iungit sacerdotium, immo carta non diuidat quos Christi nectit amor. Commentarios in Osee Amos Zacchariam Malachiamque poscitis; scripsissem, si licuisset per ualitudinem. Mittitis solacia sumptuum, notarios nostros et librarios sustentatis, ut uobis potissimum nostrum sudet ingenium. Et ecce ex latere frequens turba diuersa poscentium, quasi aut aequum sit me uobis esurientibus aliis laborare, aut in ratione dati et accepti cuiquam praeter uobis obnoxius sim. Itaque longa aegrotatione fractus, ne penitus hoc anno reticerem et apud uos mutus essem, tridui opus uestro nomini consecraui, interpretationem uidelicet trium Salomonis uoluminum, Masloth, quas Hebraei Parabolas, uulgata editio Prouerbia uocat, Coeleth, quem graece Ecclesiasten, latine Contionatorem possumus dicere, Sirassirim, quod in nostram linguam uertitur Canticum canticorum.
Fertur et παναρετος Iesu filii Sirach liber, et alius
qui Sapientia Salomonis inscribitur. Quorum priorem et hebraicum repperi, non Ecclesiasticum ut apud Latinos, sed Parabolas praenotatum; cui iuncti erant Ecclesiastes et Canticum canticorum, ut similitudinem Salomonis non solum librorum numero, sed et materiarum genere coaequaret. Secundus apud Hebraeos nusquam est, quin et ipse stilus graecam eloquentiam redolet; et nonnulli scriptorum ueterum hunc Iudaei Filonis adfirmant. Sicut ergo Iudith et Tobi et Macchabeorum libros legit quidem Ecclesia, sed inter canonicas scripturas non recipit, sic et haec duo uolumina legat ad aedificationem plebis, non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam.
Si cui sane Septuaginta interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim emendatam; neque enim sic noua condimus ut uetera destruamus. Et tamen, cum diligentissime legerit, sciat magis nostra intellegi, quae non in tertium uas transfusa coacuerint, sed statim de praelo purissimae commendata testae suum saporem seruauerint. explicit prologus.
45
INCIPIT PROLOGUS IN LIBRO IESU FILII SIRACH
Multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.
Auus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, uolui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam uitam.
Hortor itaque uenire uos cum beneuolentia et adtentiore studio lectionem facere, et ueniam habere in illis in quibus uidemur sequentes imaginem sapientiae et deficere in uerborum conpositione. Nam deficiunt uerba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non paruam habent differentiam quando inter se dicuntur.
Nam in octauo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perueni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inueni libros relictos non paruae neque contemnendae doctrinae.
50
Itaque bonum et necessarium putaui et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa uigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui uolunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt uitam agere. explicit prologus
INCIPIT PROLOGUS HIERONYMI IN ISAIA PROPHETA
Nemo cum Prophetas uersibus uiderit esse descriptos, metro eos aestimet apud Hebraeos ligari et aliquid simile habere de Psalmis uel operibus Salomonis; sed quod in Demosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et commata, qui utique prosa et non uersibus conscripserunt, nos quoque utilitati legentium prouidentes interpretationem nouam nouo scribendi genere distinximus. Ac primum de Isaia sciendum quod in sermone suo disertus sit, quippe ut uir nobilis et urbanae elegantiae nec habens quicquam in eloquio rusticitatis admixtum. Unde accidit, ut prae ceteris florem sermonis eius translatio non potuerit conseruare. Deinde etiam hoc adiciendum, quod non tam propheta dicendus sit quam euangelista. Ua enim uniuersa Christi Ecclesiaeque mysteria ad liquidum persecutus est, ut non eum putes de futuro uaticinari, sed de praeteritis historiam texere. Unde conicio noluisse tunc temporis Septuaginta interpretes fidei suae sacramenta perspicue ethnicis prodere, ne sanctum canibus et margaritas porcis darent, quae, cum hanc editionem legeritis, ab illis animaduertetis abscondita.
Nec ignoro quanti laboris sit Prophetas intellegere nec facile quempiam posse iudicare de interpretatione, nisi intellexerit ante quae legerit, nosque patere morsibus plurimorum, qui stimulante inuidia quod consequi non ualent despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum et nihilominus hoc a fastidiosis lectoribus precor, ut quomodo Graeci post Septuaginta translatores Aquilam et Symmachum et Theodotionem legunt uel ob studium doctrinae suae uel ut Septuaginta magis ex conlatione eorum intellegant, sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius, et postea despiciant, ne uideantur non ex iudicio, sed ex odii praesumptione ignorata damnare.
Prophetauit autem Isaias in Hierusalem et in Iudaea, necdum decem tribubus in captiuitatem ductis, ac de utroque regno nunc commixtim, nunc separatim texit oraculum. Et cum interdum ad praesentem respiciat historiam et post babyloniam captiuitatem reditum populi significet in Iudaeam, tamen omnis ei cura de uocatione gentium et de aduentu Christi est. Quem quanto plus amatis, o Paula et Eustochium, tanto magis ab eo petite, ut pro obtrectatione praesenti, qua me indesinenter aemuli laniant, ipse mihi mercedem restituat in futurum, qui scit me ob hoc in peregrinae linguae eruditione sudasse, ne Iudaei de falsitate scripturarum ecclesiis eius diutius insultarent. explicit prologus
55
INCIPIT PROLOGUS HIERONYMI IN LIBRO HIEREMIAE PROPHETAE
Hieremias propheta, cui hic prologus scribitur, sermone quidem apud Hebraeos Esaia et Osee et quibusdam aliis prophetis uidetur esse rusticior, sed sensibus par est, quippe qui eodem spiritu prophetauerit. Porro simplicitas eloquii de loco ei in quo natus est accidit. Fuit enim Anathothites, qui est usque hodie uiculus tribus ab Hierosolymis distans milibus, sacerdos ex sacerdotibus et in matris utero sanctificatus, uirginitate sua euangelicum uirum Christi Ecclesiae dedicans. Hic uaticinari exorsus est puer et captiuitatem urbis atque Iudaeae non solum spiritu, sed et oculis carnis intuitus est. Iam decem tribus Israhel Assyrii in Medos transtulerant, iam terras earum coloniae gentium possidebant. Unde in Iuda tantum et Beniamin prophetauit et ciuitatis suae ruinas quadruplici planxit alfabeto, quod nos mensurae metri uersibusque reddidimus. Praeterea ordinem uisionum, qui apud Graecos et Latinos omnino confusus est, ad pristinam fidem correximus. Librum autem Baruch, notarii eius, qui apud Hebraeos nec Iegitur nec habetur, praetermisimus, pro his omnibus maledicta ab aemulis praestolantes, quibus me necesse est per singula opuscula respondere. Et hoc patior, quia uos cogitis. Ceterum ad conpendium mali rectius fuerat modum furori eorum silentio meo ponere, quam cotidie noui aliquid scriptitantem inuidorum insaniam prouocare. explicit prologus
INCIPIT PROLOGUS HIEZECHIELIS PROPHETAE
Hiezechiel propheta cum Ioachim rege Iudae captiuus ductus est in Babylonem ibique his qui cum eo capti fuerant prophetauit, paenitentibus quod ad Hieremiae uaticinium se ultro aduersariis tradidissent et uiderent adhuc urbem Hierosolymam stare, quam ille casuram esse praedixerat. Tricesimo autem aetatis suae anno et captiuitatis quinto exorsus est ad concaptiuos loqui. Et eodem tempore, licet posterior, hic in Chaldea, Hieremias in Iudaea prophetauerunt. Sermo eius nec satis disertus nec admodum rusticus est, sed ex utroque medie temperatus. Sacerdos et ipse sicut et Hieremias, principia uoluminis et finem magnis habens obscuritatibus inuoluta. Sed et uulgata eius editio non multum distat ab hebraico. Unde satis miror quid causae extiterit, ut si eosdem in uniuersis libris habemus interpretes, in aliis eadem, in aliis diuersa transtulerint. Legite igitur et hunc iuxta translationem nostram quia, per cola scriptus et commata, manifestiorem sensum legentibus tribuit. Si autem amici mei et hunc subsannauerint, dicite eis quod nemo eos conpellat ut scribant. Sed uereor ne illud eis eueniat, quod graece significantius dicitur, ut uocentur φαγολοιδοροι. explicit prologus
INCIPIT PROLOGUS HIERONYMI IN DANIHELE PROPHETA
60
Danihelem prophetam iuxta Septuaginta interpretes Domini Saluatoris ecclesiae non legunt, utentes Theodotionis editione, et hoc cur acciderit nescio. Siue enim, quia sermo chaldaicus est et quibusdam proprietatibus a nostro eloquio discrepat, noluerunt Septuaginta interpretes easdem lineas in translatione seruare, siue sub nomine eorum ab alio nescio quo non satis chaldeam linguam sciente editus liber est, siue aliud quid causae extiterit ignorans, hoc unum adfirmare possum, quod multum a ueritate discordet et recto iudicio repudiatus sit. Sciendum quippe Danihelem maxime et Ezram hebraicis quidem litteris, sed chaldaico sermone conscriptos, et unam Hieremiae pericopen, Iob quoque cum arabica lingua habere plurimam societatem.
Denique et ego adulescentulus, post Quintiliani et Tullii lectionem ac flores rethoricos, cum me in linguae huius pistrinum reclusissem et multo sudore multoque tempore uix coepissem halantia stridentiaque uerba resonare et quasi per cryptam ambulans rarum desuper lumen aspicere, inpegi nouissime in Danihelem et tanto taedio affectus sum, ut desperatione subita omnem ueterem laborem uoluerim contemnere. Uerum, adhortante me Hebraeo et illud mihi sua lingua crebrius ingerente: "labor omnia uicit inprobus", qui mihi uidebar sciolus inter eos, coepi rursum discipulus esse chaldaicus. Et ut uere fatear, usque ad praesentem diem magis possum sermonem chaldeum legere et intellegere quam sonare.
Haec idcirco, ut difficultatem uobis Danihelis ostenderem, qui apud Hebraeos nec Susannae habet historiam nec hymnum trium puerorum nec Belis draconisque fabulas, quas nos, quia in tote orbe dispersae sunt, ueru ante posito easque iugulante subiecimus, ne uideremur apud inperitos magnam partem uoluminis detruncasse. Audiui ego quendam de praeceptoribus Iudaeorum, cum Susannae derideret historiam et a Graeco nescio quo diceret esse confictam, illud opponere quod Origeni quoque Africanus opposuit, ετυμολογιας has απο του σχινου σχισαι και απο του πρινου πρισαι de graeco sermone descendere. Cuius rei nos intellegentiam nostris hanc possumus dare, ut uerbi gratia dicamus ab arbore ilice dixisse eum "ilico pereas" et a lentisco "in lentem te comminuat angelus" uel "non lente pereas" aut "lentus, id est flexibilis, ducaris ad mortem" siue aliud quid ad arboris nomen conueniens. Deinde tantum fuisse otii tribus pueris cauillabatur, ut in camino aestuantis incendii metro luderent et per ordinem ad laudem Dei elementa omnia prouocarent, aut quod miraculum diuinaeque adspirationis indicium, uel draconem interfectum offa picis uel sacerdotum Belis machinas deprehensas, quae magis prudentia sollertis uiri quam prophetali essent spiritu perpetrata. Cum uero ad Abacuc uenerat et de Iudaea ad Chaldeam raptum discoforum lectitabat, quaerebat exemplum, ubi legissemus in toto Ueteri Testamento quemquam sanctorum graui uolasse corpore et in puncto horae tanta terrarum spatia transisse. Cui cum quidam e nostris satis promptulus ad loquendum Hiezecihel adduxisset in medium et diceret eum de Chaldea in Iudeam fuisse translatum, derisit hominem et ex ipso uolumine demonstrauit Hiezecihelem in spiritu se uidisse transpositum. Denique et Apostolum nostrum, uidelicet ut eruditum uirum et qui Legem ab Hebraeis didicisset, non fuisse ausum adfirmare se raptum in corpore, sed dixisse: "Siue in corpore siue extra corpus, nescio, Deus scit". His et talibus argumentis apocryfas in libro Ecclesiae fabulas arguebat.
Super qua re lectoris arbitrio iudicium derelinquens, illud admoneo non haberi Danihelem apud Hebraeos inter Prophetas, sed inter eos qui Agiografa conscripserunt. In tres siquidem partes omnis ab eis Scriptura diuiditur, in Legem, in Prophetas, in Agiografa, id est, in quinque et octo et undecim libros; de quo non est huius temporis disserere. Quae autem ex hoc propheta, immo contra hunc librum, Porphyrius obiciat, testes sunt Methodius, Eusebius, Apollinaris, qui multis uersuum milibus eius uesaniae respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint. Unde obsecro uos, o Paula et Eustochium, fundatis pro me ad Dominum preces, ut quamdiu in hoc corpusculo sum, scribam aliquid gratum uobis, utile Ecclesiae, dignum posteris. Praesentium quippe iudiciis non satis moueor, qui in utramque partem aut amore labuntur aut odio. explicit prologus
INCIPIT PROLOGUS DUODECIM PROPHETARUM
65
Non idem ordo est duodecim Prophetarum apud Hebraeos, qui et apud nos. Unde secundum id quod ibi legitur, hic quoque dispositi sunt. Osee commaticus est et quasi per sententias loquens. Iohel planus in principiis, in fine obscurior. Et usque ad Malachiam habent singuli proprietates suas, quem Ezram scribam legisque doctorem Hebraei autumant. Et quia longum est nunc de omnibus dicere, hoc tantum uos, o Paula et Eustochium, admonitas uolo, unum librum esse duodecim Prophetarum, et Osee συνχρονον Esaiae, Malachiam uero Aggei et Zacchariae fuisse temporibus. In quibus autem tempus non praefertur in titulo, sub illis eos regibus prophetasse sub quibus et hii qui ante eos habent titulos prophetauerunt. explicit prologus
INCIPIT PRAEFATIO SANCTI HIERONYMI PRESBYTERI IN EUANGELIO
Beato papae Damaso Hieronymus. Nouum opus facere me cogis ex ueteri, ut post exemplaria Scripturarum toto orbe dispersa quasi quidam arbiter sedeam et, quia inter se uariant, quae sint illa quae cum graeca consentiant ueritate decernam. Pius labor, sed periculosa praesumptio, iudicare de ceteris ipsum ab omnibus iudicandum, senis mutare linguam et canescentem mundum ad initia retrahere paruulorum. Quis enim doctus pariter uel indoctus, cum in manus uolumen adsumpserit et a saliua quam semel inbibit uiderit discrepare quod lectitat, non statim erumpat in uocem, me falsarium me clamans esse sacrilegum, qui audeam aliquid in ueteribus libris addere, mutare, corrigere? Aduersum quam inuidiam duplex causa me consolatur: quod et tu qui summus sacerdos es fieri iubes, et uerum non esse quod uariat etiam maledicorum testimonio conprobatur. Si enim latinis exemplaribus fides est adhibenda, respondeant quibus; tot sunt paene quot codices. Sin autem ueritas est quaerenda de pluribus, cur non ad graecam originem reuertentes ea quae uel a uitiosis interpretibus male edita uel a praesumptoribus inperitis emendata peruersius uel a librariis dormitantibus aut addita sunt aut mutata corrigimus? Neque uero ego de Ueteri disputo Testamento, quod a septuaginta senioribus in graecam linguam uersum tertio gradu ad nos usque peruenit. Non quaero quid Aquila quid Symmachus sapiant, quare Theodotion inter nouos et ueteres medius incedat; sit illa uera interpretatio quam Apostoli probauerunt. De Nouo nunc loquor Testamento, quod graecum esse non dubium est, excepto Apostolo Mattheo qui primus in Iudaea euangelium Christi hebraeis litteris edidit. Hoc certe cum in nostro sermone discordat et diuersos riuulorum tramites ducit unio, de fonte quaerendum est. Praetermitto eos codices quos a Luciano et Hesychio nuncupatos paucorum hominum adserit peruersa contentio, quibus utique nec in Ueteri instrumento post septuaginta interpretes emendare quid licuit nec in Nouo profuit emendasse, cum multarum gentium linguis Scriptura ante translata doceat falsa esse quae addita sunt.
Igitur haec praesens praefatiuncula pollicetur quattuor tantum euangelia, quorum ordo iste est Mattheus Marcus Lucas Iohannes, codicum graecorum emendata conlatione sed ueterum. Quae ne multum a lectionis latinae consuetudine discreparent, ita calamo imperauimus ut, his tantum quae sensum uidebantur mutare correctis, reliqua manere pateremur ut fuerant.
Canones quoque, quos Eusebius caesariensis episcopus alexandrinum secutus Ammonium in decem numeros ordinauit, sicut in graeco habentur expressimus, quo si quis de curiosis uoluerit nosse quae in euangeliis uel eadem uel uicina uel sola sint, eorum distinctione cognoscat. Magnus siquidem hic in nostris codicibus error inoleuit, dum quod in eadem re alius euangelista plus dixit, in alio quia minus putauerint addiderunt; uel dum eundem sensum alius aliter expressit, ille qui unum e quattuor primum legerat, ad eius exemplum ceteros quoque aestimauerit emendandos. Unde accidit ut apud nos mixta sint omnia, et in Marco plura Lucae atque Matthei, rursum in Mattheo Iohannis et Marci, et in ceteris reliquorum quae aliis propria sunt inueniantur. Cum itaque canones legeris qui subiecti sunt, confusionis errore sublato, et similia omnium scies et singulis sua quaeque restitues. In canone primo concordant quattuor, Mattheus Marcus Lucas Iohannes; in secundo tres, Mattheus Marcus Lucas; in tertio tres, Mattheus Lucas Iohannes; in quarto tres, Mattheus Marcus Iohannes; in quinto duo, Mattheus Lucas; in sexto duo, Mattheus Marcus; in septimo duo, Mattheus Iohannes; in octauo duo, Lucas Marcus; in nono duo, Lucas Iohannes; in decimo propria unusquisque, quae non habentur in aliis, ediderunt. Singulis euangeliis ab uno incipiens usque ad finem librorum dispar numerus increscit. Hic nigro colore praescriptus sub se habet alium ex minio numerum discolorem, qui ad decem usque procedens indicat, prior numerus in quo sit canone requirendus. Cum igitur aperto codice uerbi gratia illud siue illud capitulum scire uolueris cuius canonis sit, statim ex subiecto numero doceberis, et recurrens ad principia in quibus canonum est distincta congeries, eodemque statim canone ex titulo frontis inuento, illum quem quaerebas numerum eiusdem euangelistae qui et ipse ex inscriptione signatur inuenies, atque e uicinia ceterorum tramitibus inspectis, quos numeros e regione habeant adnotabis; et cum scieris, recurres ad uolumina singulorum et sine mora, reppertis numeris quos ante signaueras, repperies et loca in quibus uel eadem uel uicina dixerunt.
70
Opto ut in Christo ualeas et memineris mei, papa beatissime. explicit praefatio
INCIPIT PROLOGUS IN EPISTULIS PAULI APOSTOLI
Primum quaeritur quare post Euangelia, quae supplementum Legis sunt et in quibus nobis exempla et praecepta uiuendi plenissime digesta sunt, uoluerit Apostolus has epistulas ad singulas ecclesias destinare. Hac autem causa factum uidetur, ut scilicet initia nascentis Ecclesiae nouis causis existentibus praemuniret, ut et praesentia atque orientia resecaret uitia et post futuras excluderet quaestiones, exemplo prophetarum qui post editam legem Mosi, in qua omnia Dei mandata legebantur, nihilominus tamen doctrina sua rediuiua semper populi conpressere peccata et propter exemplum libris ad nostram etiam memoriam transmiserunt. Deinde quaeritur cur non amplius quam decem epistulas ad ecclesias scripserit; decem sunt enim cum illa quae dicitur ad Hebraeos, nam reliquae quattuor ad discipulos specialiter sunt porrectae. Ut ostenderet Nouum non discrepare a Ueteri Testamento et se contra legem non facere Mosi, ad numerum primorum decalogi mandatorum suas epistulas ordinauit et, quot ille praeceptis a Pharaone instituit liberatos, totidem hic epistulis a diaboli et idolatriae seruitute edocet adquisitos. Nam et duas tabulas lapideas duorum Testamentorum figuram habuisse uiri eruditissimi tradiderunt.
Epistulam sane quae ad Hebraeos scribitur quidam Pauli non esse contendunt, eo quod non sit eius nomine titulata, et propter sermonis stilique distantiam, sed aut Barnabae iuxta Tertullianum aut Lucae iuxta quosdam uel eerte Clementis discipuli apostolorum et episcopi romanae ecclesiae post apostolos ordinati. Quibus respondendum est: si propterea Pauli non erit quia eius non habet nomen, ergo nec alicuius erit quia nullius nomine titulatur; quod si absurdum est, ipsius magis esse credenda est quae tanto doctrinae suae fulget eloquio. Sed quoniam apud Hebraeorum ecclesias quasi destructor Legis falsa suspicione habebatur, uoluit tacito nomine de figuris Legis et ueritate Christi reddere rationem, ne odium nominis fronte praelati utilitatem excluderet lectionis. Non est sane mirum, si eloquentior uideatur in proprio id est hebraeo quam in peregrino id est graeco, quo ceterae epistulae sunt scriptae sermone. Mouet etiam quosdam quare Romanorum epistula in primo sit posita, cum eam non primam scriptam ratio manifestet. Nam hanc se proficiscentem Hierosolymam scripsisse testatur, cum Corinthios et alios ante iam, ut ministerium quod secum portaturus erat colligerent, litteris adhortatus sit. Unde intellegi quidam uolunt ita omnes epistulas ordinatas, ut prima poneretur quae posterior fuerat destinata, ut per singulas epistulas gradibus ad perfectiora ueniretur. Romanorum namque plerique tam rudes erant, ut non intellegerent Dei se gratia et non suis meritis esse saluatos, et ob hoc duo inter se populi conflictarent. Idcirco illos indigere adserit confirmari, uitia gentilitatis priora commemorans. Corinthiis autem iam dicit scientiae gratiam esse concessam, et non tam omnes increpat quam cur peccantes non increpauerint reprehendit, sicut ait: "Auditur inter uos fornicatio", et iterum: "Congregatis uobis cum meo spiritu tradere huiusmodi Satanae". In secunda uero laudantur et ut magis ac magis proficiant admonentur. Galatae iam nullius criminis arguuntur, nisi quod callidissimis pseudoapostolis crediderunt. Ephesii sane nulla reprehensione sed multa laude sunt digni, quia fidem apostolicam seruauerunt. Philippenses etiam multo magis conlaudantur, qui nec audire quidem falsos apostolos uoluerunt. Colosenses autem tales erant ut, cum ab Apostolo uisi corporaliter non fuissent, hac laude digni haberentur: "Et si corpore absens sum, sed spiritu uobiscum sum gaudens et uidens ordinem uestrum". Thessalonicenses nihilotninus in duabus epistulis omni laude prosequitur, eo quod non solum fidem inconcussam seruauerint ueritatis, sed etiam in persecutione ciuium fuerint constantes inuenti. De Hebraeis uero quid dicendum est, quorum Thessalonicenses qui plurimum laudati sunt imitatores facti esse dicuntur, sicut ipse ait: "Et uos fratres imitatores facti estis ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea, eodem enim passi estis et uos a contribulibus uestris quae et illi a Iudaeis". Apud ipsos quoque Hebraeos eadem commemorat dicens: "Nam et uinctis conpassi estis et rapinam bonorum uestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes uos habere meliorem et manentem substantiam". explicit prologus
From R. Weber, Biblia Sacra iuxta Uulgatam uersionem , Stuttgart, 3rd edition