1.1
parabolae Salomonis filii Dauid regis Israhel
1.2
ad sciendam sapientiam et disciplinam
1.3
ad intellegenda uerba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
1.4
ut detur paruulis astutia adulescenti scientia et intellectus
1.5
audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
1.6
animaduertet parabolam et interpretationem uerba sapientium et enigmata eorum
1.7
timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
1.8
audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
1.9
ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
1.10
fili mi si te lactauerint peccatores ne adquiescas
1.11
si dixerint ueni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
1.12
degluttiamus eum sicut infernus uiuentem et integrum quasi descendentem in lacum
1.13
omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
1.14
sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
1.15
fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
1.16
pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
1.17
frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
1.18
ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
1.19
sic semitae omnis auari animas possidentium rapiunt
1.20
sapientia foris praedicat in plateis dat uocem suam
1.21
in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert uerba sua dicens
1.22
usquequo paruuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
1.23
conuertimini ad correptionem meam en proferam uobis spiritum meum et ostendam uerba mea
1.24
quia uocaui et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
1.25
despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
1.26
ego quoque in interitu uestro ridebo et subsannabo cum uobis quod timebatis aduenerit
1.27
cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando uenerit super uos tribulatio et angustia
1.28
tunc inuocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non inuenient me
1.29
eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
1.30
nec adquieuerint consilio meo et detraxerint uniuersae correptioni meae
1.31
comedent igitur fructus uiae suae suisque consiliis saturabuntur
1.32
auersio paruulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
1.33
qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato
2.1
fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
2.2
ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
2.3
si enim sapientiam inuocaueris et inclinaueris cor tuum prudentiae
2.4
si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
2.5
tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei inuenies
2.6
quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
2.7
custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
2.8
seruans semitas iustitiae et uias sanctorum custodiens
2.9
tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
2.10
si intrauerit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
2.11
consilium custodiet te prudentia seruabit te
2.12
ut eruaris de uia mala ab homine qui peruersa loquitur
2.13
qui relinquunt iter rectum et ambulant per uias tenebrosas
2.14
qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
2.15
quorum uiae peruersae et infames gressus eorum
2.16
ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
2.17
et relinquit ducem pubertatis suae
2.18
et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
2.19
omnes qui ingrediuntur ad eam non reuertentur nec adprehendent semitas uitae
2.20
ut ambules in uia bona et calles iustorum custodias
2.21
qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
2.22
impii uero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea
3.1
fili mi ne obliuiscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
3.2
longitudinem enim dierum et annos uitae et pacem adponent tibi
3.3
misericordia et ueritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
3.4
et inuenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
3.5
habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
3.6
in omnibus uiis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
3.7
ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
3.8
sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
3.9
honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
3.10
et implebuntur horrea tua saturitate et uino torcularia redundabunt
3.11
disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
3.12
quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
3.13
beatus homo qui inuenit sapientiam et qui affluit prudentia
3.14
melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
3.15
pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non ualent conparari
3.16
longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius diuitiae et gloria
3.17
uiae eius uiae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
3.18
lignum uitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
3.19
Dominus sapientia fundauit terram stabiliuit caelos prudentia
3.20
sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
3.21
fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
3.22
et erit uita animae tuae et gratia faucibus tuis
3.23
tunc ambulabis fiducialiter in uia tua et pes tuus non inpinget
3.24
si dormieris non timebis quiesces et suauis erit somnus tuus
3.25
ne paueas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
3.26
Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
3.27
noli prohibere benefacere eum qui potest si uales et ipse benefac
3.28
ne dicas amico tuo uade et reuertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
3.29
ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
3.30
ne contendas aduersus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
3.31
ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris uias eius
3.32
quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
3.33
egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
3.34
inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
3.35
gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia
4.1
audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam
4.2
donum bonum tribuam uobis legem meam ne derelinquatis
4.3
nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea
4.4
et docebat me atque dicebat suscipiat uerba mea cor tuum custodi praecepta mea et uiues
4.5
posside sapientiam posside prudentiam ne obliuiscaris neque declines a uerbis oris mei
4.6
ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et seruabit te
4.7
principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam
4.8
arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
4.9
dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te
4.10
audi fili mi et suscipe uerba mea ut multiplicentur tibi anni uitae
4.11
uiam sapientiae monstraui tibi duxi te per semitas aequitatis
4.12
quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum
4.13
tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est uita tua
4.14
ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum uia
4.15
fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
4.16
non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantauerint
4.17
comedunt panem impietatis et uinum iniquitatis bibunt
4.18
iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem
4.19
uia impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
4.20
fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam
4.21
ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
4.22
uita enim sunt inuenientibus ea et uniuersae carni sanitas
4.23
omni custodia serua cor tuum quia ex ipso uita procedit
4.24
remoue a te os prauum et detrahentia labia sint procul a te
4.25
oculi tui recta uideant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos
4.26
dirige semitam pedibus tuis et omnes uiae tuae stabilientur
4.27
ne declines ad dexteram et ad sinistram auerte pedem tuum a malo
5.1
fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
5.2
ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conseruent
5.3
fauus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
5.4
nouissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
5.5
pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant
5.6
per semitam uitae non ambulat uagi sunt gressus eius et inuestigabiles
5.7
nunc ergo fili audi me et ne recedas a uerbis oris mei
5.8
longe fac ab ea uiam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
5.9
ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
5.10
ne forte impleantur extranei uiribus tuis et labores tui sint in domo aliena
5.11
et gemas in nouissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
5.12
cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquieuit cor meum
5.13
nec audiui uocem docentium me et magistris non inclinaui aurem meam
5.14
paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
5.15
bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
5.16
deriuentur fontes tui foras et in plateis aquas tuas diuide
5.17
habeto eas solus nec sint alieni participes tui
5.18
sit uena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
5.19
cerua carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
5.20
quare seduceris fili mi ab aliena et foueris sinu alterius
5.21
respicit Dominus uias hominis et omnes gressus illius considerat
5.22
iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
5.23
ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur
6.1
fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
6.2
inlaqueatus es uerbis oris tui et captus propriis sermonibus
6.3
fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
6.4
ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
6.5
eruere quasi dammula de manu et quasi auis de insidiis aucupis
6.6
uade ad formicam o piger et considera uias eius et disce sapientiam
6.7
quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
6.8
parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
6.9
usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
6.10
paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
6.11
et ueniet tibi quasi uiator egestas et pauperies quasi uir armatus
6.12
homo apostata uir inutilis graditur ore peruerso
6.13
annuit oculis terit pede digito loquitur
6.14
prauo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
6.15
huic extemplo ueniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
6.16
sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
6.17
oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
6.18
cor machinans cogitationes pessimas pedes ueloces ad currendum in malum
6.19
proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
6.20
conserua fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
6.21
liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
6.22
cum ambulaueris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et euigilans loquere cum eis
6.23
quia mandatum lucerna est et lex lux et uia uitae increpatio disciplinae
6.24
ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
6.25
non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
6.26
pretium enim scorti uix unius est panis mulier autem uiri pretiosam animam capit
6.27
numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut uestimenta illius non ardeant
6.28
aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
6.29
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
6.30
non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
6.31
deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
6.32
qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
6.33
turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
6.34
quia zelus et furor uiri non parcet in die uindictae
6.35
nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima
7.1
fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi
7.2
serua mandata mea et uiues et legem meam quasi pupillam oculi tui
7.3
liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui
7.4
dic sapientiae soror mea es et prudentiam uoca amicam tuam
7.5
ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae uerba sua dulcia facit
7.6
de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi
7.7
et uideo paruulos considero uecordem iuuenem
7.8
qui transit in platea iuxta angulum et propter uiam domus illius graditur
7.9
in obscuro aduesperascente die in noctis tenebris et caligine
7.10
et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et uaga
7.11
quietis inpatiens nec ualens in domo consistere pedibus suis
7.12
nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians
7.13
adprehensumque deosculatur iuuenem et procaci uultu blanditur dicens
7.14
uictimas pro salute debui hodie reddidi uota mea
7.15
idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te uidere et repperi
7.16
intexui funibus lectum meum straui tapetibus pictis ex Aegypto
7.17
aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo
7.18
ueni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus
7.19
non est enim uir in domo sua abiit uia longissima
7.20
sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reuersurus est domum suam
7.21
inretiuit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum
7.22
statim eam sequitur quasi bos ductus ad uictimam et quasi agnus lasciuiens et ignorans quod ad uincula stultus trahatur
7.23
donec transfigat sagitta iecur eius uelut si auis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur
7.24
nunc ergo fili audi me et adtende uerba oris mei
7.25
ne abstrahatur in uiis illius mens tua neque decipiaris semitis eius
7.26
multos enim uulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea
7.27
uiae inferi domus eius penetrantes interiora mortis
8.1
numquid non sapientia clamitat et prudentia dat uocem suam
8.2
in summis excelsisque uerticibus super uiam in mediis semitis stans
8.3
iuxta portas ciuitatis in ipsis foribus loquitur dicens
8.4
o uiri ad uos clamito et uox mea ad filios hominum
8.5
intellegite paruuli astutiam et insipientes animaduertite
8.6
audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent
8.7
ueritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium
8.8
iusti sunt omnes sermones mei non est in eis prauum quid neque peruersum
8.9
recti sunt intellegentibus et aequi inuenientibus scientiam
8.10
accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite
8.11
melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari
8.12
ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus
8.13
timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et uiam prauam et os bilingue detestor
8.14
meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo
8.15
per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt
8.16
per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam
8.17
ego diligentes me diligo et qui mane uigilant ad me inuenient me
8.18
mecum sunt diuitiae et gloria opes superbae et iustitia
8.19
melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo
8.20
in uiis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii
8.21
ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam
8.22
Dominus possedit me initium uiarum suarum antequam quicquam faceret a principio
8.23
ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret
8.24
necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant
8.25
necdum montes graui mole constiterant ante colles ego parturiebar
8.26
adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae
8.27
quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro uallabat abyssos
8.28
quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum
8.29
quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae
8.30
cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore
8.31
ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum
8.32
nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt uias meas
8.33
audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam
8.34
beatus homo qui audit me qui uigilat ad fores meas cotidie et obseruat ad postes ostii mei
8.35
qui me inuenerit inueniet uitam et hauriet salutem a Domino
8.36
qui autem in me peccauerit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem
9.1
sapientia aedificauit sibi domum excidit columnas septem
9.2
immolauit uictimas suas miscuit uinum et proposuit mensam suam
9.3
misit ancillas suas ut uocarent ad arcem et ad moenia ciuitatis
9.4
si quis est paruulus ueniat ad me et insipientibus locuta est
9.5
uenite comedite panem meum et bibite uinum quod miscui uobis
9.6
relinquite infantiam et uiuite et ambulate per uias prudentiae
9.7
qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
9.8
noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
9.9
da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere
9.10
principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
9.11
per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni uitae
9.12
si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
9.13
mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
9.14
sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
9.15
ut uocaret transeuntes uiam et pergentes itinere suo
9.16
quis est paruulus declinet ad me et uecordi locuta est
9.17
aquae furtiuae dulciores sunt et panis absconditus suauior
9.18
et ignorauit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni conuiuae eius
10.1
parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius uero stultus maestitia est matris suae
10.2
non proderunt thesauri impietatis iustitia uero liberabit a morte
10.3
non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subuertet
10.4
egestatem operata est manus remissa manus autem fortium diuitias parat
10.5
qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis
10.6
benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
10.7
memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
10.8
sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
10.9
qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem deprauat uias suas manifestus erit
10.10
qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis uerberabitur
10.11
uena uitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
10.12
odium suscitat rixas et uniuersa delicta operit caritas
10.13
in labiis sapientis inuenietur sapientia et uirga in dorso eius qui indiget corde
10.14
sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est
10.15
substantia diuitis urbs fortitudinis eius pauor pauperum egestas eorum
10.16
opus iusti ad uitam fructus impii ad peccatum
10.17
uia uitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat
10.18
abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est
10.19
in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est
10.20
argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
10.21
labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur
10.22
benedictio Domini diuites facit nec sociabitur ei adflictio
10.23
quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est uiro prudentia
10.24
quod timet impius ueniet super eum desiderium suum iustis dabitur
10.25
quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum
10.26
sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum
10.27
timor Domini adponet dies et anni impiorum breuiabuntur
10.28
expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
10.29
fortitudo simplicis uia Domini et pauor his qui operantur malum
10.30
iustus in aeternum non commouebitur impii autem non habitabunt in terram
10.31
os iusti parturiet sapientiam lingua prauorum peribit
10.32
labia iusti considerant placita et os impiorum peruersa
11.1
statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum uoluntas eius
11.2
ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
11.3
simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio peruersorum uastabit illos
11.4
non proderunt diuitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
11.5
iustitia simplicis diriget uiam eius et in impietate sua corruet impius
11.6
iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
11.7
mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
11.8
iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
11.9
simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
11.10
in bonis iustorum exultabit ciuitas et in perditione impiorum erit laudatio
11.11
benedictione iustorum exaltabitur ciuitas et ore impiorum subuertetur
11.12
qui despicit amicum suum indigens corde est uir autem prudens tacebit
11.13
qui ambulat fraudulenter reuelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
11.14
ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
11.15
adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cauet laqueos securus erit
11.16
mulier gratiosa inueniet gloriam et robusti habebunt diuitias
11.17
benefacit animae suae uir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
11.18
impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
11.19
clementia praeparat uitam et sectatio malorum mortem
11.20
abominabile Domino prauum cor et uoluntas eius in his qui simpliciter ambulant
11.21
manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum saluabitur
11.22
circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
11.23
desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
11.24
alii diuidunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
11.25
anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
11.26
qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput uendentium
11.27
bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem inuestigator malorum est opprimetur ab eis
11.28
qui confidet in diuitiis suis corruet iusti autem quasi uirens folium germinabunt
11.29
qui conturbat domum suam possidebit uentos et qui stultus est seruiet sapienti
11.30
fructus iusti lignum uitae et qui suscipit animas sapiens est
11.31
si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator
12.1
qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
12.2
qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
12.3
non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commouebitur
12.4
mulier diligens corona uiro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
12.5
cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
12.6
uerba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
12.7
uerte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
12.8
doctrina sua noscetur uir qui autem uanus et excors est patebit contemptui
12.9
melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
12.10
nouit iustus animas iumentorum suorum uiscera autem impiorum crudelia
12.11
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
12.12
desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
12.13
propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
12.14
de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
12.15
uia stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
12.16
fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
12.17
qui quod nouit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
12.18
est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
12.19
labium ueritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
12.20
dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
12.21
non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
12.22
abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
12.23
homo uersutus celat scientiam et cor insipientium prouocabit stultitiam
12.24
manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis seruiet
12.25
maeror in corde uiri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
12.26
qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
12.27
non inueniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
12.28
in semita iustitiae uita iter autem deuium ducit ad mortem
13.1
filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
13.2
de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praeuaricatorum iniqua
13.3
qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
13.4
uult et non uult piger anima autem operantium inpinguabitur
13.5
uerbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
13.6
iustitia custodit innocentis uiam impietas uero peccato subplantat
13.7
est quasi diues cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis diuitiis sit
13.8
redemptio animae uiri diuitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
13.9
lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
13.10
inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
13.11
substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
13.12
spes quae differtur adfligit animam lignum uitae desiderium ueniens
13.13
qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace uersabitur
13.14
lex sapientis fons uitae ut declinet a ruina mortis
13.15
doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum uorago
13.16
astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
13.17
nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
13.18
egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
13.19
desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
13.20
qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
13.21
peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
13.22
bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
13.23
multi cibi in noualibus patrum et alii congregantur absque iudicio
13.24
qui parcit uirgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
13.25
iustus comedit et replet animam suam uenter autem impiorum insaturabilis
14.1
sapiens mulier aedificauit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
14.2
ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur uia
14.3
in ore stulti uirga superbiae labia sapientium custodiunt eos
14.4
ubi non sunt boues praesepe uacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bouis
14.5
testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
14.6
quaerit derisor sapientiam et non inueniet doctrina prudentium facilis
14.7
uade contra uirum stultum et nescito labia prudentiae
14.8
sapientia callidi est intellegere uiam suam et inprudentia stultorum errans
14.9
stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
14.10
cor quod nouit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
14.11
domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
14.12
est uia quae uidetur homini iusta nouissima autem eius deducunt ad mortem
14.13
risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
14.14
uiis suis replebitur stultus et super eum erit uir bonus
14.15
innocens credit omni uerbo astutus considerat gressus suos
14.16
sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
14.17
inpatiens operabitur stultitiam et uir uersutus odiosus est
14.18
possidebunt paruuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
14.19
iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
14.20
etiam proximo suo pauper odiosus erit amici uero diuitum multi
14.21
qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
14.22
errant qui operantur malum misericordia et ueritas praeparant bona
14.23
in omni opere erit abundantia ubi autem uerba sunt plurima frequenter egestas
14.24
corona sapientium diuitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
14.25
liberat animas testis fidelis et profert mendacia uersipellis
14.26
in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
14.27
timor Domini fons uitae ut declinet a ruina mortis
14.28
in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
14.29
qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
14.30
uita carnium sanitas cordis putredo ossuum inuidia
14.31
qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
14.32
in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
14.33
in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
14.34
iustitia eleuat gentem miseros facit populos peccatum
14.35
acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit
15.1
responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem
15.2
lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam
15.3
in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos
15.4
lingua placabilis lignum uitae quae inmoderata est conteret spiritum
15.5
stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet
15.6
domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur
15.7
labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit
15.8
uictimae impiorum abominabiles Domino uota iustorum placabilia
15.9
abominatio est Domino uia impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo
15.10
doctrina mala deserenti uiam qui increpationes odit morietur
15.11
infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum
15.12
non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur
15.13
cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus
15.14
cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia
15.15
omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge conuiuium
15.16
melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles
15.17
melius est uocare ad holera cum caritate quam ad uitulum saginatum cum odio
15.18
uir iracundus prouocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas
15.19
iter pigrorum quasi sepes spinarum uia iustorum absque offendiculo
15.20
filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam
15.21
stultitia gaudium stulto et uir prudens dirigit gressus
15.22
dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi uero plures sunt consiliarii confirmantur
15.23
laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus
15.24
semita uitae super eruditum ut declinet de inferno nouissimo
15.25
domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos uiduae
15.26
abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus
15.27
conturbat domum suam qui sectatur auaritiam qui autem odit munera uiuet
15.28
mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis
15.29
longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet
15.30
lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa
15.31
auris quae audit increpationes uitae in medio sapientium commorabitur
15.32
qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis
15.33
timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas
16.1
hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
16.2
omnes uiae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
16.3
reuela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
16.4
uniuersa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
16.5
abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
16.6
misericordia et ueritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
16.7
cum placuerint Domino uiae hominis inimicos quoque eius conuertet ad pacem
16.8
melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
16.9
cor hominis disponet uiam suam sed Domini est dirigere gressus eius
16.10
diuinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
16.11
pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
16.12
abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
16.13
uoluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
16.14
indignatio regis nuntii mortis et uir sapiens placabit eam
16.15
in hilaritate uultus regis uita et clementia eius quasi imber serotinus
16.16
posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
16.17
semita iustorum declinat mala custos animae suae seruat uiam suam
16.18
contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
16.19
melius est humiliari cum mitibus quam diuidere spolia cum superbis
16.20
eruditus in uerbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
16.21
qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
16.22
fons uitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
16.23
cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
16.24
fauus mellis uerba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
16.25
est uia quae uidetur homini recta et nouissimum eius ducit ad mortem
16.26
anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
16.27
uir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
16.28
homo peruersus suscitat lites et uerbosus separat principes
16.29
uir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per uiam non bonam
16.30
qui adtonitis oculis cogitat praua mordens labia sua perficit malum
16.31
corona dignitatis senectus in uiis iustitiae repperietur
16.32
melior est patiens uiro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
16.33
sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
17.1
melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena uictimis cum iurgio
17.2
seruus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem diuidet
17.3
sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
17.4
malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
17.5
qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
17.6
corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
17.7
non decent stultum uerba conposita nec principem labium mentiens
17.8
gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se uerterit prudenter intellegit
17.9
qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
17.10
plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
17.11
semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
17.12
expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
17.13
qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
17.14
qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
17.15
et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
17.16
quid prodest habere diuitias stultum cum sapientiam emere non possit
17.17
omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
17.18
homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
17.19
qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
17.20
qui peruersi cordis est non inueniet bonum et qui uertit linguam incidet in malum
17.21
natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
17.22
animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
17.23
munera de sinu impius accipit ut peruertat semitas iudicii
17.24
in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
17.25
ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
17.26
non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
17.27
qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus uir eruditus
17.28
stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens
18.1
occasiones quaerit qui uult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
18.2
non recipit stultus uerba prudentiae nisi ea dixeris quae uersantur in corde eius
18.3
impius cum in profundum uenerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
18.4
aqua profunda uerba ex ore uiri et torrens redundans fons sapientiae
18.5
accipere personam impii non est bonum ut declines a ueritate iudicii
18.6
labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia prouocat
18.7
os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
18.8
uerba bilinguis quasi simplicia et ipsa perueniunt usque ad interiora uentris
18.9
qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
18.10
turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
18.11
substantia diuitis urbs roboris eius et quasi murus ualidus circumdans eum
18.12
antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
18.13
qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
18.14
spiritus uiri sustentat inbecillitatem suam spiritum uero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
18.15
cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
18.16
donum hominis dilatat uiam eius et ante principes spatium ei facit
18.17
iustus prior est accusator sui uenit amicus eius et inuestigauit eum
18.18
contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
18.19
frater qui adiuuatur a fratre quasi ciuitas firma et iudicia quasi uectes urbium
18.20
de fructu oris uiri replebitur uenter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
18.21
mors et uita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
18.22
qui inuenit mulierem inuenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
18.23
cum obsecrationibus loquetur pauper et diues effabitur rigide
18.24
uir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater
19.1
melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
19.2
ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
19.3
stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum feruet animo suo
19.4
diuitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
19.5
testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
19.6
multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
19.7
fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum uerba sectatur nihil habebit
19.8
qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inueniet bona
19.9
testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
19.10
non decent stultum deliciae nec seruum dominari principibus
19.11
doctrina uiri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
19.12
sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
19.13
dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
19.14
domus et diuitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
19.15
pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
19.16
qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit uias suas mortificabitur
19.17
feneratur Domino qui miseretur pauperis et uicissitudinem suam reddet ei
19.18
erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
19.19
qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
19.20
audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in nouissimis tuis
19.21
multae cogitationes in corde uiri uoluntas autem Domini permanebit
19.22
homo indigens misericors est et melior pauper quam uir mendax
19.23
timor Domini ad uitam et in plenitudine commorabitur absque uisitatione pessimi
19.24
abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
19.25
pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
19.26
qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
19.27
non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
19.28
testis iniquus deridet iudicium et os impiorum deuorat iniquitatem
19.29
parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus
20.1
luxuriosa res uinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
20.2
sicut rugitus leonis ita terror regis qui prouocat eum peccat in animam suam
20.3
honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
20.4
propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
20.5
sicut aqua profunda sic consilium in corde uiri sed homo sapiens exhauriet illud
20.6
multi homines misericordes uocantur uirum autem fidelem quis inueniet
20.7
iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
20.8
rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
20.9
quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
20.10
pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
20.11
ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
20.12
aurem audientem et oculum uidentem Dominus fecit utrumque
20.13
noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
20.14
malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
20.15
est aurum et multitudo gemmarum uas autem pretiosum labia scientiae
20.16
tolle uestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
20.17
suauis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
20.18
cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
20.19
ei qui reuelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
20.20
qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
20.21
hereditas ad quam festinatur in principio in nouissimo benedictione carebit
20.22
ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
20.23
abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
20.24
a Domino diriguntur gressus uiri quis autem hominum intellegere potest uiam suam
20.25
ruina est hominis deuorare sanctos et post uota tractare
20.26
dissipat impios rex sapiens et curuat super eos fornicem
20.27
lucerna Domini spiraculum hominis quae inuestigat omnia secreta uentris
20.28
misericordia et ueritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
20.29
exultatio iuuenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
20.30
liuor uulneris absterget mala et plagae in secretioribus uentris
21.1
sicut diuisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque uoluerit inclinabit illud
21.2
omnis uia uiri recta sibi uidetur adpendit autem corda Dominus
21.3
facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam uictimae
21.4
exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
21.5
cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate
21.6
qui congregat thesauros lingua mendacii uanus est et inpingetur ad laqueos mortis
21.7
rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
21.8
peruersa uia uiri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
21.9
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
21.10
anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
21.11
multato pestilente sapientior erit paruulus et si sectetur sapientem sumet scientiam
21.12
excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
21.13
qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur
21.14
munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam
21.15
gaudium iusto est facere iudicium et pauor operantibus iniquitatem
21.16
uir qui errauerit a uia doctrinae in coetu gigantum commorabitur
21.17
qui diligit epulas in egestate erit qui amat uinum et pinguia non ditabitur
21.18
pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
21.19
melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda
21.20
thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud
21.21
qui sequitur iustitiam et misericordiam inueniet uitam et iustitiam et gloriam
21.22
ciuitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
21.23
qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam
21.24
superbus et arrogans uocatur indoctus qui in ira operatur superbiam
21.25
desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari
21.26
tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit
21.27
hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
21.28
testis mendax peribit uir oboediens loquitur uictoriam
21.29
uir impius procaciter obfirmat uultum suum qui autem rectus est corrigit uiam suam
21.30
non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum
21.31
equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet
22.1
melius est nomen bonum quam diuitiae multae super argentum et aurum gratia bona
22.2
diues et pauper obuiauerunt sibi utriusque operator est Dominus
22.3
callidus uidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno
22.4
finis modestiae timor Domini diuitiae et gloria et uita
22.5
arma et gladii in uia peruersi custos animae suae longe recedit ab eis
22.6
prouerbium est adulescens iuxta uiam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea
22.7
diues pauperibus imperat et qui accipit mutuum seruus est fenerantis
22.8
qui seminat iniquitatem metet mala et uirga irae suae consummabitur
22.9
qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi
22.10
eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae
22.11
qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem
22.12
oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur uerba iniqui
22.13
dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum
22.14
fouea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam
22.15
stultitia conligata est in corde pueri et uirga disciplinae fugabit eam
22.16
qui calumniatur pauperem ut augeat diuitias suas dabit ipse ditiori et egebit
22.17
inclina aurem tuam et audi uerba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam
22.18
quae pulchra erit tibi cum seruaueris eam in uentre tuo et redundabit in labiis tuis
22.19
ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie
22.20
ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia
22.21
ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia ueritatis respondere ex his illi qui misit te
22.22
non facias uiolentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta
22.23
quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius
22.24
noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum uiro furioso
22.25
ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae
22.26
noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui uades se offerunt pro debitis
22.27
si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo
22.28
ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui
22.29
uidisti uirum uelocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles
23.1
quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam
23.2
et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam
23.3
ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
23.4
noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
23.5
ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et auolabunt in caelum
23.6
ne comedas cum homine inuido et ne desideres cibos eius
23.7
quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
23.8
cibos quos comederas euomes et perdes pulchros sermones tuos
23.9
in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui
23.10
ne adtingas terminos paruulorum et agrum pupillorum ne introeas
23.11
propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum
23.12
ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad uerba scientiae
23.13
noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum uirga non morietur
23.14
tu uirga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
23.15
fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
23.16
et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
23.17
non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die
23.18
quia habebis spem in nouissimo et praestolatio tua non auferetur
23.19
audi fili mi et esto sapiens et dirige in uia animum tuum
23.20
noli esse in conuiuiis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad uescendum conferunt
23.21
quia uacantes potibus et dantes symbola consumentur et uestietur pannis dormitatio
23.22
audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
23.23
ueritatem eme et noli uendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam
23.24
exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
23.25
gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
23.26
praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui uias meas custodiant
23.27
fouea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
23.28
insidiatur in uia quasi latro et quos incautos uiderit interficit
23.29
cui uae cuius patri uae cui rixae cui foueae cui sine causa uulnera cui suffusio oculorum
23.30
nonne his qui morantur in uino et student calicibus epotandis
23.31
ne intuearis uinum quando flauescit cum splenduerit in uitro color eius ingreditur blande
23.32
sed in nouissimo mordebit ut coluber et sicut regulus uenena diffundet
23.33
oculi tui uidebunt extraneas et cor tuum loquetur peruersa
23.34
et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clauo
23.35
et dices uerberauerunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando euigilabo et rursum uina repperiam
24.1
ne aemuleris uiros malos nec desideres esse cum eis
24.2
quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
24.3
sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
24.4
in doctrina replebuntur cellaria uniuersa substantia pretiosa et pulcherrima
24.5
uir sapiens et fortis est et uir doctus robustus et ualidus
24.6
quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
24.7
excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
24.8
qui cogitat malefacere stultus uocabitur
24.9
cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
24.10
si desperaueris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
24.11
erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
24.12
si dixeris uires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et seruatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
24.13
comede fili mi mel quia bonum est et fauum dulcissimum gutturi tuo
24.14
sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inueneris habebis in nouissimis et spes tua non peribit
24.15
ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque uastes requiem eius
24.16
septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
24.17
cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
24.18
ne forte uideat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
24.19
ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
24.20
quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
24.21
time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
24.22
quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis nouit
24.23
haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum
24.24
qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
24.25
qui arguunt laudabuntur et super ipsos ueniet benedictio
24.26
labia deosculabitur qui recta uerba respondet
24.27
praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
24.28
ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
24.29
ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
24.30
per agrum hominis pigri transiui et per uineam uiri stulti
24.31
et ecce totum repleuerant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
24.32
quod cum uidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
24.33
parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
24.34
et ueniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi uir armatus
25.1
haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt uiri Ezechiae regis Iuda
25.2
gloria Dei celare uerbum et gloria regum inuestigare sermonem
25.3
caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
25.4
aufer robiginem de argento et egredietur uas purissimum
25.5
aufer impietatem de uultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
25.6
ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris
25.7
melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe
25.8
quae uiderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaueris amicum tuum
25.9
causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reueles
25.10
ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
25.11
mala aurea in lectis argenteis qui loquitur uerbum in tempore suo
25.12
inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem
25.13
sicut frigus niuis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit
25.14
nubes et uentus et pluuiae non sequentes uir gloriosus et promissa non conplens
25.15
patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam
25.16
mel inuenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus euomas illud
25.17
subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te
25.18
iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
25.19
dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae
25.20
et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo
25.21
si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere
25.22
prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi
25.23
uentus aquilo dissipat pluuias et facies tristis linguam detrahentem
25.24
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
25.25
aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
25.26
fons turbatus pede et uena corrupta iustus cadens coram impio
25.27
sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria
25.28
sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita uir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum
26.1
quomodo nix aestate et pluuia in messe sic indecens est stulto gloria
26.2
sicut auis ad alia transuolans et passer quolibet uadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superueniet
26.3
flagellum equo et camus asino et uirga dorso inprudentium
26.4
ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis
26.5
responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse uideatur
26.6
claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit uerba per nuntium stultum
26.7
quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola
26.8
sicut qui mittit lapidem in aceruum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem
26.9
quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum
26.10
iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat
26.11
sicut canis qui reuertitur ad uomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam
26.12
uidisti hominem sapientem sibi uideri magis illo spem habebit stultus
26.13
dicit piger leaena in uia leo in itineribus
26.14
sicut ostium uertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo
26.15
abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas conuerterit
26.16
sapientior sibi piger uidetur septem uiris loquentibus sententias
26.17
sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius
26.18
sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem
26.19
sic uir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci
26.20
cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt
26.21
sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas
26.22
uerba susurronis quasi simplicia et ipsa perueniunt ad intima uentris
26.23
quomodo si argento sordido ornare uelis uas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata
26.24
labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractauerit dolos
26.25
quando submiserit uocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius
26.26
qui operit odium fraudulenter reuelabitur malitia eius in concilio
26.27
qui fodit foueam incidet in eam et qui uoluit lapidem reuertetur ad eum
26.28
lingua fallax non amat ueritatem et os lubricum operatur ruinas
27.1
ne glorieris in crastinum ignorans quid superuentura pariat dies
27.2
laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
27.3
graue est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque grauior
27.4
ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit
27.5
melior est manifesta correptio quam amor absconditus
27.6
meliora sunt uulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula
27.7
anima saturata calcabit fauum anima esuriens et amarum pro dulce sumet
27.8
sicut auis transmigrans de nido suo sic uir qui relinquit locum suum
27.9
unguento et uariis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur
27.10
amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est uicinus iuxta quam frater procul
27.11
stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem
27.12
astutus uidens malum absconditus est paruuli transeuntes sustinuere dispendia
27.13
tolle uestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus
27.14
qui benedicit proximo suo uoce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit
27.15
tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur
27.16
qui retinet eam quasi qui uentum teneat et oleum dexterae suae uocabit
27.17
ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
27.18
qui seruat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur
27.19
quomodo in aquis resplendent uultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus
27.20
infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles
27.21
quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis
27.22
si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius
27.23
diligenter agnosce uultum pecoris tui tuosque greges considera
27.24
non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum
27.25
aperta sunt prata et apparuerunt herbae uirentes et collecta sunt faena de montibus
27.26
agni ad uestimentum tuum et hedi agri pretium
27.27
sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad uictum ancillis tuis
28.1
fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
28.2
propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur uita ducis longior erit
28.3
uir pauper calumnians pauperes similis imbri uehementi in quo paratur fames
28.4
qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
28.5
uiri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animaduertunt omnia
28.6
melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam diues prauis itineribus
28.7
qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
28.8
qui coaceruat diuitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
28.9
qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
28.10
qui decipit iustos in uia mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
28.11
sapiens sibi uidetur uir diues pauper autem prudens scrutabitur eum
28.12
in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
28.13
qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
28.14
beatus homo qui semper est pauidus qui uero mentis est durae corruet in malum
28.15
leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
28.16
dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit auaritiam longi fient dies eius
28.17
hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
28.18
qui ambulat simpliciter saluus erit qui peruersis ingreditur uiis concidet semel
28.19
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
28.20
uir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
28.21
qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit ueritatem
28.22
uir qui festinat ditari et aliis inuidet ignorat quod egestas superueniat ei
28.23
qui corripit hominem gratiam postea inueniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
28.24
qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
28.25
qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
28.26
qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste saluabitur
28.27
qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
28.28
cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti
29.1
uiro qui corripientem dura ceruice contemnit repentinus superueniet interitus et eum sanitas non sequitur
29.2
in multiplicatione iustorum laetabitur uulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
29.3
uir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
29.4
rex iustus erigit terram uir auarus destruet eam
29.5
homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
29.6
peccantem uirum iniquum inuoluet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
29.7
nouit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
29.8
homines pestilentes dissipant ciuitatem sapientes auertunt furorem
29.9
uir sapiens si cum stulto contenderit siue irascatur siue rideat non inueniet requiem
29.10
uiri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
29.11
totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reseruat in posterum
29.12
princeps qui libenter audit uerba mendacii omnes ministros habebit impios
29.13
pauper et creditor obuiam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
29.14
rex qui iudicat in ueritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
29.15
uirga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur uoluntati suae confundet matrem suam
29.16
in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum uidebunt
29.17
erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
29.18
cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
29.19
seruus uerbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
29.20
uidisti hominem uelocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
29.21
qui delicate a pueritia nutrit seruum suum postea illum sentiet contumacem
29.22
uir iracundus prouocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata procliuior
29.23
superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
29.24
qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
29.25
qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino subleuabitur
29.26
multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
29.27
abominantur iusti uirum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt uia
30.1
uerba Congregantis filii Uomentis uisio quam locutus est uir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
30.2
stultissimus sum uirorum et sapientia hominum non est mecum
30.3
non didici sapientiam et non noui sanctorum scientiam
30.4
quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligauit aquas quasi in uestimento quis suscitauit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti
30.5
omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
30.6
ne addas quicquam uerbis illius et arguaris inueniarisque mendax
30.7
duo rogaui te ne deneges mihi antequam moriar
30.8
uanitatem et uerba mendacia longe fac a me mendicitatem et diuitias ne dederis mihi tribue tantum uictui meo necessaria
30.9
ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
30.10
ne accuses seruum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas
30.11
generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae
30.12
generatio quae sibi munda uidetur et tamen non est lota a sordibus suis
30.13
generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae
30.14
generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
30.15
sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
30.16
infernus et os uuluae et terra quae non satiatur aqua ignis uero numquam dicit sufficit
30.17
oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corui de torrentibus et comedant illum filii aquilae
30.18
tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
30.19
uiam aquilae in caelo uiam colubri super petram uiam nauis in medio mari et uiam uiri in adulescentula
30.20
talis est uia mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum
30.21
per tria mouetur terra et quartum non potest sustinere
30.22
per seruum cum regnauerit per stultum cum saturatus fuerit cibo
30.23
per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
30.24
quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
30.25
formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi
30.26
lepusculus plebs inualida quae conlocat in petra cubile suum
30.27
regem lucusta non habet et egreditur uniuersa per turmas
30.28
stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
30.29
tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
30.30
leo fortissimus bestiarum ad nullius pauebit occursum
30.31
gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
30.32
et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum
30.33
qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui uehementer emungitur elicit sanguinem et qui prouocat iras producit discordias
31.1
uerba Lamuhel regis uisio qua erudiuit eum mater sua
31.2
quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte uotorum meorum
31.3
ne dederis mulieribus substantiam tuam et uias tuas ad delendos reges
31.4
noli regibus o Lamuhel noli regibus dare uinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas
31.5
ne forte bibat et obliuiscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis
31.6
date siceram maerentibus et uinum his qui amaro sunt animo
31.7
bibant ut obliuiscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius
31.8
aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt
31.9
aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem
31.10
aleph mulierem fortem quis inueniet procul et de ultimis finibus pretium eius
31.11
beth confidit in ea cor uiri sui et spoliis non indigebit
31.12
gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus uitae suae
31.13
deleth quaesiuit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum
31.14
he facta est quasi nauis institoris de longe portat panem suum
31.15
uau et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis
31.16
zai considerauit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantauit uineam
31.17
heth accinxit fortitudine lumbos suos et roborauit brachium suum
31.18
teth gustauit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius
31.19
ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum
31.20
caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem
31.21
lameth non timebit domui suae a frigoribus niuis omnes enim domestici eius uestiti duplicibus
31.22
mem stragulam uestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius
31.23
nun nobilis in portis uir eius quando sederit cum senatoribus terrae
31.24
samech sindonem fecit et uendidit et cingulum tradidit Chananeo
31.25
ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die nouissimo
31.26
phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius
31.27
sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet
31.28
coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicauerunt uir eius et laudauit eam
31.29
res multae filiae congregauerunt diuitias tu supergressa es uniuersas
31.30
sin fallax gratia et uana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur
31.31
thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius