1.1
diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum
1.2
quoniam inuenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum
1.3
peruersae enim cogitationes separant a Deo probata autem uirtus corripit insipientes
1.4
quoniam in maliuolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis
1.5
sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superueniente iniquitate
1.6
benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est uerus et linguae illius auditor
1.7
quoniam spiritus Domini repleuit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet uocis
1.8
propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium
1.9
in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum ueniet ad correptionem iniquitatum illius
1.10
quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur
1.11
custodite ergo uos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in uacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam
1.12
nolite zelare mortem in errore uitae uestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum uestrarum
1.13
quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione uiuorum
1.14
creauit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra
1.15
iustitia enim inmortalis est
1.16
impii autem manibus et uerbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius
2.1
dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus uitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reuersus ab inferis
2.2
quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commouendum cor nostrum
2.3
quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet uita nostra tamquam uestigium nubis et sicut nebula dissoluetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgrauata
2.4
et nomen nostrum obliuionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum
2.5
umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reuersio finis nostri quoniam consignata est et nemo reuertetur
2.6
uenite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuuentute celeriter
2.7
uino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis
2.8
coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra
2.9
ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors
2.10
opprimamus pauperem iustum et non parcamus uiduae nec ueterani reuereamur canos multi temporis
2.11
sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile inuenitur
2.12
circumueniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
2.13
promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat
2.14
factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum
2.15
grauis est nobis etiam ad uidendum quoniam dissimilis est aliis uita illius et inmutatae sunt uiae eius
2.16
tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a uiis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere
2.17
uideamus ergo si sermones illius ueri sunt et temptemus quae uentura sunt illi et sciemus quae erunt nouissima illius
2.18
si enim est uerus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum
2.19
contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam ipsius
2.20
morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius
2.21
haec cogitauerunt et errauerunt excaecauit enim illos malitia eorum
2.22
et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem sperauerunt iustitiae nec iudicauerunt honorem animarum sanctarum
2.23
quoniam Deus creauit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum
2.24
inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum
2.25
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius
3.1
iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis
3.2
uisi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum
3.3
et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
3.4
et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est
3.5
et in paucis uexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentauit illos et inuenit illos dignos se
3.6
tamquam aurum in fornace probauit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum
3.7
fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
3.8
iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum
3.9
qui confidunt in illum intellegent ueritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius
3.10
impii autem secundum quae cogitauerunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
3.11
sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et uacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt
3.12
mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum
3.13
maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non sciuit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum
3.14
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitauit aduersus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima
3.15
bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae
3.16
filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur
3.17
et si quidem longae uitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit nouissima senectus illorum
3.18
et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem
3.19
nationis enim iniquae dirae sunt consummationes
4.1
melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines
4.2
cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium uincens
4.3
multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria uitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt
4.4
et si in ramis in tempore germinauerint infirmiter posita a uento commouebuntur et a nimietate uentorum eradicabuntur
4.5
confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti
4.6
ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae aduersus parentes in interrogatione sua
4.7
iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit
4.8
senectus enim uenerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus
4.9
et aetas senectutis uita inmaculata
4.10
placens Deo factus dilectus et uiuens inter peccatores translatus est
4.11
raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius
4.12
fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transuertit sensum sine malitia
4.13
consummatus in breui expleuit tempora multa
4.14
placita enim erat Deo anima illius propter hoc properauit educere illum de medio iniquitatum populi autem uidentes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia
4.15
quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius
4.16
condemnat autem iustus mortuus uiuos impios et iuuentus celerius consummata longam uitam iniusti
4.17
uidebunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitauerit de illo Deus et quare munierit illum Dominus
4.18
uidebunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit
4.19
et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine uoce et commouebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet
4.20
uenient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex aduerso iniquitates ipsorum
5.1
tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustauerunt et qui abstulerunt labores illorum
5.2
uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis
5.3
dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii
5.4
nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore
5.5
quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est
5.6
ergo errauimus a uia ueritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis
5.7
lassati sumus in uia iniquitatis et perditionis et ambulauimus uias difficiles uiam autem Domini ignorauimus
5.8
quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactatio contulit nobis
5.9
transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens
5.10
et tamquam nauis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est uestigium inuenire neque semitam carinae illius in fluctibus
5.11
aut auis quae transuolat in aere nullum inuenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum uerberans leuem uentum et scindens per uim itineris aerem commotis alis transuolauit et post hoc nullum signum inuenitur itineris illius
5.12
aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum diuisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius
5.13
sic et nos nati continuo desiuimus esse et uirtutis quidem signum nullum ualuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus
5.14
talia dixerunt et peccauerunt
5.15
quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a uento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a uento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis
5.16
iusti autem in perpetuum uiuent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum
5.17
ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos
5.18
accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum
5.19
induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum
5.20
sumet scutum inexpugnabilem aequitatem
5.21
acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos
5.22
ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curuato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient
5.23
et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter
5.24
contra illos stabit spiritus uirtutis et tamquam turbedo uenti diuidet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas euertet sedes potentium
6.1
melior est sapientia quam uires et uir prudens magis quam fortis
6.2
audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae
6.3
praebete aures uos qui continetis multitudines et placetis uobis in turbis nationum
6.4
quoniam data est a Domino potestas uobis et uirtus ab Altissimo qui interrogabit opera uestra et cogitationes scrutabitur
6.5
quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum uoluntatem Dei ambulastis
6.6
horrende et cito apparebit uobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet
6.7
exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur
6.8
non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reuerebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus
6.9
fortioribus autem fortior instat cruciatio
6.10
ad uos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis
6.11
qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista inuenient quid respondeant
6.12
concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam
6.13
clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile uidetur ab his qui diligunt eam et inuenietur ab his qui quaerunt illam
6.14
praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
6.15
qui de luce uigilauerit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inueniet
6.16
cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui uigilauerit propter illam cito erit securus
6.17
quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in uiis ostendit se illis hilariter et in omni prouidentia occurrit illis
6.18
initium enim illius uerissima est disciplinae concupiscentia
6.19
cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
6.20
incorruptio autem facit esse proximum Deo
6.21
concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum
6.22
si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
6.24
quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a uobis sacramenta Dei sed ab initio natiuitatis inuestigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo ueritatem
6.25
neque cum inuidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae
6.26
multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est
6.27
ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit uobis
7.1
sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in uentre matris figuratus sum caro
7.2
decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conueniente
7.3
et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam uocem similem omnibus emisi plorans
7.4
in inuolumentis nutritus sum et curis magnis
7.5
nemo enim ex regibus aliud habuit natiuitatis initium
7.6
unus ergo introitus est omnibus ad uitam et similis exitus
7.7
propter hoc optaui et datus est mihi sensus et inuocaui et uenit in me spiritus sapientiae
7.8
et praeposui illam regnis et sedibus et diuitias nihil esse duxi in conparatione illius
7.9
nec conparaui illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius
7.10
super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius
7.11
uenerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius
7.12
et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est
7.13
quam sine fictione didici et sine inuidia communico et honestatem illius non abscondo
7.14
infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati
7.15
mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator
7.16
in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina
7.17
ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam ueram ut sciam dispositionem orbis terrarum et uirtutes elementorum
7.18
initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et diuisiones temporum
7.19
anni cursus et stellarum dispositiones
7.20
naturas animalium et iras bestiarum uim uentorum et cogitationes hominum differentias arborum et uirtutes radicum
7.21
et quaecumque sunt absconsa et inprouisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia
7.22
est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suauis amans bonum acutus qui nihil uetat benefacere
7.23
humanus stabilis certus securus omnem habens uirtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles
7.24
omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam
7.25
uapor est enim uirtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit
7.26
candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius
7.27
et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innouat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit
7.28
neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat
7.29
est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata inuenitur prior
7.30
illi enim succedit nox sapientiam autem non uincit malitia
8.1
adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter
8.2
hanc amaui et exquisiui a iuuentute mea et quaesiui sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius
8.3
generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam
8.4
doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius
8.5
et si diuitiae appetuntur in uita quid sapientiae locupletius quae omnia operatur
8.6
si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam illa est artifex
8.7
et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent uirtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et uirtutem quibus utilius nihil est in uita hominibus
8.8
et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit uersutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et euentus temporum et saeculorum
8.9
proposui ergo hanc adducere mihi ad conuiuendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii mei
8.10
habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuuenis
8.11
acutus inueniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me
8.12
tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent
8.13
propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam
8.14
disponam populos et nationes mihi erunt subiectae
8.15
timebunt me audientes reges horrendi in multitudine uidebor bonus et in bello fortis
8.16
intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conuersatio illius nec taedium conuictus ipsius sed laetitiam et gaudium
8.17
haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae
8.18
et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem
8.19
puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam
8.20
et cum essem magis bonus ueni ad corpus incoinquinatum
8.21
et ut sciui quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis
9.1
Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia uerbo tuo
9.2
et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est
9.3
ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet
9.4
da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis
9.5
quoniam ego seruus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum
9.6
et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur
9.7
tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum
9.8
dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in ciuitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio
9.9
et tecum sapientia quae nouit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis
9.10
mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te
9.11
scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia
9.12
et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei
9.13
quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid uelit Dominus
9.14
cogitationes enim mortalium timidae et incertae prouidentiae nostrae
9.15
corpus enim quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
9.16
et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt inuenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis inuestigauit
9.17
sensum autem tuum quis sciuit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis
9.18
et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines
9.19
et per sapientiam sanati sunt
10.1
haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodiuit
10.2
et eduxit illum a delicto suo et dedit illi uirtutem continendi omnia
10.3
ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit
10.4
propter quem cum aqua deleret terram iterum sanauit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans
10.5
haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent sciuit iustum et seruauit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodiuit
10.6
haec iustum a pereuntibus impiis liberauit fugientem descendentem ignem in Pentapoli
10.7
cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis
10.8
sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccauerunt nec latere potuissent
10.9
sapientia autem hos qui se obseruant a doloribus liberauit
10.10
haec profugum irae fratris iustum deduxit per uias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestauit illum in laboribus et conpleuit labores illius
10.11
in fraude circumuenientium illum adfuit et honestum illum fecit
10.12
custodiuit illum ab inimicis et a seductoribus tutauit eum et certamen forte dedit illi ut uinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia
10.13
haec uenditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberauit illum descendit cum illo in foueam
10.14
et in uinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam aduersus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculauerunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam
10.15
haec populum iustum et semen sine querella liberauit a nationibus quae illum conprimebant
10.16
intrauit in animam serui Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis
10.17
et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in uia mirabili et fuit illis in uelamento diei et in luce stellarum nocte
10.18
transtulit illos mare Rubrum et transuexit illos per aquam nimiam
10.19
inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum
10.20
et decantauerunt Domine nomen sanctum tuum et uictricem manum tuam laudauerunt pariter
10.21
quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas
11.1
direxit opera illorum in manibus prophetae sancti
11.2
iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas
11.3
steterunt contra hostes et de inimicis se uindicauerunt
11.4
sitierunt et inuocauerunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro
11.5
per quae enim poenas passi sunt inimici illorum
11.6
per haec cum illis deesset bene cum illis actum est
11.7
nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis
11.8
qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate
11.9
ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et aduersarios illorum necares
11.10
cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
11.11
hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti
11.12
absentes enim et praesentes similiter torquebantur
11.13
duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum
11.14
cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum
11.15
quem enim in expositione praua proiectum deriserunt in finem euentus mirati sunt non similiter iustis faciens
11.16
pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias superuacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in uindictam
11.17
ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
11.18
non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creauit orbem terrarum ex materia inuisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
11.19
aut noui generis ira plenas et ignotas bestias aut uaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes
11.20
quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere
11.21
sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum uirtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
11.22
multum enim ualere tibi soli superat semper et uirtuti brachii tui quis resistet
11.23
quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram
11.24
sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam
11.25
diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
11.26
quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu uoluisses aut quod a te uocatum non esset conseruaretur
11.27
parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas
12.1
bonus enim spiritus tuus est in omnibus
12.2
propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine
12.3
et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens
12.4
quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta
12.5
et filiorum necatores sine misericordia et comestores uiscerum hominum deuorationem et sanguinis a medio sacramento tuo
12.6
et auctores parentes animarum inauxiliatarum uoluisti perdere per manus parentum nostrorum
12.7
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra
12.8
sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui uespas ut illos paulatim exterminarent
12.9
non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saeuis aut uerbo duro simul exterminare
12.10
sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum
12.11
semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem ueniam dabas peccatis illorum
12.12
quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum ueniet uindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti
12.13
nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti
12.14
neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti
12.15
cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua uirtute
12.16
uirtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis
12.17
uirtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in uirtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis
12.18
tu autem dominator uirtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reuerentia disponis nos subest enim tibi cum uoles posse
12.19
docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae
12.20
si enim inimicos seruorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia
12.21
cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conuentiones dedisti bonarum promissionum
12.22
cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam
12.23
unde et illis qui in uita sua insensate et iniuste uixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta
12.24
etenim in erroris uia diutius errauerunt deos aestimantes haec quae in animalibus sunt superuacua infantum insensatorum more uiuentes
12.25
propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti
12.26
qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei iudicium experti sunt
12.27
in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur uidentes illum quem olim negabant se nosse Deum uerum agnouerunt propter quod et finis condemnationis illis ueniet
13.1
uani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae uidentur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnouerunt quis esset artifex
13.2
sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putauerunt
13.3
quorum si specie delectati deos putauerunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec omnia constituit
13.4
aut si uirtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis
13.5
a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator uideri
13.6
sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et uolentes inuenire
13.7
etenim cum in operibus illius conuersentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quae uidentur
13.8
iterum autem nec his debet ignosci
13.9
si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum quomodo huius Dominum non facilius inuenerunt
13.10
infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellauerunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inuentionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquae
13.11
aut si quis artifex faber de silua lignum rectum secauerit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet uas utile in conuersatione uitae
13.12
reliquias autem eius operis ad praeparationem escae abutatur
13.13
et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curuum et uerticibus plenum sculpat diligenter per uacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis
13.14
aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens
13.15
et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro
13.16
ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuuare imago enim est et opus est illi adiutorio
13.17
et de substantia sua et filiis suis et nuptiis uotum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est
13.18
et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro uita mortuum rogat et in adiutorium inutilem inuocat
13.19
et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum euentu petit ab eo qui in omnibus est inutilis
14.1
iterum alius nauigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum inuocat
14.2
illud enim cupiditas adquirendi excogitauit et artifex sapientia fabricauit sua
14.3
tua autem pater gubernat prouidentia quoniam dedisti et in mari uiam et inter fluctus semitam firmissimam
14.4
ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat
14.5
sed ut non esset uacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt
14.6
sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen natiuitatis quae manu tua erat gubernata
14.7
benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
14.8
per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
14.9
similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
14.10
etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
14.11
propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium
14.12
initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinuentio illorum corruptio uitae est
14.13
neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
14.14
superuacuitas enim hominum uenit in orbem terrarum et ideo breuis illorum finis inuentus est
14.15
acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter seruos suos sacra et sacrificia
14.16
deinde interueniente tempore conualescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta
14.17
hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata euidentem imaginem regis quem honorare uolebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine
14.18
prouexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia
14.19
ille enim uolens placere illi qui se adsumpsit elaborauit arte sua ut similitudinem in melius figuraret
14.20
multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimauerunt
14.21
et haec fuit uitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deseruientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt
14.22
et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno uiuentes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant
14.23
aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas uigilias habentes
14.24
neque uitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per inuidiam occidit aut adulterans contristat
14.25
et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
14.26
Domini inmemoratio animarum inquinatio natiuitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia
14.27
infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis
14.28
aut enim dum laetantur insaniunt aut uaticinantur falsa aut uiuunt iniuste aut periurant cito
14.29
dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant
14.30
utraque ergo illis euenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iurauerunt in dolo contemnentes iustitiam
14.31
non enim iurantium est uirtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praeuaricationem
15.1
tu autem Deus noster suauis et uerus es patiens et misericordia disponens omnia
15.2
etenim si peccauerimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccauerimus scimus quoniam apud te sumus conputati
15.3
nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et uirtutem tuam radix est inmortalitatis
15.4
non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per uarios colores
15.5
cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima
15.6
malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt
15.7
sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque uas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum uasa similiter et quae his sunt contraria horum autem uasorum qui sit usus iudex est figulus
15.8
et cum labore uanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat
15.9
sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam breuis illi uita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res superuacuas fingit
15.10
cinis est cor eius et terra superuacua spes illius et luto uilior uita illius
15.11
quoniam ignorauit qui se finxit et qui inspirauit illi animam quae operatur et qui insuflauit spiritum uitalem
15.12
sed aestimauerunt ludum esse uitam nostram et conuersationem uitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere
15.13
hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae materia fragilia uasa et sculptilia fingit
15.14
omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi
15.15
quoniam omnia idola nationum aestimauerunt deos quibus neque oculorum uisus est ad uidendum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum
15.16
homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere
15.17
cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem uixit cum esset mortalis illi autem numquam
15.18
sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora
15.19
sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius
16.1
propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt
16.2
pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui nouum saporem escam parans eis ortygometram
16.3
ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia auerterentur hi autem in breui inopes facti nouam gustauerunt escam
16.4
oportebat enim illis quidem sine excusatione superuenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur
16.5
etenim cum superuenit illis saeua bestiarum ira morsibus peruersarum colubrarum exterminabantur
16.6
non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in breui turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae
16.7
qui enim conuersus est non per hoc quod uidebat sanabatur sed per te omnium saluatorem
16.8
et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo
16.9
illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inuenta sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
16.10
filios autem tuos nec draconum uenenatorum uicerunt dentes misericordia enim tua adueniens sanabat illos
16.11
in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et saluabantur ne in altam incidentes obliuionem non possent tuo uti adiutorio
16.12
etenim neque herba neque malagma sanauit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia
16.13
tu enim uitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis
16.14
homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non reuertetur nec reuocabit animam quae recepta est
16.15
sed tuam manum effugere inpossibile est
16.16
negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt nouis aquis et grandinibus et pluuiis persecutionem passi et per ignem consummati
16.17
quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis ualebat uindex est enim orbis iustorum
16.18
quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi uidentes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem
16.19
et quodam tempore in aqua super uirtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret
16.20
pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suauitatem
16.21
substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et seruiens uniuscuiusque uoluntati ad quod quis uolebat conuertebatur
16.22
nix autem et glacies sustinebant uim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluuia coruscans
16.23
hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae uirtutis oblitus est
16.24
creatura enim tibi factori deseruiens excandescit in tormentum aduersus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt
16.25
propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deseruiebant ad uoluntatem horum qui a te desiderati sunt
16.26
ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non natiuitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conseruat
16.27
quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat
16.28
ut notum omnibus esset quoniam oportet praeuenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare
16.29
ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua superuacua
17.1
magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia uerba tua propter hoc indisciplinatae animae errauerunt
17.2
dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae uinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitiui perpetuae prouidentiae iacuerunt
17.3
et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso obliuionis uelamento dispersi sunt pauentes horrende et cum admiratione nimia perturbati
17.4
neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pauorem illis praestabant
17.5
et ignis quidem nulla uis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam
17.6
apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non uidebatur faciei aestimabant deteriora esse quae uidebantur
17.7
et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia
17.8
illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant
17.9
nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se uidere
17.10
cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeua conturbata conscientia
17.11
nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum
17.12
et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat
17.13
illi autem qui inpotentem uere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis superuenientem eundem somnum dormientes
17.14
aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor superuenerat
17.15
deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus
17.16
si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem
17.17
una enim catena tenebrarum omnes erant conligati siue spiritus sibilans aut inter spissos ramos auium sonus suauis aut uis aquae decurrentis nimium
17.18
aut sonus ualidus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus inuisus aut mugientium ualida bestiarum uox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore
17.19
omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur
17.20
solis autem illis superposita erat grauis nox imago tenebrarum quae superuentura illis erat ipsi ergo sibi erant grauiores tenebris
18.1
sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem uocem audiebant sed figuram non uidebant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant
18.2
et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant
18.3
propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae uiae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti
18.4
digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari
18.5
cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam ualidam
18.6
illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut uere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent
18.7
suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio
18.8
sicut enim laesisti aduersarios sic nos prouocans magnificasti
18.9
absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes
18.10
resonabat autem inconueniens inimicorum uox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium
18.11
simili autem poena seruus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus
18.12
similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum uiui sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est
18.13
de omnibus enim non credentes propter ueneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse
18.14
cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet
18.15
omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosiliuit
18.16
gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans repleuit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra
18.17
tum continuo uisus somniorum malorum turbauerunt illos et timores superuenerunt insperati
18.18
et alius alibi proiectus semiuiuus propter quam moriebatur causam demonstrabat
18.19
uisiones enim quae illos turbauerunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent
18.20
tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira
18.21
properans enim homo sine querella propugnauit proferens seruitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus
18.22
uicit autem turbas non uirtute corporis nec armatura potentiae sed uerbo uexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans
18.23
cum enim iam aceruatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputauit impetum et diuisit illam quae ad uiuos ducebat uiam
18.24
in ueste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta
18.25
haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens
19.1
impiis autem usque in nouissimum sine misericordia ira superuenit praesciebat enim et futura illorum
19.2
quoniam ipsi cum reuersi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti
19.3
adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitiuos persequebantur
19.4
ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant
19.5
ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem nouam mortem inuenirent
19.6
omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deseruiens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
19.7
nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro uia sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio
19.8
per quem omnis natio transiuit quae tegebatur tua manu uidentes mirabilia monstra
19.9
tamquam equi enim depauerunt et tamquam agni exultauerunt magnificantes te Domine qui liberasti illos
19.10
memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructauit fluuius multitudinem ranarum
19.11
nouissime autem uiderunt nouam creaturam auium cum abducti concupiscentia postulauerunt escam epulationis
19.12
in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et uexationes peccatoribus superuenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per uim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias
19.13
etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant aduenas alii autem bonos hospites in seruitutem accipiebant
19.14
et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inuiti recipiebant extraneos
19.15
qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saeuissimis adflixerunt doloribus
19.16
percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat
19.17
in se enim elementa dum conuertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo uisu
19.18
agrestia enim in aquatica conuertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant
19.19
ignis in aqua ualebat supra suam uirtutem et aqua extinguentis naturae obliuiscebatur
19.20
flammae e contrario corruptibilium animalium non uexauerunt carnes coambulantium nec dissoluebant illam quae facile dissoluitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis