1
Angelus ecce seni promittit munera nati
Quem populus trepidans foris exspectabat et orans.
AL. Concipit en uerbo prolem castissima Uirgo
AL. Angelus hic sponsum Ioseph commendat alendum
5
AL. Hic genitrix Domini meat, Elisabethque salutat, Utque Deo exsultet Ioannem Spiritus implet.
AL. Zacharias soboli nomen posuere propinqui, Sed mage Ioannes certant uocitare parentes.
AL. Nuntiat angelicus Christum pastoribus hymnus.
AL. In stabulo Dominum celebrant en omnia paruum.
AL. Ecce Magi solio praesentant munera uero.
10
AL. In Ioannis moniti faciem fugere tyranni.
AL. Sistitur hic Domino Iesus cum munere iusso, Mox ipsum Dominum didicerunt corda piorum.
AL. Partibus Aegypti differtur passio Christi. Quem simulacra tremunt et chara habitacula linquunt.
AL. Praecipit Herodes natos cruciare recentes: Millia lactantum tendunt laetantia coelum:
AL. En senibus potior reperitur pusio doctor, Qui tamen imperium dignatur ferre parentum.
15
Explicit de infantia Christi. (Hi uersus in dextro pariete chori: Isti uero in dextro pariete stationis populi.) Baptizat Dominum serui deuotio summum. Praedicat hunc genitor: inuisit Spiritus unctor.
AL. Daemonis en fraudes Christus contemnit inanes, Eius cunctimodas ducens ut stercora pompas.
AL. Demonstrat placidum Ioannes nutibus agnum.
AL. Andreas sequitur, fratri comperta profatur.
AL. Imperat os uitreum post se properare Philippum, Nathanael spissa qui mox subducit ab umbra.
20
AL. Testibus nisce nouum fecit de flumine signum, Conuiuiis latices in uitea pocula uertens.
AL. Retia germani linquunt in nomine Christi, Mox alii lacrymas spernunt cum naue paternas.
AL. Omnipotens medicus, hominum miserator et unus, Omnimodis pressos iussit discedere sanos.
AL. Spiritibus diris hominum de corpore pulsis Das pecudum furiare greges, iustissime iudex.
AL. En Uerbum Domini curat medicamine uerbi, Praecipit et sanum proprium portare grabatum.
25
AL. Principis ut natam sanet uel suscitet, ibat.
AL. Furatur mulier sacra de ueste salutem.
AL. Reddidit en stupidae Dominus sua munia dextrae. Consilium stolidi faciunt de sanguine Christi.
AL. Unicus en uiduae rediuiuus redditur orbae.
AL. Ingeminant plebes; o uere magne prophetes.
30
AL. Saltatrix petiit caput innocuumque recepit: Lictores fluuidum linquunt in carcere truncum.
AL. Panibus ex quinis, et piscibus haud mage binis, En hominum large saturantur millia quinque.
AL. Christus aquae fluctus pressit uestigia gressu, At fidei dubium mergunt uada turgida Petrum.
AL. Hydropicum tangente manu quae cuncta creauit, Pallidus humor abit, facies et laeta rubescit.
AL. Ecce decem mundans templo se ferre iubebat; Unus regreditur grates persoluere Iesu.
35
AL. Contentus pueros Deus est benedicere paruos, Talibus atque sui promittit gaudia regni.
AL. Hic scribae Domino sistunt in crimine captam, Quam placidus censor damnatis soluit eisdem.
AL. Ex limo reparat quidquid natura negabat, Qui luteum primo totum plasmauerat Adam.
Ecce tubae crepitant, quae mortis iura resignant: Crux micat in coelis, nubes praecedit et ignis.
Hic resident summi Christo cum iudice sancti Iustificare pios, baratro damnare malignos.
40
Esse sibi Patrem Domino tractante Tonantem, Plebs furibunda pium certat lapidare magistrum.
AL. Mortue quatriduo fetens et corpore toto, Lazare, surge, ueni, te morti tollo rapaci.
AL. Funeris obsequium mulier praeuenit amicum, Dum caput atque pedes nardo perfudit honora.
AL. Mansuetum regem plebs deuota frequentat Frondea cum festis praeiens comitansque choreis.
AL. En urbis miserae dignatur flere ruinas Quae manibus crudis ipsum discerpere gestit.
45
AL. Hic sub carne latens deitas per signa patescit, Dum turbas patria flagro proturbat ab aula.
AL. En ficum uiridem sterilem remanere iubebat, Quod sibi ieiuno fructum praebere negabat.
AL. Agricolae seruos caedentes uulnere saeuo Post natum Domini satagunt hic mittere morti.
AL. Gentiles Dominum cupiunt iam cernere Christum: Discipulos idem mortem perferre docebat.
AL. Ecce sacerdotum primi populique nefandi Infidum famulum censu corrumpere gaudent.