Summe priorum princeps, cui Deus regni commisit habenas, ut iudicium pauperum quaeras et oppressorum causam discutias, tibi miseriarum nostrarum et oppressionis tyrannicae quam patimur clamorem dirigimus; a te gemituum nostrorum solamen imploramus. Balduinus comes, in cuius exitiabili comitatu nostra pridem ecclesia in honore principis apostolorum et sancti Patris nostri Gisleni munificentia regali fundata et regalis eleemosyna nuncupata, modo uero uix subsistit, nos per tres et eo amplius annos ita uastauit, attriuit et diripuit, ut penitus spem subsistendi non habeamus, nisi tu, gloriose imperator, cuius patres, aui, ataui nos fundarunt, et liberos regali iure fore constituerunt, tuae defensionis manum exseras, et scutum protectionis obtendas. Neque nos frustra conqueri iudicet pietas tua. Non enim tyrannum miracula quae per patronum nostrum, sanctum uidelicet Gislenum, Dominus multoties operatur, quando pro perpetratis in nos rapinis et uiolentiis, ut eius tepescat furor, sanctum sibi corpus praesentatur, ab incoepto scelere reuocant; non dominorum imperatorum decreta cohibent; non maiestates sigillis impressae deterrent; non bonorum uirorum dehortatio, non illata Christianitatis animaduersio, non nostrorum solidorum, librarum, marcarum multiformis impensio. Ad cumulum quam frequenter in uillis, in mansis, in possessionibus, ob amorem Dei sanctorumque Petri atque Gisleni, largitate regum, ducum, pontificum caeterorumque fidelium Dei, nobis collatis, imperiali libertate firmatis, demoratur, iacet, ponit colloquia; postremo recedens diripit, uastat, praedatur omnia. Dum per quinque dies in Hornuto, Durno, Bussuto, regia liberalitate concessis, regio iure firmatis, moraretur, quinta die, quae S. Matthaei apostoli et euangelistae tunc temporis passione uernabat, quidquid praedae inuenit abduxit; cumque sancti Patris nostri corpus opponentes sibi, timoren Dei regiamque libertatem reclamaremus, quidam suorum nostros, sanctum corpus sustentantes, tantis uerberibus affecerunt, ut loculus sancti sanguine uulneratorum pollueretur. Heu! quot seruos et fideles ecclesiae nostrae plageariis suis captiuos tradidit, et omnia bona illorum diripuit! Heu! quot praedas non solum familiarum nostrarum, sed ex nostro peculio ducentis libris et eo amplius meliores nobis arripuit! Quae omnia qualiter distraxerit, ne regias aures offendamus, dicere timemus. In hoc adhuc praesenti anno ipsius rapacem furorem quoquo modo sedare gestientes, decem marcas argenti ex nostra paupertate pro nobis nostrisque dedimus, quasi pacis ac tranquillitatis obsides. Quibus receptis, mox cuidam uillae nostrae, quae Uillare, insiluit, necnon inter atrium ecclesiae totius uillae praedam diripiens abscessit. Post hanc sancti Ioannis Baptistae celebritatem, quae nuper celebrata est, in altera uilla, quae Erchana, centum solidorum praedam et eo amplius meliorem seruis et ancillis ecclesiae nostrae arripuit, et insuper uni monachorum nostrorum equum, quo in nostris necessariis utebatur, abstulit. Nunc iam, summe Caesar, gloriose rex ac domine, quoniam honor regis iudicium diligit, et, teste Apostolo, non sine causa gladium portas, pro anima domini nostri diuae memoriae Patris tui, cuius regia maiestas nos libertati condonauit, aures pietatis ad clamorem nostrum aperi, dexteram iustitiae uiriliter exsere, ad instar euangelici regis mortem filii uiduae uindicantis, uindica nos de aduersario nostro: ne sancta mater Ecclesia reclamans inuindicata uenienti in iudicio suggillet te. Regis regum misericordia et Domini dominantium, in cuius nanu sunt corda regum uel tempora, uestra imperia sic ordinet et disponat ut et hostes pacatos et subiectos faciat, fideles et amicos multiplicet et custodiat. Uale, decus imperii.