Pauca uobis erant in Galliis aequiuoca, nisi et ex Aquitania unum adderetur. Quid domino meo abbati, quid uestrae uisum est unanimitati, ut tam crebris me nuntiis sollicitetis et litteris; atque locum moneatis deserere, ubi melior est dies una supra millia, ubi quantulamcunque nactus mihi uideor libertatem et pene sera gaudia? Aut ego deceptus sum in eligendo loco, aut demens si deseruero: et peream si non ipse locus inuitat ut scribam, cuius meritum scribendi subministrat materiam. Peream, si non post exactum in eo annum hoc mihi persuasi, ut hunc ultra mutare non cupiam. Nam uallis est uallata deliciis, uallis, naturae dotata diuitiis. Quidquid fere ubique terrarum est fructuum, hic a natura uidetur esse congestum. Hic qui uacare uoluerit et sapientiae, neque tumultu pulsatur, neque turba impeditur. Nullus hic sonus, nullus auditur strepitus, nisi quem uel cantus auium fecerit, uel aurae flatus excitauerit. Hoc tamen suae solitudinis habet solatium, quod trans flumen habet oppidum, cuius commodis fruitur, caret incommodis. Locus hilaris et amoenus, siluis clausus et collibus, ut tamen nec nimium sit humilis uel depressus, nec uentorum pateat importunis flatibus. Tellus fertilis et in commisso fidelis; quae quidquid sibi creditum fuerit, centuplicato fenore cultori restituit. Hic quaeuis seges, hic omnis fructuum species uberior prouenit, celerius maturescit. Hic tantam pomorum uidi copiam, ut uidentibus essent fastidio, collecturis taedio. Et ne quis existimet fructus esse degeneres, alia ex his instar mellis sunt dulcia, alia suauiter aspera, pleraque in annum duratura. Nullum est opus rusticum, cui non se solum ferax accommodet et fideliter respondeat. Praeter alia unum hic prouenit praecipuum, quod urbibus et oppidis inuidiam faciat, quod Falerno putetur pretiosius. Siquidem gustu delectat, odore demulcet. Hic mirum in modum ex albis botrionibus, uinum uidi rubeum, et ex nigris e conuerso hic conficitur album. Quod purum tale est, ut frugalitatem professo minus conueniat, adeo ut qui biberint, ligari oporteat, nisi quod ipso fortius astringuntur. Hic inter caeteras arbores pinus se in tantam attollunt celsitudinem, ut Libani, quod dicitur, cedros aequiparent: ex quibus tanta nucum colligitur abundantia, ut in usus infirmantium non quaerantur amygdala. Caeterum locus hic earum nucum quae iuglandes dicuntur, uidetur esse proprius, in tantum, ut colligendis plerumque qui legant, et reponendis apothecae deficiant. Non hic desunt pyra, non ficus, non coctana, castanaeque nuces, et quidquid sponte profert natura, uel procurare consueuit industria, in hoc breuissimo terrae continetur angulo. Denique quidquid in hortis seri, quod in uirgultis solet uel inseri uel nasci, profert uallis amoenissima, si tamen cultoris instet solertia. Neque aqua hic pecunia bibitur, nec pretio ligna comparantur. Nam in ianuis est lucus, in ipsis penetralibus fons ebullit placidus, gustu suauis, haustu salubris, hiberno tempore tepidus, aestiuo gelidissimus. Qui primum quidem habitatorum satisfacit usibus, diligenti studio ita munitus, ut ante omnia non desit grata solitudo, et ad hauriendum sicco liceat uestigio uenire. Deinde a plebe promiscua auidissime excipitur extrinsecus, sed prius in duos deriuatur riuulos, qui et uirgulta irrigant, et hortos humectant, sicque leniter fluens colligitur in piscinam proximam, qua piscium constructa est alendae multitudini. Illic pratum subiacet, in longitudinem porrectum, amoenum, fecundum, atque adeo famosum, cui ex sua longitudine inditum crede uocabulum. Cuius utrumque latus ex piscosis stagnis distillantes riuuli affluenter allambunt; unde fit ut laetum omni tempore gramen in mediis aestibus aquam coelestem non desideret. In hoc post collectionem mensis Iunii uidi in Augusto tanta ubertate fenum colligi, ut uix sciro quis possit, utrum primi temporis an serotina maior esset copia. Nec longe hinc, hoc est, quantum potest arcus bis iacere, praeterlabitur Uigenna fluuius, qui uarias piscium monstrat delicias, ut raro nobis opus sit ad piscinas recurrere, nisi cum forte serius hospes superuenerit, aut tempestas a flumine piscatores abegerit. Habet praeterea uallis nostra ex rupibus excisas specus, in quibus incolae se suaque mediis niuibus tuentur a frigore, aestiuis mensibus a calore. In his nec uinum corrumpitur, nec granum infatuatur, non putrescit fructus, nec timetur effractarius. Oratorium denique eiusmodi est, ut leui lapide cameratum, nec rigores Capricorni, nec Cancri aestus sentiri permittat; in quo nec incolumes impune, nec aegri sine salutis spe dormire consueuerunt. Illuc, ut testantur incolae, quisquis ingreditur ad furandum, aut caecitate, aut grauiori mulctatur ultione. Tot certe tantaeque, praeter has, sunt loci dotes, ut uix alicui qui non uiderit persuaderi ualeat; uix aliquis qui hic semel applicuerit, nisi inuitus recedat. Hunc igitur locum uultis ut deseram, monetis ut mutem? Hinc ego exeam, illuc reuertar, ut me mille scandalorum periculis immergam? Monet Epicurus Idomeneum, ut quantum potest fugiat, et properet antequam aliqua uis maior interueniat, et auferat libertatem recedendi. Idem tamen subiicit nihil esse tentandum, nisi cum apte potuerit tempestiueque tentari. Sed cum illud tempus diu captatum uenerit, exsiliendum ait, speratque salutarem etiam ex difficillimis exitum, si nec properemus ante tempus, nec cessemus in tempore. Scio quia nimio mei desiderio laboratis, quia cupitis me uestris interesse gaudiis, uestraeque gloriae amorem amplector, affectui gratulor, nec ignoro quam benigno me uocetis animo. Uerum assueui paupertati meae, quae mihi non minus iam sufficit quam Croeso opes suae. Iam quippe rudis effectus honoribus desueui, quibus Dominus meus amicos beat, et bene de se meritos honorifice remunerat. Ut uerum fatear, ut uobis in aurem loquar, non est mihi tibia tanti; loco cessi, officio renuntiaui, fortunam metuens, ne, si quid acciderit, imputetur mihi.