1
Fundi instrumento legato id pecus cedere putabat Tubero, quod is fundus sustinere potuisset.
Quidam heredem damnauerat dare uxori suae uinum oleum frumentum acetum mella salsamenta. Trebatius aiebat ex singulis rebus non amplius deberi, quam quantum heres mulieri dare uoluisset, quoniam non adiectum esset, quantum ex quaque re daretur. Ofilius Cascellius Tubero omne, quantum pater familias reliquisset, legatum putant.
Tubero hoc modo demonstrare supellectilem temptat: instrumentum quoddam patris familiae rerum ad cottidianum usum paratarum, quod in aliam speciem non caderet, ut uerbi gratia penum argentum uestem ornamenta instrumenta agri aut domus. Seruius fatetur sententiam eius qui legauerit aspici oportere in quam rationem ea solitus sit referre, uerum si ea, de quibus non ambigeretur, quin in alieno genere essent, ut puta escarium argentum aut paenulas et togas supellectili quis adscribere solitus sit, non idcirco existimari oportere supellectili legata ea quoque contineri; non enim ex opinionibus hominum, sed ex communi usu nomina exaudiri debere. id Tubero parum sibi liquere ait: nam quorsum nomina, inquit, nisi ut demonstrarent uoluntatem dicentis? equidem non arbitror quemquam dicere, quod non sentiret, ut maxime nomine usus sit, quo id appellari solet; nam uocis ministerio utimur. ceterum nemo existimandus est dixisse, quod non mente agitauerit.
Auro facto adnumerantur … Tubero autem, quod testator auri numero habuisset, legatum deberi ait: alioquin aurata et inclusa uasis, alterius materiae auri numero non habenda.
5
Domus usus relictus est aut marito aut mulieri: si marito, potest illic habitare non solus, uerum cum familia quoque sua. an et cum libertis, fuit quaestionis, et Celsus scripsit, et cum libertis, posse hospitem quoque recipere, nam ita libro octauo decimo Digestorum scripsit, quam sententiam et Tubero probat.
Si filiae pater dotem arbitratu tutorum dari iussisset, Tubero perinde hoc habendum ait ac si uiri boni arbitratu legatum sit.
Peculium … Tubero … sic definit, ut Celsus libro sexto Digestorum refert, quod seruus domini permissu separatim a rationibus dominicis habet deducto inde si quid domino debetur.
‘Si Stichus et Dama serui mei in potestate mea erunt cum moriar, tum Stichus et Dama liberi sunto et fundum illum sibi habento.’ si alterum ex his post testamentum factum dominus alienasset uel manumisisset, … Tubero eum, qui remansisset in potestate, liberum futurum et legatum habiturum putat.
Aquam pluuiam dicimus, quae de caelo cadit atque imbre excrescit, si … per se haec aqua caelestis noceat, ut Tubero ait.
10
Stipulationes non diuiduntur earum rerum, quae diuisionem non recipiunt, ueluti uiae itineris actus aquae ductus ceterarumque seruitutium. idem puto et si quis faciendum aliquid stipulatus sit … Celsus … libro trigensimo octauo Digestorum refert Tuberonem existimasse, ubi quid fieri stipulemur, si non fuerit factum, pecuniam dari oportere ideoque etiam in hoc genere diuidi stipulationem.
In lege fundi uendundi lapidicinae in eo fundo ubique essent exceptae erant, et post multum temporis in eo fundo repertae [erant lapidicinae]. eas … uenditoris esse Tubero respondit.
Si uenditor habitationem exceperit, ut inquilino liceat habitare, uel colono ut perfrui liceat ad certum tempus, magis esse Seruius putabat ex uendito esse actionem. denique Tubero ait, si iste colonus damnum dederit, emptorem ex empto agentem cogere posse uenditorem, ut ex locato cum colono experiatur, ut quidquid fuerit consecutus, emptori reddat.