1
Arma uirumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Lauiniaque uenit
litora, multum ille et terris iactatus et alto
ui superum saeuae memorem Iunonis ob iram;
5
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
inferretque deos Latio, genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altae moenia Romae.
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
quidue dolens, regina deum tot uoluere casus
10
insignem pietate uirum, tot adire labores
impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
ostia, diues opum studiisque asperrima belli;
15
quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
posthabita coluisse Samo; hic illius arma,
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
si qua fata sinant, iam tum tenditque fouetque.
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
20
audierat, Tyrias olim quae uerteret arces;
hinc populum late regem belloque superbum
uenturum excidio Libyae: sic uoluere Parcas.
Id metuens, ueterisque memor Saturnia belli,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis —
25
necdum etiam causae irarum saeuique dolores
exciderant animo: manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,
et genus inuisum, et rapti Ganymedis honores.
His accensa super, iactatos aequore toto
30
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
arcebat longe Latio, multosque per annos
errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem!
Uix e conspectu Siculae telluris in altum
35
uela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,
cum Iuno, aeternum seruans sub pectore uolnus,
haec secum: Mene incepto desistere uictam,
nec posse Italia Teucrorum auertere regem?
Quippe uetor fatis. Pallasne exurere classem
40
Argiuum atque ipsos potuit submergere ponto,
unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
Ipsa, Iouis rapidum iaculata e nubibus ignem,
disiecitque rates euertitque aequora uentis,
illum expirantem transfixo pectore flammas
45
turbine corripuit scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quae diuom incedo regina, Iouisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret
praeterea, aut supplex aris imponet honorem?
50
Talia flammato secum dea corde uolutans
nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
Aeoliam uenit. Hic uasto rex Aeolus antro
luctantes uentos tempestatesque sonoras
imperio premit ac uinclis et carcere frenat.
55
Illi indignantes magno cum murmure montis
circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
quippe ferant rapidi secum uerrantque per auras.
60
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
hoc metuens, molemque et montis insuper altos
imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
Ad quem tum Iuno supplex his uocibus usa est:
65
Aeole, namque tibi diuom pater atque hominum rex
et mulcere dedit fluctus et tollere uento,
gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor,
Ilium in Italiam portans uictosque Penates:
incute uim uentis submersasque obrue puppes,
70
aut age diuersos et disiice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut te cum meritis pro talibus annos
75
exigat, et pulchra faciat te prole parentem.
Aeolus haec contra: Tuus, O regina, quid optes
explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iouemque
concilias, tu das epulis accumbere diuom,
80
nimborumque facis tempestatumque potentem.
Haec ubi dicta, cauum conuersa cuspide montem
impulit in latus: ac uenti, uelut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis
85
una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et uastos uoluunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque uirum stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
90
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,
praesentemque uiris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae soluuntur frigore membra:
ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas
talia uoce refert: O terque quaterque beati,
95
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis
Tydide! Mene Iliacis occumbere campis
non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra,
saeuus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
100
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
scuta uirum galeasque et fortia corpora uoluit?
Talia iactanti stridens Aquilone procella
uelum aduersa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora auertit, et undis
105
dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis.
Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet —
saxa uocant Itali mediis quae in fluctibus aras —
110
dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto
in breuia et Syrtis urguet, miserabile uisu,
inliditque uadis atque aggere cingit harenae.
Unam, quae Lycios fidumque uehebat Oronten,
ipsius ante oculos ingens a uertice pontus
115
in puppim ferit: excutitur pronusque magister
uoluitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
torquet agens circum, et rapidus uorat aequore uortex.
Adparent rari nantes in gurgite uasto,
arma uirum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.
120
Iam ualidam Ilionei nauem, iam fortis Achati,
et qua uectus Abas, et qua grandaeuus Aletes,
uicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
Interea magno misceri murmure pontum,
125
emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis
stagna refusa uadis, grauiter commotus; et alto
prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
Disiectam Aeneae, toto uidet aequore classem,
fluctibus oppressos Troas caelique ruina,
130
nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.
Eurum ad se Zephyrumque uocat, dehinc talia fatur:
Tantane uos generis tenuit fiducia uestri?
Iam caelum terramque meo sine numine, uenti,
miscere, et tantas audetis tollere moles?
135
Quos ego — sed motos praestat componere fluctus.
Post mihi non simili poena commissa luetis.
Maturate fugam, regique haec dicite uestro:
non illi imperium pelagi saeuumque tridentem,
sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
140
uestras, Eure, domos; illa se iactet in aula
Aeolus, et clauso uentorum carcere regnet.
Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
collectasque fugat nubes, solemque reducit.
Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
145
detrudunt nauis scopulo; leuat ipse tridenti;
et uastas aperit syrtis, et temperat aequor,
atque rotis summas leuibus perlabitur undas.
Ac ueluti magno in populo cum saepe coorta est
seditio, saeuitque animis ignobile uolgus,
150
iamque faces et saxa uolant — furor arma ministrat;
tum, pietate grauem ac meritis si forte uirum quem
conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
ille regit dictis animos, et pectora mulcet, —
sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
155
prospiciens genitor caeloque inuectus aperto
flectit equos, curruque uolans dat lora secundo.
Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
contendunt petere, et Libyae uertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus: insula portum
160
efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc uastae rupes geminique minantur
in caelum scopuli, quorum sub uertice late
aequora tuta silent; tum siluis scaena coruscis
165
desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.
Fronte sub aduersa scopulis pendentibus antrum,
intus aquae dulces uiuoque sedilia saxo,
nympharum domus: hic fessas non uincula nauis
ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
170
Huc septem Aeneas collectis nauibus omni
ex numero subit; ac magno telluris amore
egressi optata potiuntur Troes harena,
et sale tabentis artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,
175
succepitque ignem foliis, atque arida circum
nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
expediunt fessi rerum, frugesque receptas
et torrere parant flammis et frangere saxo.
180
Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem
prospectum late pelago petit, Anthea si quem
iactatum uento uideat Phrygiasque biremis,
aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
Nauem in conspectu nullam, tris litore ceruos
185
prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur
a tergo, et longum per uallis pascitur agmen.
Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas
corripuit, fidus quae tela gerebat Achates;
ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis
190
cornibus arboreis, sternit, tum uolgus, et omnem
miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
nec prius absistit, quam septem ingentia uictor
corpora fundat humi, et numerum cum nauibus aequet.
Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
195
Uina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes
litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
diuidit, et dictis maerentia pectora mulcet:
O socii — neque enim ignari sumus ante malorum —
O passi grauiora, dabit deus his quoque finem.
200
Uos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis
accestis scopulos, uos et Cyclopea saxa
experti: reuocate animos, maestumque timorem
mittite: forsan et haec olim meminisse iuuabit.
Per uarios casus, per tot discrimina rerum
205
tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas
ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
Durate, et uosmet rebus seruate secundis.
Talia uoce refert, curisque ingentibus aeger
spem uoltu simulat, premit altum corde dolorem.
210
Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris;
tergora deripiunt costis et uiscera nudant;
pars in frusta secant ueribusque trementia figunt;
litore aena locant alii, flammasque ministrant.
Tum uictu reuocant uires, fusique per herbam
215
implentur ueteris Bacchi pinguisque ferinae.
Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
amissos longo socios sermone requirunt,
spemque metumque inter dubii, seu uiuere credant,
siue extrema pati nec iam exaudire uocatos.
220
Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,
nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
despiciens mare ueliuolum terrasque iacentis
225
litoraque et latos populos, sic uertice caeli
constitit, et Libyae defixit lumina regnis.
Atque illum talis iactantem pectore curas
tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis
adloquitur Uenus: O qui res hominumque deumque
230
aeternis regis imperiis, et fulmine terres,
quid meus Aeneas in te committere tantum,
quid Troes potuere, quibus, tot funera passis,
cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
Certe hinc Romanos olim, uoluentibus annis,
235
hinc fore ductores, reuocato a sanguine Teucri,
qui mare, qui terras omni dicione tenerent,
pollicitus, quae te, genitor, sententia uertit?
Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas
solabar, fatis contraria fata rependens;
240
nunc eadem fortuna uiros tot casibus actos
insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?
Antenor potuit, mediis elapsus Achiuis,
Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
regna Liburnorum, et fontem superare Timaui,
245
unde per ora nouem uasto cum murmure montis
it mare proruptum et pelago premit arua sonanti.
Hic tamen ille urbem Pataui sedesque locauit
Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
Troia; nunc placida compostus pace quiescit:
250
nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
nauibus (infandum!) amissis, unius ob iram
prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?
Olli subridens hominum sator atque deorum,
255
uoltu, quo caelum tempestatesque serenat,
oscula libauit natae, dehinc talia fatur:
Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum
fata tibi; cernes urbem et promissa Lauini
moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
260
magnanimum Aenean; neque me sententia uertit.
Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,
longius et uoluens fatorum arcana mouebo)
bellum ingens geret Italia, populosque feroces
contundet, moresque uiris et moenia ponet,
265
tertia dum Latio regnantem uiderit aestas,
ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
additur, — Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, —
triginta magnos uoluendis mensibus orbis
270
imperio explebit, regnumque ab sede Lauini
transferet, et longam multa ui muniet Albam.
Hic iam ter centum totos regnabitur annos
gente sub Hectorea, donec regina sacerdos,
Marte grauis, geminam partu dabit Ilia prolem.
275
Inde lupae fuluo nutricis tegmine laetus
Romulus excipiet gentem, et Mauortia condet
moenia, Romanosque suo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum nec tempora pono;
imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,
280
quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
consilia in melius referet, mecumque fouebit
Romanos rerum dominos gentemque togatam:
sic placitum. Ueniet lustris labentibus aetas,
cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
285
seruitio premet, ac uictis dominabitur Argis.
Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
imperium oceano, famam qui terminet astris, —
Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum,
290
accipies secura; uocabitur hic quoque uotis.
Aspera tum positis mitescent saecula bellis;
cana Fides, et Uesta, Remo cum fratre Quirinus,
iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
claudentur Belli portae; Furor impius intus,
295
saeua sedens super arma, et centum uinctus aenis
post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.
Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
ut terrae, utque nouae pateant Karthaginis arces
hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
300
finibus arceret: uolat ille per aera magnum
remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.
Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
corda uolente deo; in primis regina quietum
accipit in Teucros animum mentemque benignam.
305
At pius Aeneas, per noctem plurima uoluens,
ut primum lux alma data est, exire locosque
explorare nouos, quas uento accesserit oras,
qui teneant, nam inculta uidet, hominesne feraene,
quaerere constituit, sociisque exacta referre
310
Classem in conuexo nemorum sub rupe cauata
arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,
bina manu lato crispans hastilia ferro.
Cui mater media sese tulit obuia silua,
315
uirginis os habitumque gerens, et uirginis arma
Spartanae, uel qualis equos Threissa fatigat
Harpalyce, uolucremque fuga praeuertitur Hebrum.
Namque umeris de more habilem suspenderat arcum
uenatrix, dederatque comam diffundere uentis,
320
nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis.
Ac prior, Heus inquit iuuenes, monstrate mearum
uidistis si quam hic errantem forte sororum,
succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,
aut spumantis apri cursum clamore prementem.
325
Sic Uenus; et Ueneris contra sic filius orsus:
Nulla tuarum audita mihi neque uisa sororum —
O quam te memorem, uirgo? Namque haud tibi uoltus
mortalis, nec uox hominem sonat: O, dea certe —
an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una? —
330
sis felix, nostrumque leues, quaecumque, laborem,
et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris
iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque
erramus, uento huc uastis et fluctibus acti:
multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.
335
Tum Uenus: Haud equidem tali me dignor honore;
uirginibus Tyriis mos est gestare pharetram,
purpureoque alte suras uincire cothurno.
Punica regna uides, Tyrios et Agenoris urbem;
sed fines Libyci, genus intractabile bello.
340
Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
germanum fugiens. Longa est iniuria, longae
ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri
Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
345
cui pater intactam dederat, primisque iugarat
ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
Quos inter medius uenit furor. Ille Sychaeum
impius ante aras, atque auri caecus amore,
350
clam ferro incautum superat, securus amorum
germanae; factumque diu celauit, et aegram,
multa malus simulans, uana spe lusit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumati uenit imago
coniugis, ora modis attollens pallida miris,
355
crudeles aras traiectaque pectora ferro
nudauit, caecumque domus scelus omne retexit.
Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
auxiliumque uiae ueteres tellure recludit
thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
360
His commota fugam Dido sociosque parabat:
conueniunt, quibus aut odium crudele tyranni
aut metus acer erat; nauis, quae forte paratae,
corripiunt, onerantque auro: portantur auari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
365
Deuenere locos, ubi nunc ingentia cernis
moenia surgentemque nouae Karthaginis arcem,
mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
taurino quantum possent circumdare tergo.
Sed uos qui tandem, quibus aut uenistis ab oris,
370
quoue tenetis iter? Quaerenti talibus ille
suspirans, imoque trahens a pectore uocem:
O dea, si prima repetens ab origine pergam,
et uacet annalis nostrorum audire laborum,
ante diem clauso componat Uesper Olympo.
375
Nos Troia antiqua, si uestras forte per auris
Troiae nomen iit, diuersa per aequora uectos
forte sua Libycis tempestas adpulit oris.
Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates
classe ueho me cum, fama super aethera notus.
380
Italiam quaero patriam et genus ab Ioue summo.
Bis denis Phrygium conscendi nauibus aequor,
matre dea monstrante uiam, data fata secutus;
uix septem conuolsae undis Euroque supersunt.
Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,
385
Europa atque Asia pulsus. Nec plura querentem
passa Uenus medio sic interfata dolore est:
Quisquis es, haud, credo, inuisus caelestibus auras
uitalis carpis, Tyriam qui adueneris urbem.
Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer,
390
Namque tibi reduces socios classemque relatam
nuntio, et in tutum uersis aquilonibus actam,
ni frustra augurium uani docuere parentes.
Aspice bis senos laetantis agmine cycnos,
aetheria quos lapsa plaga Iouis ales aperto
395
turbabat caelo; nunc terras ordine longo
aut capere, aut captas iam despectare uidentur:
ut reduces illi ludunt stridentibus alis,
et coetu cinxere polum, cantusque dedere,
haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
400
aut portum tenet aut pleno subit ostia uelo.
Perge modo, et, qua te ducit uia, dirige gressum.
Dixit, et auertens rosea ceruice refulsit,
ambrosiaeque comae diuinum uertice odorem
spirauere, pedes uestis defluxit ad imos,
405
et uera incessu patuit dea. Ille ubi matrem
adgnouit, tali fugientem est uoce secutus:
Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis
ludis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram
non datur, ac ueras audire et reddere uoces?
410
Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit:
at Uenus obscuro gradientes aere saepsit,
et multo nebulae circum dea fudit amictu,
cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
moliriue moram, aut ueniendi poscere causas.
415
Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque reuisit
laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo
ture calent arae, sertisque recentibus halant.
Corripuere uiam interea, qua semita monstrat.
Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
420
imminet, aduersasque adspectat desuper arces.
Miratur molem Aeneas, magalia quondam,
miratur portas strepitumque et strata uiarum.
Instant ardentes Tyrii pars ducere muros,
molirique arcem et manibus subuoluere saxa,
425
pars optare locum tecto et concludere sulco.
Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;
hic portus alii effodiunt; hic alta theatris
fundamenta locant alii, immanisque columnas
rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
430
Qualis apes aestate noua per florea rura
exercet sub sole labor, cum gentis adultos
educunt fetus, aut cum liquentia mella
stipant et dulci distendunt nectare cellas,
aut onera accipiunt uenientum, aut agmine facto
435
ignauom fucos pecus a praesepibus arcent:
feruet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
O fortunati, quorum iam moenia surgunt!
Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
Infert se saeptus nebula, mirabile dictu,
440
per medios, miscetque uiris, neque cernitur ulli.
Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra,
quo primum iactati undis et turbine Poeni
effodere loco signum, quod regia Iuno
monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello
445
egregiam et facilem uictu per saecula gentem.
Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido
condebat, donis opulentum et numine diuae,
aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque
aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.
450
Hoc primum in luco noua res oblata timorem
leniit, hic primum Aeneas sperare salutem
ausus, et adflictis melius confidere rebus.
Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,
reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,
455
artificumque manus inter se operumque laborem
miratur, uidet Iliacas ex ordine pugnas,
bellaque iam fama totum uolgata per orbem,
Atridas, Priamumque, et saeuum ambobus Achillem.
Constitit, et lacrimans, Quis iam locus inquit Achate,
460
quae regio in terris nostri non plena laboris?
En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
Solue metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.
Sic ait, atque animum pictura pascit inani,
465
multa gemens, largoque umectat flumine uoltum.
Namque uidebat, uti bellantes Pergama circum
hac fugerent Graii, premeret Troiana iuuentus,
hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
Nec procul hinc Rhesi niueis tentoria uelis
470
adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno
Tydides multa uastabat caede cruentus,
ardentisque auertit equos in castra, prius quam
pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
Parte alia fugiens amissis Troilus armis,
475
infelix puer atque impar congressus Achilli,
fertur equis, curruque haeret resupinus inani,
lora tenens tamen; huic ceruixque comaeque trahuntur
per terram, et uersa puluis inscribitur hasta.
Interea ad templum non aequae Palladis ibant
480
crinibus Iliades passis peplumque ferebant,
suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;
diua solo fixos oculos auersa tenebat.
Ter circum Iliacos raptauerat Hectora muros,
exanimumque auro corpus uendebat Achilles.
485
Tum uero ingentem gemitum dat pectore ab imo,
ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
Se quoque principibus permixtum adgnouit Achiuis,
Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
490
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,
aurea subnectens exsertae cingula mammae,
bellatrix, audetque uiris concurrere uirgo.
Haec dum Dardanio Aeneae miranda uidentur,
495
dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,
regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
incessit magna iuuenum stipante caterua.
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
exercet Diana choros, quam mille secutae
500
hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram
fert umero, gradiensque deas supereminet omnis:
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
talis erat Dido, talem se laeta ferebat
per medios, instans operi regnisque futuris.
505
Tum foribus diuae, media testudine templi,
saepta armis, solioque alte subnixa resedit.
Iura dabat legesque uiris, operumque laborem
partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:
cum subito Aeneas concursu accedere magno
510
Anthea Sergestumque uidet fortemque Cloanthum,
Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo
dispulerat penitusque alias auexerat oras.
Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates
laetitiaque metuque; auidi coniungere dextras
515
ardebant; sed res animos incognita turbat.
Dissimulant, et nube caua speculantur amicti,
quae fortuna uiris, classem quo litore linquant,
quid ueniant; cunctis nam lecti nauibus ibant,
orantes ueniam, et templum clamore petebant.
520
Postquam introgressi et coram data copia fandi,
maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit:
O Regina, nouam cui condere Iuppiter urbem
iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
Troes te miseri, uentis maria omnia uecti,
525
oramus, prohibe infandos a nauibus ignis,
parce pio generi, et propius res aspice nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare Penatis
uenimus, aut raptas ad litora uertere praedas;
non ea uis animo, nec tanta superbia uictis.
530
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
Oenotri coluere uiri; nunc fama minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
535
cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion
in uada caeca tulit, penitusque procacibus austris
perque undas, superante salo, perque inuia saxa
dispulit; huc pauci uestris adnauimus oris.
Quod genus hoc hominum? Quaeue hunc tam barbara morem
540
permittit patria? Hospitio prohibemur harenae;
bella cient, primaque uetant consistere terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma
at sperate deos memores fandi atque nefandi.
Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,
545
nec pietate fuit, nec bello maior et armis.
Quem si fata uirum seruant, si uescitur aura
aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
non metus; officio nec te certasse priorem
paeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes
550
aruaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.
Quassatam uentis liceat subducere classem,
et siluis aptare trabes et stringere remos:
si datur Italiam, sociis et rege recepto,
tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;
555
sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum,
pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli,
at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
unde huc aduecti, regemque petamus Acesten.
Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
Tum breuiter Dido, uoltum demissa, profatur:
Soluite corde metum, Teucri, secludite curas.
Res dura et regni nouitas me talia cogunt
moliri, et late finis custode tueri.
565
Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,
uirtutesque uirosque, aut tanti incendia belli?
Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,
nec tam auersus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
Seu uos Hesperiam magnam Saturniaque arua,
570
siue Erycis finis regemque optatis Acesten,
auxilio tutos dimittam, opibusque iuuabo.
Uoltis et his me cum pariter considere regnis;
urbem quam statuo uestra est, subducite nauis;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
575
Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
adforet Aeneas! Equidem per litora certos
dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
si quibus eiectus siluis aut urbibus errat.
His animum arrecti dictis et fortis Achates
580
et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem
ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
omnia tuta uides, classem sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem uidimus ipsi
585
submersum; dictis respondent cetera matris.
Uix ea fatus erat, cum circumfusa repente
scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,
os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
590
caesariem nato genetrix lumenque iuuentae
purpureum et laetos oculis adflarat honores:
quale manus addunt ebori decus, aut ubi flauo
argentum Pariusue lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
595
improuisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum,
Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.
O sola infandos Troiae miserata labores,
quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,
600
urbe, domo, socias, grates persoluere dignas
non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est
gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,
605
praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt
saecula? Qui tanti talem genuere parentes?
In freta dum fluuii current, dum montibus umbrae
lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet,
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
610
quae me cumque uocant terrae. Sic fatus, amicum
Ilionea petit dextra, laeuaque Serestum,
post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.
Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,
casu deinde uiri tanto, et sic ore locuta est:
615
Quis te, nate dea, per tanta pericula casus
insequitur? Quae uis immanibus applicat oris?
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
alma Uenus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona uenire
620
finibus expulsum patriis, noua regna petentem
auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
uastabat Cyprum, et uictor dicione tenebat.
Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
625
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe uolebat.
Quare agite, O tectis, iuuenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
iactatam hac demum uoluit consistere terra.
630
Non ignara mali, miseris succurrere disco.
Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
tecta, simul diuom templis indicit honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit
uiginti tauros, magnorum horrentia centum
635
terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,
At domus interior regali splendida luxu
instruitur, mediisque parant conuiuia tectis:
arte laboratae uestes ostroque superbo,
640
ingens argentum mensis, caelataque in auro
fortia facta patrum, series longissima rerum
per tot ducta uiros antiqua ab origine gentis.
Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
passus amor) rapidum ad nauis praemittit Achaten,
645
Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;
omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
et circumtextum croceo uelamen acantho,
650
ornatus Argiuae Helenae, quos illa Mycenis,
Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
extulerat, matris Ledae mirabile donum:
praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
maxima natarum Priami, colloque monile
655
bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Haec celerans ita ad naues tendebat Achates.
At Cytherea nouas artes, noua pectore uersat
Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
pro dulci Ascanio ueniat, donisque furentem
660
incendat reginam, atque ossibus implicet ignem;
quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:
Nate, meae uires, mea magna potentia solus,
665
nate, patris summi qui tela Typhoia temnis,
ad te confugio et supplex tua numina posco.
Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
litora iactetur odiis Iunonis iniquae,
nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
670
Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur
uocibus; et uereor, quo se Iunonia uertant
hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
reginam meditor, ne quo se numine mutet,
675
sed magno Aeneae me cum teneatur amore.
Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.
Regius accitu cari genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae:
680
hunc ego sopitum somno super alta Cythera
aut super Idalium sacrata sede recondam,
ne qua scire dolos mediusue occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
falle dolo, et notos pueri puer indue uoltus,
685
ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido
regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
occultum inspires ignem fallasque ueneno.
Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
690
exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.
At Uenus Ascanio placidam per membra quietem
inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum
floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
695
Iamque ibat dicto parens et dona Cupido
regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
Cum uenit, aulaeis iam se regina superbis
aurea composuit sponda mediamque locauit.
Iam pater Aeneas et iam Troiana iuuentus
700
conueniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
expediunt, tonsisque ferunt mantelia uillis.
Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
cura penum struere, et flammis adolere Penatis;
705
centum aliae totidemque pares aetate ministri,
qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
conuenere, toris iussi discumbere pictis.
Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum
710
flagrantisque dei uoltus simulataque uerba,
pallamque et pictum croceo uelamen acantho.
Praecipue infelix, pesti deuota futurae,
expleri mentem nequit ardescitque tuendo
Phoenissa, et pariter puero donisque mouetur.
715
Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit
et magnum falsi impleuit genitoris amorem,
reginam petit haec oculis, haec pectore toto
haeret et interdum gremio fouet, inscia Dido,
insidat quantus miserae deus; at memor ille
720
matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum
incipit, et uiuo temptat praeuertere amore
iam pridem resides animos desuetaque corda.
Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae,
crateras magnos statuunt et uina coronant.
725
Fit strepitus tectis, uocemque per ampla uolutant
atria; dependent lychni laquearibus aureis
incensi, et noctem flammis funalia uincunt.
Hic regina grauem gemmis auroque poposcit
impleuitque mero pateram, quam Belus et omnes
730
a Belo soliti; tum facta silentia tectis:
Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,
hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
esse uelis, nostrosque huius meminisse minores.
Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno;
735
et uos, O, coetum, Tyrii, celebrate fauentes.
Dixit, et in mensam laticum libauit honorem,
primaque, libato, summo tenus attigit ore,
tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit
spumantem pateram, et pleno se proluit auro
740
post alii proceres. Cithara crinitus Iopas
personat aurata, docuit quem maximus Atlas.
Hic canit errantem lunam solisque labores;
unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes;
Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones;
745
quid tantum Oceano properent se tinguere soles
hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet.
Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
Nec non et uario noctem sermone trahebat
infelix Dido, longumque bibebat amorem,
750
multa super Priamo rogitans, super Hectore multa;
nunc quibus Aurorae uenisset filius armis,
nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.
Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis
insidias, inquit, Danaum, casusque tuorum,
755
erroresque tuos; nam te iam septima portat
omnibus errantem terris et fluctibus aestas.