1
Domino gloriosissimo, occidentalis regni sceptra gubernanti, quem ego, ut mihi scrutator cordis et rerum testis est, fraterna charitate amplector, Geruntio regi, simulque cunctis Dei sacerdotibus per Domnonia conuersantibus, Aldhelmus, sine meritorum praerogatiua abbatis officio functus, optabilem in Domino salutem.
Nuper cum essem in concilio episcoporum, ex tota pene Britannia innumerabilis Dei sacerdotum caterua confluxit, ad hoc praesertim congregata, ut pro Ecclesiarum sollicitudine et animarum salute ab omnibus decreta canonum et Patrum statuta tractarentur, et in commune, Christo patrocinium praestante, conseruarentur. His igitur rite precatis, omne sacerdotale concilium, meam paruitatem pari praecepto et simili sententia compulerunt, ut ad uestrae pietatis praesentiam epistolares litterarum apices dirigerem, et eorum paternam petitionem, salubremque suggestionem, per scriptae stylum intimarem, hoc est, de Ecclesiae catholicae unitate et Christianae religionis concordia, sine quibus otiosa torpescit, et merces futura fatiscit. Quid enim prosunt bonorum operum emolumenta, si extra catholicam gerantur Ecclesiam, etiam si aliquis actualem rigidae conuersationis regulam sub disciplina coenobii solerter exerceat, aut certe, cunctorum mortalium contubernia declinans, in squalida solitudine remotus contemplatiuam anachoreseos peragat uitam? Igitur ut certius uestra sagacitas animaduertere queat pro quibus causis mea mediocritas scripta direxerit, compendiose et breuiter enucleabo. Auditum namque et diuersis rumorum relatiuis compertum nobis est quod sacerdotes uestri in catholicae fidei regula, secundum Scripturae praeceptum, minime concordent, et per eorum simultates et pugnas uerborum, in Ecclesia Christi graue schisma et crudele scandalum nascatur, quod Psalmographi sententia testatur dicens: Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est in illis scandalum. Pacem quippe religionis pia concordia copulat, sicut charitatem dira contentio contaminat. Nam ad unitatem fraternitatis rectae fidei sectatores Psalmista hortatur, inquiens: Deus qui habitare facit unanimes in domo. Domus uero haec, secundum allegoriam, Ecclesia per totos mundi cardines diffusa intelligitur. Haeretici namque et schismatici ab Ecclesiae societate extranei, per contentionum argumenta, in mundo pullulantes, et, ueluti horrenda zizaniorum semina in medio fecundae segetis sata, dominicam messem maculant. Sed huiuscemodi altercationis opprobrium apostolica compescit buccina. Qui uult, inquit, contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei, quae non habet maculam aut rugam. Pacem namque, Catholicorum matrem, et filiorum Dei genitricem esse, euangelica promulgant oracula: Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. Unde Domino et Saluatore nostro a summo coelorum fastigio descendente, ut chirographum protoplasti deleret, et mundum pace suquestra reconciliaret, angelica cecinit melodia: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Et Psalmista: Fiat, inquit, pax in uirtute tua, et abundantia in turribus tuis. Denique rumor Ecclesiae fidei contrarius longe lateque percrebuit, quod sint in prouincia uestra quidam sacerdotes et clerici tonsuram sancti Petri apostolorum principis pertinaciter refutantes, seque tali excusationis apologia pertinaciter defendentes uiuunt, quod auctorum et praecessorum suorum tonsuram imitentur, quos diuina illustratos gratia fuisse grandiloquis assertionibus contestantur, qui si a nobis sollicite sciscitentur quis primus auctor rasurae huius et tonsurae exstiterit, omnino aut ueritatem ignorando, aut falsitatem dissimulando obmutescunt. Nos autem, secundum plurimorum opinionem, Simonem magicae artis inuentorem huius tonsurae principem fuisse comperimus, quia qualem quantumque necromantiae fallaciam contra beatum Petrum fraudulenter machinaretur, certamen apostolorum et decem libri Clementis testes sunt; nos, inquam, secundum sacrosanctam Scripturae auctoritatem, de tonsura nostra ueritatis testimonium perhibentes, diuersas ob causas Petrum apostolum hunc ritum sumpsisse asserimus primitus ut formam et similitudinem Christi in capite gestaret, dum, pro redemptione nostra crucis patibulum subiturus, a nefanda Iudaeorum gente acutis spinarum aculeis crudeliter coronaretur; deinde ut sacerdotes Ueteris et Noui Testamenti in tonsura et habitu discernerentur; postremo ut idem apostolus suique successores et sequipedae ridiculosum gannaturae ludibrium in populo Romano portarent, quia et eorum barones et hostes exercitu superatos sub corona uendere solebant. Caeterum in Ueteri Testamento tonsurae signum a Nazareis, id est, sanctis, ni fallor, sumpsit exordium. Est enim regale et sacerdotale stemmatis indicium. Nam tiara apud ueteres in capite sacerdotum constituebatur. Haec bysso retorto rotunda erat quasi sphaera media, et hoc significatur in parte capitis tonsa. Corona autem latitudo aurea est circuli quae regum capita cingit. Utrumque itaque signum exprimitur in capite clericorum, Petro dicente: Uos estis genus electum, regale sacerdotium. Hoc ritu tondendi et radendi ut uitia resecentur signatur, et crinibus carnis nostrae quasi criminibus exuamur.
Est autem altera crudelior animarum pernicies, quod, in sacrosancta paschali solemnitate, CCCXUIII Patrum regulam non sectatur, qui in Nicaeno concilio decennouenalem laterculi circulum per ogdoadam et hendekadam usque ad finem mundi recto tramite decursum sagaci solertia sanxerunt. Et a decima quarta luna usque ad uigesimam primam supputationis seriem, et paschalis calculi terminum tradiderunt, quem anticipare et transgredi contra ius et fas illicitum fore censuerunt. Porro isti secundum decennem nouennemque Anatolii computatum, aut potius iuxta Sulpicii Seueri regulam, qui LXXXIU annorum cursum descripsit, decima quarta luna cum Iudaeis paschale sacramentum celebrant, cum neutrum Ecclesiae Romanae pontifices ad perfectam calculi rationem sequantur. Sed nec Uictorii paschalis laterculi curriculum, qui DXXXII annorum circulis continetur, posteris sectandum decreuerunt. Erat namque genus quoddam haereticorum apud Orientales, quod tessareskaidekatitai uocatur, id est, quartadecimani, eo quod quarta decima luna cum Iudaeis Christum blasphemantibus, et margaritas Euangelii ritu porcorum calcantibus Paschae solemnitatem peragunt, et ob hoc alieni a beata orthodoxorum sodalitate inter schismaticorum conciliabula infeliciter reputantur, quod beatum Augustinum in libro de nonaginta haeresibus scripto commemorasse memini. Illud uero quam ualde a fide catholica discrepat, et ab euangelica traditione discordat, quod ultra Sabrinae fluminis fretum Demetarum sacerdotes, de priuata propria conuersationis munditia gloriantes, nostram communionem magnopere abominantur, in tantum, ut nec in Ecclesia nobiscum orationum officia celebrare, nec ad mensam ciborum fercula, pro charitatis gratia, pariter percipere dignentur: quin imo fragmenta ferculorum et reliquias epularum lurconum canum rictibus et immundis deuorandas porcis proiiciunt. Uascula quoque et phialas aut arenosis sablonum glareis, aut fuluis fauillarum cineribus expianda purgandaque praecipiunt. Non salutatio pacifica praebetur, non osculum piae fraternitatis offertur, dicente Apostolo: Salutate uos in osculo sancto, nec manibus lomentum, aut latex cum manutergio exhibetur, neque pedibus ad lauacrum peluis apponitur, cum Saluator, sindone praecinctus discipulorum pedes abluens, normam nobis tradiderit imitandi, dicens: Sicut ego feci, ita et uos facite aliis. Ast uero si quilibet de nostris, id est, Catholicis ad eos, habitandi gratia, perrexerint, non prius ad consortium sodalitatis suae asciscere dignantur, quam quadraginta dierum spatia in poenitendo peragere compellantur. Et in hoc haereticos infeliciter imitantur, qui se Katharos, id est mundos nuncupari uoluerunt. Heu! heu, pro tantis erroribus! potius quam Euax! Euax! lacrymosis uocibus et querelosis singultibus lugubriter ingeminandum reor, et totum hoc contra Euangelii praecepta secundum Pharisaeorum inanes traditiones agere noscuntur, Christo ueraciter astipulante : Uae uobis, Scriba et Pharisaei, qui mundatis quod foris est calicis et paropsidis. Nam Dominus cum publicanis et peccatoribus conuiuia celebrasse describitur, ut uerus medicus purulentis animarum uulneribus diuinae pietatis medicamina et coelestis clementiae cataplasma componeret. Idcirco peccatorum consortia, Pharisaeorum more, minime despexit, sed potius illam peccatricem pollutae uitae piacula lugubriter deflentem, et Dominicos pedes fusis lacrymarum imbribus humectantem, ac solutis et laxis cincinnorum crinibus tergentem solita clementia misericorditer refocillauit dicens : Remittuntur illi peccata multa, quia dilexit multum.
Quae cum ita se habeant, propter communem coelestis patriae sortem et angelicae sodalitatis collegium, subnixis precibus et flexis poplitibus uestram fraternitatem adiurantes suppliciter efflagitamus, ut ulterius doctrinam et decreta beati Petri contumaci cordis supercilio et proteruo pectore non abominemini, et traditionem Ecclesiae Romanae propter prisca priorum statuta uestrorum nequaquam tyrannica freti pertinacia, arroganter aspernemini. Petrus namque Dei Filium beata uoce confessus audire meruit : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam, et tibi dabo claues regni coelorum; et quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solueris super terram, erit solutum et in coelo. Si ergo Petro claues coelestis regni a Christo collatae sunt, de quo poeta ait: Clauiger aethereus, portam qui pandit in aethra; quis Ecclesiae eius statuta principalia spernens, et doctrinae mandata contemnens, per coelestis paradisi portam gratulabundus ingreditur? et si ipse potestatem ligandi atque monarchiam soluendi in coelo et in terra felici sorte et peculiari priuilegio accipere promeruit, quis paschalis festi regulam et tonsurae Romanae ritum refutans, non potius se strictis nexibus inextricabiliter obligandum quam absoluendum clementer ullatenus arbitretur? Sed fortasse quilibet strophosus librorum lector, ac sagax scripturarum disceptator tali se excusationis clypeo defendat, et talis apologiae parma protegat: Ego, inquiens, utriusque Instrumenti praecepta sincera fide ueneror, ac sanctae Trinitatis unam essentiam, unamque substantiam, et trinam personarum substantiam corde credulo confiteor, Dominicae Incarnationis sacramentum, et passionis patibulum, ac resurrectionis tropaeum uoce libera per populum praedicabo. Supremum uiuorum et mortuorum examen, quando singulis quibusque pro meritorum diuersitate dispar retributio aequissimis iudicii lancibus trutinabitur, diligenter denuntiabo, et huius fidei priuilegio in Catholicorum coetu glomeratus sine aliquo infelicitatis obstaculo connumerabor. Sed huius excusationis propugnaculum, sub quo se delites cere confidunt, apostolicae castigationis balista solo tenus dirutum conquassare et confringere nitar. Ait namque Iacobus, materterae Domini filius: Tu credis quia unus est Deus, et quia per ironiam duodecim tribubus in dispersione gentium constitutis loquebatur, statim subiunxit: Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt, quia fides sine operibus mortua est. Fides nempe catholica et fraternae charitatis concordia inseparabiliter pari tramite tendunt, sicut praedicator egregius et Uas electionis eleganter attestatur : Si nouerim omnem prophetiam, et omnia mysteria, si habeam fidem, ita ut montes transferam, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Et ut breuis sententiae claustello cuncta concludantur, frustra de fide catholica inaniter gloriatur, qui dogma et regulam sancti Petri non sectatur. Fundamentum quippe Ecclesiae et firmamentum fidei principaliter in Christo et sequenter in Petro collocatum nequaquam ingruentibus tempestatum turbinibus nutabundum uacillabit, ita Apostolo promulgante : Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Iesus Christus. Petro autem ueritas ita priuilegium sanxit Ecclesiae : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.