Moderationis laus. Quam necessaria sit ea uirtus praefectis Ecclesiae, potissimum Dominicae charitatis ac mansuetudinis exemplo demonstrari. Ab hac ergo cum desciuerint Nouatiani, eos pro Christi discipulis habendos non esse: quorum superbia et inclementia castigatur.
1·2
Si uirtutum finis ille est maximus, qui plurimorum spectat profectum, moderatio prope omnium pulcherrima est: quae ne ipsos quidem quos damnat, offendit; et quos damnauerit, dignos solet facere absolutione. Denique sola est, quae Domini quaesitam sanguine Ecclesiam propagauerit, imitatrix beneficii coelestis, et redemptionis uniuersorum salubri fine temperans, quem ferre possint aures hominum, mentes non refugere, non pauere animi.
2·2
Etenim qui studet humanae infirmitatis emendare uitia, ipsam infirmitatem suis debet sustinere, et quodammodo pensare humeris , non abiicere. Nam pastor ille Euangelicus lassam ouem uexisse legitur, non abiecisse . Et Salomon ait: Noli iustus esse nimium ; debet enim iustitiam temperare moderatio. Nam quemadmodum se tibi curandum praebeat, quem 390 fastidio habeas; qui contemptui se, non compassioni medico suo putet futurum?
3·2
Ideo Dominus Iesus compassus nobis est; ut ad se uocaret, non ut deterreret. Mitis uenit, uenit humilis. Denique ait: Uenite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego uos reficiam . Reficit ergo Dominus Iesus, non excludit, neque abiicit: meritoque tales discipulos elegit, qui Dominicae uoluntatis interpretes, plebem Dei colligerent, non repudiarent. Unde liquet eos inter Christi discipulos non esse habendos, qui dura pro mitibus, superba pro humilibus sequenda opinantur: et cum ipsi quaerant Domini misericordiam, aliis eam denegant; ut sunt doctores Nouatianorum, qui mundos se appellant.
Quid his superbius, cum Scriptura dicat: quia nemo mundus a peccato, nec unius diei infans ; et Dauid clamet: A delicto meo munda me ? Sanctiores isti quam Dauid, de cuius nasci familia Christus incarnationis elegit mysterio, cuius posteritas aula coelestis est, utero uirginali suscipiens mundi Redemptorem? Quid autem durius, quam ut indicant poenitentiam, quam non relaxent; cum utique ueniam negando, incentiuum auferant poenitentiae? Nemo enim potest bene agere poenitentiam, nisi qui sperauerit indulgentiam . 391
Quod Nouatiani dicunt se non nisi lapsis negare communionem, hoc neque cum Scriptura, neque cum sua ipsorum doctrina congruere: quod uero diuinae potestatis reuerentiam praetexunt, eos hoc ipso in illam esse iniurios; cum is iniuriam inferat, qui creditum sibi munus aut eius partem nolit exercere: caeterum ligandi et soluendi ius quod haeresi non potest attribui, pulchre uindicari ab Ecclesia, quippe quae Spiritu sancto id acceperit, in quem isti superbe agunt.
5
Sed negant his oportere reddi communionem, qui praeuaricatione lapsi sunt. Si unum tantum crimen exciperent sacrilegii, cui ueniam negarent, dure quidem, sed tamen diuinis tantum redargui uiderentur sententiis, assertionibus tamen suis conuenirent; Dominus enim crimen nullum excepit, qui peccata donauit omnia. At cum omnia peccata Stoicorum quodam more paribus putent aestimanda mensuris, et aeque eum qui gallum, ut aiunt, gallinaceum, atque illum qui patrem suffocauerit, perpetuo asserant coelestibus abdicandos mysteriis; quomodo unius criminis obiiciunt reos, cum indignissimum esse non possint etiam ipsi negare, ut paucorum poena perueniat ad multos?
[Alias cap. II.] Sed aiunt se Domino deferre reuerentiam, cui soli remittendorum criminum potestatem reseruent. Immo nulli maiorem iniuriam faciunt, quam qui eius uolunt mandata rescindere, commissum munus refundere. Nam cum ipse in Euangelio suo dixerit Dominus Iesus: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum detinueritis, detenta erunt ; quis est ergo qui magis honorat, utrum qui mandatis obtemperat, an qui resistit?
Ecclesia in utroque seruat obedientiam, ut peccatum et alliget et relaxet: haeresis in altero immitis, in altero inobediens; uult ligare, quod non resoluat: non uult soluere, quod ligauit; in quo se sua damnat sententia. Dominus 392 enim par ius et soluendi esse uoluit et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit . Ergo qui soluendi ius non habet, nec ligandi habet. Sicut enim secundum Dominicam sententiam, qui ligandi ius habet, et soluendi habet: ita istorum assertio se ipsam strangulat; ut quia soluendi sibi ius negant, negare debeant et ligandi. Quomodo igitur potest alterum licere, alterum non licere? Quibus donatum utrumque est, aut utrumque licere manifestum est, aut utrumque non licere certum est. Ecclesiae utrumque licet, haeresi utrumque non licet; ius enim hoc solis permissum sacerdotibus est. Recte igitur hoc Ecclesia uindicat, quae ueros sacerdotes habet: haeresis uindicare non potest, quae sacerdotes Dei non habet. Non uindicando autem ipsa de se pronuntiat, quod cum sacerdotes non habeat, ius sibi uindicare non debeat sacerdotale. Ita impudenti contumacia pudentem cernimus confessionem.
8·2
Specta etiam illud, quoniam qui Spiritum sanctum accepit, et soluendi peccati potestatem et ligandi accepit. Sic enim scriptum est: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur: et quorum detinueritis, detenta erunt . Ergo qui soluere non potest peccatum, non habet Spiritum sanctum. Munus Spiritus sancti est officium sacerdotis, ius autem Spiritus sancti in soluendis ligandisque criminibus est; quomodo igitur munus eius uindicant, de cuius diffidunt iure et potestate?
9·2
Quid! quod insolentiores sunt. Nam cum ad misericordiam promptior quam ad seueritatem sit Spiritus Dei; quod ait se uelle, id nolunt: quod nolle, hoc agunt; cum uindicare iudicis sit, remittere misericordis. Tolerabilius igitur, Nouatiane, remitteres, quam ligares; aliud enim quasi delinquendi parcus usurpares, aliud quasi aerumnae compassus ignosceres. 393
Iisdem Nouatianis ueniam grauioribus tantum criminibus abs se denegari opponentibus, respondet S. Doctor hac sententia ab illis sectae suae parentem rursus damnari, et offendi ipsummet Deum, qui peccatorum quorumlibet remittendorum fecit potestatem: sed maioribus delictis maiorem quoque poenitentiam adhibendam esse. Adiicit autem ipsos in hoc peruersos sese praebere, quod huiusmodi culparum distinctio seueritatis materiam Deo relinquat: cuius misericordiam in incarnatione Christi adeo mirabiliter emicantem imitari detrectant.
10
Sed aiunt se, exceptis grauioribus criminibus, relaxare ueniam leuioribus. Non hoc quidem auctor uestri erroris Nouatianus, qui nemini poenitentiam dandam putauit; ea scilicet contemplatione, ut quod ipse non posset soluere, non ligaret; ne ligando sperari a se faceret solutionem. In eo igitur patrem uestrum propria damnatis sententia, qui distinctionem peccatorum facitis, quae soluenda a uobis putetis, et quae sine remedio esse arbitremini: sed Deus distinctionem non facit, qui misericordiam suam promisit omnibus, et relaxandi licentiam sacerdotibus suis sine ulla exceptione concessit . Sed qui culpam exaggerauerit, exaggeret etiam poenitentiam; maiora enim crimina maioribus abluuntur fletibus. Ita nec Nouatianus probatur, qui ueniam interclusit omnibus: nec uos imitatores eiusdem et condemnatores; quia ibi minuitis studia poenitentiae, ubi augeri oportet; quia grauiora peccata maioribus sustentanda fulcris docuit Christi misericordia.
Quae autem ista peruersitas est, ut uobis uindicetis possibilia concessu: Deo, ut ipsi dicitis, impossibilia reseruetis? Hoc est sibi eligere causas ignoscendi, Deo materiam saeuiendi relinquere. Et ubi est illud: Sit autem Deus uerax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: ut iustificeris in sermonibus tuis, et uincas cum iudicaris ? Ut agnoscamus igitur Deum misericordiae magis indulgentem esse, quam seueritatis tenacem, ipse ait: Misericordiam malo, quam sacrificium . Quomodo igitur uestrum potest acceptum esse sacrificium Deo, qui negatis misericordiam; cum ipse dicat nolle se mortem peccatoris, sed correctionem ?
Cuius interpres Apostolus ait: Quia Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnauit peccatum in carne; ut iustificatio Legis impleretur in nobis . Non in similitudinem carnis ait; quia Christus ueritatem suscepit carnis humanae, non similitudinem: neque in similitudinem peccati ait; quia peccatum non fecit, sed peccatum pro nobis factus est: sed uenit in similitudinem carnis peccati , hoc est, suscepit similitudinem carnis peccatricis; 394 ideo similitudinem, quia scriptum est: Et homo est, et quis agnoscet eum ? Homo erat in carne secundum hominem, qui agnosceretur: uirtute supra hominem, qui non agnosceretur; ita et hic carnem habet nostram, sed carnis huius uitia non habet.
Non enim sicut omnis homo est, ex uirili erat et feminea permixtione generatus: sed natus de Spiritu sancto et de Uirgine , immaculatum corpus susceperat, quod non solum nulla uitia maculauerant, sed nec generationis aut conceptionis concretio iniuriosa fuscauerat . Nam omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in uitio est, sicut habes lectum, dicente Dauid: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea . Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius ? Christi autem caro damnauit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluuio per culpam.
Quid ergo dicemus ad haec, nisi quod dixit Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit? Quis accusabit aduersus electos Dei? Deus qui iustificat, quis est qui condemnet? Christus qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis . Pro quibus ergo Christus interpellat, eos Nouatianus accusat. Quos Christus ad salutem redemit, eos Nouatianus damnat ad mortem. Quibus Christus dicit: Tollite iugum meum super uos, et discite a me quia mitis sum ; Nouatianus dicit: Immitis sum. Quibus Christus dicit; Inuenietis requiem animabus uestris; iugum enim meum suaue est, et onus meum leue est ; his graue onus, et durum imponit iugum Nouatianus.
Pergit diuinam probare misericordiam, eamque maiorem esse quam seueritatem Euangelici testimonii expositione ostendit. Eos uero qui Christum negauerunt coram hominibus, non eadem omnes ratione habendos esse, athletarum exemplo palam facit.
15·2
Quam propensus igitur ad misericordiam sit Dominus Iesus, licet ista satis instruant; tamen etiam ipse te doceat, qui cum aduersus impressionem persecutionis instruere nos uellet, ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest animam et corpus mittere in gehennam . Et infra: Omnis ergo qui confessus me fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis: qui autem negauerit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis . 395
16·2
Ubi confitetur, pro omnibus confitetur, omnes complectitur: ubi negat, non omnes negat. Sicut enim supra habet: Omnis qui me confessus fuerit, confitebor et ego eum, hoc est, omnem: consequens erat ut infra quoque sic redderet: Omnis autem qui negauerit me. Sed ne omnes negare uideretur, ita subiecit: Qui autem negauerit me coram hominibus, negabo et ego eum. Gratiam promittit omnibus, non omnibus minatur iniuriam. Quod est miserationis, exaggerat: quod ultionis, extenuat.
Atque ita scriptum est non solum in eo libro, qui secundum Matthaeum scribitur Euangelii Domini Iesu: sed etiam in eo lectum est quem secundum Lucam reperimus ; ut scias non otiose id posuisse utrumque.
[Alias cap. III.] Diximus quid scriptum sit, colligamus sententiam: Omnis, inquit, qui me confessus fuerit , id est, ex quacumque uita, ex quocumque statu qui confessus me fuerit, habebit me remuneratorem confessionis suae. Cum dicitur, Omnis, nullus a remuneratione, qui fuerit confessus, excluditur. Non similiter, omnis qui negauerit, negabitur; potest enim fieri ut aliquis uictus suppliciis, sermone Deum neget, et corde adoret .
Numquid eadem causa est eius qui sponte negat, et eius quem tormenta inclinauerint ad sacrilegium, non uoluntas? Quam autem indignum, cum apud homines ualeat certaminis gratia, ut apud Deum non ualere asseratur! Nam saepe in hoc athletarum saeculari certamine etiam uictos quorum fuerint certamina probata, uulgus hominum cum uictoribus coronare consueuit; maxime quos uiderit forte dolo aut fraude uictoria exclusos. Christus ergo athletas suos quos uiderit grauibus paulisper cessisse suppliciis, sine uenia patietur manere?
20
Numquid non habebit rationem laboris, qui etiam quos proiicit, non in aeternum proiicit? Dicit enim Dauid: Non in aeternum proiiciet Deus ; et contra hunc audiemus haeresim dicentem: Proiicit in aeternum? Nec in finem, inquit, misericordiam suam abscidet a generatione in generationem, aut obliuiscetur misereri Deus , clamat Propheta: et sunt qui diuinae miserationis quaedam inducant obliuia?
Obiectioni ab immutabilitate Dei petitae respondetur, allatis Scripturae testimoniis, quibus misericordiam emergentibus e uolutabro suo peccatoribus Deus promittit: additurque indulgentiam iis parari propensiorem, qui quodammodo inuiti deliquerunt, quod eleganti bello captorum exemplo, et ipsiusmet diaboli prosopopaeia illustratur.
Sed aiunt ideo se ista asserere, ne mutabilem Deum facere uideantur; si his 396 quibus fuerit iratus, ignoscat. [Alias cap. IU.] Quid ergo? Repudiabimus diuina oracula, et opiniones istorum sequemur? Sed non Deus alienis assertionibus, sed suis aestimandus est uocibus. Quod enim promptius edere possumus insigne eius misericordiae, quam quod ipse per prophetam Osee, quibus tamquam iratus minabatur, continuo tamquam reconciliatus indulget? Ait enim: Quid tibi faciam, Ephraem, aut quid faciam tibi, Iuda? Misericordia uestra, etc. . Et infra: Quomodo te constituam? Uelut Adama efficiam te, et sicut Seboim . In ipsa indignatione uelut patrio quodam affectu haeret, quomodo ad poenam tradat errantem: etsi Iudaeus meretur, Deus tamen adhuc secum examinat. Sed continuo qui dixerat: Sicut Adama faciam te, et sicut Seboim; quae duae urbes ex uicinia Sodomorum parilis excidii traxere consortium: Conuersum est, inquit, cor meum in eo ipso, conturbata est poenitentia mea: non faciam secundum iracundiam furoris mei .
22·2
Nonne apparet quod ideo nobis peccantibus indignetur Dominus Iesus, ut indignationis suae nos terrore conuertat? Indignatio ergo eius non ultionis exsecutio, sed magis absolutionis est operatio; sic enim dixit: Si conuersus ingemueris, saluus eris (Esai XXX, 15). Exspectat gemitus nostros, sed temporales, ut remittat perpetuos: exspectat lacrymas nostras, ut profundat pietatem suam. Sic in Euangelio, uiduae matris lacrymis compassus, filium eius resuscitauit . Exspectat conuersionem nostram, ut reuertatur et ipse ad gratiam: quae, si nullus lapsus nobis irreperet, in nobis perseueraret: sed quia peccatis nostris contrahimus offensam, indignatur, ut humiliemur: humiliamur, ut digni simus magis miseratione quam poena.
23·2
Doceat te certe Hieremias dicens: Quia non repellet in aeternum Dominus; quoniam cum humiliauerit, miserebitur secundum multitudinem misericordiae suae: qui non humiliauit toto corde suo, neque repulit filios hominum . Hoc certe in Threnis Hieremiae legimus, et ex his, uel caeteris quae sequuntur aduertimus quia ideo humiliat sub pedibus suis omnes uinctos terrae, ut iudicium eius declinemus . Sed nec toto corde humiliat peccatorem usque ad terram, qui etiam de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem; non enim ex toto corde humiliat, qui se ueniae reseruat.
Quod si non ex toto corde omnem humiliat peccatorem, quanto magis non ex toto corde humiliat eum, qui non ex toto corde peccauit! Nam sicut dixit de Iudaeis: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me ; fortasse et de aliquibus lapsis dicat: Isti labiis me negarunt, sed corde mecum sunt. Uicit eos poena, non auertit perfidia. Sine causa autem 397 his aliqui ueniam negant, quorum fidem eousque confessus persecutor est, ut eam studeret expugnare tormentis. Negarunt semel, sed quotidie confitentur: negarunt sermone, sed confitentur gemitibus, confitentur eiulationibus, confitentur fletibus, confitentur liberis, non coactis uocibus. Cesserunt quidem ad tempus diaboli tentationi: sed etiam diabolus postea recessit ab his, quos sibi uindicare non potuit. Cessit eorum fletibus, cessit poenitentiae: quos inuaserat alienos, perdidit suos.
25
Nonne ita istud est, ac si quis captiuum uictae urbis populum abducat? Captiuus ducitur, sed inuitus: qui in alienas terras necessitate contendat, intimo tamen non migret affectu, patriam secum animo uehat, quaerat copiam quemadmodum reuertatur. Quid ergo? Cum huiuscemodi reuertitur, num est aliquis qui persuadeat non recipiendum? minore scilicet honore, sed studio propensiore, ne habeat in quo insultet aduersarius. Si armato ignoscis, qui pugnare potuit; non ignoscis ei, in quo sola pugnabat fides?
Ipsius diaboli de huiusmodi lapsis si requiramus sententiam, nonne uidetur dicere: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me? Quomodo enim mecum est, qui non recedit a Christo? Sine causa autem me colere uidentur, qui doctrinam Iesu custodiunt: ego autem putabam quod meam docerent. Plus damnant, dum comperta deserunt. Certe Iesus in his amplius gloriatur, dum recipit reuertentes. Exsultant omnes angeli; quia gaudium maius est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam in nonaginta et nouem iustis qui non indigent poenitentia . De me in coelo, de me in terris triumphus sumitur. Nihil Christo perit, quando hi qui ad me cum fletu uenerant, cum desiderio ad Ecclesiam reuertuntur: et horum exemplo etiam de meis periclitor, qui didicerint nihil hic esse, ubi homines praesentibus prouocantur praemiis; et plurimum illic, ubi gemitus, lacrymae, ieiunia meis epulis praeferuntur.
Nouatianos dum peccatores a Christi conuiuio excludunt, non pii Samaritani, sed superbi legisperiti nec non sacerdotis atque leuitae, qui reprehenduntur in Euangelio, imitatores esse, immo iisdem etiam inclementiores.
[Alias cap. U.] Hos ergo, Nouatiani, excluditis? Quid est enim aliud excludere, nisi spem ueniae denegare? Sed neque semiuiuum illum derelictum a latronibus Samaritanus praeteriit: et uulnera eius oleo uinoque curauit, prius infundens oleum quo foueret: supra iumentum 398 suum imposuit uulneratum, in quo eius peccata uexit omnia (Luc. X, 33, 34); nec ouem pastor despexit errantem .
Uos autem dicitis: Noli me tangere. Uos dicitis uolentes iustificare uos ipsos: Non est proximus noster, superbiores quam legisperitus ille qui Christum tentare cupiebat; ille enim dixit: Quis est meus proximus ? Ille interrogat, uos negatis; sicut sacerdos ille descendentes, et sicut leuita praeterientes, quem curandum suscipere debuistis, nec recipientes hospitio, pro quo Christus du onumerauit aera, cuius te proximum fieri Christus iubet, ut facias in eum misericordiam. Ipse enim est proximus, quem non solum conformis natura coniunxerit, sed etiam misericordia copulauerit. Ab eo te alienum superbia facis, extollens te frustra inflatus mente carnis tuae, et non tenens caput. Si enim caput teneres, aduerteres non tibi eum deserendum, pro quo Christus mortuus est. Si caput teneres, aduerteres corpus omne compaginando potius quam soluendo, in incrementum Dei per copulam charitatis, et redemptionem crescere peccatoris.
Cum igitur fructum omnem aufertis poenitentiae, quid aliud dicitis, nisi hoc: Nemo de uulneratis nostrum ingrediatur hospitium: nemo sanetur in nostra Ecclesia? Apud nos non curantur aegroti: sani sumus, medicum non habemus necessarium; quia ipse ait: Non opus est sanis medicus, sed his qui male habent .
Christum ut omnes ad coenam suam inuitet obtestatus, Nouatianos nec ipsos ad eam ingredi, nec aliis ingressum permittere significat, quod Ecclesia sancta non imitatur. Deinde eosdem haereticos cum Christo, qui omnes saluos fieri cupiat, partem habere non posse planum facit.
30·2
[Alias cap. UI.] Ergo, Domine Iesu, ad Ecclesiam tuam totus adueni, quoniam Nouatianus excusat. Nouatianus dicit: Iuga boum emi , qui iugum Christi suaue non suscipit, et onus graue collo imponit suo, quod portare non queat. Nouatianus seruos tuos a quibus inuitabatur, tenuit, et contumelia affectos occidit quos iterati baptismatis labe inquinauit. Mitte ergo ad exitus uiarum, et collige bonos et malos : et debiles, et caecos, et claudos introduc in Ecclesiam tuam. Iube impleatur domus tua: introduc omnes ad coenam tuam; quia quem tu uocaueris, dignum facies, si sequatur. Ille sane reiicitur, qui non habuerit uestem nuptialem, hoc est, amictum charitatis, uelamen gratiae. Mitte, inquam, ad uniuersos.
Non excusat Ecclesia tua a coena tua, excusat Nouatianus. Non dicit familia tua: Sana 399 sum, medicum non requiro; sed dicit: Sana me, Domine, et sanabor: salua me, et saluabor . Denique Ecclesiae tuae species est in illa, quae accessit retro, et tetigit fimbriam uestimenti tui, dicens intra se: Quia si tetigero uestimentum eius, salua ero . Haec ergo Ecclesia confitetur uulnera sua, haec curari cupit.
Et tu quidem, Domine, omnes cupis sanare, sed non omnes curari uolunt. Non uult Nouatianus, qui se putat esse sanum. Tu, Domine, aegrum te esse dicis, et in minimo nostram sentis infirmitatem, dicens: Aeger eram, et uisitastis me : Nouatianus illum minimum uisitare nescit, in quo tu desideras uisitari. Tu dicis Petro excusanti, ne ei pedes lauares: Nisi lauero tibi pedes, non habebis partem mecum . Quod ergo isti possunt consortium tecum habere, qui claues regni non suscipiunt, negantes quod dimittere peccata debeant?
Quod quidem recte de se fatentur; non habent enim Petri haereditatem, qui Petri sedem non habent, quam impia diuisione discerpunt: sed hoc improbe, quod etiam in Ecclesia donari peccata negant posse, cum Petro dictum sit: Tibi dabo claues regni coelorum, et quaecumque ligaueris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solueris super terram, erunt soluta et in coelis ; cum et ipse uas electionis Dominicae dicat: Si cui autem quid donastis, et ego; nam et ego quod donaui, propter uos in persona Christi . Cur igitur Paulum legunt, si eum tam impie arbitrabantur errasse, ut ius sibi uindicaret Domini sui? Sed uindicauit acceptum, non usurpauit indebitum.
50
Quanta discipulis suis Christus contulerit. Nouatianos dum manus imponunt ac baptismum conferunt, a se ipsis redargui; quippe quod eadem auctoritate peccata remittantur in poenitentia atque in baptismate. Ad extremum eorum tumor maxime Dominico exemplo castigatur.
[Alias cap. UII.] Uult Dominus plurimum posse discipulos suos, uult a seruulis suis ea fieri in nomine suo, quae faciebat ipse positus in terris . Denique ait: Et maiora his facietis . Dedit ut mortuos suscitarent. Et cum ipse Saulo reddere posset usum uidendi, eum tamen ad Ananiam discipulum suum misit; ut eius benedictione Saulo refunderentur oculi, quos amiserat . Petrum quoque secum in mari iussit ambulare, et quia titubauit, reprehendit illico, eo quod doni gratiam fidei pusillitate minuisset . Dedit etiam discipulis ut lux mundi essent per gratiam , qui erat ipse lux mundi. Et quia descensurus esset e coelo, et in coelum ascensurus, Eliam ad coelum leuauit , inde eum in terris complacito redditurus tempore. Baptizaturus quoque in Spiritu sancto et igne (Matth. III, 11) 400 per Ioannem baptismatis sacramenta praemisit.
35
Omnia denique donauit discipulis suis, de quibus ait: In nomine meo daemonia eiicient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: supra aegros manus imponent, et bene habebunt . Omnia ergo dedit, sed nulla in his hominis potestas est, ubi diuini muneris gratia uiget.
Cur ergo manus imponitis, et benedictionis opus creditis, si quis forte reualuerit aegrotus? Cur praesumitis aliquos a colluuione diaboli per uos mundari posse? Cur baptizatis, si per hominem peccata dimitti non licet? In baptismo utique remissio peccatorum omnium est: quid interest, utrum per poenitentiam, an per lauacrum hoc ius sibi datum sacerdotes uindicent? Unum in utroque mysterium est.
Sed dicis quia in lauacro operatur mysteriorum gratia. Quid in poenitentia? Nonne Dei nomen operatur? Quid ergo? Ubi uultis, uindicatis uobis Dei gratiam: ubi uultis, repudiatis? Sed hoc insolentis arrogantiae, non sancti timoris est; ut fastidio uobis sint, qui uolunt agere poenitentiam. Perpeti uidelicet flentium lacrymas non potestis. Non ferunt oculi uestri uilia uestimentorum, illuuiem sordidatorum, superbo oculo et tumido corde delicati mei, indignanti uoce dicentes singuli: Nolite me tangere, quia mundus sum.
38·2
Dicit quidem Dominus ad Mariam Magdalenam: Noli me tangere ; sed non dixit, quia mundus sum, qui mundus erat: tu audes, Nouatiane, mundum te dicere, qui etsi operibus mundus esses, hoc solo uerbo fieres immundus? Esaias dicit: O miser ego, et compunctus corde; quia cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio quoque populi immunda labia habentis habitem ! et tu dicis, mundus sum, cum mundus non sit, ut scriptum est, nec unius diei infans ? Dauid dicit: Et a delicto meo munda me , quem utique misericordem saepe Domini iustificauit gratia: tu mundus, cum tam iniustus sis, ut non miserearis; ut festucam in oculo fratris tui uideas, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideres ? Immundus enim apud Deum omnis iniquus. Quid autem iniustius, quam ut uelis tibi dimitti peccata tua, cum roganti ipse non putes remittenda? Quid iniustius, quam ut te iustifices, in quo damnas alterum; cum grauiora committas?
39·2
Denique remissionem celebraturus peccatorum nostrorum Dominus Iesus dicenti sibi Ioanni: Ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me! respondit: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem iustitiam . Et Dominus quidem uenit ad peccatorem, cum peccatum ipse non haberet; et baptizari uoluit, cui mundari necesse non erat: uos quis ferat, qui putatis uobis opus non esse mundari per poenitentiam; 401 quia mundatos uos esse dicitis per gratiam, quasi iam peccare uobis impossibile sit?
Scripturae uerbis, Si autem in Dominum peccauerit homo, quis orabit pro eo? collatione similium locorum ostenditur non significari neminem rogaturum, sed dignum deprecatorem inquirendum esse, quales fuerunt Moyses ac Ieremias, quorum precibus populo Israelitico pepercisse Deus legitur.
40
[Alias cap. UIII.] Sed dicitis: Scriptum est: Si peccauerit homo in hominem, orabunt pro eo ad Dominum: si autem in Dominum peccauerit homo, quis orabit pro eo ? Primum, ut supra iam dixi, tunc te ista paterer obiicere, si solis praeuaricantibus non relaxares poenitentiam. Tamen quid scrupuli ista affert quaestio? Non enim scriptum est: Nullus orabit pro eo: sed, Quis orabit, hoc est, quis ille sit, qui in tali causa orare possit, quaeritur, non excluditur.
Denique habes in psalmo decimo quarto: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto suo ? Non enim nullus, sed probatus habitabit: nec hoc dicit quod nemo requiescat, sed requiescat electus. Ut scias hoc esse uerum, non multo post in psalmo uigesimo tertio ait: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius ? id est, non quicumque de uulgo, nec plebeiae uilitatis aliquis; sed uitae egregiae, singularisque meriti. Et ut scias quia cum quis dicitur, non intelligitur nullus, sed aliquis significatur, cum dixisset: Quis ascendet in montem Domini? subiecit: Innocens manibus, et mundo corde, qui non accipit in uano animam suam . Et alibi: Quis sapiens, et intelliget haec ? Numquid dicit quia nullus intelliget? Et in Euangelio: Quis fidelis dispensator et prudens, quem constituet Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ? Et ut comprehendas quia de eo dixit, qui utique est, non de eo qui non est, subiunxit: Beatus ille seruus, quem cum uenerit Dominus, inuenerit sic facientem . Et illud ita opinor dictum: Deus, quis similis tibi ? non utique nullus; quia imago Patris Filius est .
Similiter igitur accipiendum: Quis orabit pro eo ? hoc est, singularis uitae aliquis debet orare pro eo, qui peccauit in Dominum. Quo maior culpa, eo maiora sunt quaerenda suffragia . Non enim quicumque de uulgo pro Iudaeorum populo, sed Moyses rogauit, quando 402 uituli caput fidei immemores adorauerunt . Numquid errauit Moyses? Atqui non errauit, qui quod rogauit, et meruit et impetrauit. Quid enim talis affectus non impetraret, quando se obiecit pro populo, dicens: Et nunc si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro uitae ? Uides quia non tamquam deliciosus intercessor, et fastidii plenus sibi consulat, ne offensionem contrahat, quod Nouatianus metuere se dicit: sed magis omnium memor, sui immemor, offendere non timebat ipse, ut plebem ab offensionis periculo exueret et liberaret.
43·2
Merito ergo scriptum est: Quis orabit pro eo? hoc est, talis qualis Moyses, qui se offerat pro peccantibus: talis qualis Hieremias, cui prophetae cum esset dictum a Domino Deo nostro: Noli orare pro populo isto ; tamen orauit, et ueniam meruit. Denique intercessione prophetica, et obsecratione tanti uatis inflexus Dominus dicit ad Hierusalem; quoniam ea quoque poenitentiam pro delictis egerat, dicens: Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te: audi, Domine, et miserere . Et iubet luctus uestimenta deponi, et abiici gemitus poenitentiae; sic enim scriptum est in fine libri: Exue te, Hierusalem, stola luctus et uexationis tuae, et indue te decorem eius, quae a Deo data est tibi gloria in aeternum .
Ioannem non absolute ac simpliciter prohibuisse ne pro sontibus peccati ad mortem fieret oratio; cum pro similibus Moysen, Ieremiam ac Stephanum orasse non ignorauerit; et ipse quoque iisdem ueniam significauerit non denegandam.
44·2
[Alias cap. IX.] Tales igitur deprecatores in delictis maximis sunt requirendi; nam si quicumque de populo orent, non exaudiuntur.
45
Unde nec illa quaestio uestra quidquam poterit afferre ponderis, quam sumitis de epistola Ioannis dicentis: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit illi uitam Deus; quia non peccat ad mortem. Est peccatum ad mortem, non de illo dico, ut oret ; non enim ad Moysen et Hieremiam loquebatur, sed ad populum, qui suorum peccatorum alium precatorem deberet adhibere: cui satis est si pro leuioribus delictis Deum precetur, grauiorum ueniam iustorum orationibus reseruandam putet. Nam quomodo Ioannes diceret 403 non orandum pro delicto grauiore, qui legisset Moysen rogasse et impetrasse; ubi erat praeuaricatio uoluntaria: qui sciret etiam Hieremiam rogasse .
Quomodo Ioannes diceret non orandum pro peccato quod esset ad mortem, qui ipse in Apocalypsi scripsit mandatum Angelo Ecclesiae Pergami ? Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Israel, manducare immolata, et fornicari; ita et tu habes tenentes doctrinam Nicolaitarum, similiter age poenitentiam: caeterum uenio tibi cito. Uides quod Deus qui poenitentiam exigit, ueniam polliceatur! Denique et ibi dicit: Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Uincenti dabo manducare manna absconditum .
Nonne ipse Ioannes cognouerat Stephanum pro persecutoribus suis, qui Christi nomen audire non poterant, deprecatum; cum de ipsis a quibus lapidabatur diceret: Domine, ne statuas illis hoc peccatum ? Cuius precationis effectum in Apostolo uidemus; Paulus enim qui lapidantium Stephanum uestimenta seruabat , non multo postea per gratiam Christi factus est apostolus, qui fuerat ante persecutor.
70
Superior Ioannis sententia illustratur alio eiusdem testimonio, quo credentibus in Christum salus promittitur. Unde arguuntur Nouatiani ut qui lapsis fidem suadeant, quibus negent ueniam. Additur multos martyrum post lapsum duplicem gratiam consecutos esse; nec non pii Samaritani exemplo declaratur eos in quibus uel tenuissima fides spiret, non deserendos.
[Alias cap. X.] Ergo quia de Ioannis generali epistola sermo est, ipsius Ioannis in Euangelio scripta interrogemus, utrum cum uestra interpretatione conueniant. Scribit enim dixisse Dominum: Quia sic dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam . Si quem ergo lapsum reuocare cupias; ut credat, an ut non credat, hortaris? Utique ut credat. Sed qui credit iuxta Domini sententiam, habebit uitam aeternam. Quomodo ergo prohibebis orare pro eo, cui aeterna uita debetur? cum diuinae sit gratiae fides, sicut Apostolus in diuisionibus gratiarum docet, quia alii datur in eodem Spiritu fides ; et discipuli Domino dicant: Adauge nobis fidem . Qui ergo fidem habet, habet uitam: qui uitam habet, non est utique exclusus a uenia. Omnis, inquit, qui credit in eum, non pereat. Cum omnis dicitur, nullus excluditur, nullus excipitur; non enim excipit eum qui lapsus est, si tamen postea bene credat.
49·2
Plurimos comperimus se denuo reformasse post lapsum, et pro nomine Dei passos: num possumus his martyrum consortia negare, quibus Dominus Iesus non negauit? Audemus 404 igitur dicere non esse his uitam redditam, quibus Christus coronam reddidit? Sicut ergo post lapsum plerisque si patiantur, corona redditur; ita si credant, et fides redditur. Quae fides Dei donum est; sicut habes scriptum: Quia a Deo uobis datum est, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut pro illo patiamini . Numquid is qui Dei donum habet, potest non habere indulgentiam?
50·2
Non una autem, sed duplex gratia est, ut omnis qui credit, et patiatur pro Domino Iesu. Habet igitur qui credit suam gratiam: habet autem alteram, si fides eius passionibus coronetur. Neque enim priusquam pateretur Petrus, sine gratia fuit: sed ubi passus est, acquisiuit alteram. Et plerique qui non habuerunt gratiam, ut pro Iesu paterentur; habuerunt tamen gratiam, ut in Iesum crederent.
51·2
Ideo dicitur: Ut omnis qui credit in eum, non pereat . Omnis, inquit, hoc est, ex quocumque statu, ex quocumque lapsu, si credat, perire non timeat. Potest enim fieri ut aliquem de Hierusalem descendentem in Hiericho , hoc est de martyrii certamine relapsum in istius uitae cupiditatem saecularemque gratiam, uulneratum a latronibus, hoc est, a persecutoribus, et semiuiuum derelictum Euangelicus ille Samaritanus inueniat, qui nostrarum custos animarum est (Samaritanus enim custos dicitur), et non praetereat eum, sed curet et sanet.
51·2
52, Fortasse ideo non praeterit eum, quia aliquid in eo uitale agnoscit; unde is possit uitam resumere. Nonne uobis uidetur ille qui lapsus est, semiuiuus esse, si uitale aliquid fides spiret? Nam qui penitus Deum ex suo corde abiicit, ille mortuus est. Qui ergo non penitus abiicit, sed per impressionem tormentorum ad tempus negauit, semiuiuus est. Aut si mortuus est, cur ei dicitis, agendam poenitentiam, qui iam curari non potest? Si semiuiuus est, infunde oleum et uinum, non uinum sine oleo, scilicet quod et foueat et remordeat. Tolle eum in iumentum tuum, trade stabulario, duo aera ad eius curam impende, esto ei proximus . Proximus autem esse non potes, nisi facias misericordiam; nemo enim potest dici proximus, nisi qui curauerit, non occiderit. Si autem uis dici proximus, dicit tibi Christus: Uade, et tu fac similiter .
Locis ex Ioannis Euangelio iam citatis alius indidem adiungitur. Tum seruandorum Dei mandatorum necessitatem obiicientibus facile respondetur non ei soli qui semper, sed etiam ei qui post lapsum illa seruauerit, uitam promitti. Quod ubi ex Dauide comprobatum est, quamdam tamen esse inter utrumque differentiam declaratur.
[Alias cap. XI.] Aliud simile consideremus: Qui credit in Filium, habet uitam aeternam: qui autem non credit Filio, non uidebit uitam, sed ira 405 Dei manet super eum . Quod manet utique iam coepit, et ex delicto aliquo coepit; quia ante non credidit. Ubi ergo quis credit, ira Dei discedit, uita autem accedit . Credere ergo in Christum, lucrum uitae est; qui enim credit in eum, non iudicatur.
Sed referunt hoc loco quoniam is qui credit in Christum, custodire debeat sermonem eius; sic enim aiunt scriptum, dicente Domino: Ego lux in hunc mundum ueni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat: et si quis audierit sermonem meum, et custodierit eum, ego non iudico eum . Ille non iudicat, et tu iudicas? Ille dicit: Ut qui credit in me, in tenebris non maneat, hoc est, et si fuerit in tenebris, non permaneat in eis, errorem emendet, culpam corrigat, custodiat mandata mea; dixi enim: Nolo mortem peccatoris, sed correctionem . Dixi supra: Quoniam qui in me credit, non iudicatur; et hoc custodio: Non enim ueni, ut iudicem mundum, sed ut saluetur mundus per me . Libenter ignosco , prompte indulgeo: Misericordiam malo, quam sacrificium ; quia per sacrificium iustus commendatur, per misericordiam peccator redimitur. Non ueni uocare iustos, sed peccatores . In Lege sacrificium, in Euangelio misericordia est: Lex per Moysen data est, per me gratia . Quid hoc euidentius?
55
Denique et subter ait: Qui spernit me, et non accipit uerba mea, habet qui iudicet eum . Num tibi uidetur accipere uerba Christi, qui se non correxerit? Profecto non uidetur. Qui ergo corrigit se, accipit uerbum eius, hoc est enim uerbum eius, ut se unusquisque reuocet a culpa. Aut excludas igitur necesse est hanc eius sententiam: aut si negare non potes, acquiescas.
Oportet eum quoque mandata custodire Dominica, qui peccare desinat, delictis renuntiet. Non ergo de eo debes interpretari dictum, qui semper custodierit; si enim hoc sensisset, addidisset, semper: non addendo autem, de eo pronuntiauit, qui quod audiuit, custodierit: audiuit autem ut corrigeret errorem: custodiuit igitur quod audiuit.
57·2
[Alias cap. XII.] Quam uero durum sit ut ad poenam uocetur perpetuam, qui uel postea custodit Domini mandata, ipse te doceat, qui etiam non custodientibus mandata sua ueniam non denegauit, sicut habes in psalmi corpore: Si iustitias meas profanauerint, et mandata mea non custodierint; uisitabo in uirga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non disperdam ab eis . Omnibus igitur promittit misericordiam.
58·2
Sed ne sine iudicio hanc esse misericordiam putetis, est discretio inter eos qui perpetuam detulerint obedientiam mandatis coelestibus, et inter eos qui aliquando uel errore, uel necessitate lapsi sint. Et ne nostro circumscribi te argumento putes, Christi iudicium accipe; etenim ait: Si sciens seruus uoluntatem domini sui non fecit, uapulabit multis: si autem nesciuit, 406 uapulabit paucis . Uterque igitur si credat, recipitur, quia castigat omnem filium Deus, quem recipit : et quem castigat, morti utique non tradit; quia scriptum est: Castigans castigauit me Dominus, et morti non tradidit me .
85
Qui peccatum ad mortem fecerint, non deserendos, sed poenitentiae subiiciendos ex Paulo docetur. Quid sit tradi Satanae in interitum carnis, et quam hoc optandum. Satanam corpori debilitates inferre, sed eas in spiritus utilitatem conuerti; unde magna Dei elucet potentia, qua illum ut sibi noceat, et nobis prosit, cogit inuitum.
Denique Paulus docet non deserendos eos qui peccatum ad mortem fecerint, sed potius lacrymarum panibus, et potu coercendos flebili; ita tamen ut ipsa moderata esset tristitia. Hoc enim significat: Potum dabis eis in lacrymis in mensura ; ut ipsa moestitia mensuram habeat, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur , qui agit poenitentiam, sicut scripsit ad Corinthios: Quid uultis? In uirga ueniam ad uos, an in charitate, spirituque mansuetudinis ? Sed nec uirga grauis est, quoniam legerat: Tu quidem percuties eum uirga, animam autem eius a morte liberabis .
60
Quid esset in uirga uenire, docet inuectio fornicationis, accusatio incesti, reprehensio tumoris, quod inflati essent, quos magis lugere oporteret; postremo condemnatio rei, ut tolleretur a consortio communionis, et traderetur aduersario, non ad interitum animae, sed carnis . Sicut enim Dominus in animam sancti Iob potestatem non dedit, sed in carnem eius permisit licentiam ; ita et hic traditur Satanae in interitum carnis, ut serpens terram eius lingeret, animae non noceret .
Moriatur ergo caro nostra cupiditatibus, sit captiua, sit subdita, nec legi mentis nostrae repugnet, sed bonae seruituti subiecta moriatur; sicut in Paulo qui castigabat corpus suum , ut seruituti redigeret; quo probabilior fieret praedicatio, is lex carnis eius cum lege mentis congrueret et conueniret. Interit enim caro, cum sapientia eius transit in spiritum; ut iam non quae carnis sunt, sapiat, sed quae sunt spiritus. Utinam uideam infirmari carnem meam! utinam non trahar captiuus in legem peccati! utinam non in carne uiuam, sed in fide Christi ! Et ideo maior in infirmitate corporis gratia, quam in salute. Denique et Paulum quem multum dilexit , noluit liberare ab infirmitate carnis, cui petenti ut discederet a se infirmitas, respondit: Sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur . Et Paulus plus sibi in infirmitatibus placet, dicens: Cum infirmor, tunc potens sum ; consummatur enim carnis infirmitatibus animae fortitudo.
[Alias cap. XIII]. Explanauimus Pauli sententiam; nunc uerba ipsa consideremus, qua ratione dixerit 407 quod tradiderit eum Satanae in interitum carnis; quia tentator noster diabolus est. Nam debilitates membris singulis infert, et aegritudines toti solet mouere corpori. Denique percussit sanctum Iob ulcere malo a pedibus usque ad caput, quia in potestate acceperat interitum carnis eius, dicente Deo: Ecce trado tibi eum, tantummodo animam eius custodi . Hoc iisdem uerbis Apostolus transtulit; dicens quod tradiderit huiusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die Domini nostri Iesu Christi .
63·2
Magna potestas, magna gratia, quae imperat diabolo, ut se ipse destruat. Se enim destruit, cum hominem quem tentando supplantare studet, ex infirmo fortiorem efficit; quia dum carnem debilitat, mentem eius corroborat. Aegritudo enim carnis peccatum repellit: luxuria autem carnis culpam adolet.
64·2
Illuditur ergo diabolus, ut se ipse morsu suo uulneret, et contra se armet, quem debilitandum putauit. Sic et sanctum Iob magis amauit, posteaquam uulnerauit: qui totum corpus diris perfusus ulceribus, diaboli quidem morsum pertulit, sed uenena non sensit. Et ideo bene ei dictum est: Adduces draconem in hamo, illudes eum sicut auem: ligabis eum sicut passerem puer, imponens super eum manum .
65
Uides quemadmodum a Paulo illudatur, ut in cauernam eius, sicut puer ille propheticus , manum mittat, et nihil serpens noceat ei, de latebris eruat eum, de ueneno eius faciat spiritale antidotum; ut quod uenenum est, medicamentum fiat: uenenum est ad interitum carnis, medicamentum fit ad salutem spiritus. Quod enim nocet corpori, iuuat spiritum .
Manducet ergo terram meam serpens, dentem carni infigat, conterat corpus, dicat Dominus et de me: Trado tibi eum, tantummodo animam eius custodi . Quanta uis Christi, ut custodia hominis imperetur etiam ipsi diabolo, qui semper uult nocere. Dominum ergo Iesum nobis propitiemus: imperante Christo, et diabolus ipse fit praedae suae custos, uel inuitus mandatis obsecundat coelestibus: et quamuis immitis, tamen mansuetis obsequitur imperiis.
Sed quid ego commendo obsequium eius? Sit ille semper malus, ut sit bonus Deus semper, qui malitiam eius nobis in gratiam conuertit. Uult nocere ille, sed non potest, si Christus obsistat: carnem ulcerat, sed custodit animam: terram deuorat, sed reseruat spiritum. Denique scriptum est: Tunc lupi et agni simul pascentur: leo et bos paleam manducabunt, serpens autem terram ut panem: et non nocebunt, neque uastabunt 408 in monte sancto meo, dicit Dominus . Damnati enim serpentis haec est sententia: Erit tibi terra cibus . Quae terra? Ea utique de qua dictum est: Terra es, et in terram ibis .
Quod supra dixerit Ambrosius carnem ad interitum Satanae traditam a serpente comedi, hoc ita demum docet fieri, si anima carnalibus cupiditatibus liberetur. Quamobrem multa praecipit ad oculorum mentisque custodiam necessaria: quae castissimi Iosephi exemplo firmat: dehinc omnes ad retia quibus in uoluptatis ignem trahimur, declinanda hortatus; ne timeamus quominus a serpente caro nostra edatur, suadet.
Hanc terram serpens manducat, si propitius est nobis Dominus Iesus, ut non compatiatur anima carnis debilitati, non accendatur uapore carnis, et calore membrorum. Bonum est nubere magis quam uri ; est enim flamma quae interna urit . Unde hunc ignem non alligemus in sinu mentis, et recessu pectoris, ne interioris nostri uramus exuuias, et forense hoc nostrae animae uestimentum, uelamenque carnale edax libidinis flamma consumat, sed transeamus per ignem . Et si quis incidit amoris incendium, transiliat, et transeat: non alliget adulterinam cupiditatem uinculis cogitationum, nullos sibi nodos assiduae nexu meditationis astringat; non intendat saepius in formam mulieris meretricis, nec adolescentula ad uultum iuuenis oculos leuet. Et si fortuitu aspexit, et capta est; quanto magis capietur, si curiosa aspexit!
69·2
Uel consuetudo nos doceat. Ideo uelamine obnubit caput suum mulier, ut etiam in publico tuta uerecundia sit: non facile uultus eius adolescentis oculis occurrat, nuptiali uelamine tecta sit; ne uel fortuitis occursibus pateat ad uulnus uel alienum, uel suum: sed utrumque suum uulnus est. Quod si tegmine caput uelat , ne temere aut uideatur, aut uideat (dum enim caput uelatur, uultus absconditur), quanto magis uelare se debet pudoris tegmine, ut etiam in publico habeat suum ipsa secretum!
70·2
Uerum esto, inciderit oculus, sed non intendat affectus. Non enim uidisse crimen est, sed cauendum ne origo sit criminis. Uidet carnalis oculus, sed premat cordis oculos, maneat mentis uerecundia. Habemus moralem et indulgentem Dominum; dixit quidem propheta: Nolo intendas in formam mulieris fornicariae; sed tamen Dominus dixit: Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam adulterauit eam in corde suo . Non dixit: Si quis uiderit, 409 adulterauit; sed: Si quis ad concupiscendum uiderit, non aspectum obligauit, sed affectum quaesiuit. Bonus tamen pudor, qui ipsos corporis oculos sic premere consueuit, ut saepe non uideamus etiam quod uidemus. Etenim specie aspicere uidemur, quidquid occurrerit; sed si non misceatur animi intentio, hic quoque secundum carnis officium noster aspectus uanescit; ita plus uidemus animo, quam corpore.
Et si uiderit caro ignem, non alligemus ignem in sinu, hoc est, in secreto mentis, animique arcano. Non implicemus ignem hunc ossibus, non ipsi nobis nodos iniiciamus; non misceamus sermonem aliquem cum huiusmodi, unde exaestuet ignis adulterinus. Sermo iuuenculae nodus adolescentium est: uerba adolescentis uincula sunt amoris.
Uidit hunc ignem Ioseph, quando eum adulterii cupida mulier allocuta est ; uoluit eum capere sermone, misit laqueos labiorum suorum, sed pudicum uirum ligare non potuit. Soluit enim uincula mulieris uox pudoris, sermo grauitatis, habena cautelae, fidei custodia, castimoniae disciplina. Capere igitur eum retibus suis impudica non potuit: misit manum, et apprehendit uestem eius, ut nodo stringeret. Uerba petulantis mulieris cupiditatum retia sunt, manus eius amoris nodus est : sed nec retibus capi potuit mens pudica, nec nodo: excussa uestis, solutus est nodus; et ideo quia non alligauit ignem in sinu mentis suae, non combussit corpus suum.
[Alias cap. XIU.] Uides ergo, quia animus noster culpae est auctor? Itaque innocens caro, sed plerumque peccati ministra. Ergo non te uincat formae concupiscentia. Multa retia tenduntur a diabolo, multi laquei. Oculus meretricis laqueus amatoris est. Ipsi nobis oculi nostri retia sunt; et ideo scriptum est: Neque capiaris oculis tuis . Ipsi nobis ergo tendimus retia, quibus inuoluimur et implicamur. Ipsi nobis uincula nectimus, sicut legimus: Quia uinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur .
Et ideo transeamus ignem adolescentiae, ardoremque iuuenilis aetatis: transeamus aquam, non remaneamus in aqua; ne flumina nos profunda concludant. Transeamus magis, ut et nos dicamus: Torrentem pertransiuit anima nostra ; qui enim transit, saluus est. Denique Dominus sic ait: Si transeas per aquam, tecum sum, flumina te non concludent ; et Propheta dicit: Uidi impium superexaltatum ultra cedros Libani: et transiui, et ecce non erat . Transi saecularia, et cecidisse aspicies altitudines impiorum. Moyses quoque transiens saecularia flumina, uidit uisum magnum, et ait: Transiens uidebo hoc uisum ; si enim fuisset in corporis uitiis et saeculi istius lubricis uoluptatibus, tanta non uidisset mysteria.
75
Transeamus ergo et nos ignem hunc libidinis, quem timens Paulus, sed nobis timens, qui castigando corpus suum, fecerat ut iam 410 non timeret sibi, dicit nobis: Fugite fornicationem . Fugiamus ergo tamquam sequentem, quae non post nos, sed in nobis sequitur nosmetipsos. Ergo uideamus diligenter, ne dum illam fugimus, nobiscum eam portemus. Uolumus enim plerumque fugere, sed si non penitus eam de nostro excutimus animo, tollimus eam magis, quam relinquimus. Transiliamus ergo eam, ne nobis dicatur: Ambulate in igne flammae uestrae, quem accendistis uobis . Quoniam sicut ille qui alligat ignem in sinu uestimenta comburit ; sic qui ambulat super ignem, pedes comburat necesse est; quoniam scriptum est: Ambulabit quis super carbones ignis, pedes autem non comburet ?
76·2
Grauis ignis est, et ideo non demus illi alimenta luxuriae. Pascitur libido conuiuiis, nutritur deliciis, uino accenditur, ebrietate inflammatur. Grauiora his sunt fomenta uerborum, quae uino quodam Sodomitanae uitis mentem inebriant. Caueamus tamen et huius abundantiam uini; ubi enim caro inebriatur, mens titubat, animus uacillat, cor fluctuat. Et ideo ad utrumque utile praeceptum est, quo monetur Timotheus: uino modico utere propter frequentes tuas infirmitates . Cum calet corpus, trahit uaporem: cum alget morbi frigore caro, refrigeratur anima tua: cum dolet corpus tuum, tristis est mens tua, sed tristitia tua in gaudium ueniet.
77·2
Noli ergo timere si manducetur caro tua, anima tua non deuoratur. Ideo Dauid non timere se dicit; quia carnem eius, non animam inimici edebant, sicut legimus: Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt . Ruinam igitur solam facit sibi serpens; ideo serpenti traditur, qui a serpente elisus est; ut quem deiecit, hunc erigat: et fiat ruina serpentis hominis resurrectio. Satanam autem corporalis huius contritionis et carnalis auctorem debilitatis Scriptura ostendit, Paulo dicente: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet, ut non extollar . Sic ergo curare Paulus didicit, quemadmodum ipse sanatus est.
Rediens a digressione, quid sit uenire in uirga uel in spiritu mansuetudinis docet. Sequestrandum grauiter lapsum, sed eum Apostoli exemplo sacris reddendum, ubi piae plebis oratione atque lacrymis fuerit expiatus. Expurgari uetus fermentum, cum litterae durities mollioris explicationis farina temperatur. Quomodo Ecclesiae farina omnes conspergi ac cibo charitatis pasci debeant; ne similes euadant inuidi illius fratris, quem aemulantur Nouatiani, quorum tumor illic notatur.
Bonus itaque doctor dum promittit alterum de duobus, utrumque donauit. Uenit in uirga, quia a communione sacra conuictum remouit. Et bene dicitur tradi satanae, qui separatur a Christi corpore. Uenit 411 etiam in charitate, spirituque mansuetudinis, uel quia sic tradidit, ut spiritum eius saluum faceret, uel quia eum quem ante sequestrauerat postea sacramentis reddidit.
Nam et sequestrari oportet grauiter lapsum, ne modicum fermentum totam massam corrumpat: et expurgandum est uetus fermentum, uel in singulis uetus homo, hoc est, exterior homo cum actibus suis, uel in populo inueteratus peccatis, uitiisque concretus. Et bene dixit expurgandum, non proiiciendum: quod enim expurgatur, non totum iudicatur inutile; ideo enim purgatur, ut utile ab inutili separetur: quod autem proiicitur, nihil in se utile habere creditur.
80
[Alias cap. XU.] Iam tunc igitur Apostolus reddendum sacramentis iudicauit coelestibus, si purgari se ipse uellet. Et bene ait: Expurgate; uelut enim operibus quibusdam totius populi purgatur, et plebis lacrymis abluitur, qui orationibus et fletibus plebis redimitur a peccato, et in homine mundatur interiore. Donauit enim Christus Ecclesiae suae, ut unum per omnes redimeret, quae Domini Iesu meruit aduentum, ut per unum omnes redimerentur.
Hic sensus Pauli est, quem uerba obscuriorem faciunt. Consideremus ipsum Apostoli sermonem: Expurgate, inquit, uetus fermentum; ut sitis noua conspersio, sicut estis azymi . Siue quod tota Ecclesia suscipiat onus peccatoris, cui compatiendum et fletu, et oratione, et dolore est: et quasi fermento eius se totam conspergat; ut per uniuersos ea quae superflua sunt in aliquo poenitentiam agente, uirilis misericordiae aut compassionis uelut collatiua quadam admixtione, purgentur. Siue ut illa mulier Euangelica docet , quae typum praetendit Ecclesiae, eo quod fermentum abscondat in farina sua, donec fermentetur totum; ut mundum omne sumatur.
Docuit me Dominus in Euangelio quid sit fermentum, dicens: Non intelligitis quia non de pane dixi: Attendite a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum ? Tunc, inquit, intellexerunt quia non dixit a panibus, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum attenderent sibi. Hoc ergo fermentum, hoc est, doctrinam Pharisaeorum, 412 et disputationem Sadducaeorum abscondit Ecclesia in farina sua; cum litteram legis duriorem spiritali interpretatione molliuit, et uelut mola quadam suae disputationis infregit, proferens uelut de folliculis litterarum mysteriorum interna secreta, et resurrectionis fidem astruens; qua Dei misericordia praedicatur, qua reparari uita creditur mortuorum.
Non absurda autem uidetur ad hunc locum assumptio comparationis huius. Siquidem regnum coelorum est peccatoris redemptio: et ideo farina Ecclesiae conspergamur omnes boni et mali, ut simus omnes noua conspersio. Ne quis autem uereretur, ne fermenti uitiosioris admixtio massam decoloraret, ideo dixit: Ut sitis noua conspersio, sicut estis azymi ; hoc est, tales conspersio uos reddet, qualis erat innocentiae uestrae pura sinceritas. Ita si misereamur, non fuscamur peccato alieno: sed redemptionem eius acquirimus nostrae gratiae; ut qualis erat puritas, perseueret. Et ideo addidit: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus , hoc est, passio Domini omnibus profuit, et peccatoribus donauit redemptionem, quos flagitii poenituit admissi.
84·2
Itaque epulemur bonum cibum, poenitentiam gerentes, laeti redemptione; nullus enim cibus est beneuolentia et pietate dulcior: epulis nostris atque laetitiae nulla de peccatore seruato inuidia admisceatur; ne se ipse a domo Patris, quemadmodum expositus in Euangelio inuidus ille frater, excludat, qui fratrem receptum doluit, quem in perpetuum gaudebat exclusum .
85·2
Cuius uos similes esse, Nouatiani, non potestis negare, qui ideo, ut dicitis, in Ecclesiam non conuenitis, quia per poenitentiam tributa spes fuerat his qui lapsi sunt, reuertendi. Sed hoc praetentum est specie. Caeterum episcopatus amissi dolore succensus Nouatianus schisma composuit.
Sed non intelligitis quia de uobis quoque prophetauit Apostolus, et uobis dicit: Et uos inflati estis, et non magis luctum habuistis; ut tollatur de medio uestrum, qui hoc opus fecit ? Utique tunc penitus tollitur, cum aboletur peccatum eius; non enim excludendum ab Ecclesia dicit Apostolus, qui suadet esse purgandum. 413
Nouatiani cum Apostolo comparantur. Quam pulchre illis conueniat Domini uerbum: Nescitis cuius spiritus estis. Poenitentiae studium ab eis exstingui, dum eius fructum e medio tollunt. Hoc pacto Christi promissis priuari peccatores; qui tamen non cito admittendi ad mysteria. Denique poenitentium quorumdam exempla proponuntur.
Cum igitur apostolus peccatum remiserit, qua uos auctoritate dimittendum negatis? Quis reuerentior Christi, Nouatianus, an Paulus? Sed nouerat Paulus Dominum misericordem; nouerat Dominum Iesum seueritate magis discipulorum offensum, quam misericordia .
Denique Iacobum et Ioannem dicentes quod ignem de coelo peterent, qui consumeret eos, qui Dominum recipere nolebant, confutauit Iesus dicens: Nescitis cuius spiritus estis; Filius enim hominis non uenit animas hominum perdere, sed saluas facere . Et illis quidem dixit: Nescitis cuius spiritus estis, qui ipsius erant spiritus; uobis autem dicit: Non estis spiritus mei, qui meam clementiam non tenetis, qui meam refutatis misericordiam; qui excluditis poenitentiam, quam ego per apostolos meos praedicari uolui in nomine meo.
Frustra enim dicitis uos praedicare poenitentiam, qui tollitis fructum poenitentiae . Homines enim ad aliquod studium aut praemiis aut fructibus incitantur: omne autem studium torpescit dilatione. Et ideo Dominus ut praesentium fructu cumularetur deuotio discipulorum, 414 dixit quoniam qui dimisisset omnia sua, et Deum secutus esset, septies tantum reciperet et hic et in futurum . Prius hic promisit, ut fastidia dilationis auferret: addidit et in futurum, ut hic disceres credere in futurum quoque soluenda tibi praemia. Remuneratio igitur praesentium, testimonium futurorum est.
90
Si quis igitur occulta crimina habens, propter Christum tamen studiose poenitentiam egerit; quomodo ista recipit, si ei communio non refunditur? Uolo ueniam reus speret, petat eam lacrymis, petat gemitibus, petat populi totius fletibus; ut ignoscatur, obsecret: et cum secundo et tertio fuerit dilata eius communio, credat remissius se supplicasse, fletus augeat, miserabilior postea reuertatur, teneat pedes brachiis, osculetur osculis, lauet fletibus, nec dimittat; ut de ipso dicat Dominus Iesus: Remissa sunt peccata eius multa; quoniam dilexit multum .
Cognoui quosdam in poenitentia sulcasse uultum lacrymis, exarasse continuis fletibus genas, strauisse corpus suum calcandum omnibus; ieiuno ore semper et pallido, mortis speciem spiranti in corpore praetulisse.
Seueritati pietatem addendam esse, quod Apostolus praestitisse ostenditur in Corinthio. Hunc baptismate contra Nouatianorum cauillos initiatum fuisse astruitur. Quibus additur non destructionem, sed castigationem carnis, per uocem interitum significari, quod etiam terrae similitudine confirmatur.
Quid exspectamus ut mortui mereantur ueniam, qui mortem sibi intulerunt, 415 cum uiuerent? Satis est, inquit, ei qui talis est, obiurgatio haec quae fit a pluribus; ita ut e contrario magis donetis et consolemini; ne forte abundantiore tristitia absorbeatur . Si satis ad condemnationem est obiurgatio, quae fit a pluribus, satis est quoque ad remissionem peccati obsecratio, quae fit a pluribus. Moralis magister et nostrae fragilitatis conscius, et pietatis diuinae interpres, uult donari peccatum, uult consolationem adhiberi; ne tristitia poenitentem taedio longae dilationis absorbeat.
Ideo ergo donauit apostolus, nec solum donauit, sed etiam confirmari in eum charitatem uoluit. Qui charus est, non habet duritiam, sed mansuetudinem. Nec solum donauit ipse, sed uoluit etiam omnes donare, et se propter alios donasse dixit; ne multi propter unum diutius contristarentur. Si cui, inquit, donastis, et ego; nam et ego propter uos in persona Christi, ut non circumueniamur a Satana; nec enim uersutias eius ignoramus . Recte potest serpentem cauere, qui eius potest uersutias non ignorare, quae multae ad nocendum sunt. Uult semper nocere, semper circumuenire; ut mortem inferat: sed debemus cauere ne remedium nostrum fiat eius triumphus; circumuenimur enim ab eo, si per nimiam tristitiam pereat, qui potest liberari per indulgentiam.
Et ut sciremus quia de baptizato dicit, addidit: Scripsi uobis in epistola, ne commisceamini fornicariis huius mundi . Et infra subiunxit: Nunc autem scripsi uobis, non commisceri, si quis frater nominatur fornicator,416aut auarus, aut idolis seruiens . Quos simul iunxit ad poenam, simul uoluit etiam ad ueniam pertinere. Si quis autem talis est, inquit, cum hoc nec cibum sumas . Quam seuerus pertinacibus, quam indulgens rogantibus! Aduersum illos Christi armatur iniuria, his Christi inuocatio suffragatur.
95·2
At ne quis forte eo moueatur, quia scriptum est: Tradidi huiusmodi hominem Satanae in interitum carnis , et dicat: Quomodo potuit ad ueniam pertinere, cuius omnis interierat caro; cum manifestum sit in utroque redemptum hominem, in utroque saluari: neque animam sine carne, neque carnem sine anima, cum sibi sint gestorum operum consortiis copulatae, sine consortio uel poenae esse uel praemii? Is sibi responsum hoc habeat, quod interitus non consummatam absumptionem carnis significet, sed castigationem. Sicut enim mortuus peccato, Deo uiuit: ita illecebrae carnis intereunt, et cupiditatibus suis moritur caro: ut castitati caeterisque bonis operibus reuiuiscat.
96·2
Et quod aptius exemplum, quam de matre sumamus? Namque ipsa de qua assumpti sumus, terra, intermisso exercitio cultuque, uidetur deserta: et aut uinetis quibus consitus est ager, aut oleis moritur; succum tamen proprium uelut quamdam sui animam non amittit. Denique repetita cultione, et creditis seminibus, quibus habilis aestimatur, feracior assurgit fructibus. Non ergo alienum si etiam nostra caro interire sic dicitur; ut repressa magis, quam absumpta credatur.