24.1.5
Ulpianus liber trigesimo secundo ad Sabinum Si sponsus sponsae donaturus tradiderit Titio, ut is sponsae daret, deinde Titius tradiderit post nuptias secutas: si quidem eum interposuerit maritus, donationem non ualere, quae post contractas nuptias perficiatur: si uero mulier eum interposuerit, iamdudum perfectam donationem, hoc est ante nuptias, atque ideo quamuis contractis nuptiis Titius tradiderit, donationem ualere. Si maritus duos reos habeat Titium et mulierem et mulieri accepto tulerit donationis causa, neuter liberatur, quia acceptilatio non ualet: et haec Iulianus libro septimo decimo digestorum scribit. plane si mihi proponas Titio accepto latum, ipse quidem liberabitur, mulier uero manebit obligata. Generaliter tenendum est, quod inter ipsos aut qui ad eos pertinent aut per interpositas personas donationis causa agatur, non ualere: quod si aliarum extrinsecus rerum personarumue causa commixta sit, si separari non potest, nec donationem impediri, si separari possit, cetera ualere, id quod donatum sit non ualere. Si debitor uiri pecuniam iussu mariti uxori promiserit, nihil agitur. Si uxor uiri creditori donationis causa promiserit et fideiussorem dederit, neque uirum liberari neque mulierem obligari uel fideiussorem eius Iulianus ait, perindeque haberi ac si nihil promississet. Circa uenditionem quoque Iulianus quidem minoris factam uenditionem nullius esse momenti ait: Neratius autem (cuius opinionem Pomponius non improbat) uenditionem donationis causa inter uirum et uxorem factam nullius esse momenti, si modo, cum animum maritus uendendi non haberet, idcirco uenditionem commentus sit, ut donaret: enimuero si, cum animum uendendi haberet, ex pretio ei remisit, uenditionem quidem ualere, remissionem autem hactenus non ualere, quatenus facta est locupletior: itaque si res quindecim uenit quinque, nunc autem sit decem, quinque tantum praestanda sunt, quia in hoc locupletior uidetur facta. Si donationis causa uir uel uxor seruitute non utatur, puto amitti seruitutem, uerum post diuortium condici posse. Si uxor uel maritus exceptione quadam donationis causa summoueri uoluerint, facta a iudice absolutione ualebit quidem sententia, sed condicetur ei, cui donatum est. Concessa donatio est sepulturae causa: nam sepulturae causa locum marito ab uxore uel contra posse donari constat et si quidem intulerit, faciet locum religiosum. hoc autem ex eo uenit, quod definiri solet eam demum donationem impediri solere, quae et donantem pauperiorem et accipientem faciet locupletiorem: porro hic non uidetur fieri locupletior in ea re quam religioni dicauit. nec mouit quemquam, quod emeret, nisi a marito accepisset: nam etsi pauperior ea fieret, nisi maritus dedisset, non tamen idcirco fit locupletior, quod non expendit. Haec res et illud suadet, si uxori maritus sepulturae causa donauerit, ita demum locum fieri intellegi mulieris, cum corpus humatur: ceterum antequam fiet religiosus, donantis manet. proinde si distraxerit mulier, manet locus donatoris. Secundum haec si uxori suae monumentum purum maritus magni pretii donauerit, ualebit donatio, sic tamen, ut, cum fit religiosus, ualeat. Sed et si ipsa fuerit illo illata, licet morte eius finitum est matrimonium, fauorabiliter tamen dicetur locum religiosum fieri. Proinde et si maritus ad oblationem dei uxori donauit, uel locum, in quo opus publicum quod promiserat facere, uelut aedem publicam, dedicaret, fiet locus sacer. sed et si quid ei det, ut donum deo detur uel consecretur, dubium non est, quin debeat ualere: quare et si oleum pro ea in aede sacra posuerit, ualet donatio. Si maritus heres institutus repudiet hereditatem donationis causa, Iulianus scripsit libro septimo decimo digestorum donationem ualere: neque enim pauperior fit, qui non adquirat, sed qui de patrimonio suo deposuit. repudiatio autem mariti mulieri prodest, si uel substituta sit mulier uel etiam ab intestato heres futura. Simili modo et si legatum repudiet, placet nobis ualere donationem, si mulier substituta sit in legato uel etiam si proponas eam heredem institutam. Si quis rogatus sit praecepta certa quantitate uxori suae hereditatem restituere et is sine deductione restituerit, Celsus libro decimo digestorum scripsit magis pleniore officio fidei praestandae functum maritum quam donasse uideri: et rectam rationem huic sententiae Celsus adiecit, quod plerique magis fidem exsoluunt in hunc casum quam donant nec de suo putant proficisci, quod de alieno plenius restituunt uoluntatem defuncti secuti: nec immerito saepe credimus aliquid defunctum uoluisse et tamen non rogasse. quae sententia habet rationem magis in eo, qui non erat deducta quarta rogatus restituere et tamen integram fidem praestitit omisso senatus consulti commodo: hic enim uere fidem exsoluit uoluntatem testatoris obsecutus. hoc ita, si non per errorem calculi fecit: ceterum indebiti fideicommissi esse repetitionem nulla dubitatio est. Cum igitur nihil de bonis erogatur, recte dicitur ualere donationem. ubicumque igitur non deminuit de facultatibus suis qui donauit, ualet, uel, etiamsi deminuat, locupletior tamen non fit qui accepit, donatio ualet. Marcellus libro septimo digestorum quaerit, si mulier acceptam a marito pecuniam in sportulas pro cognato suo ordini erogauerit, an donatio ualeat? et ait ualere nec uideri locupletiorem mulierem factam, quamuis mutuam pecuniam esset acceptura et pro adfine erogatura. In donationibus autem iure ciuili impeditis hactenus reuocatur donum ab eo ab eaue cui donatum est, ut, si quidem exstet res, uindicetur, si consumpta sit, condicatur hactenus, quatenus locupletior quis eorum factus est:
24.1.6
Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale quia quod ex non concessa donatione retinetur, id aut sine causa aut ex iniusta causa retineri intellegitur: ex quibus causis condictio nasci solet.
24.1.7
Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum Quod autem spectetur tempus, an locupletiores sint facti, utrum tempus litis contestatae an rei iudicatae? et uerum est litis contestatae tempus spectari oportere idque imperator noster cum patre rescripsit. Si maritus pecuniam uxori in unguenta dederit eaque eam pecuniam creditori suo soluerit, mox ea de sua pecunia unguenta emerit, non uideri locupletiorem factam Marcellus libro septimo digestorum scribit. idemque et si lancem ob eandem causam ei dederit eaque lancem retinuerit, de sua autem pecunia unguenta emerit, uindicationem cessare, quia non est locupletior, quae tantundem in re mortua impendit. Si uir et uxor quina inuicem sibi donauerint et maritus seruauerit, uxor consumpserit, recte placuit compensationem fieri donationum et hoc diuus Hadrianus constituit. Aestimari oportere, in quantum locupletior facta sit mulier. proinde et si praedia hodie uilissimo sunt, consequenter dicemus litis contestatae tempore aestimationem eorum spectandam. plane si magni pretii praedia sunt, summa tantum numerata erit restituenda, non etiam usurae pretii. Eleganter tractabitur, si mulier quindecim praedia emerit et maritus non totum pretium numerauerit, sed duas partes pretii, hoc est decem, uxor de suo quinque, deinde haec praedia ualeant nunc decem, maritus quantum consequatur. et magis est, ut consequi debeat duas partes decem, ut quod periit ex pretio, utrique perierit et marito et uxori. Si maritus aestimationem rerum quas in dotem accepit dicat se donationis causa auxisse, remedium monstrauit imperator noster cum diuo patre suo rescripto, cuius uerba haec sunt: "Cum donationis causa pretium auctum adfirmes, qui super ea re cogniturus erit, si pecuniae modum recusabis, ipsa praedia restitui debere sumptuum deductis rationibus arbitrabitur". in arbitrio igitur mariti erit, quid praestitum malit. idem iuris est et si e contrario mulier de minore aestimatione queratur. nec aliud in commodato aestimato dato obseruari solet, ut Pomponius libro quarto uariarum lectionum scribit. Si uxor a marito suo praedia, quae ob dotem pignori acceperat, emerit eaque emptio donationis causa facta dicatur, nullius esse momenti, pignoris tamen obligationem durare imperator noster cum patre suo rescripsit, cuius rescripti uerba ideo rettuli, ut appareat uenditionem inter uirum et uxorem bona fide gestam non retractari. "Si tibi maritus pignora propter dotem et pecuniam creditam data non donationis causa uendidit, quod bona fide gestum est, manebit ratum. At si titulus donationis quaesitus ostenditur atque ideo uenditionem irritam esse constabit, iure publico causam pignorum integram obtinebis". Si uxor rem emit et maritus pretium pro ea numerauit, interdum dicendum est totum a muliere repetendum, quasi locupletior ex ea in solidum facta sit: ut puta si emit quidem rem mulier et debebat pecuniam, maritus autem a uenditore eam liberauit: quid enim interest, creditori soluat an uenditori? Uxori quis donauit seruum ita, ut eum intra annum manumitteret: an, si mulier non obtemperet uoluntati, constitutio diui Marci imponat ei libertatem, si uir uel uiuit uel etiam diem suum obierit? et ait Papinianus, cum Sabini sit sententia recepta, qui putat tunc fieri seruum eius cui donatur, cum coeperit libertas imponi ideoque nec si uelit mulier post exactum tempus possit manumittere, recte dici non esse constitutioni locum nec uoluntatem mariti posse constitutioni locum facere, cum proprium seruum possit manumittere: quae sententia mihi quoque probatur, quia uenditor siue donatur non sibi uult legem imponi nec potest, sed ei qui accepit: dominio igitur penes se remanente nequaquam effectum habebit constitutio. Manumissionis causa donatio facta ualet, licet non hoc agatur, ut statim ad libertatem, sed quandoque perducatur. proinde si, ut post certum tempus manumittat, uxori suae tradidit, tunc demum eius fiet, cum tempore impleto manumittere coeperit: quare antea manumittendo nihil agit. nam et illud sciendum est: si uxori quis suae donauerit, ut intra annum manumittat, deinde non manumiserit ea intra annum, postea manumittendo nihil agit.
24.1.8
Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale Si, antequam seruus manumittatur, morte aut diuortio solutum fuerit matrimonium, resoluitur donatio: inesse enim condicio donationi uidetur, ut manente matrimonio manumittatur.
24.1.9
Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum Si eum uxori donet maritus, qui eius erat condicionis, ne umquam ad libertatem perduci possit, dicendum est omnino nihil agi hac donatione. Si pecunia accepta mulier manumiserit uel operas ei imposuerit, ait Iulianus operas quidem eam licito iure imposituram et tenere obligationem nec uideri mulierem ex re uiri locupletiorem fieri, cum eas libertus promittat: quod si pretium ob manumissionem acceperit mulier et sic manumiserit, si quidem ex peculio suo dedit, nummos mariti manere, si uero alius pro eo dedit, fient nummi mulieris: quae sententia recte se habet. Inter uirum et uxorem mortis causa donationes receptae sunt,
24.1.10
Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale Quia in hoc tempus excurrit donationis euentus, quo uir et uxor esse desinunt.
24.1.11
Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum Sed interim res non statim fiunt eius cui donatae sunt, sed tunc demum, cum mors insecuta est: medio igitur tempore dominium remanet apud eum qui donauit. Sed quod dicitur mortis causa donationem inter uirum et uxorem ualere, ita uerum est, ut non solum ea donatio ualeat secundum Iulianum, quae hoc animo fit, ut tunc res fiat uxoris uel mariti, cum mors insequetur, sed omnis mortis causa donatio. Quando itaque non retro agatur donatio, emergunt uitia, ut Marcellus animaduertit in specie huiusmodi. maritus uxori mortis causa donatum uoluit: interposuit mulier filium familias, qui a marito acciperet eique traderet: deinde, cum moritur maritus, pater familias inuenitur: an ualeat traditio? et ait consequens esse dici traditionem ualere, quia sui iuris effectus est eo tempore, ad quod traditio redigitur, id est cum maritus moriebatur. Idem ait: placuisse scio Sabinianis, si filiae familias uxori maritus tradet, donationem eius cum omni suo emolumento fieri, si uiuo adhuc marito sui iuris fuerit effecta. quod et Iulianus libro septimo decimo digestorum probat. Proinde et si uxor marito filio familias mortis causa tradat et is sui iuris effectus sit, sine dubio dicemus ipsius fieri. Per contrarium quoque si uxor donauerit mortis causa patri familias marito et mortis eius tempore filius familias inueniatur, patri erit nunc emolumentum quaesitum. Consequenter Scaeuola apud Marcellum notat, si seruum interposuit mulier, ut ei tradatur mortis causa, isque adhuc seruus dederit mulieri, deinde mortis tempore liber inueniatur, tantundem esse dicendum. Idem Marcellus tractat, si is qui interpositus est, posteaquam dederit mulieri, decesserit uiuo adhuc donatore, donationem euanescere, quia debeat aliquo momento interposito fieri et sic ad mulierem transire: quod ita procedit, si ea cui donabatur eum interposuit, non is qui donabat. porro si a marito interpositus est, et res ipsius statim facta est et, si ante mortem mariti tradiderit et decesserit, traditio eius egit aliquid, ut tamen haec traditio pendeat, donec mors sequatur. Si uxor rem Titio dederit, ut is marito mortis causa traderet eaque defuncta inuitis heredibus eius Titius marito dederit, interest, utrum a muliere sit interpositus Titius an uero a marito cui donabatur: si a muliere interpositus est, obligabit se condictione, si marito tradiderit, si autem a marito sit interpositus, mortua muliere confestim fundus efficietur eius quem maritus interposuit et actionem ipse maritus cum eo habebit. Si uxor rem, quam a marito suo mortis causa acceperat, uiuo eo alii tradiderit, nihil agitur ea traditione, quia non ante ultimum uitae tempus mulieris fuit. plane in quibus casibus placeat retro agi donationem, etiam sequens traditio a muliere facta in pendenti habebitur. Si maritus uxori donauerit mortis causa eaque diuerterit, an dissoluatur donatio? Iulianus scripsit infirmari donationem nec impendere. Idem ait, si diuortii causa facta sit donatio, ualere:
24.1.12
Paulus libro septimo ad Sabinum Quae tamen sub ipso diuortii tempore, non quae ex cogitatione quandoque futuri diuortii fiant:
24.1.13
Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum Sed si mors sit insecuta, non uideri factas res mulieris, quia donatio in alium casum facta est. Proinde et si mortis causa uxori donauerit et deportationem passus est, an donatio ualeat, uideamus. et alias placet in casum deportationis donationem factam ualere, quemadmodum in causam diuortii. cum igitur deportatione matrimonium minime dissoluatur et nihil uitium mulieris incurrit, humanum est donationem, quae mortis causa ab initio facta est, tali exilio subsecuto confirmari, tamquam si mortuo marito rata habebatur, ita tamen, ut non adimatur licentia marito eam reuocare, quia et mors eius exspectanda est, ut tunc plenissimam habeat firmitatem, quando ab hac luce fuerit subtractus, siue reuersus siue adhuc in poena constitutus. Cum quis acceperit, ut in suo aedificet, condici ei id non potest, quia magis donari ei uidetur: quae sententia Neratii quoque fuit: ait enim datum ad uillam extruendam uel agrum serendum, quod alioquin facturus non erat is qui accepit, in speciem donationis cadere. ergo inter uirum et uxorem hae erunt interdictae.
24.1.14
Paulus libro septuagesimo primo ad edictum Quod si uir uxori, cuius aedes incendio consumptae sunt, ad refectionem earum pecuniam donauerit, ualet donatio in tantum, in quantum aedificii extructio postulat.
24.1.15
Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum Ex annuo uel menstruo, quod uxori maritus praestat, tunc quod superest reuocabitur, si satis immodicum est, id est supra uires dotis. Si maritus uxori pecuniam donauerit eaque usuras ex donata pecunia perceperit, lucrabitur. haec ita Iulianus in marito libro octauo decimo digestorum scribit.
24.1.16
Tryphoninus libro decimo disputationum Quid ergo si ex centum, quae uir uxori donauit, quinquaginta apud debitorem ex his perierint, et alia quinquaginta duplicata usuris uxor habet? non plus quinquaginta eius donationis nomine maritus ab ea consequetur.
24.1.17
Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum De fructibus quoque uideamus, si ex fructibus praediorum quae donata sunt locupletata sit, an in causam donationis cadant. et Iulianus significat fructus quoque ut usuras licitam habere donationem. Sed si quid seruus donatus adquisiit, ad eum qui donauit pertinebit.
24.1.18
Pomponius libro quarto ex uariis lectionibus Si uir uxoris aut uxor uiri seruis aut uestimentis usus uel usa fuerit uel in aedibus eius gratis habitauerit, ualet donatio.
24.1.19
Ulpianus libro tirgesimo secundo ad Sabinum Si uxor filio donauerit seruum, qui in patris mariti sit potestate, deinde is seruus ancillam acceperit, dominium mulieri quaeretur: nec interesse Iulianus ait, ex cuius pecunia haec ancilla empta sit, quia nec ex re sua quicquam adquiri potest per eum qui donatur ei cui donatur: hoc enim bonae fidei possessoribus concessum est, uirum autem scientem alienum possidere. Idem quaerit, si ex re mariti ea ancilla comparata fuerit, an aduersus agentem mulierem de dote maritus pretium possit per exceptionem retinere. et dicendum est posse maritum et exceptionem habere, si dos ab eo petetur, secundum Marcelli sententiam et, si soluerit, secundum Iulianum condicere posse.
24.1.20
Iauolenus libro undecimo epistularum Si is seruus, qui uxori mortis causa donatus est, prius quam uir decederet stipulatus est, in pendenti puto esse causam obligationis, donec uir aut moriatur aut suspicione mortis, propter quam donauit, liberetur: quidquid autem eorum inciderit, quod donationem aut peremat aut confirmet, id quoque causam stipulationis aut confirmabit aut resoluet.
24.1.21
Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum Si quis pro uxore sua uectigal, quod in itinere praestari solet, soluisset, an quasi locupletiore ea facta exactio fiat, an uero nulla sit donatio? et magis puto non interdictum hoc, maxime si ipsius causa profecta est. nam et Papinianus libro quarto responsorum scripsit uecturas uxoris et ministeriorum eius uirum itineris sui causa datas repetere non posse: iter autem fuisse uidetur uiri causa et cum uxor ad uirum peruenit. nec interesse, an aliquid de uecturis in contrahendo matrimonio conuenerit: non enim donat, qui necessariis oneribus succurrit. ergo et si consensu mariti profecta est mulier propter suas necessarias causas et aliquid maritus expensarum nomine ei praestiterit, hoc reuocandum non est. Si uxor uiro dotem promiserit et dotis usuras, sine dubio dicendum est peti usuras posse, quia non est ista donatio, cum pro oneribus matrimonii petantur. quid tamen, si maritus uxori petitionem earum remiserit? eadem erit quaestio, an donatio sit illicita: et Iulianus hoc diceret: quod uerum est. plane si conuenerat, uti se mulier pasceret suosque homines idcirco passus est eam dote sua frui, ut se suosque aleret, expeditum erit: puto enim non posse ab ea peti quasi donatum, quod compensatum est.
24.1.22
Ulpianus libro tertio ad Sabinum Uxori suae quis mortis causa seruum donauit eumque cum libertate heredem scripsit: an ualeat institutio, quaeritur. et puto, si hoc animo eum scripsit heredem, quod donationis se dixit paenituisse, ualere institutionem et necessarium heredem domino seruum fieri: ceterum si, posteaquam heredem instituit, donauit, donatio praeualebit, uel si ante donauit, non tamen adimendi animo libertatem adscripsit.
24.1.23
Idem libro sexto ad Sabinum Papinianus recte putabat orationem diui Seueri ad rerum donationem pertinere: denique si stipulanti spopondisset uxori suae, non putabat conueniri posse heredem mariti, licet durante uoluntate maritus decesserit.
24.1.24
Paulus libro septimo ad Sabinum Si inter extraneos facta sit donatio et antequam per tempus legitimum dominium fuerit adquisitum, coierint, uel contra si inter uirum et uxorem facta sit donatio et ante impletum tempus supradictum solutum sit matrimonium, nihilo minus procedere temporis suffragium constat, quia altero modo sine uitio tradita est possessio, altero quod fuerit uitium, amotum sit.
24.1.25
Terentius Clemens libro quinto ad legem Iuliam et Papiam Sed et si constante matrimonio res aliena uxori a marito donata fuerit, dicendum est confestim ad usucapionem eius uxorem admitti, quia et si non mortis causa donauerat ei, non impediretur usucapio. nam ius constitutum ad eas donationes pertinet, ex quibus et locupletior mulier et pauperior maritus in suis rebus fit: itaque licet mortis causa donatio interueniat, quasi inter extraneas personas fieri intellegenda est in ea re, quae quia aliena est usucapi potest.
24.1.26
Paulus libro septimo ad Sabinum Si eum, qui mihi uendiderit, iusserim eam rem uxori meae donationis causa dare et is possessionem iussu meo tradiderit, liberatus erit, quia, licet illa iure ciuili possidere non intellegatur, certe tamen uenditor nihil habet quod tradat. Ex quibus causis inter uirum et uxorem concessae sunt donationes, ex isdem et inter socerum et generum nurumue concessas Neratius ait. ergo socer genero mortis uel diuortii causa donabit, sed et gener socero mortis suae uel diuortii causa.
24.1.27
Modestinus libro septimo regularum Inter eos, qui matrimonio coituri sunt, ante nuptias donatio facta iure consistit, etiamsi eodem die nuptiae fuerint consecutae.
24.1.28
Paulus libro septimo ad Sabinum Si id quod donatum sit perierit uel consumptum sit, eius qui dedit est detrimentum, merito, quia manet res eius qui dedit suamque rem perdit. Si quid in pueros ex ancillis dotalibus natos maritus inpenderit aut in doctrinam aut alimenta, non seruatur marito, quia ipse ministeriis eorum utitur: sed illud seruatur quod nutrici datum est ad educendum, quia pro capite quid dedisset, quemadmodum si a praedonibus redemisset seruos dotales. Si quas serui operas uiri uxori praestiterint uel contra, magis placuit, nullam habendam earum rationem: et sane non amare nec tamquam inter infestos ius prohibitae donationis tractandum est, sed ut inter coniunctos maximo affectu et solam inopiam timentes. Si ex decem donatis sibi mulier seruum emerit et is quinque sit quinque petenda esse apud Plautium placuit, quemadmodum, si mortuus est, nihil peteretur: si uero quindecim dignus sit, non plus quam decem potest peti, quoniam eatenus donator pauperior factus esset. Quod si ex decem duos seruos emerit et eorum alter mortuus sit, alter decem dignus sit, solet quaeri. et plerique et Pomponius interesse putant, utrum uno pretio uenierint an diuersis: si uno, tota decem petenda, quemadmodum si una res empta deterior facta est, uel grex uel carrucha et aliqua pars inde perisset: si diuersis, hoc solum petendum, quanti sit emptus qui superest. Iulianum putasse Pomponius refert, si quid per eum seruum, quem ex nummis a marito donatis mulier adquisisset (forte legatum, hereditatem) aut partus editus esset, eo quoque nomine petitionem faciendam esse. Illud constat, si antequam a uiro annuum acciperet, mulier ipsa de suo aut etiam mutuata impenderit, uideri tantum iam ex annuo consumptum. Illud recte dictum Celsus ait: si dotis usuras annuas uxor stipulata sit, licet ei non debeantur, quia tamen quasi de annuo conuenerit, peti quidem dotis iudicio non possunt, compensari autem possunt: idem ergo dicemus in qualibet pactione annui nomine facta.
24.1.29
Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum Si mulier ex pecunia donata emptum seruum uendidisset et alium emisset, posteriorem periculo mulieris esse Fulcinius scripsit: quod non est uerum, licet non ex re mariti emptus sit. Si uir uxori lanam donauit et ex ea lana uestimenta sibi confecit, uxoris esse uestimenta Labeo ait:
24.1.30
Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale utilem tamen uiro competere.
24.1.31
Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum Sed si uir lana sua uestimentum mulieri confecerit, quamuis id uxori confectum fuerit et uxoris cura, tamen uiri esse neque impedire, quod in ea re uxor tamquam lanipendia fuerit et uiri negotium procurarit. Si uxor lana sua, operis ancillarum uiri, uestimenta sui nomine confecit muliebria, et uestimenta mulieris esse et pro operis ancillarum uiro praestare nihil debere: sed uiri nomine uestimenta confecta uirilia uiri esse, ut is lanae uxori praestet pretium: sed si non uirilia uestimenta suo nomine mulier confecit, sed ea uiro donauit, non ualere donationem, cum illa ualeat, cum uiri nomine confecit: nec umquam operas uiri ancillarum aestimari conuenit. Si uir uxori aream donauerit et uxor in ea insulam aedificauerit, ea insula sine dubio mariti est, sed eam impensam mulierem seruaturam placet: nam si maritus uindicet insulam, retentionem impensae mulierem facturam. Si duo mancipia fuerint singula quinis digna, sed utrumque unis quinque donationis causa a uiro mulieri uel contra uenierint, melius dicetur communia ea esse pro portione pretii nec tandem spectandum esse, quanti mancipia sint, sed quantum ex pretio donationis causa sit remissum: sine dubio licet a uiro uel uxore minoris emere, si non sit animus donandi. Si uir uxori uel contra quid uendiderit uero pretio et donationis causa paciscantur, ne quid uenditor ob eam rem praestet, uidendum est, quid de ea uenditione agatur, utrum res uenierit et totum negotium ualeat, an uero ut ea sola pactio irrita sit, quemadmodum irrita esset, si post contractam emptionem nouo consilio inito id pacti fuisset actum. et uerius est pactum dumtaxat irritum esse. Idem dicemus, si donationis causa pacti sint, ne fugitiuum aut erronem praestent, id est integras esse actiones aedilicias et ex empto. Quod uir uxori in diem debet, sine metu donationis praesens soluere potest, quamuis commodum temporis retenta pecunia sentire potuerit. Quod legaturus mihi aut hereditatis nomine relicturus es, potes rogatus a me uxori meae relinquere et non uidetur ea esse donatio, quia nihil ex bonis meis deminuitur: in quo maxime maiores donanti succurrisse Proculus ait, ne amore alterius alter despoliaretur, non quasi maliuolos, ne alter locupletior fieret. Si uir uxori munus immodicum calendis Martiis aut natali die dedisset, donatio est: sed si impensas, quas faceret mulier, quo honestius se tueretur, contra est. Non uidetur locupletior facta esse mulier, si aut in opsonio aut in unguentis aut in cibariis familiae donatam sibi pecuniam impenderit. Quae uir cibaria uxoris familiae iumentisue praestiterit, quae in usu communi erant, non condicentur: quod si familiam domesticam uxoris aut uenaliciam pauit, contra puto obseruari debere.
24.1.32
Ulpianus libro trigesimo tertio ad Sabinum Cum hic status esset donationum inter uirum et uxorem, quem antea rettulimus, imperator noster Antoninus Augustus ante excessum diui Seueri patris sui oratione in senatu habita auctor fuit senatui censendi Fuluio Aemiliano et Nummio Albino consulibus, ut aliquid laxaret ex iuris rigore. Oratio autem imperatoris nostri de confirmandis donationibus non solum ad ea pertinet, quae nomine uxoris a uiro comparata sunt, sed ad omnes donationes inter uirum et uxorem factas, ut et ipso iure res fiant eius cui donatae sunt et obligatio sit ciuilis et de Falcidia ubi possit locum habere tractandum sit: cui locum ita fore opinor, quasi testamento sit confirmatum quod donatum est. Ait oratio "Fas esse eum quidem qui donauit paenitere: heredem uero eripere forsitan aduersus uoluntatem supremam eius qui donauerit durum et auarum esse". Paenitentiam accipere debemus supremam. proinde si uxori donauit, deinde eum paenituit, mox desiit paenitere, dicendum est donationem ualere, ut supremum eius spectemus iudicium, quemadmodum circa fideicommissa solemus, uel in legatis cum de doli exceptione opposita tractamus, ut sit ambulatoria uoluntas eius usque ad uitae supremum exitum. Sed ubi semel donatorem paenituit, etiam heredi reuocandi potestatem tribuimus, si appareat defunctum euidenter reuocasse uoluntatem: quod si in obscuro sit, procliuior esse debet iudex ad comprobandam donationem. Si maritus ea quae donauerit pignori dederit, utique eum paenituisse dicemus, licet dominium retinuit. quid tamen, si hoc animo fuit, ut uellet adhuc donatum? finge in possessionem precariam mulierem remansisse paratamque esse satisfacere creditori. dicendum est donationem ualere: nam si ab initio ei rem obligatam hoc animo donasset, dicerem uim habere donationem, ut parata satisfacere mulier haberet doli exceptionem: quin immo et si satisfecisset, potuisse eam per doli exceptionem consequi, ut sibi mandentur actiones. Si donator seruus fuerit effectus priuati, dicendum est non impletam, sed peremptam donationem, quamuis morti seruitus comparetur: proinde et si ipsa in seruitutem redigatur cui donatum est, extincta erit donatio. Si maritus uxori donauerit et mortem sibi ob sceleris conscientiam consciuerit uel etiam post mortem memoria eius damnata sit, reuocabitur donatio: quamuis ea quae aliis donauerit ualeant, si non mortis causa donauit. Si miles uxori donauerit de castrensibus bonis et fuerit damnatus, quia permissum est ei de his testari (si modo impetrauit ut testetur cum damnaretur), donatio ualebit: nam et mortis causa donare poterit, cui testari permissum est. Quod ait oratio "consumpsisse", sic accipere debemus, ne is, qui donationem accepit, locupletior factus sit: ceterum si factus est, orationis beneficium locum habebit. sed et si non sit factus locupletior, dederit tamen tantam quantitatem eaque exstet, dicendum est, si is decessit, qui factus est locupletior, posse repetere id quod dedit nec compensare id quod consumpsit, quamuis diuortio secuto haec compensatio locum habeat. Si diuortium post donationem intercessit aut prior decesserit qui donum accepit, ueteri iuri statur, hoc est, si maritus uxori donatum uult, ualeat donatio, quod si non uult, exstinguitur: plerique enim cum bona gratia discedunt, plerique cum ira sui animi et offensa. Quid ergo, si diuortium factum est, deinde matrimonium restauratur, et in diuortio uel mutata est uoluntas uel eadem durauit, restaurato tamen matrimonio et uoluntate donatoris reconciliata an donatio duret, si constante matrimonio donator decesserit? et potest defendi ualere. Quod si diuortium non intercesserit, sed friuusculum, profecto ualebit donatio, si friuusculum quieuit. Si mulier et maritus diu seorsum quidem habitauerint, sed honorem inuicem matrimonii habebant (quod scimus interdum et inter consulares personas subsecutum), puto donationes non ualere, quasi durauerint nuptiae: non enim coitus matrimonium facit, sed maritalis affectio: si tamen donator prior decesserit, tunc donatio ualebit. Si ambo ab hostibus capti sint et qui donauit et cui donatum est, quid dicimus? et prius illud uolo tractare. oratio, si ante mors contigerit ei cui donatum est, nullius momenti donationem esse uoluit: ergo si ambo decesserint quid dicemus, naufragio forte uel ruina uel incendio? et si quidem possit apparere, quis ante spiritum posuit, expedita est quaestio: sin uero non appareat, difficilis quaestio est. et magis puto donationem ualuisse et his ex uerbis orationis defendimus: ait enim oratio "si prior uita decesserit qui donatum accepit": non uidetur autem prior uita decessisse qui donatum accepit, cum simul decesserint. proinde rectissime dicetur utrasque donationes ualere, si forte inuicem donationibus factis simul decesserint, quia neuter alteri superuixerit, licet de commorientibus oratio non senserit: sed cum neuter alteri superuixerit, donationes mutuae ualebunt: nam et circa mortis causa donationes mutuas id erat consequens dicere neutri datam condictionem: locupletes igitur heredes donationibus relinquent. secundum haec si ambo ab hostibus simul capti sint amboque ibi decesserint non simul, utrum captiuitatis spectamus tempus, ut dicamus donationes ualere, quasi simul decesserint? an neutram, quia uiuis eis finitum est matrimonium? an spectamus, uter prius decesserit, ut in eius persona non ualeat donatio? an uter rediit, ut eius ualeat? mea tamen fert opinio, ubi non reuerterunt, ut tempus spectandum sit captiuitatis, quasi tunc defecerint: quod si alter redierit, eum uideri superuixisse, quia redit. Qui quasdam res ex his quas donauerat legasset, quasdam non, non uidebitur ceteras noluisse ad uxorem pertinere: plerumque enim antea legat, postea donat: uel alia causa fuit legandi. Oratio non solum uirum et uxorem complectitur, sed etiam ceteros, qui propter matrimonium donare prohibentur: ut puta donat socer nurui uel contra, uel socer genero uel contra, uel consocer consocero qui copulatos matrimonio in potestate habent: nam ex mente orationis his quoque omnibus permissum est in eundem casum donare: et ita et Papinianus libro quarto responsorum sensit: sic enim scribit: socer nurui uel genero donauit: postea filius eius uel filia constante matrimonio uita decessit: quamquam uitium donationis perseueret, tamen, si socer nullam quaestionem donationibus intulit, post mortem eius contra heredes orationis sententia uidetur interuenire: nam quae ratio donationem prohibuit, eadem beneficium datum implorabit. ut igitur ualeat donatio ista, Papinianus exigit, ut et filius eius qui donauit ante decesserit, et socer postea durante uoluntate. Si filius familias, qui castrense peculium habet uel quasi castrense, uxori donet, filii personam et mortem spectabimus. Si nurus socero donauerit, mortem nurus et perseuerantem in supremam diem uoluntatem spectare nos oportet. quod si socer ante decesserit, dicemus exstinctam donationem an, quia maritus uiuit, si uxori suae superuixit, admittimus uim habere donationem? et si quidem maritus solus socero heres exstitit, quasi noua donatio potest seruari in maritum collata, ut illa finita sit, alia coeperit: sin uero filius heres patri non est, finita erit donatio ratione noua. Si socer nurui nuntium miserit, donatio erit irrita, quamuis matrimonium concordantibus uiro et uxore secundum rescriptum imperatoris nostri cum patre comprobatum est: sed quod ad ipsos, inter quos donatio facta est, finitum est matrimonium. Proinde et si duo consoceri inuicem donauerint, idem erit dicendum, si inuitis filiis nuntium remiserint, inter ipsos irritam esse donationem. in hac autem donatione inter soceros facta mors desideranda est eius qui donauit constante matrimonio et iure potestatis durante: idemque et in his qui sunt in eorum potestate. Si consocer consocero donauerit et alter eorum uel uterque copulatos emancipauerit, debet dici donationem ad orationem non pertinere et ideo infirmari donationem. Si sponsus sponsae donauerit in tempus matrimonii collata donatione, quamuis inter uirum et uxorem donatio non uideatur facta et uerba orationis minus sufficiant, tamen donationem dicendum est ad sententiam orationis pertinere, ut, si durauerit uoluntas usque ad mortem, ualeat donatio. Siue autem res fuit quae donata est siue obligatio remissa, potest dici donationem effectum habituram: ut puta uxori acceptum tulit donationis causa quod debeat: potest dici pendere acceptilationem non ipsam, sed effectum eius. et generaliter uniuersae donationes, quas impediri diximus, ex oratione ualebunt. Si inter uirum et uxorem societas donationis causa contracta sit, iure uulgato nulla est, nec post decretum senatus emolumentum ea liberalitas, ut actio pro socio constituatur, habere poterit: quae tamen in commune tenuerunt fine praestituto, reuocanda non sunt. idcirco igitur pro socio actio non erit, quia nulla societas est, quae donationis causa interponitur, nec inter ceteros et propter hoc nec inter uirum et uxorem. Idem erit dicendum et si emptio contracta sit donationis causa: nam nulla erit. Plane si minoris res uenierit donationis causa uel postea pretium sit remissum, admittemus donationem ualere ad senatus consultum. Si quis sponsam habuerit, deinde eandem uxorem duxerit cum non liceret, an donationes quasi in sponsalibus factae ualeant, uideamus. et Iulianus tractat hanc quaestionem in minore duodecim annis, si in domum quasi mariti inmatura sit deducta: ait enim hanc sponsam esse, etsi uxor non sit. sed est uerius, quod Labeoni uidetur et a nobis et a Papiniano libro decimo quaestionum probatum est, ut, si quidem praecesserint sponsalia, durent, quamuis iam uxorem esse putet qui duxit, si uero non praecesserint, neque sponsalia esse, quoniam non fuerunt, neque nuptias, quod nuptiae esse non potuerunt. ideoque si sponsalia antecesserint, ualet donatio: si minus, nulla est, quia non quasi ad extraneam, sed quasi ad uxorem fecit et ideo nec oratio locum habebit. Sed si senator libertinam desponderit uel tutor pupillam uel quis alius ex his, qui matrimonium copulare prohibentur, et duxerit, an donatio quasi in sponsalibus facta ualeat? et putem etiam sponsalia inprobanda et quasi ab indignis ea quae donata sunt ablata fisco uindicari.
24.1.33
Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum Si stipulata fuerit mulier annuum, id ex stipulatu petere constante matrimonio non potest. sed si manente matrimonio decessisse maritus proponatur, puto, quia in annuo quoque donatio uertitur, posse dici stipulationem confirmari ex senatus consulto. Si uxor marito annuum uersa uice praestiterit, restituetur ei hoc et poterit uindicare id quod exstat: credo poterit et condicere, in quantum locupletior factus est, quia non tam sollemne est annuum, quod maritus uxori pendit et quod uxor marito praestat, immo incongruens est et contra sexus naturam. Et si forte maritus ab uxore stipulatus sit id annuum decesseritque mulier constante matrimonio, dicendum erit ex oratione donationem conualescere.
24.1.34
Idem libro quadragesimo tertio ad Sabinum Siue uxor marito res donasset isque eas in dotem pro communi filia dedisset, siue post donationem, quam in maritum contulit, uxor passa est eum pro filia in dotem dare, benigne dici potest, etsi prima donatio nullius momenti est, attamen ex sequenti consensu ualere dotis dationem.
24.1.35
Idem libro trigesimo quarto ad edictum Si non secundum legitimam obseruationem diuortium factum sit, donationes post tale diuortium factae nullius momenti sunt, cum non uideatur solutum matrimonium.
24.1.36
Paulus libro trigesimo sexto ad edictum Si donatae res exstant, etiam uindicari poterunt: sed quia causam possidendi donatio praestitit, nisi reddatur res, aestimatio facienda est iusto pretio cauerique possidenti debebit de euictione simpli, quanti ea res sit: idque etiam Pedio uidetur. Sponsus alienum anulum sponsae muneri misit et post nuptias pro eo suum dedit: quidam et Nerua putant fieri eum mulieris, quia tunc factam donationem confirmare uidetur, non nouam inchoare, quam sententiam ueram esse accepi.
24.1.37
Iulianus libro septimo decimo digestorun Si mulier dolo fecerit, ne res exstaret sibi a marito donata, uel ad exhibendum uel damni iniuriae cum ea agi poterit, maxime si post diuortium id commiserit.
24.1.38
Alfenus libro tertio a Paulo epitomatorum Seruus communis uiri et fratris eius puerum donauit uxori fratris: pro qua parte is seruus qui donasset uiri esset, pro ea parte munus non esse factum mulieris respondit. Idem iuris erit, si ex tribus fratribus unus uxorem haberet et rem communem uxori donasset: nam ex tertia parte mulieris res facta non est, ex duabus autem partibus reliquis, si id scissent fratres aut posteaquam donata esset ratum habuissent, non debere mulierem reddere.
24.1.39
Iulianus libro quinto ex Minicio Uir uxori pecuniam cum donare uellet, permisit ei, ut a debitore suo stipuletur: illa cum id fecisset, priusquam pecuniam auferret, diuortium fecit: quaero, utrum uir eam summam petere debeat an ea promissione propter donationis causam actio nulla esset. respondi inanem fuisse eam stipulationem. sed si promissor mulieri ignorans soluisset, si quidem pecunia exstat, uindicare eam debitor potest: sed si actiones suas marito praestare paratus est, doli mali exceptione se tuebitur ideoque maritus hanc pecuniam debitoris nomine uindicando consequetur. sed si pecunia non exstat et mulier locupletior facta est, maritus eam petet: intellegitur enim ex re mariti locupletior facta esse mulier, quoniam debitor doli mali exceptione se tueri potest.
24.1.40
Ulpianus libro secundo responsorum Quod apiscendae dignitatis gratia ab uxore in maritum collatum est, eatenus ratum est, quatenus dignitati supplendae opus est:
24.1.41
Licinius Rufinus libro sexto regularum Nam et imperator Antoninus constituit, ut ad processus uiri uxor ei donare possit.
24.1.42
Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale Nuper ex indulgentia principis Antonini recepta est alia causa donationis, quam dicimus honoris causa: ut ecce si uxor uiro lati clauii petenti gratia donet uel ut equestris ordinis fiat uel ludorum gratia.
24.1.43
Paulus libro singulari regularum Inter uirum et uxorem exilii causa donatio fieri potest.
24.1.44
Neratius libro quinto membranarum Si extraneus rem uiri ignorans eius esse ignoranti uxori, ac ne uiro quidem sciente eam suam esse, donauerit, mulier recte eam usucapiet. idemque iuris erit, si is, qui in potestate uiri erat, credens se patrem familias esse uxori patris donauerit. sed si uir rescierit suam rem esse, priusquam usucapiatur, uindicareque eam poterit nec uolet et hoc et mulier nouerit, interrumpetur possessio, quia transiit in causam ab eo factae donationis. ipsius mulieris scientia propius est, ut nullum adquisitioni dominii eius adferat impedimentum: non enim omnimodo uxores ex bonis uirorum, sed ex causa donationis ab ipsis factae adquirere prohibitae sunt.
24.1.45
Ulpianus libro septimo decimo ad edictum Marcellus libro septimo digestorum scribit etiam eum detrahere sine mulieris damno et citra metum senatus consulti, quod detrahentibus negotiationis causa occurrit.
24.1.46
Ulpianus libro septuagesimo secundo ad edictum Inter uirum et uxorem nec possessionis ulla donatio est.
24.1.47
Celsus libro primo digestorum Utrum negotium uxoris gerens an officio mariti ductus in rem eius impenderit uir, facti, non iuris est quaestio: coniectura eius rei ex modo et ex genere impensae non difficilis est.
24.1.48
Idem libro non digestorum Quae iam nuptae maritus donauit, uiri manent et potest ea uindicare: nec quicquam refert, quod ampla legata ab uxore ei relicta sunt.
24.1.49
Marcellus libro septimo digestorum Sulpicius Marcello. Mulier, quae ad communem filium uolebat, qui in potestate patris erat, post mortem patris fundum peruenire, eum patri tradidit, uti post mortem restituatur filio. Quaero, an donatio tibi uideatur, ut nihil agatur, an ualeat quidem, sed mulieri potestas datur, si noluerit, eum repetere respondit: si color uel titulus, ut sic dixerim, donationi quaesitus est, nihil ualebit traditio, idem si hoc exigit uxor, ut aliquid ex ea re interim commodi sentiret maritus: alioquin si solo eius ministerio usa est et id egit, ut uel reuocare sibi liceret uel ut res cum omni emolumento per patrem postea ad filium transiret, cur non idem perinde sit ratum ac si cum extraneo tale negotium contraxisset, hoc est extraneo in hanc causam tradidisset?
24.1.50
Iauolenus libro tertio decimo epistularum Si, cum mulier uiginti seruum emisset, in eam emptionem uir quinque uenditori dedit, diuortio facto omnimodo uir eam summam exiget neque ad rem pertinet, an is seruus deterior factus sit: nam et si mortuus esset, quinque exactio ei competeret. Quaeritur enim, an mulier ex uiri patrimonio locupletior sit eo tempore, quo de dote agebatur: facta autem intellegitur, quae aere alieno suo interuentu uiri liberata est, quod potuisset adhuc debere, si uir pecuniam non soluisset: neque enim interest, ex qua causa mulier pecuniam debuit, utrum creditam an eam quam ex emptione praestare debeat. Quod si mulier non emerat seruum, sed ut emeret, a uiro pecuniam accepit, tum uel mortuo uel deteriore facto seruo damnum ad uirum pertinebit: quia quod aliter emptura non fuit, nisi pecuniam a uiro accepisset, hoc consumptum ei perit qui donauit, si modo in rerum natura esse desiit: nec uidetur mulier locupletior esse, quae neque a creditore suo liberata est neque id possidet quod ex pecunia uiri emerat.
24.1.51
Pomponius libro quinto ad Quinctum Mucium Quintus Mucius ait, cum in controuersiam uenit, unde ad mulierem quid peruenerit, et uerius et honestius est quod non demonstratur unde habeat existimari a uiro aut qui in potestate eius esset ad eam peruenisse. euitandi autem turpis quaestus gratia circa uxorem hoc uidetur Quintus Mucius probasse.
24.1.52
Idem libro decimo quaestionum Si uir uxori donationis causa rem uilius locauerit, locatio nulla est: cum autem depositum inter eas personas minoris donationis causa aestimatur, depositum est. haec ideo tam uarie, quia locatio quidem sine mercede certa contrahi non potest, depositum autem et citra aestimationem quoque dari potest. Uxor uiro fructum fundi ab herede suo dari, quod si datus non fuisset, certam pecuniam mortis causa promitti curauit: defuncto uiro uiua muliere stipulatio soluitur, ut traditio, quae mandante uxore mortis causa facta est: nam quo casu inter exteros condictio nascitur, inter maritos nihil agitur.
24.1.53
Papinianus libro quarto responsorum Mortis suae causa genero uel nurui socerum frustra donare conuenit, quia mortuo socero nuptiae non soluuntur: nec interest, an pater filium uel filiam exheredauerit. diuortii species eadem ratione diuersa est. Res in dotem aestimatas consentiente uiro mulier in usu habuit: usu deteriores si fiant, damni compensatio non admittitur. easdem res non potest mulier sibi quasi donatas defendere ex illis uerbis, quibus donationes ei a uiro legatae sunt, cum eiusmodi species neque donari neque auferri uidentur.
24.1.54
Idem libro octauo responsorum Uir usuras promissae dotis in stipulatum deduxerat easque non petierat: cum per omne tempus matrimonii sumptibus suis uxorem et eius familiam uir exhiberet, dote praelegata, sed et donationibus uerbis fideicommissi confirmatis legato quidem dotis usuras non contineri uidebatur, sed titulo donationis remissas.
24.1.55
Paulus libro sexto quaestionum Uxor marito suo pecuniam donauit: maritus ex pecunia sibi donata aut mobilem aut soli rem comparauit: soluendo non est et res extant: quaero, si mulier reuocet donationem, an utiliter condicticia experiatur? uidetur enim maritus, quamuis soluendo non sit, ex donatione locupletior effectus, cum pecunia mulieris comparata exstet. respondi: locupletiorem esse ex donatione negari non potest: non enim quaerimus, quid deducto aere alieno liberum habeat, sed quid ex re mulieris possideat. solo enim separatur hic ab eo, cui res donata est, quod ibi res mulieris permanet et uindicare directo potest: et erit deterior causa uiri, si ei pecunia quatenus res ualet, non ultra id tamen quod donatum est, condicatur, quam si dotis iudicio conueniatur. sed nihil prohibet etiam in rem utilem mulieri in ipsas res accommodare.
24.1.56
Scaeuola libro tertio quaestionum Si quod mihi mortis causa donare uellet, ego pure uxori donare uellem, non ualet quod uxori iubeo dari, quia illo conualescente condictione teneor, mortuo autem nihilo minus pauperior sum: non enim habeo quod habiturus essem.
24.1.57
Paulus libro septimo responsorum Ea, quae a marito suo pecuniam ex causa donationis acceperat, litteras ad eum misit huiusmodi: "Cum petenti mihi a te, domine carissime, adnuerit indulgentia tua uiginti ad expediendas quasdam res meas, quae summa mihi numerata est sub ea condicione, ut, si per me meosque mores quid steterit, quo minus in diem uitae nostrae matrimonium permaneat, siue inuito te discessero de domo tua uel repudium tibi sine ulla querella misero diuortiumque factum per me probabitur, tunc uiginti, quae mihi hac die donationis causa dare uoluisti, daturam restituturam me sine ulla dilatione: spondeo". Quaero, an, si eadem Titio marito suo repudium miserit, pecuniam restituere debeat. Paulus respondit pecuniam, quam uir uxori donauit, ex stipulatione proposita, si condicio eius exstitit, peti posse, quoniam ex donatione in pecuniam creditam conuersa est: quod si stipulatio commissa non probetur, tunc tantum peti posse, quanto locupletior ex ea donatione facta probetur.
24.1.58
Scaeuola libro secundo responsorum Si praedia et mancipia Seiae data effecta sint eius tempore concubinatus ac postea tempore matrimonii aliis acceptis reddita sunt, quid iuris est? Respondit secundum ea quae proponerentur negotium potius gestum uideri, quam donationem interuenisse. Item cum quaereretur de cibariis mancipiorum, respondit: tempore quidem concubinatus data cibaria repeti non possunt, sed nec tempore matrimonii, si ea mancipia uxoris in communi usu fuerint. Filius rebus matris interuenire solitus pecunia matris consentiente ipsa mancipia et res mercatus emptionum instrumenta suo nomine confecit: decessit in patris potestate. Quaesitum est, an mater cum marito suo experiri et qua actione uti possit. Respondit, si mater obligatum filium in ea pecunia uoluit esse, intra annum, quam filius decessit, de peculio cum patre, in cuius potestate fuisse proponatur, actionem habere: si donauit, repeti posse, quanto locupletior ex ea donatione pater factus est.
24.1.59
Paulus libro secundo sententiarum Si quis uxori ea condicione donauit, ut quod donauit in dotem accipiat, defuncto eo donatio conualescit.
24.1.60
Hermogenianus libro secundo epitomarum Uitricus et priuignus inuicem sibi donare praetexto matrimonii non prohibentur. Diuortii causa donationes inter uirum et uxorem concessae sunt: saepe enim euenit, uti propter sacerdotium uel etiam sterilitatem.
24.1.61
Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale Uel senectutem aut ualetudinem aut militiam satis commode retineri matrimonium non possit:
24.1.62
Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum Et ideo bona gratia matrimonium dissoluitur. Diuortio facto nec instaurato matrimonio non confirmabitur inter uirum et uxorem facta donatio: nec inter patronum et libertam, si ab eo inuito diuertere non licet, facta donatio separatur, cum inter hos diuortium intercedat. Perinde enim id quod donatum est habetur diuortio intercedente ac si donatum non fuisset.
24.1.63
Paulus libro tertio ad Neratium De eo, quod uxoris in aedificium uiri ita coniunctum est, ut detractum alicuius usus esse possit, dicendum est agi posse, quia nulla actio est, ex lege duodecim tabularum, quamuis decemuiros non sit credibile de his sensisse, quorum uoluntate res eorum in alienum aedificium coniunctae essent. Paulus notat: sed in hoc solum agi potest, ut sola uindicatio soluta re competat mulieri, non in duplum ex lege duodecim tabularum: neque enim furtiuum est, quod sciente domino inclusum est.
24.1.64
Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis Uir mulieri diuortio facto quaedam idcirco dederat, ut ad se reuerteretur: mulier reuersa erat, deinde diuortium fecerat. Labeo: Trebatius inter Terentiam et Maecenatem respondit si uerum diuortium fuisset, ratam esse donationem, si simulatum, contra. sed uerum est, quod Proculus et Caecilius putant, tunc uerum esse diuortium et ualere donationem diuortii causa factam, si aliae nuptiae insecutae sunt aut tam longo tempore uidua fuisset, ut dubium non foret alterum esse matrimonium: alias nec donationem ullius esse momenti futuram.
24.1.65
Labeo libro sexto posteriorum a Iauoleno epitomatorum Quod uir ei, quae nondum uiripotens nupserit, donauerit, ratum futurum existimo.
24.1.66
Scaeuola libro nono digestorum Seia Sempronio cum certa die nuptura esset, antequam domum deduceretur tabulaeque dotis signarentur, donauit tot aureos: quaero, an ea donatio rata sit. non attinuisse tempus, an antequam domum deduceretur, donatio facta esset, aut tabularum consignatarum, quae plerumque et post contractum matrimonium fierent, in quaerendo exprimi: itaque nisi ante matrimonium contractum, quod consensu intellegitur, donatio facta esset, non ualere. Uirgini in hortos deductae ante diem tertium quam ibi nuptiae fierent, cum in separata diaeta ab eo esset, die nuptiarum, priusquam ad eum transiret et priusquam aqua et igni acciperetur, id est nuptiae celebrentur, optulit decem aureos dono: quaesitum est, post nuptias contractas diuortio facto an summa donata repeti possit. respondit id, quod ante nuptias donatum proponeretur, non posse de dote deduci.
24.1.67
Labeo libro secundo pithanon a Paulo epitomatorum Si uxor nummis a uiro aut ab eo qui in eius potestate esset sibi donatis seruum emerit, deinde, cum eius factus fuerit, eum ipsum donationis causa uiro tradiderit, rata erit traditio, quamuis ea mente facta fuerit qua ceterae donationes, neque ulla actio eius nomine dari potest.
24.2.1
Paulus libro trigesimo quinto ad edictum Dirimitur matrimonium diuortio morte captiuitate uel alia contingente seruitute utrius eorum.
24.2.2
Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale Diuortium autem uel a diuersitate mentium dictum est uel quia in diuersas partes eunt, qui distrahunt matrimonium. In repudiis autem, id est renuntiatione comprobata sunt haec uerba: "tuas res tibi habeto", item haec: "tuas res tibi agito". In sponsalibus quoque discutiendis placuit renuntiationem interuenire oportere: in qua re haec uerba probata sunt: "condicione tua non utor". Siue autem ipsi praesenti renuntietur siue absenti per eum, qui in potestate eius sit cuiusue is eaue in potestate sit, nihil interest.
24.2.3
Paulus libro trigesimo quinto ad edictum Diuortium non est nisi uerum, quod animo perpetuam constituendi dissensionem fit. itaque quidquid in calore iracundiae uel fit uel dicitur, non prius ratum est, quam si perseuerantia apparuit iudicium animi fuisse: ideoque per calorem misso repudio si breui reuersa uxor est, nec diuortisse uidetur.
24.2.4
Ulpianus libro uicesimo sexto ad Sabinum Iulianus libro octauo decimo digestorum quaerit, an furiosa repudium mittere uel repudiari possit. et scribit furiosam repudiari posse, quia ignorantis loco habetur: repudiare autem non posse neque ipsam propter dementiam neque curatorem eius, patrem tamen eius nuntium mittere posse. quod non tractaret de repudio, nisi constaret retineri matrimonium: quae sententia mihi uidetur uera.
24.2.5
Idem libro trigesimo quarto ad edictum Si filia emancipata idcirco diuerterat, ut maritum lucro dotis adficiat, patrem fraudet, qui profecticiam dotem potuit petere, si constante matrimonio decessisset, ideo patri succurrendum est, ne dotem perdat: non enim minus patri quam marito succurrere praetorem oportet. danda igitur est ei dotis exactio, atque si constante matrimonio decessisset filia.
24.2.6
Iulianus libro sexagesimo secundo digestorum Uxores eorum, qui in hostium potestate peruenerunt, possunt uideri nuptarum locum retinere eo solo, quod alii temere nubere non possunt. Et generaliter definiendum est, donec certum est maritum uiuere in captiuitate constitutum, nullam habere licentiam uxores eorum migrare ad aliud matrimonium, nisi mallent ipsae mulieres causam repudii praestare. Sin autem in incerto est, an uiuus apud hostes teneatur uel morte praeuentus, tunc, si quinquennium a tempore captiuitatis excesserit, licentiam habet mulier ad alias migrare nuptias, ita tamen, ut bona gratia dissolutum uideatur pristinum matrimonium et unusquisque suum ius habeat imminutum: eodem iure et in marito in ciuitate degente et uxore captiua obseruando.
24.2.7
Papinianus libro primo de adulteriis Si paenituit eum, qui libellum tradendum diuortii dedit, isque per ignorantiam mutatae uoluntatis oblatus est, durare matrimonium dicendum, nisi paenitentia cognita is qui accepit ipse uoluit matrimonium dissoluere: tunc enim per eum qui accepit soluitur matrimonium.
24.2.8
Idem libro secundo de adulteriis Diuus Hadrianus eum, qui alienam uxorem ex itinere domum suam duxisset et inde marito eius repudium mississet, in triennium relegauit.
24.2.9
Paulus libro secundo de adulteriis Nullum diuortium ratum est nisi septem ciuibus Romanis puberibus adhibitis praeter libertum eius qui diuortium faciet. libertum accipiemus etiam eum, qui a patre auo proauo et ceteris susum uersum manumissus sit.
24.2.10
Modestinus libro primo regularum Patrono inuito liberta, quam in matrimonio habuit, ab eo discedere non potest, nisi ex causa fideicommissi manumissa sit: tunc enim potest, licet eius fit liberta.
24.2.11
Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam Quod ait lex: "diuortii faciendi potestas libertae, quae nupta est patrono, ne esto", non infectum uidetur effecisse diuortium, quod iure ciuili dissoluere solet matrimonium. Quare constare matrimonium dicere non possumus, cum sit separatum. Denique scribit Iulianus de dote hanc actionem non habere. Merito igitur, quamdiu patronus eius eam uxorem suam esse uult, cum nullo alio conubium ei est nam quia intellexit legis lator facto libertae quasi diremptum matrimonium, detraxit ei cum alio conubium. Quare cuicumque nupserit, pro non nupta habebitur. Iulianus quidem amplius putat nec in concubinatu eam alterius patroni esse posse. Ait lex: "quamdiu patronus eam uxorem esse uolet". Et uelle debet uxorem esse et patronus durare: si igitur aut patronus esse aut uelle desierit, finita est legis auctoritas. Illud rectissime placuit, qualiquali uoluntate intellegi possit patronus animum habere desisse quasi in uxorem, finiri legis huius beneficium. Proinde cum patronus rerum amotarum cum liberta, quae ab inuito eo diuorterat, uellet experiri, imperator noster cum diuo patre suo rescripsit intellegi eum hoc ipso nolle nuptam sibi, qui eam actionem uel aliam inportet, quae non solet nisi ex diuortio oriri. quare si accusare eam adulterii coeperit uel alio crimine postulare, quod uxori nemo obicit, magis est, ut diremptum sit matrimonium: etenim meminisse oportet ideo adimi cum alio conubium, quia patronus sibi nuptam cupit. Ubicumque igitur uel tenuis intellectus uideri potest nolentis nuptam, dicendum est iam incipere libertae cum alio esse conubium. Proinde si patronus sibi desponderit aliam uel destinauerit uel matrimonium alterius appetierit, credendus est nolle hanc nuptam: et si concubinam sibi adhibuerit, idem erit probandum.
24.3.1
Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum Dotium causa semper et ubique praecipua est: nam et publice interest dotes mulieribus conseruari, cum dotatas esse feminas ad subolem procreandam replendamque liberis ciuitatem maxime sit necessarium.
24.3.2
Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum Soluto matrimonio solui mulieri dos debet. Nec cogitur maritus alii eam ab initio stipulanti promittere, nisi hoc ei nihil nocet: nam si incommodum aliquod maritus suspectum habet, non debere eum cogi alii quam uxori promittere dicendum est. Haec si sui iuris mulier est. Quod si in patris potestate est et dos ab eo profecta sit, ipsius et filiae dos est: denique pater non aliter quam ex uoluntate filiae petere dotem nec per se nec per procuratorem potest. Sic ergo et promittendum Sabinus ait. Ei ergo promittendum erit, cui uterque iusserit. Ceterum si pater solus iussit, dotis actio filiae non erit adempta, quandoque sui iuris filia fuerit facta. Item si uoluntate solius filiae promittatur, remanebit dotis actio integra patri: sed utrum ut et agat solus an et ut adiuncta quoque filiae persona experiri possit? Et puto nec eam actionem amissam, quam adiuncta filiae persona potest habere. Quod si sui iuris fuerit facta filia, nocebit ei ista stipulatio. Uoluntatem autem filiae, cum pater agit de dote, utrum sic accipimus, ut consentiat an uero ne contradicat filia? Et est ab imperatore Antonino rescriptum filiam, nisi euidenter contradicat, uideri consentire patri. Et Iulianus libro quadragesimo octauo digestorum scripsit quasi ex uoluntate filiae uideri experiri patrem, si furiosam filiam habeat: nam ubi non potest per dementiam contradicere, consentire quis eam merito credet. Sed si absens filia sit, dicendum erit non ex uoluntate eius id factum cauendumque ratam rem filiam habituram a patre: ubi enim sapit, scire eam exigimus, ut uideatur non contradicere.
24.3.3
Paulus libro septimo ad Sabinum Non solum autem in exigenda, sed etiam in soluenda dote, quae communis est patris et filiae, utriusque uoluntas exquiritur nec alter alterius deteriorem condicionem facere potest. Sed si pecunia ad patrem peruenit, quam filia accepit, actio de dote utrisque tolletur.
24.3.4
Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum Si pater sine consensu filiae dotem a uiro exegisset et eandem alii uiro eius filiae nomine dedisset et mortuo patre filia cum priore uiro ageret, doli mali exceptione repellitur.
24.3.5
Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum De diuisione anni eius, quo diuortium factum est, quaeritur, ex die matrimonii an ex die traditi marito fundi maritus sibi computet tempus. Et utique in fructibus a uiro retinendis neque dies dotis constitutae neque nuptiarum obseruabitur, sed quo primum dotale praedium constitutum est id est tradita possessione.
24.3.6
Paulus libro septimo ad Sabinum Si ante nuptias fundus traditus est, ex die nuptiarum ad eundem diem sequentis anni computandus annus est: idem in ceteris annis seruatur, donec diuortium fiat. Nam si ante nuptias traditus sit et fructus inde percepti, hi restituendi sunt quandoque diuortio facto quasi dotis facti.
24.3.7
Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum Fructus eos esse constat, qui deducta inpensa supererunt: quod Scaeuola et ad mariti et ad mulieris inpensas refert. Nam si mulier pridie uindemias doti dedit, mox sublatis a marito uindemiis diuortit, non putat ei undecim dumtaxat mensum fructus restitui, sed et impensas, quae, antequam portiones fructuum fiant, deducendae sunt: igitur, si et maritus aliquid inpendit in eundem annum, utriusque inpensae concurrent. ita et, si impensarum a muliere factarum ratio habeatur, cum plurimis annis in matrimonio fuit, necesse est primi anni computari temporis quod sit ante datum praedium. Papinianus autem libro undecimo quaestionum diuortio facto fructus diuidi ait non ex die locationis, sed habita ratione praecedentis temporis, quo mulier in matrimonio fuit: neque enim, si uindemiae tempore fundus in dotem datus sit eumque uir ex calendis Nouembribus primis fruendum locauerit, mensis Ianuarii suprema die facto diuortio, retinere uirum et uindemiae fructus et eius anni, quo diuortium factum est, quartam partem mercedis aequum est: alioquin si coactis uindemiis altera die diuortium intercedat, fructus integros retinebit. Itaque si fine mensis Ianuarii diuortium fiat et quattuor mensibus matrimonium steterit, uindemiae fructus et quarta portio mercedis instantis anni confundi debebunt, ut ex ea pecunia tertia portio uiro relinquatur. E contrario quoque idem obseruandum est: nam si mulier percepta uindemia statim fundum uiro in dotem dederit et uir ex calendis Martiis eundem locauerit et calendis aprilibus primis diuortium fuerit secutum, non solum partem duodecimam mercedis, sed pro modo temporis omnium mensum, quo dotale praedium fuit, ex mercede quae debebitur portionem retinebit. Item si messes eius anni, quo diuortium factum est, colonum ex forma locationis sequantur, ante uindemiam soluto matrimonio nihilo minus pecunia messium in computationem cum spe futurae uindemiae ueniet. Apparet igitur ex his illos fructus, quos mulier percepit antequam nuberet, non debere in contributionem uenire. Ob donationes, item ob res amotas ex his fructibus, qui post diuortium percepti sunt, compensationes fieri possunt. Quod in anno dicitur, potest dici et in sex mensibus, si bis in anno fructus capientur, ut est in locis inriguis. Et in pluribus annis idem dici potest, ut in silua caedua. Item si locatio agri talis sit, ut super annuam mercedem quinquennio quoque aliquid amplius praestaretur: in eo enim quod amplius est tempus ad quinquennium computamus. Non solum autem de fundo, sed etiam de pecore idem dicemus, ut lana ouium fetusque pecorum praestaretur. quare enim, si maritus prope partum oues doti acceperit, item proximas tonsurae, post partum et tonsas oues protinus diuortio facto nihil reddat? Nam et hic fructus toto tempore quo curantur, non quo percipiuntur, rationem accipere debemus. In seruo quoque anni ratio habetur, si in annum forte operae eius locatae sunt, ut praeteriti temporis ad maritum, post diuortium autem ad mulierem operae pertineant. De pensionibus quoque praediorum urbanorum idem est quod in fructibus rusticorum. Si fundum uiro uxor in dotem dederit isque inde arbores deciderit, si hae fructus intelleguntur, pro portione anni debent restitui (puto autem, si arbores caeduae fuerunt uel gremiales, dici oportet in fructu cedere), si minus, quasi deteriorem fundum fecerit, maritus tenebitur. Sed et si ui tempestatis ceciderunt, dici oportet pretium earum restituendum mulieri nec in fructum cedere non magis, quam si thensaurus fuerit inuentus: in fructum enim non computabitur, sed pars eius dimidia restituetur quasi in alieno inuenti. Si uir in fundo mulieris dotali lapidicinas marmoreas inuenerit et fundum fructuosiorem fecerit, marmor, quod caesum neque exportatum est, mariti et impensa non est ei praestanda, quia nec in fructu est marmor: nisi tale sit, ut lapis ibi renascatur, quales sunt in Gallia, sunt et in Asia. Sed si cretifodinae, argenti fodinae uel auri uel cuius alterius materiae sint uel harenae, utique in fructu habebuntur. Interdum marito de fructibus a muliere cauetur et nihil retinet, si fructibus stantibus fundum mulier recipiet: interdum retinebit tantum maritus et nihil restituet, id est si non plus erit, quam pro portione eum retinere oportet: interdum uero et reddet, si plus percepit quam eum retinere oportet. Eadem condicio erit etiam, si cum socero uel cum herede alterutrius de dote agatur. Impendi autem fructuum percipiendorum Pomponius ait, quod in arando serendoque agro impensum est, quodque in tutelam aedificiorum aegrumue seruum curandum, scilicet si ex aedificio uel seruo fructus aliqui percipiebantur. Sed hae inpensae non petentur, cum maritus fructum totum anni retinet, quia ex fructibus prius impensis satisfaciendum est. Plane si nouam uillam necessario exstruxit uel ueterem totam sine culpa sua conlapsam restituerit, erit eius impensae petitio: simili modo et si pastina instituit. Hae enim inpensae aut in res necessarias aut utiles cedunt pariuntque marito actionem.
24.3.8
Paulus libro septimo ad Sabinum Si fundus in dotem datus sit, in quo lapis caeditur, lapidicinarum commodum ad maritum pertinere constat, quia palam sit eo animo dedisse mulierem fundum, ut iste fructus ad maritum pertineat, nisi si contrariam uoluntatem in dote danda declarauerit mulier. Quod in sementem erogatur, si non responderint messes, ex uindemia deducetur, quia totius anni unus fructus est.
24.3.9
Pomponius libro decimo ad Sabinum Si mora per mulierem fuit, quo minus dotem reciperet, dolum malum dumtaxat in ea re, non etiam culpam maritus praestare debet, ne facto mulieris in perpetuum agrum eius colere cogatur: fructus tamen, qui peruenissent ad uirum, redduntur.
24.3.10
Idem libro quinto decimo ad Sabinum Si ab hostibus capta filia, quae nupta erat et dotem a patre profectam habebat, ibi decesserit, puto dicendum perinde obseruanda omnia ac si nupta decessisset, ut, etiamsi in potestate non fuerit patris, dos ab eo profecta reuerti ad eum debeat. Si uir uxorem suam occiderit, dotis actionem heredibus uxoris dandam esse Proculus ait, et recte: non enim aequum est uirum ob facinus suum dotem sperare lucrifacere. idemque et e contrario statuendum est.
24.3.11
Scaeuola libro sexto decimo ad Sabinum Si alienam rem sciens mulier in dotem dederit, reddenda ei est, quasi suam dedisset, et fructus pro portione anni, quo diuortium factum est.
24.3.12
Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum Maritum in id quod facere potest condemnari exploratum est: sed hoc heredi non esse praestandum,
24.3.13
Paulus libro septimo ad Sabinum Quia tale beneficium personale est et cum persona exstinguitur.
24.3.14
Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum Alia causa est defensoris, quem placet sufficienter uideri defendisse, si tantum uxori praestet, quantum consequeretur, si ipsum maritum conuenisset. Eleganter quaerit Pomponius libro quinto decimo ex Sabino, si paciscatur maritus, ne in id quod facere possit condemnetur, sed in solidum, an hoc pactum seruandum sit? Et negat seruari oportere, quod quidem et mihi uidetur uerum: namque contra bonos mores id pactum esse melius est dicere, quippe cum contra receptam reuerentiam, quae maritis exhibenda est, id esse apparet.
24.3.15
Paulus libro septimo ad Sabinum Rei iudicatae tempus spectatur, quatenus maritus facere potest. Heredi mariti, licet in solidum condemnetur, compensationes tamen, quae ad pecuniariam causam respiciunt, proderunt, ut hoc minus sit obligatus, ueluti ob res donatas et amotas et impensas: morum uero coercitionem non habet. Socero quoque, cum quo nurus de dote agit, idem honor habetur, ut in id damnetur quod facere potest,
24.3.16
Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum Quia parentis locum socer optinet.
24.3.17
Paulus libro septimo ad Sabinum Ex diuerso si socer ex promissione a marito conueniatur, solet quaeri, an idem ei honor habendus sit: Neratius libris membranarum et Proculus scribunt hoc iustum esse. Item si mulier ex promissione conueniatur, magis placuit defendendam eam per exceptionem: idem et Proculus ait: sicuti cum socia fuit, dabitur ei exceptio, quamuis iure ciuili sit obligata. Si in iudicio dotis iudex ignorantia iuris lapsus condemnauerit maritum in solidum, Neratius Sabinus doli exceptione eum uti oportere aiunt eaque tutum fore.
24.3.18
Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum Etiam filios mulieris, qui patri heredes exstiterunt, in id quod facere possunt condemnandos Labeo ait. Licet in dotalibus rebus non solum dolum, sed et culpam maritus praestet, cum tamen quaeritur in iudicio de dote an facere possit, dolus dumtaxat comprehenditur, quia in rerum ipsius administratione non erat ab eo culpa exigenda. Quamquam eum dumtaxat dolum ei nocere putem, si facere non possit, quem propter uxorem adhibuit, ne ei solidum solueret, non propter quemlibet alium. Ofilius autem aiebat, si dolo mariti res dotalis interisset et alioquin soluendo non esset, quamuis nihil dolo fecisset, quo minus soluendo esset, perinde tamen eum damnandum eius rei dotalis nomine in qua dolum fecisset, atque si dolo eius factum esset, quo minus facere possit. Ceterum si circa interitum rei dotalis dolus malus et culpa mariti absit, actiones solas, quas eo nomine quasi maritus habet, praestandas mulieri, ueluti furti uel damni iniuriae.
24.3.19
Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum Si mulier diuerterit et iudicio de dote contestato reuersa fuerit in matrimonium, redintegrato matrimonio exspirat iudicium et omnia in statu pristino manent.
24.3.20
Paulus libro septimo ad Sabinum Quamuis mulier non in hoc accipiat constante matrimonio dotem, ut aes alienum soluat aut praedia idonea emat, sed ut liberis ex alio uiro egentibus aut fratribus aut parentibus consuleret uel ut eos ex hostibus redimeret, quia iusta et honesta causa est, non uidetur male accipere et ideo recte ei soluitur: idque et in filia familias obseruatur.
24.3.21
Ulpianus libro tertio disputationum Sed et si ideo maritus ex dote expendit, ut a latronibus redimeret necessarias mulieri personas uel ut mulier uinculis uindicet de necessariis suis aliquem, reputatur ei id quod expensum est siue pars dotis sit, pro ea parte, siue tota dos sit, actio dotis euanescit. Et multo magis idem dicendum est, si socer agat de dote, debere rationem haberi eius quod in ipsum impensum est, siue ipse maritus hoc fecit siue filiae ut faciat dedit: sed et si non pater experiretur, sed post mortem eius filia sola de dote ageret, idem erit dicendum: cum enim doli exceptio insit de dote actioni ut in ceteris bonae fidei iudiciis, potest dici, ut et Celso uidetur, inesse hunc sumptum actioni de dote, maxime si ex uoluntate filiae factus sit.
24.3.22
Idem libro trigesimo tertio ad edictum Si, cum dotem daret pater uel extraneus pro muliere, in unum casum pepigit, uel in diuortium uel in mortem, dicendum est eum in casum, in quem non pepigit, esse mulieri actionem. Si post solutum matrimonium filia familias citra patris uoluntatem exactam communem dotem consumat, patri et uiua ea et mortua actio superest, ut dos ipsi soluatur. quod ita uerum est, si perditurae soluatur: ceterum si non perditurae et ex iustis causis soluta sit, non supererit actio. Sed mortuo patre nec etiam heredes agent nec mulier. Si mulier soluto matrimonio egentem reum dotis per nouationem decepta accipiat, nihilo minus actio dotis ei manebit. Si pater filia absente de dote egerit, etsi omissa sit de rato satisdatio, filiae denegari debet actio, siue patri heres exstiterit, siue in legato tantum acceperit, quantum dotis satis esset. Et ita Iulianus pluribus locis scribit compensandum ei in dotem quod a patre datur lucroque eius cedit, si tantum ab eo consecuta sit, quantum ei dotis nomine debeatur a marito qui patri soluit. Si patri propter condemnationem Romae, ubi dos petatur, esse non liceat, filiae satis dotis fieri oportet, ita tamen, ut caueat ratam rem patrem habiturum. Eo autem tempore consentire filiam patri oportet, quo lis contestatur. Secundum haec si filia dicat se patri consentire et ante litis contestationem mutauerit uoluntatem uel etiam emancipata sit, frustra pater aget. Nec non illud quoque probamus, quod Labeo probat, nonnumquam patri denegandam actionem, si tam turpis persona patris sit, ut uerendum sit, ne acceptam dotem consumat: ideoque officium iudicis interponendum est, quatenus et filiae et patri competenter consuletur. sed si latitet filia, ne tali patri consentire cogatur, puto dari quidem patri actionem, Sed causa cognita. quid enim, si filia uerecunde per absentiam patri contradicat? Cur non dicamus patri non esse dandam actionem? Quod si is pater sit, cui omnimodo consentire filiam decet, hoc est uitae probatae, filia leuis mulier uel admodum iuuenis uel nimia circa maritum non merentem, dicendum est patri potius adquiescere praetorem oportere dareque ei actionem. Si maritus uel uxor constante matrimonio furere coeperint, quid faciendum sit, tractamus. et illud quidem dubio procul obseruatur eam personam, quae furore detenta est, quia sensum non habet, nuntium mittere non posse. An autem illa repudianda est, considerandum est. Et si quidem interuallum furor habeat uel perpetuus quidem morbus est, tamen ferendus his qui circa eam sunt, tunc nullo modo oportet dirimi matrimonium, sciente ea persona, quae, cum compos mentis esset, ita furenti quemadmodum diximus nuntium miserit, culpa sua nuptias esse diremptas: quid enim tam humanum est, quam ut fortuitis casibus mulieris maritum uel uxorem uiri participem esse? Sin autem tantus furor est, ita ferox, ita perniciosus, ut sanitatis nulla spes supersit, circa ministros terribilis, et forsitan altera persona uel propter saeuitiam furoris uel, quia liberos non habet, procreandae subolis cupidine tenta est: licentia erit compoti mentis personae furenti nuntium mittere, ut nullius culpa uideatur esse matrimonium dissolutum neque in damnum alterutra pars incidat. Sin autem in saeuissimo furore muliere constituta maritus dirimere quidem matrimonium calliditate non uult, spernit autem infelicitatem uxoris et non ad eam flectitur nullamque ei competentem curam inferre manifestissimus est, sed abutitur dotem: tunc licentiam habeat uel curator furiosae uel cognati adire iudicem competentem, quatenus necessitas imponatur marito omnem talem mulieris sustentationem sufferre et alimenta praestare et medicinae eius succurrere et nihil praetermittere eorum, quae maritum uxori adferre decet secundum dotis quantitatem. Sin uero dotem ita dissipaturus ita manifestus est, ut non hominem frugi oportet, tunc dotem sequestrari, quatenus ex ea mulier competens habeat solacium una cum sua familia, pactis uidelicet dotalibus, quae inter eos ab initio nuptiarum inita fuerint, in suo statu durantibus et alterius exspectantibus sanitatem et mortis euentum. Item pater furiosae utiliter intendere sibi filiaeue suae reddi dotem potest: quamuis enim furiosa nuntium mittere non possit, patrem tamen eius posse certum est. Si soluto matrimonio pater furiosus sit, curator eius uoluntate filiae dotem petere poterit: aut si curatoris copia non sit, agere filiae permittendum erit cauerique oportebit de rato. Idem decernendum est et si ab hostibus captus sit pater, puellae dandam actionem de dote repetenda. Transgrediamur nunc ad hunc articulum, ut quaeramus, aduersus quos competit de dote actio. Et aduersus ipsum maritum competere palam est, siue ipsi dos data sit siue alii ex uoluntate mariti uel subiecto iuri eius uel non subiecto. Sed si filius familias sit maritus et dos socero data sit, aduersus socerum agetur. Plane si filio data sit, si quidem iussu soceri, adhuc absolute socer tenebitur: quod si filio data sit non iussu patris, Sabinus et Cassius responderunt nihilo minus cum patre agi oportere: uideri enim ad eum peruenisse dotem, penes quem est peculium: sufficit autem ad id damnandum quod est in peculio uel si quid in rem patris uersum est. sin autem socero dotem dederit, cum marito non poterit experiri, nisi patri heres exstiterit. Si mulier in condicione mariti errauerit putaueritque esse liberum, cum seruus esset, concedi oportet quasi priuilegium in bonis uiri mulieri, uidelicet ut, si sint et alii creditores, haec praeferatur circa de peculio actionem et, si forte domino aliquid debeat seruus, non praeferatur mulier nisi in his tantum rebus, quae uel in dote datae sunt uel ex dote comparatae, quasi et hae dotales sint.
24.3.23
Paulus libro trigesimo sexto ad edictum Et si quid in eam dotem impensum est nec a muliere reddetur, per doli mali exceptionem seruabitur.
24.3.24
Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum Si constante matrimonio propter inopiam mariti mulier agere uolet, unde exactionem dotis initium accipere ponamus? Et constat exinde dotis exactionem competere, ex quo euidentissime apparuerit mariti facultates ad dotis exactionem non sufficere. Si exheredato marito mulier agat, magis est, ut ex die aditae patris hereditatis incipiat ei dotis exactio. Quotiens mulieri satisdandum est de solutione dotis post certum tempus, si maritus satisdare non possit, tunc deducto commodo temporis condemnatio residui repraesentatur: sed si, cum maritus satisdare posset, nollet, in solidum eum condemnandum Mela ait non habita ratione commodi temporis. Iudicis igitur officio conuenit, ut aut satisdatione interposita absoluat maritum aut habita ratione compensationis eum condemnet, quod quidem hodie magis usurpatur: nec ferenda est mulier, si dicat magis se uelle dilationem pati quam in repraesentatione deductionem. Siue autem mariti siue uxoris periculo dos fuit, nihilo minus legitimo tempore debet soluere maritus. Si uir uoluntate mulieris seruos dotales manumiserit, si quidem donare ei mulier uoluit, nec de libertatis causa impositis ei praestandis tenebitur: quod si negotium inter eos gestum est, utique tenebitur, ut officio iudicis caueat restituturum se mulieri, quidquid ad eum ex bonis liberti uel ex obligatione peruenisset. Si maritus saeuus in seruos dotales fuit, uidendum, an de hoc possit conueniri. Et si quidem tantum in seruos uxoris saeuus fuit, constat eum teneri hoc nomine: si uero et in suos est natura talis, adhuc dicendum est immoderatam eius saeuitiam hoc iudicio coercendam: quamuis enim diligentiam uxor eam demum ab eo exigat, quam rebus suis exiget, nec plus possit, attamen saeuitia, quae in propriis culpanda est, in alienis coercenda est, hoc est in dotalibus. Si uxor uiri rem commodauerit eaque perierit, uidendum, an compensationem hoc nomine pati possit. Et puto, si quidem prohibuit eam maritus commodare, statim deductionem fieri: si uero non prohibuit eam commodare arbitrio iudicis modicum tempus ei indulgeri cautionem praebenti. Si bona mulieris pro parte sint publicata, superest mulieri reliquae partis dotis exactio: plus puto: et si post litem contestatam publicata sit pro parte dos, sufficiet arbitrium iudicis ad partis condemnationem faciendam. Quod si tota dos publicata sit, exspirabit iudicium.
24.3.25
Paulus libro trigesimo sexto ad edictum Si filio familias dos data sit iniussu patris, de peculio quidem agetur: sed siue propter impensas a filio familias factas siue propter res donatas a filio uel amotas ab uxore res peculiares hoc ipso, quod habet actionem pater ex persona filii, maius peculium fit, et sic totum est praestandum mulieri quod est in peculio, quia adhuc sit quod uxori debeatur. Maritum in reddenda dote de dolo malo et culpa cauere oportet. Quod si dolo malo fecerit, quo minus restituere possit, damnandum eum, quanti mulier in litem iurauerit, quia inuitis nobis res nostras alius retinere non debeat. Si post diuortium res dotales deteriores factae sint et uir in reddenda dote moram fecerit, omnimodo detrimentum ipse praestabit. Si qui dotalium seruorum in fuga erunt, cauere debebit maritus se eos uiri boni arbitratu persecuturum et restituturum. Si uir in quinquennio locauerit fundum et post primum forte annum diuortium interuenerit, Sabinus ait non alias fundum mulieri reddi oportere, quam si cauerit, si quid praeter unius anni locationem maritus damnatus sit, id se praestatum iri: sed et mulieri cauendum, quidquid praeter primum annum ex locatione uir consecutus fuerit, se ei restituturum.
24.3.26
Idem libro trigesimo septimo ad edictum Semel mora facta si seruum dotalem postea offerente marito mulier accipere noluerit et ita is decesserit, non debebit pretium eius maritus uel heres eius, ne damnum sentiat, quod postea offerente eo mulier accipere noluit.
24.3.27
Gaius libro undecimo ad edictum prouinciale Si post diuortium mortua muliere heres eius cum uiro parenteue eius agat, eadem uidentur de restituenda dote interuenire, quae ipsa muliere agente obseruari solent.
24.3.28
Ulpianus libro primo institutionum Facere posse maritus etiam id uidetur, quod a muliere consequi potest: scilicet si iam ei aliquid absit, quod pro muliere aliquid expendit uel mandato eius praestitit: ceterum si nondum ei abest, ut puta sub condicione est obligatus, nondum uidetur facere posse.
24.3.29
Idem libro tertio disputationum Quotiens pater dotem dat et stipulatur, ita demum in suam personam de dote actionem transfert, si ex continenti stipuletur: ceterum si interposito tempore stipulari uelit, non nisi consentiente filia poterit, quamuis in potestate sit, quia deteriorem condicionem in dote filiae facere non potest nisi consentiat. Plane si ante nuptias dotem dederit, poterit ex interuallo, ante nuptias tamen, et citra uoluntatem quoque filiae stipulari. Si quis pro muliere dotem dederit conueneritque, ut quoquo modo dirempto matrimonio ipsi solueretur, postea maritus uxori dotem soluerit, rectissime dicetur exactionem nihilo minus ei qui dedit contra maritum competere.
24.3.30
Iulianus libro sexto decimo digestorum Nupta non impeditur, quo minus cum priore marito de dote experiatur. Quotiens culpa uiri accidit, ne dos a socero aut a quolibet alio, qui mulieris nomine promiserat, exigeretur: si aut in matrimonio filia decesserit aut mater familias facta eum qui dotem repromiserat heredem instituerit, satis constat nihil amplius uirum praestare debere, quam ut eos obligatione liberet.
24.3.31
Scaeuola libro octauo decimo digestorum Si marito publico iudicio damnato pars aliqua bonorum eius publicetur, fiscus creditoribus eius satisfacere necesse habet: inter quos uxor quoque est. Si pater, cum ducenta filiae suae nomine dotis gratia promississet, pactus fuerit, ne amplius quam centum a se peterentur, et soluto matrimonio egerit, centum, de quibus conuenit ne peterentur, nec intelleguntur dotis esse. Quod si mortuo patre cum herede eius maritus agere coeperit, ista quoque pecunia in dote erit. Si uoluntate filiae procurator a patre datus litem de dote contestatus fuerit et re secundum eum iudicata pater decesserit, iudicati actionem filiae potius quam heredibus patris dari oportebit. Cum patri dos data esset et ei filius ex aliqua parte heres sub condicione institutus fuerit et pendente condicione coheredes eius dotem pro sua portione mulieri soluerint: hoc minus filius ex dote praestare debebit, quoniam nullam actionem eius pecuniae reciperandae gratia aduersus coheredes habet. Si fundum dotalem recepisset mulier non habita ratione fructuum pro portione anni, quo nupta non fuisset, nihilo minus de dote agere potest, quia minorem dotem recepisset: hoc enim ad dotis augmentum pertinet, quemadmodum si partum ancillarum non recepisset, aut legata uel hereditates, quae post diuortium per seruos dotales adquisitae marito fuissent.
24.3.32
Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem Si prior maritus posteriori dotis nomine tamquam debitor mulieris dotem promiserit, non plus quam id quod facere possit dotis futurum esse.
24.3.33
Africanus libro septimo quaestionum Quae dotis nomine certam pecuniam promiserat, quosdam adhibuerat, qui stipularentur partem dotis distracto matrimonio sibi solui: ea nulla data dote obierat eodem marito suo herede relicto: is damnosam hereditatem eius adierat. Nihilo minus stipulatoribus tenebitur, quoniam adeundo hereditatem debitricis intellegeretur secum pensasse: nec ad rem pertinere, quod soluendo non esset hereditas, quando ceteris etiam creditoribus teneatur.
24.3.34
Idem libro octauo quaestionum Titia diuortium a Seio fecit: hanc Titius in sua potestate esse dicit et dotem sibi reddi postulat: ipsa se matrem familias dicit et de dote agere uult: quaesitum est, quae partes iudicis sint. Respondi patri, nisi probet filiam non solum in sua potestate esse, sed etiam consentire sibi, denegandam actionem, sicuti denegaretur, etiamsi constaret eam in potestate esse.
24.3.35
Marcianus libro decimo institutionum Liberta, quae uoluntate patroni discessit, de dote cum eo agere potest quam ei dedit.
24.3.36
Paulus libro secundo de adulteriis Si maritus minus facere potest et dos publicata sit, in id quod facere potest fisco maritus condemnandus est, ne in perniciem mariti mulier punita sit.
24.3.37
Ulpianus libro secundo responsorum Dotem uoluntate filiae uideri patrem recepisse, cum causas contradicendi ei filia non haberet, maxime cum ab eo postea ampliore summa dotata sit.
24.3.38
Marcellus libro singulari responsorum Lucius Titius cum esset filius familias, uoluntate patris uxorem Maeuiam duxit et dotem pater accepit: Maeuia Titio repudium misit: postea pater repudiati absente filio sponsalia cum ea de nomine filii sui fecit: Maeuia deinde repudium sponsalibus misit atque ita alii nupsit. Quaero, si Maeuia aget cum Lucio Titio quondam marito et a patre herede relicto de dote et probetur culpa mulieris matrimonium dissolutum, an possit maritus propter culpam mulieris dotem retinere. Marcellus respondit, etiamsi ut heres institutus a patre Titius conueniretur, tamen, si sponsalibus non consensisset, culpam mulieris multandam esse.
24.3.39
Papinianus libro undecimo quaestionum Uiro atque uxore mores inuicem accusantibus causam repudii dedisse utrumque pronuntiatum est. Id ita accipi debet, ut ea lege quam ambo contempserunt, neuter uindicetur: paria enim delicta mutua pensatione dissoluuntur.
24.3.40
Papinianus libro uicesimo octauo quaestionum Post dotem datam et nuptias contractas stipulatus est pater non ex filiae uoluntate diuortio facto dotem dari. Si condicio stipulationis impleatur et postea filia sine liberis decesserit, non erit impediendus pater, quo minus ex stipulatu agat: uiua autem filia si agere uult, exceptione summouendus erit.
24.3.41
Idem libro trigesimo septimo quaestionum Si pater ignorans filiam diuortisse dotem ex causa promissionis numerauit, non per indebiti condictionem, sed de dote actione pecunia petetur.
24.3.42
Idem libro quarto responsorum In insulam patre deportato, qui dotem pro filia dedit, actio dotis ad filiam pertinet. post diuortium quoque patre damnato, cui quidem consentiente filia conpetierat, aeque dotis actio mulieris est. Fructus ex praediis, quae in dotem data uidebantur, bona fide perceptos et mulieris oneribus ante causam liberalem absumptos, quamuis seruam fuisse postea constiterit, peti non posse placuit. Sumptus uero necessarios et utiles in praedia quae dotalia uidebantur factos, compensatis fructibus perceptis, ad finem superflui seruari conuenit. Usuras numeratae dotis ex stipulatu pater in matrimonio defuncta filia si petat, gener, qui residuae dotis promissae faenus stipulatus est, ita demum ad finem uice mutua debitae quantitatis compensationem opponere iuste uidetur, si propriis sumptibus uxorem suam exhibuit: alioquin si patris sumptibus exhibita sit, inanis usurarum stipulatio compensationi non proderit. Ad uirum uxore post diuortium reuersa iudicium acceptum ex stipulatione, quam extraneus qui dotem dederit stipulatus fuerit, non dissoluitur nec officio iudicis absolutio continetur.
24.3.43
Scaeuola libro secundo quaestionum Si maritus in id quod facere potest condemnatus sit et nomina sint ad dotis quantitatem neque amplius, necesse habebit mandare actiones.
24.3.44
Paulus libro quinto quaestionum Si socer a genero heres institutus adierit hereditatem, quandoque mortuo patre cum herede eius filiam de dote acturam Nerua et Cato responderunt, ut est relatum apud Sextum Pomponium digestorum ab Aristone libro quinto: ibidem Aristoni consensit: ergo dicerem et si emancipasset pater filiam, ipsum quoque conueniri posse. Lucius Titius filiae suae nomine centum doti promisit Gaio Seio: inter Gaium Seium et Lucium Titium patrem mulieris conuenit, ne dos a uiro uiuo Lucio Titio id est patre mulieris, peteretur: postea culpa mariti diuortio facto solutum est matrimonium et pater mulieris decedens alios heredes instituit filia exheredata: quaero, an ab heredibus soceri maritus exigere dotem potest, cum eam mulieri redditurus est. Respondi: cum filia aliis a patre heredibus institutis actionem de dote sua reciperanda habere coeperit, necesse habebit maritus aut exactam dotem aut actiones ei praestare: nec ullam exceptionem habebunt soceri heredes aduersus eum, cum absurde dicitur dolo uideri eum facere, qui non ipsi quem conuenit sed alii restituturus petit: alioquin et si post mortem patris diuortisset nondum exacta dote, excluderetur exactione dotis maritus, quod non est admittendum. Sed et si ex parte filia heres patri suo exstiterit, debebit maritus coheredes eius pro parte uirili exigere et mulieri reddere aut actiones ei praestare.
24.3.45
Idem libro sexto quaestionum Gaius Seius auus maternus Seiae nepti, quae erat in patris potestate, certam pecuniae quantitatem dotis nomine Lucio Titio marito dedit et instrumento dotali huiusmodi pactum et stipulationem complexus est: "Si inter Lucium Titium maritum et Seiam diuortium sine culpa mulieris factum esset, dos omnis Seiae uxori uel Gaio Seio auo materno redderetur restituereturque". Quaero, cum Seius auus maternus statim uita defunctus sit et Seia postea sine culpa sua diuorterit uiuo patre suo, in cuius potestate est, an et cui actio ex hoc pacto et stipulatione competat et utrum heredi aui materni ex stipulatu an nepti. Respondi in persona quidem neptis uideri inutiliter stipulationem esse conceptam, quoniam auus maternus ei stipulatus proponitur: quod cum ita est, heredi stipulatoris, quandoque diuorterit mulier, actio competere uidetur. sed dicendum est Seiae posse dotem solui (quamuis actio ei directo non competat), ac si sibi aut illi dari auus stipulatus esset. Sed permittendum est nepti ex hac auita conuentione, ne commodo dotis defrudetur, utilem actionem: fauore enim nuptiarum et maxime propter affectionem personarum ad hoc decurrendum est.
24.3.46
Paulus libro nono decimo quaestionum Qui dotem stipulanti uxori promiserat, eidem testamento quaedam legauerat, ita tamen, ne dotem ab heredibus peteret: ea quae legata erant, uxor capere non potuerat. Respondi dotis actionem mulieri aduersus heredes non esse denegandam.
24.3.47
Scaeuola libro nono decimo quaestionum Cum mulier uiri lenocinio adulterata fuerit, nihil ex dote retinetur: cur enim improbet maritus mores, quos ipse aut ante corrupit aut postea probauit? Si tamen ex mente legis sumet quis, ut nec accusare possit, qui lenocinium uxori praebuerit, audiendus est.
24.3.48
Callistratus libro secundo quaestionum Si dotali instrumento ita stipulatio interposita sit, ut liberorum nomine dos apud maritum resideat, nepotum quoque nomine dos retinebitur.
24.3.49
Paulus libro septimo responsorum Maeuia marito suo inter alias res dotis etiam instrumentum solidorum decem tradidit, quo Otacilius eidem Maeuiae cauerat daturum se, cum nuptum ire coepisset, decem milia: ex eo instrumento maritus nihil exegit, quia nec potuit: quaesitum est, si dos a marito petatur, an compellendus sit etiam illam summam, quae instrumento continetur, refundere? Respondi potuisse quidem eum, cui actiones mandatae sunt, debitorem conuenire: sed si sine dolo malo uel culpa exigere pecuniam non potuit, neque dotis nomine eum conueniri posse neque mandati iudicio. Fundus aestimatus in dotem datus a creditore antecedente ex causa pignoris ablatus est: quaesitum est, an mulier, si aestimationem dotis repetat, exceptione summouenda sit: ait enim se propterea non teneri, quod pater eius dotem pro se dedit, cui heres non exstiterit. Paulus respondit praedio euicto sine dolo et culpa uiri pretium petenti mulieri doli mali exceptionem obesse: consequi enim eam pretium fundi euicti euidens iniquitas est, cum dolus patris ipsi nocere debeat.
24.3.50
Scaeuola libro secundo responsorum Aestimatis rebus in dotem datis pactum intercessit, ut, ex quacumque causa dos reddi deberet, ipsae res restituerentur habita ratione augmenti et deminutionis uiri boni arbitratu, quae uero non exstarent, ab initio aestimatio earum: quaesitum est, cum res quaedam quas maritus uendiderat exstarent, an secundum pactum et haec ad mulierem pertinerent. Respondi res quae exstant, si neque uolente neque ratum habente muliere uenissent, perinde reddendas, atque si nulla aestimatio interuenisset.
24.3.51
Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum Aestimatae res usu etiam mulieris periculo mariti deteriores efficiuntur.
24.3.52
Tryphoninus libro septimo disputationum Maritus dotem, quam non accepit, post diuortium per errorem soluit: repetet, quia non numeratam cauerat: exigi enim ab eo non potuit.
24.3.53
Tryphoninus libro duodecimo disputationum Si filio familias dos data est, ipse quidem dotis actione tenetur, pater autem eius de peculio: nec interest, in peculio rem uel pecuniam dotalem habeat nec ne. Sed quatenus facere potest, hic quoque condemnandus est: intellegitur autem peculio tenus facere posse, quod habet rei iudicandae tempore. Atquin si cum patre agatur, deduceretur ex peculio, quod patri uel subiectis ei personis filius debet: at si cum ipso filio agatur, alterius debiti non fiet detractio in computatione quantum facere possit filius.
24.3.54
Paulus libro singulari de iure singulari Maritus facere posse creditur nullo aere alieno, item socius, item patronus parensue: at is, qui ex donatione conuenietur, omni aere alieno deducto facere posse intellegitur.
24.3.55
Paulus libro quinto ad Plautium Cum mulier de dotis repetitione post solutum matrimonium agit, cauere debet marito, qui aedium nomine damni infecti cauit, si uelit eam recipere, ut periculum mariti amoueat.
24.3.56
Paulus libro sexto ad Plautium Si quis sic stipuletur a marito: "Si quo casu Titia tibi nupta esse desierit, dotem dabis?" Hac generali commemoratione et ab hostibus capta ea committetur stipulatio uel etiam si deportata fuerit uel ancilla effecta: hac enim conceptione omnes hi casus continentur. Plane quantum ueniat in stipulatione, utrum quasi mortua sit an quasi diuortium fecerit? Humanius quis id competere dixerit, quod propter mortem conuenit.
24.3.57
Marcellus libro septimo digestorum Usu fructu in dotem dato si diuortium interuenerit nec proprietas rei apud maritum uel mulierem sit, eam dotis esse restitutionem, ut maritus caueat, quamdiu uixerit, passurum se uti frui mulierem heredemque eius. Quod an uerum sit circa adiectionem heredis, dubito. Interest, quemadmodum sit usus fructus in dotem datus. Si, cum haberet mulier fructum, uiro, cuius erat proprietas fundi, usum fructum cessit, nihil mulier heredi suo relinquet: debebatur enim ei usus fructus, qui ad heredem non solet transire. Quod si fundi sui fructum mulier uiro cessit, restitui is a uiro debet: cum proprietate enim ad heredem eius transisset, si uir in reddendo eo non fecisset moram. Si uero alienata sit proprietas aut aliquis fundi sui usum fructum mulieris iussu uiro eius dederit in dotem, inspiciendum est primum, quemadmodum mulieri possit restitui: potest autem uel cautionibus interpositis, ut sic ut potest uir iure suo cedat mulieri fruique eam patiatur, uel, si se accommodauit dominus proprietatis, uolente eo mulieri constituatur usus fructus: nam aut fructum fundi ille mulieri poterit cedere aut aliquid uidelicet pro eo, ut inter eos actum fuerit, dare. Nam et finge hoc ipsum mulierem posse proprietatis domino uendere. Quo casu non inique etiam mulieris herede agente uir facere cogetur: quippe si moram non fecisset, pretium fructus mulier heredi suo reliquisset. quod si facultatem usus fructus uendendi proprietatis domino mulier non habuerit, patientiam, quam percipiendi fructus praestare ipsi debuit, etiam heredi eius praestat.
24.3.58
Modestinus libro singulari de heurematicis Seruus dotalis heres ab aliquo institutus mariti iussu uel adire uel repudiare debet hereditatem. sed ne maritus aut facile repudiando uel temere suscipiendo incognitam successionem dotis iudicio uxori suae obligetur, consulendum est mulierem coram testibus interrogari, utrum uelit omittere an adquirere hereditatem. Et si repudiare se dixerit, facile mariti iussu repudiabit. Quod si hereditatem agnoscere maluerit, reddendus est a marito seruus uxori ea condicione, ut, cum iussu eius adierit, rursum marito retradatur. Ita et mariti sollicitudini consuletur et uxoris desiderio parebitur.
24.3.59
Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem Filiae meae emancipatae et aegrae uir in hoc repudium misit, ut mortua ea dotem potius heredibus eius quam mihi redderet. Sabinus dicebat utile mihi eius dotis reciperandae iudicium dandum esse: Gaius idem.
24.3.60
Proculus libro quinto epistularum Si filia familias nupta decesserit et pater funus ei fecerit, tametsi ei dotem post aliquod tempus gener reddere deberet, tamen continuo socer agendo consequetur, ut impensam funeris praesentem recipiat, cetera dotis statuto tempore soluantur.
24.3.61
Papinianus libro undecimo quaestionum Dotalem seruum uir inuita uxore manumisit. Heres solus uir a liberto institutus portionem hereditatis, quam ut patronus consequi potuit ac debuit, restituere debet, alteram uero portionem dotis iudicio, si modo uxor manumittenti refragatur.
24.3.62
Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum Quod si uir uoluntate mulieris seruos dotales manumiserit, cum donare ei mulier uoluit, nec de libertatis causa impositis ei praestandis tenebitur.
24.3.63
Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam Et desinit seruus in dote esse, quia, cui manumittendi causa donare liceret, ei quodammodo donaret, quod permitteret manumittere.
24.3.64
Ulpianus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam Si uero negotium gerens mulieris non inuitae maritus dotalem seruum uoluntate eius manumiserit, debet uxori restituere quidquid ad eum peruenit. Sed et si quid libertatis causa maritus ei imposuit, id uxori praestabit. Plane si operae fuerint marito exhibitae, non aestimatio earum, non erit aequum hoc nomine uxori maritum quippiam praestare. Sed si post manumissionem aliquid ei fuerit liberto impositum, id uxori praestandum est. Sed et si reum maritus acceperit adpromissoremue, aeque aduersus ipsum obligationem debet praestare. Item quidquid ad eum ex bonis liberti peruenerit, aeque praestare cogetur, si modo ad eum quasi ad patronum peruenerit: ceterum si alio iure, non cogetur praestare: nec enim beneficium quod in eum libertus contulit, hoc uxori debet, sed id tantum, quod iure patronatus adsequitur uel adsequi potuit. Plane si ex maiore parte quam debet heres scriptus fuerit, quod amplius est non praestabit: et si forte, cum ei nihil deberet libertus, heredem eum scripsit, nihil uxori restituet. Dabit autem, ut ait lex, quod ad eum peruenit. Peruenisse accipimus, siue iam exegit siue exigere potest, quia actio ei delata est. Adicitur in lege, ut et, si dolo malo aliquid factum sit, quo minus ad eum perueniat, teneatur. Si filium exheredauerit patronus et ad eum bona liberti pertineant, uidendum est, an heres hoc nomine teneatur. Et cum nihil neque ad ipsum patronum neque ad heredem eius perueniat, quomodo fieri potest, ut hoc nomine teneatur? De uiro heredeque eius lex tantum loquitur: de socero successoribusque soceri nihil in lege scriptum est: et hoc Labeo quasi omissum adnotat. in quibus igitur casibus lex deficit, non erit nec utilis actio danda. Quod ait lex: "quanta pecunia erit tantam pecuniam dato", ostendit aestimationem hereditatis uel bonorum liberti, non ipsam hereditatem uoluisse legem praestare, nisi maritus ipsas res tradere maluerit: et hoc enim benignius admitti debet.
24.3.65
Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum Haec actio etiam constante matrimonio mulieri competit.
24.3.66
Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis In his rebus, quas praeter numeratam pecuniam doti uir habet, dolum malum et culpam eum praestare oportere Seruius ait. Ea sententia Publii Mucii est: nam is in Licinnia Gracchi uxore statuit, quod res dotales in ea seditione qua Gracchus occisus erat, perissent, ait, quia Gracchi culpa ea seditio facta esset, Licinniae praestari oportere. Seruis uxoris uir nummos in uestiarium dederat, quo parato deinde intra annum diuortium intercesserat. Placuit Labeoni Trebatio, qualia uestimenta post diuortium essent, talia uiro reddi: idem iuris futurum fuisset, si ipsa uestimenta uir emisset et seruis dedisset: quod si uestimenta non redderentur, tum uirum pretium in dote compensaturum. Filia familias diuortio facto dotem patri reddi iusserat: deinde parte dotis persoluta pater decesserat. Reliquam partem, si nec delegata nec promissa nouandi animo patri fuisset, mulieri solui debere Labeo Trebatius putant, idque uerum est. Mancipia in dotem aestimata accepisti: pactum conuentum deinde factum est, ut diuortio facto tantidem aestimata redderes nec de partu dotalium ancillarum mentio facta est. Manebit, inquit Labeo, partus tuus, quia is pro periculo mancipiorum penes te esse deberet. Mulier, quae centum dotis apud uirum habebat, diuortio facto ducenta a uiro errante stipulata erat. Labeo putat, quanta dos fuisset, tantam deberi, siue prudens mulier plus esset stipulata siue imprudens: Labeonis sententiam probo. Uxor diuortio facto partem dotis receperat, partem apud uirum reliquerat, deinde alii nupserat et iterum uidua facta ad priorem uirum redierat, cui centum decem doti dederat neque eius pecuniae, quae reliqua ex priore dote erat, mentionem fecerat. Diuortio facto reliquum ex priore dote iisdem diebus uirum redditurum ait Labeo, quibus reddidisset, si superius diuortium inter eos factum non esset, quoniam prioris dotis causa in sequentem dotis obligationem esset translata: et hoc uerum puto. Si uir socero iniussu uxoris manente matrimonio dotem acceptam fecisset, etiamsi id propter egestatem soceri factum esset, uiri tamen periculum futurum ait Labeo, et hoc uerum est. Si quis pro muliere dotem uiro promisit, deinde herede muliere relicta decesserit, qua ex parte mulier ei heres esset, pro ea parte dotis periculum, quod uiri fuisset, ad mulierem pertinere ait Labeo, quia nec melius aequius esset, quod exigere uir ab uxore non potuisset, ob id ex detrimento uiri mulierem locupletari: et hoc uerum puto.
24.3.67
Pomponius libro uicesimo epistularum In partem dotis reddendae erit id, quod mulieri ex periculo serui restitui debebit: et ideo et dolum et culpam in eo peculio uel adquirendo uel conseruando maritus praestare debet et fructus ex eo percepti quomodo cuiuslibet rei dotalis ad maritum pertinebunt.
25.1.1
Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum Impensarum quaedam sunt necessariae, quaedam utiles, quaedam uero uoluptariae. Necessariae hae dicuntur, quae habent in se necessitatem inpendendi: ceterum si nulla fuit necessitas, alio iure habentur. In necessariis impensis hoc sciendum est eas demum inpensas dotem minuere, quae in dotem factae sunt: ceterum si in dotem factae non sint, non habent in se reputationem. Inter necessarias inpensas esse Labeo ait moles in mare uel flumen proiectas. Sed et si pistrinum uel horreum necessario factum sit, in necessariis impensis habendum ait. Proinde Fulcinius inquit, si aedificium ruens quod habere mulieri utile erat refecerit, aut si oliueta reiecta restaurauerit, uel ex stipulatione damni infecti ne committatur praestiterit,
25.1.2
Paulus libro septimo ad Sabinum uel in ualetudinem seruorum impenderit,
25.1.3
Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum uel si uites propagauerit uel arbores curauerit uel seminaria pro utilitate agri fecerit, necessarias inpensas fecisse uidebitur. Nos generaliter definiemus multum interesse, ad perpetuam utilitatem agri uel ad eam quae non ad praesentis temporis pertineat, an uero ad praesentis anni fructum: si in praesentis, cum fructibus hoc compensandum: si uero non fuit ad praesens tantum apta erogatio, necessariis inpensis computandum.
25.1.4
Paulus libro trigesimo sexto ad edictum Et in totum id uidetur necessariis impensis contineri, quod si a marito omissum sit, iudex tanti eum damnabit, quanti mulieris interfuerit eas impensas fieri. sed hoc differt, quod factarum ratio habetur, etsi res male gesta est, non factarum ita, si ob id res male gesta est: itaque si fulserit insulam ruentem eaque exusta sit, inpensas consequitur, si non fecerit, deusta ea nihil praestabit.
25.1.5
Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum Quod dicitur necessarias impensas dotem minuere, sic erit accipiendum, ut et Pomponius ait, non ut ipsae res corporaliter deminuantur, ut puta fundus uel quodcumque aliud corpus: etenim absurdum est deminutionem corporis fieri propter pecuniam. Ceterum haec res faciet desinere esse fundum dotalem uel partem eius. Manebit igitur maritus in rerum detentationem, donec ei satisfiat: non enim ipso iure corporum, sed dotis fit deminutio. Ubi ergo admittimus deminutionem dotis ipso iure fieri? Ubi non sunt corpora, sed pecunia: nam in pecunia ratio admittit deminutionem fieri. proinde si aestimata corpora in dotem data sint, ipso iure dos deminuetur per inpensas necessarias. hoc de his inpensis dictum est, quae in dotem ipsam factae sint: ceterum si extrinsecus, non imminuent dotem. Sed si inpensis necessariis mulier satisfecerit, utrum dos crescat an uero dicimus ex integro uideri dotem? Et ego, ubi pecunia est, non dubito dotem uideri creuisse. Si dos tota soluta sit non habita ratione inpensarum, uidendum est, an condici possit id, quod pro impensis necessariis compensari solet. Et Marcellus admittit condictioni esse locum: sed etsi plerique negent, tamen propter aequitatem Marcelli sententia admittenda est. Utiles autem impensae sunt, quas maritus utiliter fecit, remque meliorem uxoris fecerit, hoc est dotem,
25.1.6
Paulus libro septimo ad Sabinum ueluti si nouelletum in fundo factum sit, aut si in domo pistrinum aut tabernam adiecerit, si seruos artes docuerit.
25.1.7
Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum Uoluptariae autem inpensae sunt, quas maritus ad uoluptatem fecit et quae species exornant. quarum utiles non quidem minuunt ipso iure dotem, uerumtamen habent exactionem.
25.1.8
Paulus libro septimo ad Sabinum Utilium nomine ita faciendam deductionem quidam dicunt, si uoluntate mulieris factae sint: iniquum enim esse compelli mulierem rem uendere, ut impensas in eam factas solueret, si aliunde soluere non potest: quod summam habet aequitatis rationem.
25.1.9
Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum Pro uoluptariis impensis, nisi parata sit mulier pati maritum tollentem, exactionem patitur. Nam si uult habere mulier, reddere ea quae impensa sunt debet marito: aut si non uult, pati debet tollentem, si modo recipiant separationem: ceterum si non recipiant, relinquendae sunt: ita enim permittendum est marito auferre ornatum quem posuit, si futurum est eius quod abstulit.
25.1.10
Paulus libro trigesimo sexto ad edictum Quod si hae res, in quibus impensae factae sunt, promercales fuerint, tales impensae non uoluptariae, sed utiles sunt.
25.1.11
Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum In uoluptariis autem Aristo scribit nec si uoluntate mulieris factae sunt, exactionem parere. Donationem inter uirum et uxorem circa impensas quoque inhibitam uere Sabinus scribit.
25.1.12
Paulus libro septimo ad Sabinum Omnino et in aedificandis aedibus et in reponendis propagandisque uineis et in ualetudine mancipiorum modicas impensas non debet arbiter curare: alioquin negotiorum gestorum potius quam de dote iudicium uidebitur.
25.1.13
Idem libro septimo breuium Neque stipendium neque tributum ob dotalem fundum praestita exigere uir a muliere potest: onus enim fructuum haec impendia sunt.
25.1.14
Ulpianus libro quinto regularum Impensae necessariae sunt, quibus non factis dos imminuitur, ueluti aggeres facere, flumina auertere, aedificia uetera fulcire itemque reficere, arbores in locum mortuarum reponere. Utiles sunt ueluti pecora praediis imponere, id est stercorare. Uoluptuosae sunt balinea exstruere.