1
Post bella horribilia cladesque nefandissimas, que meritis facinorum nostrorum acciderunt huic prouincie, disponente iura regni huius cum tranquillitate, sopitis hostibus suis, insigni rege et seniore nostro Widone, in aula Ticinensi nos humiles episcopos ex diuersis partibus Papiae conuenientibus, pro ecclesiarum nostrarum ereptione et omnis christianitatis saluatione quae pene iam ad interitum desolationis inclinata erat, annuente nobis eodem principe in uno congregati sumus collegio, ea uidelicet ratione, ut his per quos homicidia, sacrilegia, rapine, et cetera facinora perpetrata erant, dignam penitentiam ad capiendam salutem, subtractis eis a male cepto negotio, per ueram confessionem Deo adiuuante imponeremus; ac ne ulterius tantum nefas excrescere aut uires sumere ualeret, pastorali prouisione et auxilio regio compescendum decreuimus.
1·2
In primis oramus, optamus operamque damus, ut mater nostra sancta Romana ecclesia in statu et honore suo cum omnibus priuilegiis et auctoritatibus, sicut ab antiquis et modernis imperatoribus atque regibus sublimata est, ita habeatur, teneatur, et perhenniter custodiatur illesa. Nefas est enim, ut hec quae totius corporis ecclesiae caput est, et confugium atque releuatio infirmantium, a quoquam temere propulsari uexariue permittatur, presertim cum sanitas ipsius nostrorum omnium sit salubritas. Ipse quoque summus pontifex a cunctis principibus et christiani nominis cultoribus digno semper ueneretur honore, debitaque precellat reuerentia.
Singulorum episcoporum ecclesiae cum suis priuilegiis et possessionibus tam interioribus quam exterioribus inconuulse et incorrupte, absque aliqua sui deminoratione uel quorumlibet prauorum hominum iniusta uexatione permaneant, sicut praecepta regum et imperatorum sibi collata continent. Rectoresque earum libere pontificalem exerceant potestatem, tam in disponendis ecclesiasticis negotiis, quam in comprimendis legis Dei transgressoribus uniuersis.
Sancimus etiam, ut neque in episcopatibus neque in abbatiis uel in senedochiis aut ullis Deo sacratis locis, ulla uiolentia aut nouae conditionis grauamina imponantur, sed secundum antiquam consuetudinem omnes in suo statu suoque priuilegio perpetuo maneant.
Ut sacerdotum omnium et ministrorum Christi unusquisque in suo ordine condigno ueneretur honore et reuerentia, et cum omnibus rebus ecclesiasticis ac familiis ad se pertinentibus sub potestate proprii episcopi quietus et inconcussus permaneat, salua ecclesiastica disciplina.
5
Plebei homines et uniuersi ecclesiae filii libere suis utantur legibus. Ex parte publica, ultra quam legibus sancitum est, ab eis non exigatur, nec uiolenter opprimantur; quod si factum fuerit, legaliter per comitem ipsius loci emendetur, si suo uoluerit deinceps potiri honore; si uero ipse neglexerit, uel fecerit, aut facienti prebuerit assensum, a loci episcopo usque ad dignam satisfactionem excommunicatus habeatur.
Palatini qui in regio morantur obsequio, pacifice sine depredatione regi deseruiant, suis contenti stipendiis.
Hi uero qui tempore placiti diuersis ex partibus conueniunt, nullam pertranseuntes in uillis seu ciuitatibus rapinam exerceant, sibi necessaria antiqua consuetudine digno pretio ementes.
Quicumque ab exteris prouinciis aduentantes, depredationes atque rapinas infra regnum hoc exercere presumunt, hi cum quibus morantur, aut ad audientiam eos adducant aut pro eis emendent, neque eos ulterius in talibus ausis sua potestate defendere audeant; quod si fecerint, inter excommunicatos habeantur quousque resipiscant.
Preterea quia gloriosus rex Wido dignatus est nobis promittere, conseruaturus se prescripta capitula necessitate non minima confecta et quae in eis continentur, curam habens, Deo inspirante, suae nostraeque salutis, sicut apertis inditiis iam demonstrat; ideo nobis omnibus complacuit, eligere illum in regem et seniorem atque defensorem, quatinus amodo et deinceps, illo nos secundum regale ministerium gubernante, singuli nostrum in suo ordine oboedientes et adiutores pro posse existamus illi ad suam regnique sui saluationem.