1
1. Fratres charissimi, rogo uos, et admoneo uos, ut in isto legitimo ac sacratissimo die, exceptis Dominicis diebus, nullus prandere praesumat, nisi forte ille quem ieiunare infirmitas non permittit; quia aliis diebus ieiunare aut remedium, aut praemium est; in Quadragesima non ieiunare peccatum est; alio tempore qui ieiunat, accipit indulgentiam, in Quadragesima qui potest, et non ieiunat, sentiet poenam.
2. Et ipse tamen qui (non) ieiunare praeualet, sed rectius sibi soli, aut siue alius infirmus cum ipso sibi in domo sua praeparet quod accipiat. Et illos qui ieiunare praeualent ad prandium non inuitent, quia si hoc fecerint, non solum Deus, sed etiam homines possunt illos intelligere non pro infirmitate non posse, sed pro gula ieiunare non uelle. Sufficiat ipsi, quod ieiunare non praeualet. Et magis cum gemitu, et. suspirio, et animi dolore adlucet pro eo quod, aliis ieiunantibus, ille abstinere non potest.
Et quod opus est unicuique infirmo secrete, aut sibi soli, aut cum alio similiter infirmo faciat praeparari, quia non ei oportet aliquem sanum ut roget ad prandium, ne sibi augeat etiam de alterius gula peccatum. Pro eo tamen quod non potest ieiunare, amplius debet erogare pauperibus, ut peccata quae non potest ieiunando curare, possit eleemosynas dando redimere. Bonum est ieiunare, fratres, sed melius est eleemosynas dare.
3·2
4. Si aliquis utrumque potest, duo sunt bona; si uero non potest, melius est eleemosyna. Si possibilitas non est ieiunandi, eleemosyna sufficit sine ieiunando; ieiunium uero sine eleemosyna omnino non sufficit. Ergo si aliquis non potest ieiunare, eleemosynam faciat. Eleemosyna sine ieiunio bona est. Si ergo praeualet ieiunium cum eleemosyna, duplex bonum est; ieiunium uero sine eleemosyna nullum bonum est, nisi forte si 309 ita sit aliquis pauper, ut non habeat omnino quod tribuat. His uero qui non habuerint unde tribuant, sufficit uoluntas bona, secundum illud quod scriptum est: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.
5
Sed quis erit qui se possit excusare, cum etiam pro calice aquae frigidae mercedem se Dominus esse dixerit? Et quare frigidae dixerit? Ne forte se possit aliquis pauper lignorum penuria excusare, aut certe dicere se uasculum ubi aquam calefaceret non habere. Denique et per beatum prophetam, fratres charissimi, Dominus ita hortatur et admonet eleemosynam fieri, ut prope nullus pauper sit qui se ualeat excusare. Sic enim ait: Hoc est ieiunium quod elegi, dicit Dominus: Frange esurienti panem tuum. Non dicit ut integrum daret, ne forte pauper ille alium non haberet; sed frange, inquit, hoc est dicere, etiam si tanta sit tibi paupertas, ut non habeas nisi unum panem, ex ipso tamen frange, et pauperi tribue, et egenum ac sine tecto induc in domum tuam. Si aliquis ita pauper est, ut non habeat cibum, uel in uno angulo domus suae praeparet peregrino lectulum.
5·2
6. Quid nos dicturi sumus, fratres? qualem excusationem habere poterimus, qui, amplas et spatiosas domos habentes, uix aliquando dignamur excipere peregrinum? ignorantibus, imo non credentibus, quod in omni peregrino Christus excipitur, sicut et ipse dixit: Hospes fui, et non suscepistis me; et: Quandiu non fecistis uni de minimis iis, nec mihi fecistis.
Laboriosum et fastidiosum nobis est in pauperibus excipere Christum in patriam nostram? Timeo ne nobis ille dicat: Ite, et non nos recipiat in beatitudine sua. Contemnimus illum in mundo? Timeo ne nos contemnat in coelo, secundum quod ipse dixit: Esuriui, et non dedistis mihi manducare; et: Quandiu non fecistis uni de minimis iis, nec mihi fecistis; et quod post sequitur.
Fratres auertat hoc Deus a nobis; hoc enim postea addit, dicens: Discedite a me, maledicti, ite in ignem aeternum. Ego in hanc sententiam neminem iudico. Unusquisque attendat sententiam suam; nec tamen arguo, et reprehendo, quia forte aliquoties uenit per negligentiam, ut uestimenta quae debuerunt accipere pauperes deformentur a tineis; et timeo ne ipsis panni ad testimonium proferantur in die iudicii, secundum quod Iacobus dicit: Agite nunc, diuites, plorate, ululantes in miseriis quae aduenient uobis. Diuitiae uestrae putrefactae sunt.
8·2
9. Et omnia, sicut dixit, fratres charissimi, qui per Apostolum suum comminatur Christus, licet nos nimium terreant, non tamen de Dei misericordia desperandum est. Aut ego et mei si negligenter cum Dei adiutorio, cum possumus, nos emendare uolumus, eleemosynas, quas hucusque parcius fecimus, largius erogemus, et quae pro peccatis praeteritis cum 310 dolore, et gemitu, et spe repausationis dominica misericordia docemur.
8·3
10. Ergo, sicut supra suggessimus, fratres charissimi, ieiunia nostra eleemosynarum pinguedo commendet, quia tale est ieiunium sine eleemosyna, qualis sine oleo est lucerna. Nam sicut lucerna quae sine oleo accenditur fumare potest, lucere non potest, ita ieiunium sine eleemosyna carnem quidem cruciat, sed charitas lumine animam non illustrat. Interim uel quod ad praesens agitur, fratres, sic ieiunemus, ut prandia nostra pauperibus erogemus, ut quod pransuri eramus, non in nostris sacculis, sed in uisceribus pauperum reponamus, quia manus pauperum gazophylacium Christi est: quidquid accipit, ne in terra pereat, in coelo reponit; quia quamuis quod pauper accipit consumatur, merces tamen boni operis in coelo reconditur.
8·4
11. Nam si prandia nostra exquisitis saporibus et multiplicatis ferculis expendere studemus ad coenam, sicut corpori nostro deliciae non solum non subtrahuntur, sed etiam duplicantur, ac sic corpori uestro nihil minuitur, sic animae nihil augetur. Hoc, fratres, timens magis, quam de uobis aliquid sinistrum credens, admoneo. Scio enim ex uobis plures, Deo propitio, et peregrinos assidue accipere, et pauperibus frequenter dare. Et ideo quod suggero ad hoc proficiat. Qui uero non facit, aut forte tardius faciebat, tam sanctam sibi et omnino placitam operationem in consuetudinem trahat.
Et licet credam quod, Deo inspirante, semper superuenientibus festiuitatibus, castitatem et charitatem ante plures dies etiam cum propriis uxoribus custodiat charitas uestra, tamen, licet et superfluo etiam, quod uos facere credo, charitatem contemplationis admoneo, ut per totam Quadragesimam, et usque ad finem Paschae castitatem et charitatem, Deo auxiliante, seruetis, ut in illa sacrosancta solemnitate paschali charitatis lucerna uestiri, eleemosynis dealbari, orationibus, uigiliis et ieiuniis, uel aliquibus coelestibus et spiritualibus margaritis ornari possitis, non solum cum amicis, sed etiam cum inimicis, ut pacifici libera et secura conscientia ad altare Domini accedentes, corpus ac sanguinem eius, non ad iudicium, sed ad remedium possitis accipere.
12·2
13. Sed cum de eleemosynis loquimur, non conturbetur angusta paupertas. 311 Omnia enim complere quisquam poterit, cum fecit quod potuit, quia uoluntas perfecta faciendi reputatur pro opere facti. Sed hoc ille implet, qui hominem pauperem quasi seipsum considerare uoluerit, et sic pauperi tribuat, quomodo si ipse in tali necessitate esset, secum fieri cupiebat; et qui fecerit sic, et Noui et Ueteris Testamenti praecepta compleuit, implens illud Euangelium ( sic): Omnia quaecunque uultis ut faciant uobis homines, et uos facite illis similiter. Etenim lex et propheta sic impletur ad gloriam, ad quam uerae et perfectae charitatis legem pius uobis Dominus sua protectione perducat. Amen. Praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor, et imperium sine fine in saecula saeculorum. Amen.