1
(1). Sanctarum quoque uirginum festiuitates, anniuersarii circulum reuoluentem, sedule celebrantes, Christo praesule adsistimus: dum istius mundi nubilosa curricula transeunt, nostrorum quoque tempora crescentia decrescentiaque decurrunt, ut, dum carnalia carnalibus impendimus, spiritalia quoque Domino spiritali procuremus; ut, qui Caesareum nummum Caesari impendi praecepit, sua cum magna uoce ne tardare compellit, dum electis Dei exempla uirtutis narrantur, ut et qui audiunt de bonorum sectis inluminati laetificent et de beata memoria primum ardescant, ad gaudia aeternae patriae anhelent; ut, quarum annua uotiua celebramus officia, earum intercessionibus adiuuari mereamur.
(2). Fuisse memoratur uetusta serie sub tempore Dagoberti inclyti regis Francorum beata uirgo Aldegundis Christo amabilis, quae a sanctis actibus annis puerilibus non recessit, sed magno cum amore eius inians uestigiis, pro quo fragili hoste superato exultans, cuique mediator Dei et hominum dominus noster lesus Christus tribuit amminiculum pacis, quod est amor caritatis, qui per semet ipsum tartareos decreuit absoluere nodos, uictorque exsuperato hoste triumphans, captiuitatem nostram sua duxit uirtute captiuam, dedit dona hominibus; ipse enim in sexu fragili uirtutem castitatis contulit, qui omnia ex nihilo creauit.
Ortum humanae conditionis eius nobili ex progenie parentela testatur. Quapropter propinquitatem ipsius strictim breuiterque praenotauimus, ut sequens generatio dubitationis otione uacaret. Uenerabilem genitorem eius Waldebertum meminimus et genetricem ipsius Bertillanem, qui sub carnali coniugio, radio inflammante diuino, uitam degerant spiritalem, Pauli iniantes uestigia dicentis, ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint. Duorum quoque auunculorum eius Gundelandi et Landerici nomina praefiximus, qui primatum pugnae istius regionis tenuisse memorantur, quos Greci scolares, nos quoque bellatores uocamus.
Mira est humana condicio, sed plus miranda Dei potentia, ut de tam nobili genere pro Christi amore pauper effecta est, de cuius paupertate ipsa et omnes ditamur, et cum esset diues, pro nobis pauper apparuit, ut nos illius paupertate ditaremur, ipso teste qui dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. (3) Ab auditu spiritali beata uirgo Aldegunda ammonita, fulmine caelesti accensa, duorum uiatorum ardore Christi in comitatu sancire caelestia ieiuniis et orationibus coepit cogitare, qualiter possit terrena relinquere propter nomen Domini et amare caelestia.
5
Ieiuniis et orationibus crebra, elemosynis et uigiliis pio animo intenta, in lectione assidua omnisque prosperitatis studium plus in suis tribulationibus perpessa, quam in nostris dictionibus diuulgata, ut, cum iam tempus iungendi matrimonio propinquaret, quid debitae uoluntatis carnalis animus uellet, ignorans mater et explorare desiderans, ammonita dixit: 'Consilium humanae fragilitatis, Deo instigante, edoceri cupio, si materno more, dilectissima, matrimonio copulari desiderans'.
Quae solito more bonitatis studium cogenti matri detulit, dicens: 'Dei omnipotentis', inquit, 'consilium ignoro, attamen meae spontaneae uoluntatis, Deo inspirante, uerba non denegor. Christi sub iugo deseruire cupio et in eius praeceptis persistere, ut, luridas uanasque pompas huius saeculi prostratas, Christi brauium eiusque clypeum rutilantem adhibere, brachio quoque sancto eius defensa, munitioms patriae caelestem Hierusalem scandere et infra portas paradysi collocare merear.
Ista, quae audis, o dilectissima mater, plus omnibus holocaustomatibus diligo. In talibus ammonere, in istis exhortare, o fidissima genetrix, quia haec est uoluntas et petitio mea'. (4). Hoc ea desiderante, cum Dominus omni petenti suae pietatis leuamen tribuit et pulsanti ueraciter bona suae largitatis mysteria pandit, qui uenientes ad se non deserit, sed in locis tutissimis municipalibus collocare permittit, auxilium suae dilectae uirgini Aldegundae, geminatum donum sibi ex una lucida massa aptificauit: sorori suae nomine Waldedrudae ignem amoris inspirauit, quae coepit in ipsa exhortatione persistere et bonis operibus insudare.
Uidens autem eam beatus uir eius Madelgarius sub nutu Dei esse constrictam, omnipotenti Deo gratanti animo beauit, qui sponte sua spiritalia dona suis fidelibus dispertire dignatus est; magna cum uoce ait: 'Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, uisita nos in salutari tuo'. Istius fine uersiculi completo, conuersus ad monasterium quod uocatur Altomonte, ut, sub sancta norma monachorum constitutus, uitam spiritalem degeret et in bonis actibus perduraret.
Dum illuc iret, psallebat, dicens: 'Dirige me in ueritate tua et doce me, quia tu es Deus saluator meus, et te sustinui tota die'. Postquam uero Dominus scintillarum igniculis singillatim suis accolis secundum propriam uoluntatem distribuit, earnalis facultas euanescit, rorem caelestis patriae perfundit, et omnia aromatum uirgulta florescunt. Praefata uero coniux eius, cum iam examinata esset a carnali concubitu, nimio uapore accensa, a beato pontifice Audeberto consecratum pallium accepit seque in monasterio, quod prius aedificare coeperat, se retrudi praecepit.
10
Hoc namque sectans, iugiter Dei implorans auxilium, ut sororem suam maxime ab huius saeculi laqueis possit eripere, ut Deo illam usuram reddi ualeat, quam a pigro seruo exigit, ubi dicit: Serue nequam, sciebas, quia homo durus sum; meto, ubi non seminaui, colligo, ubi non sparsi; cur non dedisti talentum meum nummulariis, ut, cum uenissem, ego recepissem utique quod meum est cum usura?
Hoc audiens beata uirgo, terrore concussa, timuit eam post se superstitem dimittere, ne a bonis actibus apostataret. Praedictae matri Bertillanae epistolas direxit, ut eam ad uisitandam dirigeret. Illa, pietate commota, ire concessit; iussit, ut celeriter remearet. Dum iret, agebat: 'Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moueantur uestigia mea'. Haec omnia beata uirgo considerans in corde suo, desiderans quippe, ut germana sua, acceptum priuilegium, mater fieret animarum. – – (18).
O ineffabile mysterium Christi! Quis ualet considerare dona sancti Spiritus aut uerbis explicet, factis adfirmet? Nam si per ordinem ea replicentur, quae per ora fidelium testium audiuimus, antea clara finietur dies, uespere clauso Olimpo, quam textus lectionis explicetur a nobis. Sed tamen iuxta id, quod uidimus aut per idoneos testes audiuimus, iubente Christo, petitionibus uestris oboediens, scribere conabor. Ne paginolae nostrae rusticitatis legentibus uel audientibus tedium generent, ad ordinem titulorum redeamus.
Supradicta famula Dei Aldegunda de uisionibus atque reuelationibus spiritalibus, quas Christus ei sponsus eius reuelauit, cuidam uiro religioso Subnio abbati de Niuialensi monasterio narrauit ordinanter et scribendo tradidit; ex nostra paruitate puellae paruulae coram se legere praecepit, satisque mirati fuimus, quia ante ista tempora ultima simile non audiuimus, et ea quae audiuimus ueraciter credimus. (29). Quinto die ante suum obitum germanae suae magna et mirabilis apparuit reuelatio, quasi missis apostolis Christi uel angelorum agminibus ad aethereas sedes germana sua sancta Aldegundis deduceretur.
In Niuialla monasterio mirabile signum factum non unum fateor, sed duo uisa esse ueraciter nouimus. Die parascheuae ante sabbatum dormitionis famulae Dei Aldegundae quaedam femina, uelata ante triennium, pura simplicitate et oboedientia, in stratu suo fessa labore sopori se dedit. Circa noctis media uidit ingenti luminis claritatem per fenestram ingredientem, ita ut omnis domus a pauimento usque ad trabes quasi solis radium meridianum esset inlustrata.
15
Dum hoc miraculum trepida intuita esset, auribus sonus choris psallentium, diuersis uocibus magnis ac minimis, in ecclesia beati Petri apostoli auditus, ubi uirgo Christi sancta Geredrudis cum aliis uirginibus sanctis corporaliter requiescit, et in momento temporis lumen et sonus psallentium pariter per auras sparserunt. Tunc sanctimoniales stupefactae, inter se conferentes, cognouerunt, diuinitus transitum sacratae uirginis Aldegundae adesse, uisa mirabilia, quae fiebant a Domino, exigentibus meritis illius.
Tertia nocte egressionis eius e corpore exeuntes causa pietatis et uisitationis de diuersis aduenimus locis. Crastina die germana eius Dei famula narrauit nobis, quoniam quaedam soror circa mediam noctem orans stabat ante fores domus, uidit uigilans claritatem uehementem desuper descendentem super habitaculum, ubi electa Dei incontaminatum reddidit spiritum, ac deinde continuo in auras sparsit. O mira circa omnes Dei pietas!
Idcirco humanis obtutibus talia praesentantur a te, ut ne quis de fidelibus Christi dubitet gratiam pro gratia sanctis a Domino posse percipere, ubi tanti fulgoris claritatisque miracula, sparsim sonus psallentium caelestium agminum auditur et multa innumerabilia signa a Domino fieri in exitu sanctorum sanctarumque uirginum, ut, cuius nutu gubernantur in terris, eius adiutorio perducerentur in caelum, uel quorum exempla imitata uirgo Christi Aldegunda fuerat in terris, illorum comitatu felici pergeret ad caelos, iuuante domino nostro Iesu Christo, cui haec uirgo inlibata inuiolataque seruiuit, qui cum Patre in unitate Spiritus sancti regnat Deus per infinita saecula saeculorum.
Amen. EXPLICIT UITA SANCTAE ALDEGUNDAE UIRGINIS.