1
Adesto, sancta Trinitas, Deus unus omnipotens, Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui non mortem, sed poenitentiam desideras peccatorum, me miserum et peccatorem fragilem et indignum a tua non repellas pietate. Non aspicias ad scelera mea et immunditias, turpesque cogitationes, quibus flebiliter a tua disiungor uoluntate, sed effunde super me largam benignitatis tuae clementiam. Nec sinas de interitu meo inimicos meos gratulari in inferno, ubi nemo confitebitur tibi, sed miserere pondere facinorum oppressum, cunctarumque nequitiarum labe pollutum. Concede mihi, quaeso, misero gratiam tuam, et libera me ab omnibus malis, praeteritis, praesentibus et futuris, a subitanea et perpetua morte, ab omni pestilentia et clade, ab omni scandalo et periculo, a desiderio maligno, ab opere peruerso, et ab omni peccato. Dele omnia crimina mea, iniquitates, offensiones et negligentias meas. Propitiare mihi in omnibus angustiis et tribulationibus, in necessitatibus et tentationibus, in omnibus periculis et infirmitatibus meis.
Sancta et indiuidua Trinitas, indeficiens bonitas, adesto supplicationibus meis, ut sicut me tuis sacramentis fecisti participem, nullis meis meritis, sed tua sola benignitate gratuita, ita usque in horam illam, qua hinc exiturus sum, in fide, spe et charitate me perseuerare facias, ab omni malo protegas et defendas, omnia mihi profutura concedas, ab aeterno supplicio liberes, atque ad sempiterna gaudia introducas, et illam mortiferam ac diabolicam tentationem, qua pro peccatis meis super me pertimesco praeualere, tua miseratione, clementissime, amodo facias cessare. Trine Deus et une, humilis seruuli tui preces nunc suscipe. Dona mihi, Domine, diligentiam quae te quaerat, sapientiam quae te inueniat, animam quae te agnoscat, oculos qui te uideant, conuersationem quae tibi placeat, perseuerantiam usque in finem, finem perfectum, retributionem aeternam.
Exaudi me orantem, sicut exaudisti Ionam de uentre ceti; libera me, qui liberasti Suzannam de falso crimine. Exaudi me, sicut exaudisti Petrum in mari, Paulum in uinculis. Auxiliare mihi, quaeso, Domine, et ab omni malo indesinenter libera me, a faucibus daemonum eripe, a morte perpetua subtrahe, gratiae tuae abundantia reple; pectus meum tuta uirtute muni, mentem purifica, uitam sanctifica, mores emenda, cor coelesti sapientia illustra, aestum carnalem tempera, iram exstingue, linguam a uaniloquio compesce, uerba ueritatis et misericordiae, benignitatis et concordiae procedant ex ore. In uniuersa morum honestate ad plenum me dirige, et ne arguar in furore, confirma me, clementissime, in omni bono opere. Tibi, Domine, pando cordis mei secreta, tibi confiteor omnia peccata mea, tibi denudo foeditatem cordis mei, tibi detego sordes turpitudinis meae. Durius namque peccaui quam Sodoma, grauius deliqui quam Gomorrha. Tibi debitor sum non tantum decem millium talentorum criminum meorum, sed totius uitae meae rationem tibi debeo; praeuaricator enim legis tuae factus sum prae omnibus negligens, inobediens, transgressor omnium mandatorum tuorum in omni uita mea. Unde nunc praeuenio faciem tuam in confessione, exorans nimia cordis anxietate, fletuum et lacrymarum contritione, ut in hoc tempore accepto exaudias me, et in iis diebus salutis adiuues me. Omnes actus meos in beneplacito tuo compone, ut proficiam de die in diem, et eam de uirtute in uirtutem. Tibi, Domine, supplices preces, tibi fletum cordis effundo. Tu parce confitenti, ut sic in hac mortalitate (te adiuuante) peccata mea defleam, ut in die iudicii sententiam damnationis euadam. Tu lumen aeternum, ab omni caecitate humana oculos meos adaperi, propositum et habitum religionis in me custodi. Ab omni impedimento mundi, uel saeculari desiderio cor meum defende, et sicut habitum gero innocentiae, sic mihi uirtutum incrementa tribue, ut ueterem cum suis actibus hominem exuere, et nouum cum iustitia et sanctitate merear induere, ut omnibus protectionis tuae munitus auxilio, in tua semper dilectione permaneam, coelestem benedictionem accipiam, et praesentis uitae praesidiis (te donante) gaudeam, et aeternae. Amen.
Immensam misericordiam tuam, misericors Deus et miserator, iterum exoro, remitte mihi omnes lubricae temeritatis offensas, ut anima mea benignitatis tuae dulcedine repleatur, et concessa uenia plenae indulgentiae, quidquid pro proprio reatu delibui, totum per ineffabilem pietatem tuam dele et absterge. Nec sit a me clementiae tuae longinqua miseratio, sed quidquid tuae uoluntati contrarium, fallente diabolo, et propria iniquitate atque fragilitate contraxi, tu pius et misericors ablue indulgendo. Sana uulnera, cunctaque remitte peccata, ut nullis a te iniquitatibus separatus, sed semper hic et 245 ubique defensionis tuae auxilio munitus, tibi Domino semper ualeam adhaerere, et perpetuae gloriae quandoque portionem percipere, quam oculus non uidit, et auris non audiuit, et in cor hominis non ascendit quae praeparasti diligentibus te . Amen.
5
O lux beata Trinitas, et principalis unitas, auge in nobis fidem, auge spem, auge charitatem, libera nos, salua nos, iustifica nos. O beata Trinitas, solue crimina, dimitte peccata, miserias pelle, angustias amoue, tribulationes inspice, aduersitates pelle, effectumque petitionis nostrae largiens, clementer nos exaudi, ut exuti ab omnibus quae patimur malis in tuis semper delectemur exsultare iudiciis. Adueni, quaeso, pie Domine, et in medium nostri consiste, ut te inuenire in cordibus nostris sentiamus. Oris nostri confessionem libenter suscipe, et fructum nos uiriditatis habere concede quatenus tuis imbribus irrigati mereamur tibi suauium fructuum ubertate placere, ut in tui amoris accendamur illustratione, et uerae charitatis illuminemur igne. Et sicut Moysen famulum tuum mirabili illuminasti splendore, ita corda et sensus nostros illuminare digneris, ut peccatorum labe expiati, ad te, qui aeterna uita es, peruenire mereamur. Da gaudiorum praemia, da gratiarum munera, dissolue litis uincula, astringe pacis foedera. Illumina cor hominum, absterge sordes mentium, resolue culpae uinculum, euerte moles criminum.
Peccauimus tibi, Domine, patientiam habe in nobis, et erue nos a malis, quae quotidie accrescunt super nos. Iniquitates nostrae, Domine, multiplicatae sunt super capita nostra , delicta nostra creuerunt usque ad coelos. Parce, Domine, et inclina super nos misericordiam tuam. Domine, imminuti sumus propter peccata nostra hodie; sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur, et fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam, quia non est confusio confidentibus in te , Domine. Non est alius Deus praeter te, Domine, , et tibi de omnibus cura est , eo quod Dominus omnium es. Parce populo tuo , qui das precantibus largitatem, ut conuertatur malitia in bonitatem. Exaudi, Domine, deprecationem seruorum tuorum, et miserere populo tuo, ut sciant omnes gentes quia tu es Deus saeculorum . Miserere ciuitati sanctificationis tuae , Domine Deus noster. Miserere plebi tuae, Domine, super quam inuocatum est nomen tuum sanctum , ut sciant omnes, qui habitant terram , quia tu es Deus protector populorum tuorum. Dimitte, Domine, peccata populi tui, secundum multitudinem misericordiae tuae . Sicut propitius fuisti patribus nostris, propitius esto et nobis, ut impleatur gloria tua in uniuersa terra.
Exaudi, Deus, deprecationem nostram, et propitius esto populo tuo, et conuerte tribulationem nostram in gaudium, ut uiuentes benedicamus te, Domine. Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus, et ira tua a ciuitate ista, et a domo sancta tua, quoniam peccauimus. Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; respice de coelo, et uide afflictionem populi tui. Exaudi, Domine, propitiare. Domine; intende, ne tardaueris, quia nomen sanctum tuum inuocatur super nos . Multa sunt, Domine, peccata nostra; tibi peccauimus, patientia Israel; libera nos, Domine, in tempore angustiae nostrae. Peccauimus, Domine, et tu iratus es nobis, et non est qui effugiet manum tuam ; sed supplicamus ut ueniat super nos misericordia tua . Qui Niniuae pepercisti, miserere nobis. Reminiscere miserationum tuarum, Domine , et quos huc usque toleras, ad poenitentiam compunge. Propitiare, Domine, omnibus Christianis uiuis et defunctis. Auxiliare optimis, ut in bonitate semper consistant. Miserere bonis et mediocribus, ut meliores fiant. Succurre praue agentibus et delinquentibus, ut cito se corrigant. Propitiare etiam, Domine, haereticis et schismatis, Iudaeis et paganis, ut reuertantur a uiis suis malis, et cognoscant te Deum uiuum et uerum, qui fecisti coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Miserere omnibus fidelibus defunctis, dans eis uitam beatam propter pietatem tuam.
Memento nostri, Domine, in graui isto corpore; conuertat tua benignitas quos longa sustinuit pietas. Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum . Nos miseri, nos sumus opera tua, quae dedisti Filio tuo in haereditatem sibi . Noli claudere aurem tuam ad preces nostras, sed subleua clemens afflictionem populi tui, illud reuoluens quod pollicitus es dicens: Conuertimini ad me, et ego reuertar ad uos . Memento nostri, Domine, memento nostri, ut efficiamur haeredes regni tui, et uidentes gloriam tuam adoremus bonitatem tuam, et dicamus pariter, cum uiderimus inaestimabilem pulchritudinem tuam: Gloria Patri qui fecit nos, gloria Filio qui saluauit nos, gloria Spiritui sancto qui renouauit nos, per infinita saecula saeculorum. Amen.