1
O homo, qui ex anima rationali et humana carne subsistis, conditionis miserae, repletus multis miseriis, miser et miserabilis; homo pauper, caecus, nudus, plurimis necessitatibus subditus, ad cor tuum reuertere. Quid foris uagaris? Quid foris quaeris? Quid in carnalibus studes? Quid in saecularibus te implicas? Quid in uanitatibus te inuoluis? Inferioribus delectaris, et ab omnibus interioribus et superioribus elongaris; per ea quae foris sunt diffunderis, et in his quae intra te sunt confunderis. Quanto magis ad mundum accedis, tanto longius a Deo recedis. Quanto magis foris es sapiens, tanto magis intus stultus efficeris. Quanto magis extra lucraris, tanto magis intus perdis. Quanto magis in iis quae foris sunt uagaris, tanto magis intus euacuaris. Quanto magis in temporalibus es sollicitus, tanto magis in spiritualibus es mendicus. Quid est quod omnia ordinas, et te ipsum non uis ordinare? Quid in omnibus es prudens, et circa temetipsum insipiens? Quid est quod omnia quae foris sunt sollicitus es bona facere, et temetipsum sinis semper esse malum et inutilem? Dormit in te Spiritus Dei, et uigilat in te spiritus mundi? Uacat in te ratio, et uiget in te sensus? Exstinguitur in te Spiritus Dei, et dominatur in te caro mundi? Feruet in corde tuo amor terrenorum et moritur in te amor aeternorum bonorum? Mundum diligis, et Deum derelinquis? Omnium recordaris, et tui ipsius obliuisceris? Quae super terram sunt desideras et diligis, coelestia uero non curas? Appropinquas ad interitum, et longe fis a salute? Curris ad diabolum, et prolongaris a Deo? Redi, redi, praeuaricator homo, ad cor, quia loquitur Deus omnipotens pacem ei qui conuertitur ad cor. Omnia mundi huius tibi dedit Deus, et tu propter omnia relinquis Deum? Omnia propter te fecit Deus, et tu propter omnia dimittis temetipsum? Propter omnia quae occurrunt tibi dimittis Deum, et idcirco omnia dimittent te. Propter creaturas relinquis creatorem, et ideo contra te insurgent omnes creaturae, quia offendendo Creatorem, offendisti omnem creaturam. Et ideo omnes creaturae, quae factae sunt in ministerium et utilitatem tuam, conuertentur ad uindictam et poenitentiam tuam; et uae tibi erit sine fine, quia noluisti habere bonum sine fine.
Recognosce itaque, homo, recognosce temetipsum. Recogita quod nihil facis. Attende quod uilis et malus es. Plange, homo miser, plange, incessabiliter peccata tua. Dele lacrymis malitias et miserias tuas, quia uoluntate propria peccasti. Displiceat tibi super omnia. Displiceat tibi toto corde, et continue displiceat tibi, quod Dominum immensae maiestatis, habentem potestatem omnis carnis, et mittere corpus et animam in gehennam, ausus fuisti offendere. Amarescat tibi amarissime cor tuum, quod Deum summum Patrem incomprehensibilis maiestatis, misericordiae ineffabilis, qui benignus et misericors est super ingratos et malos, faciliter, uoluntarie, libenter et delectabiliter offendisti. Totus displiceas tibi, ut possis totus placere sibi, qui est summus, uerus et solus Deus, cui nemo placet, nisi qui sibimetipsi displicet; et nemo displicet, nisi qui sibimetpsi placet. Dissipat namque Deus ossa eorum qui hominibus placent, et quod altum et pulchrum est apud homines, abominabile est apud Deum. Mirum est de te, homo miser; ad mala quippe totus es auidus, totus promptus, totus facilis, totus sapiens et mobilis, et totus sollicitus ad malum. Ad bona autem totus es durus, totus piger, totus incredulus, et rebellis es ad bonum.
Unde tibi hoc nisi a carne, quam tantum diligis et sequeris. Quia uero carnem sequeris, carnem diligis; et quia carnem sequeris, opera carnis facis, et cum ipsa punieris. Carnis tuae fructus est libido, concupiscentia, infirmitas, fragilitas et dolor. Uermis et putredo, putens et fetidus fetor. Tu ipse es tenebris ignorantiae sic excaecatus, ut nescias quid sis. Non attendis quo uadis, nec animaduertis factum tuum, neque insidias inimici et tentationes fraudulentas intelligis, totus negligens, nec cogitas quo tendere debeas. Uiam nescis, et non inquiris, grandis namque tibi restat uia; sollicite quaeris cibum, uestitum, et requiem, et omnes carnis necessitates quando indiges; de uita uero et salute animae tuae semper tepens non curas, licet semper indigcas, plenus malitia et nequitia. Miser homo ut miserum corpus pascas et uestias, et carnis uoluptatibus, quae post paucos dies a uermibus deuorabitur, satisfacias, sollicitus laboras, curris et discurris, uigilas, somnum non capis oculis ut repleas uentrem, et pro anima tua, quae Deo praesentanda est in coelis, cur non sollicitus fatigaris; ut ipsam pascas bonis operibus, et induas uirtutibus, ne appareat confusio nuditatis eius? Homo tristis quaeris semper implere uentrem, et cur non pascis animam esurientem? De uase stercorum semper curas, et de Dei imagine cur non curas? Pascis sterilem, et quae non parit, animam esurientem non satias bonis? Uae tibi est, quia anima tua propter famem in te deficit. Uae tibi, et uae tibi erit, quod reddis quae sunt Caesaris Caesari, et non reddis quae sunt Dei Deo; et ideo maledictus es a Deo, et confunderis ab eo. Uide, miser homo, uide, quia totum est uanitas, totum stultitia, totum dementia, quidquid cogitas, quidquid uis, quidquid loqueris, quidquid facis in hoc mundo, praeter id solum quod in Deum, et propter Deum, et ad honorem Dei facis. Quidquid sine Deo facis, totum est malitia et uanitas, quia nihil est bonum sine summo bono. Certe magis miseria hominis est cum illo non esse, sine quo esse non potest.
Uide, homo miser, quia ad imaginem et similitudinem Dei creatus es, et propter nimiam charitatem Domini nostri Iesu Christi morte turpissima redemptus et liberatus es, et ad uidendam claritatem summi Dei sola inaestimabili misericordia sua uocatus es, et plurimis beneficiis ex quo esse coepisti, ab altissimo Patre totius ueritatis ad uitam aeternam cum ipso habendam per unicum filium suum inuitatus es. Miser homo, recognosce hunc honorem. Intellige dignitatem et honorem tuum, quo a tanta maiestate honoratus es. Aeternus enim Deus et immensus creauit te, formauit te, et inuitauit te. Maximus honor, et amplissimus a mor. Cognosce, o homo, honorem tuum, et curre, gratias agens, ad inuitatorem, ne forte si ingratus ire nolueris, sed aut uilla, aut bobus, uel uxore te impedieris, iratus Dominus iubeat te succendi, et tibi ostium uitae aeternae in perpetuum claudatur. Cognosce ergo, o homo, honorem tuum, et honora Creatorem tuum. Sed heu! hodie recte potest dici de te, homo: Homo cum in honore esset non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Dignum certe et iustum est ut qui noluit esse socius angelorum, fiat similis iumentorum, et qui destruxit in se imaginem et similitudinem Dei, dignum est ut imago et similitudo iumentorum adhaereat ei. Cognosce ergo te, miser homo, cognosce te meliorem esse auibus, digniorem cunctis animantibus. Noli similis esse iumentis insipientibus, quae tantum uitam praesentem cogitant, quae tantum carnalia et corporalia appetunt, terrena et temporalia diligunt, quia nec alia sciunt.
5
Homo, non te subiicias carni, non sis amator mundi. Nec te sustineas esse filium diaboli, propter honorem potentissimi, sapientissimi et incomprehensibilis Patris tui altissimi Dei. Propter admirabile nomen Dei aeterni non te constituas aduersarium et homicidam tui. Propter amorem benignissimi Dei non te facias inimicum et contrarium omnipotentis Dei. Propter magnitudinem et dilectum Filium Dei Christum Dominum non te facias socium daemonum, et combustionem ignis aeterni, qui redemptus es pretiosissimo sanguine Agni immaculatissimi. Noli tantum pretium uilipendere, quod pro te Filius Dei dignatus est exsoluere, ne sempiternis inuoluaris incendiis. Tunc enim poenitentiam maximam habebis, sed sine remedio. Tunc dolorem inopinabilem patieris, sed sine fine tormentis plenus eris, nunquam tamen alleuiaberis. Quia quisquis non flebit, flendi dum tempus habebit, aeterno luctu lugebit, sed sine fructu. Redi ergo ad te, redi, nec tardes conuerti ad illum qui te sua potestate fecit, sua sapientia redemit, sua inenarrabili bonitate ad se uocauit, et exspectat adhuc quotidie, et coronabit. Quid quaeris extra illum? Quid? Quid desideras praeter ipsum? Quid tibi placet sine ipso? Ipse fecit omnia, ipse habet omnia, ipse est omnia. Quidquid bonum cupis, quidquid pulchrum quaeris, quidquid dulce et delectabile requiris, totum in ipso inuenies, et in ipso perfrueris; si gaudere uis, ipse gaudium est, etc.