30.1
Non enim erubesco euangelium. uirtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. iustitia enim dei in eo reuelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: iustus autem ex fide mea uiuet. reuelatur enim ira dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui ueritatem in iniustitiam detinent: quia quod notum est dei manifestum est in illis: deus enim in illis manifestauit. inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas, ut sint inexcusabiles, quia, cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt, et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. propter quod tradidit illos deus in desideria cordis eorum in inmunditia, ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis, qui commutauerunt ueritatem dei in mendacium, et coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. amen. propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae. nam feminae eorum inmutauerunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam. similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in inuicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semet ipsis recipientes. et sicut non probauerunt deam\ habere in notitiam, tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conuenit: repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, auaritia, nequitia, plenos inuidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inuentores malorum, parentibus non oboedientes, insipientes, inconpositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia: qui cum iustitiam dei cognouissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui ea faciunt, sed et qui consentiant facientibus. Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. in quo enim iudicas alterum, te ipsum condemnas: eadem enim agis qui iudicas. scimus enim quoniam iudicium dei est secundum ueritatem in eos qui talia agunt. existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium dei? an diuitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in diem irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius : his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus uitam aeternam : his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt ueritati credunt autem iniquitati ira et indignatio. tribulatio et angustia is omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci. gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. Et post paululum: Non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. Item paulo post: Qui ergo alium doces, te ipsum non doces? qui praedicas non furandum, furaris ? qui dicis non moechandum, moecharis? qui abominaris idola, sacrilegium facis? qui in lege gloriaris. per praeuaricationem legis deum inhonoras? nomen enim dei per uos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est. Et aliquanto post: Iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad deum per dominum nostrum Iesum Christum: per quem et accessum habemus fide in gratia ista, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum dei. non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem: spes autem BOQ confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et alio loco: Non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius. sed neque exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis uiuentes et membra uestra arma iustitiae deo. Et post paululum: Humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. sicut enim exhibuistis membra uestra seruire inmundi* tiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem. Et alio in loco: Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem uiuamus. si enim secundum carnem uixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificatis, uiuetis. quicumque enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. Et post paucos uersus : Heredes quidem dei, coheredes autem Christi: si tamen conpatiamur, ut et conglorificemur. Et paulo post: Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. Et post paucos uersus: Scimus autem quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum. Et paulo post: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est: quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis. sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. certus sum enim quia neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudines, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. Et alio in loco: Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem. dicit enim scriptura: omnis qui credit in illum non confundetur. non enim est distinctio Iudaei et Graeci. nam idem dominus omnium, diues in omnes qui inuocant illum. omnis enim quicumque inuocauerit nomen domini saluus erit. Et alio loco: Tu autem fide sta: noli altum sapere, sed time. si enim deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. uide ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem qui ceciderunt seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate. Et paulo post: Obsecro itaque uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem, rationabile obsequium uestrum. et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate sensus uestri: ut probetis quae sit uoluntas dei bona et placens et perfecta. dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus qui sunt inter uos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut deus diuisit mensuram fidei. sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: siue prophetiam, secundum rationem fidei: siue ministerium, in ministrando: siue qui docet, in doctrina: qui exhortatur, in exhortando: qui tribuit, in simplicitate: qui praeest, in sollicitudine: qui miseretur, in hilaritate. dilectio sine simulatione. odientes malum, adhaerentes bono: caritatem fraternitatis inuicem diligentes, honore inuicem praeuenientes: sollicitudine non pigri: spiritu feruentes, domino seruientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. benedicite persequentibus, benedicite et nolite maledicere. gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. id ipsum inuicem sentientes. non alta sapientes, sed humilibus consentientes. nolite esse prudentes apud uosmet ipsos. nulli malum pro malo reddentes: prouidentes bona, non tantum coram deo, sed etiam coram omnibus hominibus. si fieri potest, quod ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. non uosmet ipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae. scriptum est enim: mihi uindictam et ego retribuam, dicit dominus. sed si esurierit inimicus tuus, cib\'a illum : si sitit, potum da illi: hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius. noli uinci a malo, sed uince in bono malum. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. non est enim potestas nisi a deo. quae autem sunt, a deo ordinatae sunt. itaque qui resistit potestati, dei ordinationi resistit. qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem adquirunt. nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. uis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa. dei enim minister est tibi in bonum. si autem malum feceris, time non enim sine causa gladium portat. dei enim- minister est, uindex in ira ei qui malum . agit. ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed et propter conscientiam. ideo enim et tributa praestatis, ministri enim dei sunt, in hoc ipsum seruientes. reddite omnibus debita: cui tributum, tributum: cui uectigal, uectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis. qui enim diligit proximum, legem impleuit. nam: non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc uerbo instauratur: diliges proximum tuum sicut te ipsum. dilectio proximi malum non operatur. plenitudo ergo legis dilectio. et hoc scientes tempus, quia hora est nos iam de somno surgere. nunc enim proprior est nostra salus, quam cum credidimus. nox praecessit, dies autem adpropinquauit. abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et aemulatione: sed induimini dominum Iesum Christum. et carnis curam ne feceritis in desideriis. Infirmum autem in fidem adsumite, non in disceptationibus cogitationum. alius enim credit manducare omnia: qui autem. infirmus est, holera manducet. is qui manducat non manducantem non spernat: et qui non manducat manducantem non iudicet: deus enim illum adsumpsit. tu quia es qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit: stabit autem, potens est enim deus statuere illum. nam alius iudicat diem inter diem, alius iudicat omnem diem. unusquisque in suo sensu abundet. qui sapit diem, domino sapit : et qui manducat, domino manducat: gratias enim agit deo. et qui non manducat, domino non manducat, et gratias agit deo. nemo enim nostrum sibi uiuit et nemo sibi moritur. siue enim uiuimus, domino uiuimus: siue morimur, domino morimur. siue ergo uiuimus, siue morimur, domini sumus. in hoc enim et Christus mortuus est et resurrexit, ut mortuorum et uiuorum dominetur. tu autem quid iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal dei. scriptum est enim : uiuo ego, dicit dominus, quoniam mihi flectet omne genu, et omnis lingua confitebitur deo. itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet deo. non ergo amplius inuicem indicemus. sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri uel scandalum. scio et confido in domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. non «rgo blasphemetur bonum nostrum. non est regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. qui enim in hoc seruit Christo, placet deo, et probatus est hominibus. itaque quae pacis sunt, sectemur, et quae aedificationis sunt in inuicem. noli propter escam destruere opus dei. omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat bonum est non manducare carnem -et non bibere uinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur. tu fidem, quam habes penes temet ipsum, habe coram deo. beatus qui non iudieat semet ipsum in eo quo probat. qui autem discernit, si manducauerit, damnatus est, quia non ex fide. omne autem quod non est ex fide peccatum est. Debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem. etenim.. Christus non sibi placuit, sed, sieut scriptum est: inproperia aproperantium tibi ceciderunt super me. quaecumque autem scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. deus autem patientiae et solatii det uobis id ipsum sapere in alterutrum secundam Iesum Christum, ut unianimes uno ore honorificetis deum et patrem domini nostri Iesu Christi. propterea suscipite inuicem, sicut et Christus suscepit uos in honorem dei. Et aliquanto post: Probauerunt enim Machedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Hierusalem. placuit enim eis, et debitores sunt eorum: nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Et post paucissimos uersus: Obsecro igitur uos, fratres, per dominum nostrum Iesum Christum, et per caritatem spiritus, ut adiuuetis me in orationibus pro me ad deum. Et paulo post: Rogo autem uos, fratres, ut obseruetis eos qui discessiones et offendicula praeter doctrinam, quam uos didicistis, faciunt: et declinate ab eis. huiusmodi enim Christo domino nostro non seruiunt, sed suo uentri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. uestra enim oboedientia in omnem locum diuulgata est. gaudeo igitur in uobis: sed nolo uos sapientes esse in bone et simplices in malo.
31.1
Obsecro autem uos, fratres, per nomen domini Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in uobis scismata. sitis autem perfecti in eodem . sensu et in eadem sententia. significatum est enim mihi de uobis, fratres mei, ab his qui sunt Cloes quia contentiones inter uos sunt. hoc autem dico, quod unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. diuisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro uobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Et post paululum: Ex ipso autem uos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in domino glorietur.
31.2
Et alio loco: Cum enim sit in uobis zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? cum enim quis dicit: ego quidem sum Pauli, alius autem: ego Apollo, nonne homines estis ? Et post paululum: Nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis ? si quis autem templum dei uiolauerit, – disperdet illum deus. templum enim dei sanctum est, quod estis uos. nemo se seducat: si quis uidetur inter uos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum. Et post paucos uersus: Itaque nolite ante tempus iudicare, quoad usque ueniat dominus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a deo. haec autem, fratres, transfiguraui in me et Apollo propter uos, ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est unus aduersus alterum infletur pro alio. quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Et post paululum: Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus, blasphemamur et obsecramus. tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. non ut confundam uos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. Item post paululum: Omnino auditur inter uos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat et uos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio uestrum qui hoc opus fecit? ego quidem, absens corpore, praesens autem spiritu. iam iudicaui ut praesens eum qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis uobis et meo spiritu cum uirtute domini Iesu tradere huiusmodi in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in diem domini Iesu. non bona gloriatio uestra. nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. etenim pascha nostrum immolatus est Christus. itaque epulemur non in fermento ueteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et ueritatis. scripsi uobis in epistula, ne commisceamini fornicariis: non utique fornicariis huius mundi aut auaris aut rapacibus aut idolis seruientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exisse. nunc autem scripsi uobis non commisceri, si is qui frater nominatur est fornicator aut auarus aut idolis seruiens aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere. quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? nam eos qui foris sunt deus iudicabit. auferte malum ex uobis ipsis. Audet aliquis uestrum habens negotium aduersus alterum iudicari apud iniquos, et non apud sanctos? an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? et si in uobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis indicetis? nescitis quoniam angelos iudicabimus? quanto magis saecularia? saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum. ad uerecundiam uestram dico. sic non est inter uos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? sed frater cum fratre iudicio–contendit, et hoc apud infideles? iam quidem omnino delictum est in uobis, quod iudicia habetis inter uos. quare non magis iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? sed uos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus. an nescitis quia iniqui regnum dei non possidebunt? nolite errare: neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri; neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum dei possidebunt. Et post paululum: Nescitis quoniam corpora uestra membra Christi sunt? tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? absit. an nescitis quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur? erunt, inquit, duo in carne una. qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. fugite fornicationem. omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. an nescitis quoniam membra uestra templum est spiritus sancti, qui in uobis est, quem habetis a deo, et non estis uestri? empti enim estis pretio magno: glorificate et portate dominum in corpore uestro. De quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir. similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi: et iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos satanas propter incontinentiam uestram. hoc autem dico secundum . indulgentiam, non secundum imperium. uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium habet donum ex deo, alius quidem sic, alius uero sic. dico autem non nuptis et uiduis, bonum est illis si sic maneant, sicut et ego. quod si se non continent, nubant. melius est enim nubere quam uri. his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio, non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut uiro suo reconciliari. et uir uxorem non dimittat. nam ceteris ego dico, non dominus: si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam: et si qua mulier habet uirum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat uirum. sanctificatus est enim uir infidelis in muliere fideli, et sanctificata est mulier infidelis in uiro fideli. alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. quod si infidelis discedit, discedat. non est enim seruituti subiectus frater aut soror in eiusmodi, in pace autem uocauit nos deus. unde enim scis, mulier, si uirum saluum facies? aut unde scis, uir, si mulierem saluam facies? nisi unicuique sicut diuisit dominus, unumquemque sicut uocauit deus, ita ambulet: sicut in omnibus ecclesiis doceo. circumcisus aliquis uocatus est? non adducat praeputium. in praeputio aliquis uocatus est? non circumcidatur. circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed obseruatio mandatorum dei. unusquisque in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. seruus uocatus es? non sit tibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere. qui enim in domino uocatus est seruus, libertus est domini: similiter qui liber uocatus est, seruus est Christi. pretio empti estis: nolite fieri serui hominum. unusquisque in quo uocatus est frater, in hoc permaneat apud deum. de uirginibus autem praeceptum domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a domino, ut sim fidelis. existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. si autem acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit uirgo, non peccauit. tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. ego autem uobis parco. hoc itaque dico, fratres: tempus breue est: reliquum est, ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint, et qui fient tamquam non flentes, et qui gaudent tamquam non gaudentes, et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. uolo autem uos sine sollicitudine esse. qui sine uxore est, sollicitus est quae domini sunt, quomodo placeat deo. qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est. et mulier innupta et uirgo cogitat quae domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. porro hoc ad utilitatem uestram dico: non ut laqueum uobis iniciam, sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento dominum obseruandi. si quis autem turpem se uideri existimat super uirginem suam, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod uult faciat: non peccat: nubat. nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae uoluntatis, et hoc iudicauit in corde suo seruare uirginem suam, bene facit. igitur et qui matrimonio iungit uirginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit. mulier alligata est quanto tempore uir eius uiuit: quod si dormierit uir eius, liberata est: cui uult, nubat, tantum in domino. beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium. puto autem quod et ego spiritum dei habeam. De his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus. scientia inflat : caritas uero aedificat si quis se existimat scire aliquid, nondum cognouit quemadmodum oporteat eum scire. si quis autem diligit deum, hic cognitus est ab eo. de escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo. Et post paululum: Sed non in omnibus est scientia. quidam autem conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur. esca autem nos non commendat deo. neque si non manducauerimus, deficiemus, neque si manducauerimus, abundabimus. uidete autem, ne forte haec licentia uestra offendiculum fiat infirmis. si enim quis uiderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est. sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christum peccatis. quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. Et post pauca: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas? • aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam, et de fructu eius non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? numquid secundum hominem haec dico? an et lex haec non dicit? scriptum est enim in lege Moysi: non alligabis os boui trituranti. numquid de bubus cura est deo? an propter nos utique dicit? nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe arare qui arat et qui triturat in spe fructus percipiendi. si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est si uestra carnalia metamus? si alii potestatis uestrae participes sunt, non potius nos? sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus euangelio Christi. nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt, qui altario deseruiunt cum altario participantur? ita et dominus ordinauit • his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere. ego autem nullo horum usus sum. non scripsi autem haec, ut ita fiant in me. bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis euacuet nam si euangelizauero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: uae enim mihi est, si non euangelizauero. si enim uolens hoc ago, mercedem habeo: si autem inuitus, dispensatio mihi credita est. quae est ergo merces mea? ut euangelium praedicans sine sumptu ponam euangelium Christi, ut non abutar potestate mea in euangelio. nam cum liber essem ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucri facerem. et factus sum ludaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer: his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem — cum ipse non essem sub lege, sed sub gratia —, ut eos qui sub lege erant lucri facerem: his qui sine lege erant, tamquam sine lege essem — cum sine lege dei non essem, sed in lege essem Christi —, ut lucri facerem eos qui sine lege erant. factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem. omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. omnia autem facio propter euangelium, ut particeps eius efficiar. nescitis quoniam hi qui in stadio currunt omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium? sic currite, ut conprehendatis. omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar. Nolo enim uos ignorare, fratres, quoniam patres nostri om- . nes sub nube fuerunt. Et post paucissimos uersus: Sed non in pluribus eorum beneplacitum est deo: nam prostrati sunt in deserto. haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt neque idolatrae efficiamini sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est: sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die XXIII milia. neque temptemus Christum, sicut quidam eorum temptauerunt et a serpentibus perierunt. neque murmuraueritis, sicut quidam eorum murmurauerunt et perierunt ab exterminatore. haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum deuenerunt. itaque qui se existimat stare uideat, ne cadat. temptatio uos non adprehendat nisi humana. fidelis autem deus est, qui non patitur uos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam prouentum, ut possitis sustinere. propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Et paulo post: Sed quae immolant gentes daemonibus immolant, et non deo. nolo autem uos socios fieri daemoniorum. non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum. non potestis mensae domini participes esse et mensae daemoniorum. an aemulamur dominum? numquid fortiores illo sumus? omnia licent, sed non omnia expediunt. omnia licent, sed non omnia aedificant. nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. omne quod in macello uenit manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. si quis autem dixerit: hoc immolaticium est idolis, nolite manducare propter illum qui indicauit et propter conscientiam. conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ? siue ergo manducatis, sine bibitis, uel aliud quid facitis, omnia in gloriam dei facite. sine offensione estote Iudaeis et gentibus et ecclesiae dei: sicut et ego per . omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Et post paululum: Omnis uir orans aut prophetans uelato capite deturpat caput suum. omnis autem mulier orans aut prophetans non uelato capite deturpat caput suum. Et post. aliquantum: Hoc autem praecipio non laudans, quod non in melius, sed in deterius conuenitis. primum quidem conuenientibus uobis in ecclesia audio scissuras esse, et ex parte credo. nam oportet haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in uobis. conuenientibus ergo uobis in unum iam non est dominicam caenam manducare. unusquisque enim suam caenam praesumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut ecclesiam dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? quid dicam uobis? laudo uos? in hoc non laudo. Et post paucos uersus: Itaque quicumque manducauerit panem, uel biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. probet autem se ipsum homo, et sic de \'pane illo edat et de calice bibat. qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus. ideo inter uos multi infirmi et inbecilles, et dormiunt multi. quod si nosmet ipsos iudicaremus, non utique iudicaremur. dum iudicamur autem, a domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. itaque, fratres mei, cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate. si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conueniatis. cetera autem, cum uenero, disponam. Et alio loco; Sed deus temperauit corpus, ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit scisma in corpore, sed in id ipsum pro inuicem sollicita sint membra. et si quid patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra: siue glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. uos autem estis corpus Christi et membra de membro. et quosdam quidem posuit deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores; deinde uirtutes, exin gratia curationum, opitulationes, genera linguarum. numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes uirtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis locuntur? numquid omnes interpretantur? aemulamini autem carismata maiora: et adhuc excellentiorem uobis uiam demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum uelut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. et si habuero prophetiam et nouerim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. caritas patiens est, benigna est. caritas non aemulatur, non agit perperam, non inSatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non inritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem ueritati. omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. caritas numquam excidet. Et post aliquot uersus: Nunc autem manet fides, spes, caritas: tria haec, maior autem his est caritas. Sectamini caritatem. Et paulo post: Quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. Item paulo post: Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia paruuli estote, sensibus autem perfecti estote. Et alio loco: Quid ergo est, fratres? cum conuenitis, unusquisque uestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. Et post paucissimos uersus: Mulieres in ecclesiis taceant: non enim permittitur illis loqui, sed subditas esse, sicut lex dicit si quid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent. turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. an a uobis uerbum dei processit, aut in uos solos deuenit? Et post paululum: Nolite seduci: corrumpunt mores bonos conloquia mala. euigilate iuste et nolite peccare. ignorantiam enim dei quidam habent. ad reuerentiam uobis loquor. Et post paululum: Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere domini semper, scientes quod labor uester non est inanis in domino. De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. per unam sabbati unusquisque uestrum apud se ponat, recondens quod – ei bene placuerit, ut non, cum uenero, tunc collectae fiant. cum autem praesens fuero, quos probaueritis per epistulas, hos mittam perferre gratiam uestram in Hierusalem. quod si dignum fuerit ut ego eam, mecum ibunt. ueniam autem . ad uos, cum Machedoniam pertransiero. nam Machedoniam pertransibo. apud uos etiam forsitan remanebo, uel etiam hiemabo, ut uos me deducatis quocumque iero. nolo enim nos modo in transitum uidere: spero enim me aliquantum temporis manere apud uos, si dominus permiserit. permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten. ostium enim mihi apertum est magnum et euidens, aduersarii multi. si autem uenerit Timotheus, uidete, ut sine timore sit apud uos. Et post paululum : Uigilate, state in fide, uiriliter agite et confortamini. omnia uestra in caritate fiant.
32.1
4 Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate. et sinceritate dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia dei conuersati sumus in mundo. Et post paululum: Si quis autem contristauit, non me contristauit, sed ex parte, ut non onerem, omnes uos. sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec, quae fit a pluribus, ita ut e contra magis donetis et consolemini forte abundantiore tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. propter quod obsecro uos, ut confirmetis in illum caritatem. ideo enim scripsi, ut cognoscam experimentum uestrum, an in omnibus oboedientes sitis. cui autem aliquid donastis, et ego. nam et ego quod donaui, si quid donaui, propter nos in persona Christi, ut non circumueniamur a satana: non enim ignoramus cogitationes eius. Et alio loco: Ideo habentes hanc ministrationem, iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus; sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes uerbum dei, sed in manifestatione ueritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram deo. Et post paucos uersus: Non enim nosmet ipsos praedicamus, sed Iesum Christum dominum, nos autem seruos uestros per Iesum. Et paulo post: Habemus autem thesaurum istum in uasis fictilibus, ut sublimitas sit uirtutis dei, et non ex nobis. in omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur: deicimur, sed non perimus: semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et uita Iesu in corporibus nostris manifestetur. semper enim nos qui uiuimus in mortem tradimur propter Iesum; ut et uita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. ergo mors in nobis operatur, uita autem in nobis. habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: credidi propter quod locutus sum, et nos credimus propter quod et loquimur. Et post UI uersus: Propter quod non deficimus: sed licet is qui foris est homo noster corrumpatur, tamen is qui intus est renouatur de die in diem. id enim quod in praesenti est momentaneum et leue tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur in nobis : non contemplantibus nobis quae uidentur, sed quae non uidentur. quae enim uidentur temporalia sunt, quae autem non uidentur aeterna sunt. Et post paululum: Adiuuantes autem et exhortamur, ne in uacuum gratiam dei recipiatis. ait enim: tempore accepto exaudiui te et in die salutis adiuui te. ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis:. nemini dantes ullam offensionem, ut non uituperetur ministerium nostram: sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suauitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, in uerbo ueritatis, in uirtute dei: per arma iustitiae a dextris et sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam: ut seductores et ueraces, sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes et ecce uiuimus, ut castigati et non mortificati, quasi tristes semper autem gaudentes, sicut egentes multos autem locupletantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Et post paucos uersus: Dilatamini et uos. nolite iugum ducere cum infidelibus. quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? quae autem conuentio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? qui autem consensus templo dei cum idolis? uos enim estis templum dei uiui, sicut dicit dominus: quoniam inhabitabo in illis et inambulabo, et ero illorum deus, et ipsi erunt mihi populus. propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et inmundum ne tetigeritis: et ego recipiam uos, et ero uobis in patrem, et uos eritis mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens. Has igitur habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni iniquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore dei. Et post paululum : Quoniam et si contristaui uos in epistula, non me paenitet: et si paeniteret, uidens quod epistula illa, etsi ad horam, uos contristauit, nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam. contristati enim estis secundum deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex uobis. quae enim secundum deum tristitia est, paenitentiam in salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur. ecce enim hoc ipsum, secundum deum contristari uos, quantam in uobis operatur sollicitudinem! Et post paucos uersus: Notam autem uobis facimus, fratres, gratiam dei, quae data est in . ecclesiis Machedoniae, quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum, altissima paupertas eorum abundauit in diuitias simplicitatis eorum. quia secundum uirtutem, testimonium illis reddo, et supra uirtutem uoluntarii fuerunt, cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos: et non sicut sperauimus, sed semet ipsos dederunt primum domino, deinde nobis per uoluntatem dei, ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit ita et perficiat in uos etiam gratiam istam. sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate uestra in nos, ut et in hac gratia abundetis : non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam uestrae caritatis ingenium bonum conprobans. scitis enim gratiam domini nostri lesu Christi, quoniam propter uos egenus factus est, cum esset diues, ut inopia illius uos diuites essetis. et consilium in hoc do: hoc enim nobis utile est, qui non solum facere, sed et uelle coepistis ab anno priore. nunc uero et facto perficite, ut quemadmodum promtus est animus uoluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. si enim uoluntas promta, secundum id quod habet accepta est, non secundum quod non habet. non enim ut aliis sit remissio, uobis autem tribulatio, sed ex aequalitate: in praesenti tempore uestra abundantia illorum inopiam suppleat, et illorum abundantia uestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: qui multum, non abundauit, et qui modi- . cum, non minorauit. gratias autem deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro uobis in corde Titi: quoniam exhortationem quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua uoluntate profectus est ad uos. misimus autem cum illo fratrem, cuius laus est in euangelio per omnes ecclesias — non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia, quae ministratur a nobis ad domini gloriam et destinatam uoluntatem nostram, — deuitantes hoc, ne quis nos uituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. prouidemus enim bona non solum coram deo, sed etiam coram hominibus. Et post UIIII uersus: Nam de ministerio quod fit in sanctos, ex abundantia est mihi scribere nobis. scio enim promtum animum uestrum, pro quo de uobis glorior apud Machedonas, quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et uestra aemulatio prouocauit plurimos. misi autem fratres, ut ne quod gloriamur de uobis euacuetur in hac parte: ut, quemadmodum dixi, parati sitis, ne, cum uenerint mecum Machedones et inuenerint uos inparatos, erubescamus nos, ut non dicam uos, in hac substantia. necessarium ergo existimaui rogare fratres, ut peruenirent ad uos et praepararent repromissam benedictionem hanc paratam esse, sic quasi benedictionem, non quasi auaritiam. hoc autem: qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. unusquisque enim prout destinauit corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit deus: potens est autem deus omnem gratiam abundare facere in uobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen uestrum. et augebit incrementa. frugum iustitiae uestrae, ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem deo — quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in domino —, per probationem ministerii huius glorificantes deum in oboedientia confessionis uestrae et simplicitate communicationis in illos et in omnes, et ipsorum obsecratione pro uobis, desiderantium uos propter eminentem gratiam dei in uobis. gratias ago deo super inenarrabili dono eius. Et alio loco: Qui autem gloriatur, in domino glorietur. non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem deus commendat. Et post aliquantum : Ministri Christi sunt? ut minus sapiens dico, plus ego. in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter: a Iudaeis quinquies quadraginta una minus accepi, ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui: in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis gentibus, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et aerumna, in uigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate: praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror? si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt gloriabor..E t post paululum: Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. cum enim infirmor, tunc potens sum. Et post XI uersus : Ecce tertio hoc paratus sum uenire ad uos, et non ero grauis uobis. non enim quaero quae uestra sunt, sed uos. nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus uestris, licet plus uos diligens minus diligar. Et post aliquot uersus: Timeo enim, ne forte, cum uenero, non quales uolo inueniam uos et ego inueniar a uobis qualem non uultis : ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter uos, ne iterum cum uenero, humiliet me deus apud uos et lugeam multos ex his qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditiam et inpudicitiam, quam gesserunt. Et alio loco: Oramus autem deum, ut nihil mali faciatis: non ut nosuos probati pareamus, sed ut uos quod iustum est faciatis. Et post UI uersus : De cetero, fratres, gaudete, perficimini, exhortamini, idem sapite, pacem habete: et deus dilectionis et pacis erit uobiscum.
33.1
Si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem. Et aliquanto post: Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputiam, sed fides, quae per dilectionem operatur. Et alio loco: Uos autem in libertate uocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per caritatem spiritus seruite inuicem. omnis enim lex in uno sermone inpletur: diliges proximum tuum sicut te ipsum. quod si inuicem mordetis et comeditis, uidete ne ab inuicem consumamini. dico autem: spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem. haec enim inuicem aduersantur, ut non quaecumque uultis. illa faciatis. quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt inmunditia, fornicatio, luxuria, idolorum. seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, inuidiae, homicidiae, ebrietates, comissationes, et his similia: quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia. aduersus huiusmodi non est lex. qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis. si spiritu uiuimus, spiritu et ambulemus. non efficiamur inanis gloriae cupidi, inuicem prouocantes,. inuicem inuidentes. Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tempteris. alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. opus autem suum probet unusquisque, et sic in semet ipso tantum habebit gloriam et non in altero. unusquisque enim onus suum portabit. communicet autem is qui cathecizatur uerbum ei qui se cathecizat in omnibus bonis. nolite errare: deus non inridetur. quae enim seminauerit homo, haec et metet: quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem, qui autem seminat in spiritu de spiritu metet uitam aeternam. bonum autem facientes non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes. ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
34.1
Obsecro itaque uos, fratres, ego uinctus in domino, ut digne ambuletis uocatione qua uocati estis, cum omni humilitate animi et mansuetudine, cum patientia subportantes inuicem in caritate, sollicite seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. Et alio loco: Hoc itaque dico et testificor in domino, ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in uanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a uita dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum : qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis et auaritiae. uos autem non ita didicistis Christum: si tamen illum audistis et in ipso docti estis, sicut est ueritas in Iesu, deponere uos secundum pristinam conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. renouamini autem spiritu mentis uestrae, et induite nonum hominem, qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. propter quod deponentes – mendacium, loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus inuicem membra. irascimini et nolite peccare. sol non occidat super iracundiam uestram. nolite locum dare diabolo. qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret operando manibus quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. omnis sermo malus ex ore uestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis, ut det gratiam audientibus. et nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis in die redemptionis. omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis \'cum omni malitia. estote autem inuicem benigni, misericordes donantes inuicem, sicut et deus in Christo donauit uobis. Estote ergo imitatores dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suauitatis. fornicatio autem et omnis inmunditia aut auaritia nec nominetur in uobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. hoc enim scitote intellegentes, quod omnis fornicator, aut inmundus, aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habent hereditatem in regno Christi et dei. nemo uos seducat inanibus uerbis: propter haec enim uenit ira dei in filios diffidentiae. nolite ergo effici participes eorum. eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino: ut filii lucis ambulate – fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et ueritate — probantes quid sit beneplacitum deo. et nolite communieare operibus infructuosis tenebrarum: magis autem et redarguite. quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur. omne enim quod manifestatur lumen est. propter quod dicit: surge qui dormis et exurge a mortuis, et inluminabit tibi Christus. uidete itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. propterea nolite fieri inprudentes, sed intellegentes quae sit uoluntas domini, et nolite inebriari uino, in quo est luxuria: sed implemini spiritu, loquentes uobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus uestris domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine domini nostri lesu Christi deo et patri, subiecti inuicem in timore Christi. mulieres uiris suis subditae sicut domino: quoniam uir caput est mulieris, sicut Christus caput est ecclesiae, ipse saluator corporis. sed sicut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres uiris suis in omnibus. uiri, diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illam. sanctificaret, mundans lauacro aquae in uerbo: ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et inmaculata. ita et uiri debent diligere uxores suas ut corpora sua. qui suam uxorem diligit, se ipsum diligit. nemo . umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam: quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius. propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in ecclesia. uerum tamen et uos singuli, unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat: uxor autem ut timeat uirum. Filii, oboedite parentibus uestris in domino. hoc enim iustum est. honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram. et patres, nolite ad iracundiam prouocare filios uestros, sed educate eos in disciplina et correptione domini. serui, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis uestri, sicut Christo: non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes, sed ut serui Christi facientes uoluntatem dei ex animo, cum bona uoluntate seruientes ut domino et, non hominibus, . scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc recipiet a domino, siue seruus, siue liber. et domini, eadem facite illis remittentes minas, scientes. quia et illorum et uester dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum. de cetero, fratres, confortamini in domino et in potentia uirtutis eius. induite uos armaturam dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli: quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundirectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. propterea accipite armaturam dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. state ergo succincti lumbos uestros in ueritate et induti loricam iustitiae et calciati pedes in . praeparatione euangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. et galeam salutis adsumite et gladium spiritus, quod est uerbum dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso uigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis, et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium euangelii, propter quod legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui.
35.1
Quia m nullo confundar, sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, siue per uitam, siue per mortem. mihi enim uiuere Christus et mori lucrum. quod uiuere in carne hic fuctus operis est, et quid eligam ignoro. coartor e duobus: desiderium habens dissolui et cum Christo esse, multo magis melius: permanere autem in carne necessarium est propter uos. Et post UI uersus: Tantum digne euangelio Christi conuersamini, ut siue cum uenero et uidero uos, siue absens audiam de uobis, quia statis in uno spiritu unanimes, conlaborantes fide euangelii, et in nullo terreamini ab aduersariis, quae est in illis causa perditionis, uobis autem salutis: et hoc a deo. quia uobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini : idem certamen habentes, quale et uidistis in me, et nunc audistis de me. Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua uiscera et miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes. nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi inuicem arbitrantes. non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum. hoc . enim sentite in uobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem deo: sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo: humiliauit se ipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et deus illum exaltauit et donauit illi nomen super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia dominus lesus Christus in gloria est dei patris. itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore uestram salutem operamini. deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate. omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querella et simplices filii dei sine reprehensione in medio nationis prauae et peruersae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, uerbum uitae continentes ad gloriam mihi in diem Christi, quia non in uacuum cucurri neque in uacuum laboraui. sed et si immolor supra sacrificium et ministerium fidei uestrae, gaudeo et congratulor omnibus uobis. id ipsum autem et uos gaudete et congratulamini mihi. spero autem in domino Iesu Timotheum cito mittere ad uos, ut et ego bono animo sim, cognoscens quae circa uos sunt. neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro uobis sollicitus sit. omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Christi Iesu. experimentum autem eius cognoscite, quoniam sicut patri filius mecum seruiuit in euangelio. hunc igitur spero me mittere, mox ut uidero quae circa me sunt. confido autem in domino, quoniam et ipse ueniam ad uos cito. necessarium autem existimaui Epaphroditum fratrem et cooperatorem et conmilitonem meum, uestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad uos: quoniam quidem omnes uos desiderabat et maestus erat propter quod audistis illum infirmatum. nam et infirmatus est usque ad mortem, sed deus misertus est eius: non solum autem eius, uerum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. festinatius ergo misi illum, ut uiso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim. excipite itaque illum cum omni gaudio in domino, et eiusmodi cum honore habetote: quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam, ut impleret quod uobis deerat erga meum obsequium. Et paulo post: Fratres, ego me non arbitror adprehendisse: unum autem, quae quidem retro sunt obliuiscens, ad ea uero quae sunt in priora extendens me, ad destinatum persequor, ad brauium supernae uocationis dei in Christo Iesu. quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc uobis deus reuelauit: uerum tamen ad id quod peruenimus, ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula. imitatores mei estote, fratres, . et obseruate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. multi enim ambulant, quos saepe dicebam uobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus, quorum deus uenter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. nostra autem conuersatio in caelis est. Et post XIII uersus : Gaudete in domino semper: iterum dico, gaudete. modestia uestra nota sit omnibus hominibus. dominus in prope est. nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum . gratiarum actione petitiones uestrae innotescant apud deum. et pax dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda uestra et intellegentias uestras in Christo Iesu. de cetero, fratres, quaecumque sunt uera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus, haec cogitate: quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et uidistis in me, haec agite: et deus pacis erit uobiscum. gauisus sum autem in domino uehementer, quoniam. tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. non quasi autem propter penuriam dico. ego autem didici in quibus sum sufficiens esse. scio et humiliari, scio et abundare — ubique et in omnibus institutus sum — et satiari et esurire et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat. uerum tamen bene fecistis communicantes tribulationi meae. scitis autem et uos, Philippenses, quod in principio euangelii, quando profectus sum a Machedonia, nulla mihi ecclesia communicauit in ratione dati et accepti nisi uos soli: quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in rationem uestram. habeo autem omnia et abundo. repletus sum acceptis ab Epaphrodito quae misistis, odorem suauitatis, hostiam acceptam, placentem domino.
36.1
Ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad uos, quia non inanis fuit: sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, Philippis, fiduciam habuimus in deo nostro loqui apud uos euangelium dei in multa sollicitudine. exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo: sed sicut probati sumus a deo, ut crederetur nobis euangelium, ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed deo, qui probat corda nostra. neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione auaritiae, deus testis est: neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a uobis, neque ab aliis, cum possimus oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus paruuli in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. ita desiderantes uos cupide uolebamus tradere uobis non solum euangelium dei, sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis. memores. enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis: nocte et die laborantes, ne quem uestrum grauaremus, praedicauimus in uobis euangelium dei. uos testes estis et deus, quam sancte et iuste et sine querella uobis qui credidistis fuimus: sicut scitis, qualiter unumquemque uestrum tamquam pater filios suos deprecantes uos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne deo, qui uocauit uos in suum regnum et gloriam. ideo et nos gratias agimus deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis uerbum auditus dei, accepistis non ut uerbum hominum, sed sicut est uere uerbum . dei, qui operatur in nobis qui credidistis. uos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum dei, quae sunt in Iudaea, in Christo Iesu, quia eadem passi estis et uos a contribulibus uestris sicut et ipsi a Iudaeis. Et alio loco: De cetero ergo, fratres, rogamus uos et obsecramus in domino Iesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo uos oporteat ambulare et placere deo, sicut et ambulatis, ut abundetis magis. scitis enim quae praecepta dederimus uobis per dominum Iesum. haec est enim uoluntas dei, sanctificatio uestra, ut abstineatis uos a fornicatione, ut sciat unusquisque uestrum suum uas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut gentes quae ignorant deum, ut ne quis supergrediatur neque circumueniat in negotio fratrem suum: quoniam uindex est deus de his omnibus, sicut praediximus uobis et testificati sumus. non enim uocauit nos deus in inmunditiam, sed in sanctificationem. itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed deum, qui etiam dedit • spiritum suum sanctum in uobis. de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere uobis: ipsi enim uos a deo didicistis ut diligatis inuicem. etenim facitis illud in omnes fratres in uniuersa Machedonia. rogamus autem uos, fratres, ut abundetis magis et operam detis, ut quieti sitis et ut uestrum negotium agatis et operemini manibus uestris, sicut praecepimus uobis, ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis. nolumus autem uos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut ceteri qui spem non habent. Et post paucos uersus: Igitur non dormiamus, sicut ceteri : sed uigilemus et sobrii simus. qui enim dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt. nocte ebrii sunt. nos autem qui diei sumus sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis. quoniam non posuit nos deus in iram, sed in adquisitionem salutis per dominum nostrum Iesum Christum, qui mortuus est pro nobis, ut sine uigilemus, siue dormiamus, simul cum illo uiuamus. propter quod consolamini inuicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis. rogamus autem nos, fratrem, ut noueritis eos qui laborant inter nos et praesunt nobis in domino et monent nos, ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete eum eis. rogamus autem nos, fratrem, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. uidete ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in inuicem et in omnes. semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. haec enim uoluntas dei est in Christo Iesu in omnibus uobis. spiritum nolite extinguere. prophetias nolite spernere. omnia autem probate: quod bonum est tenete. ab omni specie mala abstinete uos.
37.1
Gratias agere debemus deo semper pro uobis, fratrem, ita \' ut dignum est, quoniam supercrescit fides uestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium uestrum in inuicem: ita ut nos ipsi in uobis gloriemur in ecclesiis dei pro patientia uestra et fide in omnibus persecutionibus uestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum iusti iudicii dei, ut digni habeamini regno dei, pro quo et patimini, si tamen iustum est apud deum retribuere tribulationem his qui uos tribulant, et uobis qui tribulamini requiem nobiscum in reuelatione domini Iesu de caelo cum angelis uirtutis eius et flamma ignis dantis uindictam his qui non nouerunt deum et qui non oboediunt euangelio domini nostri Iesu Christi. qui poenas dabunt in interitum aeternas a facie domini et a gloria uirtutis eius, cum uenerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super uos in die illo. in quo etiam oramus semper pro. uobis, ut dignetur uos uocatione sua deus noster et impleat omnem uoluntatem bonitatis et opus fidei in uirtute: ut clarificetur nomen domini nostri Iesu Christi in uobis, et in illo uos, secundum gratiam dei nostri et domini Iesu Christi, Et alio loco: Denuntiamus autem uobis, fratres, in nomine domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis uos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a uobis. ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter uos, neque panem gratis manducauimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus. non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmet ipsos formam daremus uobis ad imitandum nos. nam et cum essemus apud uos, hoc denuntiabamus uobis, quoniam, si. quis non uult operari, nec manducet. audiuimus enim inter. uos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent uos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. quod si quis non oboedierit uerbo nostro per epistulam, hunc notate, ut non commisceamini cum illo, ut confundatur. et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
38.1
Igitur, si conresurrexistis eum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus eat in dextera dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis cum illo in gloria. mortificate ergo membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus: propter quae uenit ira dei super filios incredulitatis. in quibus et uos ambulastis aliquando, cum uiueretis in illis; nunc autem deponite st uos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam: turpem sermonem de ore- uestro ne emiseritis. nolite mentiri inuicem, expoliantes uos ueterem hominem. eum actibus eius et induentes nouum, eum qui renouatur in agnitionem, secundam imaginem eius, qui cr.eauit eum: ubi non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, seruus et liber, sed omnia et in omnibus Christus. induite ergo uos sicut electi dei, sancti et dilecti, uiscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, subportantes inuicem et donantes uobis ipsis, si quis aduersus aliquem habet querellam: sicut dominus donauit uobis, ita et uos. super omnia autem haec caritatem habete, quod est uinculum perfectionis. et pax Christi exultet in cordibus uestris, in qua et uocati estis in uno corpore: et gratia estote. uerbum Christi habitet in uobis abundanter in omni sapientia: docentes et commonentes uosmet ipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus in gratia, cantantes in cordibus uestris deo. omne quodcumque facitis in uerbo aut in opere, omnia in nomine domini Iesu, gratias agentes deo et patri per ipsum. mulieres, subditae estote uiris, sicut oportet in domino. uiri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. filii, oboedite parentibus per omnia, hoc enim placitum est in domino. patres, nolite ad indignationem prouocare filios uestros, ut non pusillo animo fiant. serui, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum seruientes quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis timentes dominum. quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut domino et non hominibus, scientes quod a domino accipietis retributionem hereditatis. domino Christo seruite. qui enim iniuriam facit, recipit id quod inique gessit, et non est personarum acceptio apud deum. Domini, quod iustum est et aequum, seruis praestate, scientes quoniam et uos dominum habetis in caelo. orationi instate, uigilantes in ea cum gratiarum actione: orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat. nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam uinctus sum, ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. sermo uester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat uos unicuique respondere.
39.1
Finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. a quibus quidam aberrantes conuersi sunt in uaniloquium, uolentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae locuntur neque de quibus adfirmant. scimus autem quoniam bona est lex, si quis eam legitime utatur: sciens hoc, quia iusto non est lex posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, parricidiis et matricidiis, homicidiis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuriis, et si quid aliud sanae doctrinae aduersatur, quae est secundum euangelium gloriae beati dei, quod creditum est mihi. Et post paululum : Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate. Item post paululum: Uolo ergo uiros orare in omni loco, leuantes puras manus sine ira et disceptatione. similiter et mulieres in habitu ornato cum uerecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus ant auro aut margaritis uel ueste pretiosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona. mulier in silentio discat cum omni subiectione. docere autem mulieri non permitto, neque dominari in uirum, sed esse in silentio. Et post aliquot uersus : Oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse, unius uxoris uirum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, non uinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum, suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate – si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae dei diligentiam habebit ? — non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli. oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli. diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo uino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. et hi autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes. mulier. similiter pudicas, non detrahentes, sobrias; fideles in omnibus. diacones sint unius uxoris uiri, qui filiis suis bene praesunt et suis domibus. qui enim bene ministrauerint, gradum sibi bonum adquirunt et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu. Et post XII uersus: Spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus discedent quidam a fide,, adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognouerunt ueritatem. quia omnis creatura dei bona, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. sanctificatur enim per uerbum dei et orationem. haec proponens fratribus, bonus eris minister Iesu Christi, nutritus uerbis fidei et bonae doctrinae, quam adsecutus es. ineptas autem et aniles fabulas deuita. exerce te ipsum ad pietatem. nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens uitae quae nunc eat et futurae. fidelis sermo et omni acceptione dignus. in hoc enim laboramus et maledicimur, quia sperauimus in deum uiuum, qui est saluator omnium hominum, maxime fidelium. praecipe haec et doce. nemo adulescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in uerbo, in conuersatione, in caritate, in fide, in castitate. dum nemo, adtende lectioni, exhortationi, doctrinae. noli neglegere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum inpositione manuum presbyterii. haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. adtende tibi et doctrinae, insta in illis hoc enim faciens et te ipsum saluum facies et eos qui te audiunt. Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuuenes ut fratres, anus ut matres, iuuenculas ut sorores in omni castitate. uiduas honora, quae uere uiduae sunt si qua autem uidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam regere et mutuam uicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram deo. quae autem uere uidua est et desolata, sperauit in deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte et die. nam quae in deliciis est, uiuens mortua est. et hoc praecipe, ut inreprehensibiles sint. si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, et est infideli deterior. uidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius uiri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educauit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lauit, si tribulationem patientibus subministrauit, si omne opus bonum subsecuta est. adulescentiores autem uiduas deuita. cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere uolunt, habentes damnationem, quia primam fidem inritam fecerunt: simul autem et otiosae esse discunt, circuire domus, non solum otiosae, sed et uerbosae, loquentes quae- non oportet. nolo ergo iuniores nubere, filios. procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. iam enim quaedam conuersae sunt retro post satanan. si qua fidelis habet uiduas, subministret. illis, ut non grauetur ecclesia, ut his quae uere uiduae sunt sufficiat qui bene praesunt presbyteri, duplici honore habeantur: maxime qui laborant in uerbo et doctrina. dicit enim scriptura: non infrenabis os boui trituranti, et: dignus est operarius mercede sua. aduersus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus. peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. testor coram deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. manus cito nemini inposueris neque communicaueris peccatis alienis. te ipsum castum custodi. noli adhuc aquam bibere, sed uino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsecuntur. similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent abscondi non possunt. Quicumque sunt sub iugo serui, dominos suos omni honore dignos habeant, ne nomen domini et doctrina blasphemetur. qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis seruiant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. haec doce et exhortare. si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas uerborum, ex quibus oriuntur inuidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum et qui priuati sunt ueritate, existimantium quaestum esse pietatem. est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. nihil intulimus in hunc mundum: haut dubium quia nec auferre quid possumus: habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et laqueum diaboli et desideria multa inutilia et nociua, quae mergunt homines in interitum et perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. tu autem, o homo dei, haec fuge: sectare uero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. certa bonum certamen fidei, adprehende uitam aeternam, in qua uocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus. praecipio tibi coram deo, qui uiuificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, ut serues mandatum sine macula, inreprehensibile, usque in aduentum domini nostri Iesu Christi. Et post paucos uersus: Diuitibus huius saeculi praecipe, non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum, sed in deo, qui praestat – nobis omnia abunde ad fruendum, bene agere, diuites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam.s o Timothee, depositum custodi, deuitans profanas uocum nouitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. gratia tecum. amen..
40.1
Non enim dedit nobis deus spiritum timoris, sed uirtutis et dilectionis et sobrietatis. noli itaque erubescere testimonium domini nostri, neque me uinctum eius, sed conlabora euangelio secundum uirtutem dei. Et post paucissimos uersus: Formam habens sanorum uerborum, quae a me audisti, in fide et dilee–tioBe in Christo Iesu, bonum depositum custodi per spiritum sanctum, qui habitat in nobis. Et paulo post: Tu ergo, fili mi, confortare in gratiam, quae est in Christo Iesu: et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. labora sicut bonus miles Christi Iesu. nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probauit nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certauerit. laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. intellege quae dico: dabit enim tibi dominus intellectum in omnibus. memor esto Iesum Christum surrexisse a mortuis ex semine Dauid, secundum euangelium meum, in quo laboro usque ad uincula quasi male operans, sed uerbum dei non est alligatum. ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo lesu cum gloria caelesti fidelis sermo: nam si commortui sumus, et conuiuemus: si sustinebimus, et conregnabimus: si negabimus, et ille negabit nos: si non credimus, ille fidelis permanet, negare se ipsum non potest. haec commone testificans coram deo. noli uerbis contendere, in nihil utile nisi ad subuersionem audientium sollicite cura te ipsum probabilem exhibere deo, operarium inreprehensibilem, recte tractantem uerbum ueritatis. profana autem inaniloquia deuita: multum enim proficient ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Et post UI uersus: Cognouit dominus qui sunt eius, et: discedat ab iniquitate omnis qui inuocat nomen domini. in magna autem domo non solum sunt uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. si quis ergo mundauerit se ab istis, erit uas in honorem sanctificatum et utile domino, ad omne opus bonum paratum. iuuenalia autem desideria fuge: sectare uero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his qui inuocant dominum de corde puro. stultas autem et sine disciplina quaestiones deuita, sciens quod generant lites. seruum autem domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt: ne quando det illis deus paenitentiam ad agnoscendam ueritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captiui tenentur ad ipsius uoluntatem. Hoc autem scito, quod in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non oboedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, inmites, sine benignitate, proditores, proterui, tumidi, uoluptatum amatores magis quam dei, habentes speciem quidem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes: et hos deuita. ex his enim sunt qui penetrant domos et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur a uariis desideriis, semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes. Et post UIII uersus: Tu autem adsecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum,. fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconio, Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus me eripuit dominus. et omnes qui uolunt pie uiuere in Christo Iesu persecutiones patiuntur. mali autem homines et seductores proficient in peius, errantes et in errorem mittentes. tu uero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris. et quoniam . ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. omnis scriptura diuinitus inspirata est utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia: ut perfectus sit homo dei, ad omne opus bonum instructus. Testificor coram deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est. uiuos et mortuos, et aduentum ipsius et regnum eius: praedica uerbum, insta oportune, inportune: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur. tu uero uigila, in omnibus labora, opus fac euangelistae, ministerium tuum imple. ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illa die iustus iudex, non solum autem mihi, sed et his qui diligunt. aduentum eius.
41.1
Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea\' quae desunt corrigas et constituas per ciuitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, si quis sine crimine est, unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. oportet enim episcopum sine crimine esse sicut dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non uinolentum, non percussorem, non turpilucrum: sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere. Et post paucos uersus: Quam ob causam increpa illos. dure, ut sani sint in fide, non adtendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum auersantium se a ueritate. omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum : sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. confitentur de nosse deum, factis autem negant, cum sint abominati et incredibiles, . et ad omne opus bonum reprobi. Tu autem loquere quae decet sanam doctrinam. senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non uino multo seruientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adulescentulas, ut uiros suos ament, filios diligant, prudentes, castas, domus curam habentes, benignas, subditas uiris suis, ut non blasphemetur uerbum dei. iuuenes similiter hortare, ut sobrii sint. in . omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina integritate, grauitate: uerbum sanum inreprehensibile : ut is qui ex aduerso est uereatur nihil habens malum dicere de nobis. seruos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem. bonam ostendentes, ut doctrinam saluatoris nostri dei ornent in omnibus. apparuit enim gratia dei saluatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes inpietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie uiuamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semet ipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et emundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. nemo te contemnat. Admone illos, principibus et potestatibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Et post paucos uersus: Fidelis sermo est, et de his uolo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt deo. haec sunt bona et utilia hominibus. stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis deuita: sunt enim inutiles et uanae. haereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita, sciens quia subuersus est qui eiusmodi est et \'delinquit proprio iudicio condemnatus.
42.1
Gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia uiscera sanctorum requieuerunt per te, frater. Et paulo post: Quem ego uolueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in uinculis euangelii: sine consilio autem tuo nihil uolui facere, uti ne uelut ex necessitate bonum tuum esset, sed uoluntarium.
43.1
Uidete, fratres, ne forte sit in aliquo uestrum cor malum incredulitatis discedendi a deo uiuo: sed adhortamini nosmet ipsos per singulos dies, donec \'hodie\' cognominatur, ut non obduretur quis ex uobis fallacia peccati. participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae eius usque ad finem firmum retineamus. dum dicitur: hodie si uocem eius audieritis, nolite obdurare corda uestra quemadmodum in exacerbatione. Et post paucos uersus: Timeamus ergo, ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur ex nobis aliquis deesse. etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his qui audierunt. Et alio loco: Habentes ergo pontificem magnum, qui penetrauit caelos, Iesum filium dei, teneamus confessionem. Et post IIII uersus: Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inueniamus in auxilio oportuno. Et paulo post: Non enim iniustus deus, ut obliuiscatur operis uestri et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis. cupimus autem unumquemque uestrum eandem ostendere sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem, ut non segnes efficiamini, uerum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones. Et post UII uersus: Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controuersiae eorum finis ad confirmationem eorum est iuramentum. Et post aliquantum: Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem — fidelis enim est qui repromisit — et consideremus inuicem in prouocatione caritatis et bonorum operum: non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto uideritis adpropinquantem diem. uoluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam ueritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia. terribilis quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio, quae consumptura est aduersarios. inritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri subplicia, qui filium dei conculcauerit et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? scimus enim qui dixit: mihi uindictam et ego reddam, et iterum: quia iudicabit dominus populum suum. horrendum est incidere in manus dei uiuentis. rememoramini autem pristinos dies, in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum. et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conuersantium effecti. nam et uinctis conpassi estis, et rapinam bonorum uestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes uos habere meliorem et manentem substantiam. nolite itaque amittere confidentiam uestram, quae magnam habet remunerationem. patientia enim uobis necessaria est, ut uoluntatem dei facientes reportetis promissionem. adhuc enim modicum quantulum qui uenturus est ueniet et non tardabit: iustus autem meus ex fide uiuet: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Et aliquanto post: Ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum: qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis dei sedet. recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus aduersus semet ipsos contradictionem, uti ne fatigemini animis uestris deficientes. nondum usque ad sanguinem restitistis aduersum peccatum repugnantes: et obliti estis consolationis, quae nobis tamquam filiis loquitur dicens: fili mi, noli neglegere disciplinam domini neque fatigeris, dum ab eo argueris. quem enim diligit dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. in disciplina perseuerate: tamquam filiis nobis offert deus. quis enim filius quem non corripit pater? quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulteri et non filii estis. deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et uerebamur: non multo magis obtemperabimus patri spirituum et uiuemus? et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum uoluntatem suam erudiebant nos, hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius. omnis autem disciplina in praesenti quidem uidetur non esse gaudii, sed maeroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae. propter quod remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus uestris, ut non claudicans erret, magis autem sanetur. pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo uidebit deum. contemplantes ne quis desit gratiae dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi: ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam uendidit primogenita sua. Et alio loco: Caritas fraternitatis maneat. et hospitalitatem nolite obliuisci. per hanc latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. mementote uinctorum tamquam simul uincti, et laborantium tamquam et ipsi in corpore manentes. honorabile conubium in omnibus et thorus inmaculatus: fornicatores enim et adulteros iudicabit deus. sint mores sine auaritia, contenti praesentibus. ipse enim dixit: non te deseram neque derelinquam: ita ut confidenter dicamus: dominus mihi adiutor est, non timebo, quid faciat mihi homo. mementote praepositorum uestrorum, qui uobis locuti sunt uerbum dei: quorum intuentes exitum conuersationis imitamini fidem. Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. doctrinis uariis et peregrinis nolite abduci. optimum est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus. habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deseruiunt. quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est exeamus igitur ad eum extra castra, inproperium -eius portantes. non enim habemus hic manentem oiuitatem,$ed futuram inquirimus. per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. beneficentiae -autem et communicationis nolite obliuisci: talibus enim hostiis promeretur deus. oboedite praepositis uestris et subiacete eis: ipsi enim peruigilant, quasi rationem pro anima..bas uestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes: hoc enim non expedit uobis. orate pro nobis. confidimus enim, quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene uolentes conuersari.
44.1
Modicum nunc si oporteat contristari in uariis temptationibus, ut probatum uestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem. Et alio loco: Propter quod succincti lumbos mentis uestrae, sobrii perfecte sperate in eam quae offertur uobis gratiam in reuelatione Iesu Christi: quasi filii oboedientiae, non configurati prioribus ignorantiae uestrae desideriis, sed secundum eum qui uocauit uos sanctum et ipsi sancti in omni conuersatione sitis, quoniam scriptum est: sancti eritis, quoniam et ego sanctus sum. et si patrem inuocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus uestri tempore conuersamini. Et post aliquot uersus: Animas uestras castificantes in oboedientia caritatis, in fraternitatis amore simplici, ex corde inuicem diligite adtentius: renati. Et post paucos uersus: Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationem et inuidias et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscite. Et post paucos uersus: Carissimi, obsecr.o [uos] tamquam aduenas et peregrinos abstinere uos a carnalibus desideriis, quae militant aduersus animam. conuersationem uestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de uobis tamquam de malefactoribus, uos ex bonis operibus considerantes glorificent deum nostrum in die uisitationis. subiecti estote omni humanae ordinationi propter deum, siue regi quasi praecellenti, siue ducibus tamquam ab eo missis ad uindictam malefactorum, laudem uero bonorum — quia sic est uoluntas dei, ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam —, quasi liberi, et non quasi uelamen habentes malitiae libertatem, sed sicut serui dei. omnes honorate, fraternitatem diligite, deum timete, regem autem honorificate. serui, subditi cum omni timore dominis uestris, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. haec est enim gratia, si propter conscientiam dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste. quae enim gloria est, si peccantes punimini et suffertis? sed si bene facientes patimini et patientes sustinetis, haec gratia apud deum. in hoc enim uocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius. Et alio loco: Similiter mulieres subditae sint suis uiris, ut et si qui non credunt uerbo, per mulierum conuersationem sine uerbo lucri fiant, considerantes in timore castam conuersationem uestram. quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti uestimentorum cultus: sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, quod est in conspectu dei locuplex. sic enim aliquando et mulieres sanctae sperantes in deo ornabant se, subiectae propriis uiris, sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum uocans: cuius estis filiae bene facientes et non timentes ullam perturbationem. uiri similiter, cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori uaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae uitae, ut ne inpediantur orationes uestrae. in fide autem omnes unianimes, conpatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, non reddentes malum pro malo uel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc uocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis. qui enim uult uitam diligere et uidere dies bonos, coerceat linguam a malo et labia ne loquantur dolum. declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et sequatur eam: quia oculi domini super iustos et aures eius in preces eorum, uultus autem domini super facientes mala. et quis uobis noceat, si boni aemulatores fueritis? sed si quid patimini propter iustitiam, beati. timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. dominum autem Christum sanctificate in cordibus uestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti uos rationem de ea quae in uobis est spe: sed cum modestia et timore, conscientiam habentes bonam, ut in eo quod detrahunt uobis, confundantur qui calumniantur uestram bonam in Christo conuersationem. melius est enim benefacientes, si uelit uoluntas dei, pati quam malefacientes. Et post aliquot uersus : Christo igitur passo in carne et uos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est carne desiit a peccatis, ut iam non hominum desideriis, sed uoluntate dei quod reliquum est in carne uiuat temporis. sufficit enim praeteritum tempus ad uoluntatem gentium consummandam, qui ambulauerunt in luxuriis, desideriis, uinolentiis, comissationibus, potationibus et inlicitis idolorum cultibus. Et post paucos uersus : Estote itaque prudentes et uigilate in orationibus, ante omnia mutuam in uosmet ipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum, hospitales inuicem sine murmuratione, unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes łsicut boni dispensatores multiformis gratiae dei. si quis loquitur, quasi sermones dei: si quis ministrat, tamquam ex uirtute, quam administrat deus, ut in omnibus honorificetur deus per Iesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula. carissimi, nolite mirari in feruore, qui ad temptationem uobis fit: nolite pauere quasi noui aliquid uobis contingat, sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in reuelatione gloriae eius gaudeatis exultantes. si exprobramini in nomine Christi, beati: quoniam gloriae et uirtutis dei spiritus super uos requiescit: ab illis blasphematur, a uobis autem honorificatur. nemo autem uestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor: si autem ut Christianus, non erubescat, glorificet autem deum in isto nomine. quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo dei. si autem primum a nobis, qui finis eorum qui non credunt dei euangelio? et si iustus uix saluabitur, impius et peccator ubi apparebit? itaque et . hi qui patiuntur secundum uoluntatem dei, fideli creatori commendant animas suas in benefactis. Seniores ergo qui in uobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et eius quae in futuro reuelanda est gloriae communicator, pascite qui est in uobis gregem dei, prouidentes non coactos, sed spontanee secundum deum, neque turpis lucri gratia, sed uoluntarie, neque dominantes in cleris, sed formae facti gregis ex animo. et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis inmarcescibilem gloriae coronam. similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. omnes autem inuicem humilitatem insinuate, quia deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. humiliamini igitur sub potenti manu dei, ut uos exaltet in tempore uisitationis, omnem sollicitudinem uestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de uobis. sobrii estote, uigilate: quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem deuoret. cui resistite fortes in fide, scientes eadem passionum ei quae in mundo est uestrae fraternitati fieri. deus autem omnis gratiae, qui uocauit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit ipsi imperium in saecula saeculorum. amen.
45.1
Per quae maxima nobis et pretiosa promissa donauit, ut per haec efficiamini diuinae consortes naturae, fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem. uos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide uestra uirtutem, in uirtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. haec enim nobis cum adsint et superent, non uacuos nec sine fructu uos constituent in domini nostri Iesu Christi cognitionem. cui enim nen praesto sunt, caecus est et manu temptans, obliuionem accipiens purgationis ueterum suorum delictorum. quapropter, fratres, magis satagite, ut per bona opera certam uestram uocationem et electionem faciatis. haec enim facientes non peccabitis aliquando. Et post paululum : Sicut et in nobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. et multi sequentur eorum luxurias, per quos uia ueritatis blasphemabitur et in auaritia fictis uerbis de nobis negotiabuntur. quibus iudicium iam olim non cessat, perditio eorum non dormitat. Et alio loco: Nouit dominus pios eripere de temptatione, iniquos uero in die iudicii cruciandos reseruare. magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt. audaces, sibi placentes, sectas non metuunt, blasphemantes, ubi angeli, fortitudine et uirtute cum sint maiores, non portant aduersum se execrabile iudicium. hi uero uelut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptionesua et peribunt, percipientes mercedem iniustitiae, uoluntatem existimantes diei delicias, coinquinationes et maculae deliciis affluentes, in conuiuiis suis luxuriantes uobiscum, oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti, pellicentes animas instabiles, cor exercitatum auaritiae habentes, maledictionis filii, derelinquentes rectam uiam errauerunt Et post paucos uersus : Superbiam enim uanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt, qui in errore conuersantur, libertatem illis promittentes, cum ipsi serui sint corruptionis: a quo enim quis superatus est, huius et seruus est si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione domini nostri et saluatoris Iesu Christi his rursum inpliciti superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. melius enim erat illis non cognoscere uiam iustitiae quam post agnitionem retrorsum conuerti ab eo quod illis traditum est sancto mandato. contigit enim illis illud ueri prouerbii: canis reuersus ad suum uomitum, et: sus lota in uolutabro luti. Et post aliquantum: Cum haec omnia dissoluenda sint, quales oportet esse uos in sanctis conuersationibus et pietatibus, expectantes et properantes in aduentum diei dei. Et paulo post: Carissimi, haec expectantes satagite inmaculati et inuiolati inueniri in pace, et domini nostri longanimitatem salutem arbitramini. Et alio loco: Uos igitur, fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate. crescite uero in gratia et in cognitione domini nostri et saluatoris Iesu Christi. ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis. amen.