1
CAPUT PRIMUM. Moyses in montem Dei, cum Iosue ascendens, Aaron et Hur regimen populi reliquit.
Locuturi, iuuante Domino, de figura tabernaculi et uasorum, atque utensilium eius, primo situm loci, et circumstantias rerum, quomodo sese habuerint, quandoque haec fieri praecepta sint, inspicere atque attentius considerare debemus. Omnia autem, sicut Apostolus ait, in figura contingebant illis: scripta sunt autem propter nos . Omnia uidelicet, non solum facta uel uerba, quae sacris litteris continentur, uerum etiam locorum, et horarum, et temporum situs, et ipsarum quoque in quibus gesta, siue dicta sunt circumstantia rerum.
Dixit Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, etc. Daturus ergo legem Moysi Dominus, primo illum in uerticem montis euocat, ut in alto secum demoratus liberius audiat quae ad inferiora rediens populum praecepta doceat; simulque ex altitudine loci colligat quam celsa quantumue ab humanis secreta doctrinis sit lex quam accipit, et quomodo ab illis solummodo perfecte intelligi uel custodiri possit, qui sese a terrenis contagiis sublimius ac perfectius uiuendo separauerint. Unde et populum in inferioribus exspectare, donec Moyses redeat, praecepit; ut insinuet typice, quia coelestia quidem sint arcana suae legis, et quae a perfectioribus tantum capiantur, nec tamen infirmis occasio salutis desit, si sapientiae maiorum humiliter auscultare studuerint. Sic et in Euangelio Dominus nouos gratiae praecones in montem conuocans, praeceptis salutaribus instituit; ut ex loci etiam situ patesceret, quia sublimia illis, uel mandata uiuendi, uel promissa daret remunerandi: iuxta illud Psalmistae, Iustitia tua sicut montes Dei . Sed et post resurrectionem, rursum eisdem in monte sancto apparens, eosque ad praedicandum, non uni tantum populo Israel, sed mittens toti mundo: Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; docentes eos seruare omnia quaecunque mandaui uobis . Et legis ergo, et Euangelii praecepta Dominus in monte dedit, ut sublimitatem per hoc utriusque Testamenti commendaret. Uerum, quia Scriptura legis uni tunc populo Israel committenda, gratia uero Euangelii ad omnes per orbem nationes apostolis praedicantibus erat peruentura; recte ad discendam accipiendamque legem solus Moyses ascendit in montem, doctrinam uero Euangelii apostoli simul omnes in monte cum Domino positi, auscultantibus et turbis audierunt. Sed et aduentu sancti Spiritus, quo haec eadem gratia et ueritas Euangelii manifestius Ecclesiae data est, non apostoli solummodo, uerum etiam plurima simul caterua fidelium in coenaculo montis Sion constituta suscepit, et hoc in uariarum diuisione linguarum, ut tali esse miraculo Ecclesia cunctarum per orbem gentium linguis Deum collaudatura signaretur.
Daboque tibi, inquit, duas tabulas lapideas, et legem ac mandata, etc. Huic simile est illud Euangelii quod supra posuimus: Docentes eos seruare omnia quaecunque mandaui uobis. Non ergo Moyses, non apostoli, non quilibet doctorum, alia debet populum Dei docere praecepta, quam quae ipse Dominus docuit, quaeque in aeterno consilii sui decreto nobis obseruanda praescripsit, et in quorum obseruatione uitam nos habere aeternam uoluit: sicut nec de illis, quae fieri iussit, doctores quidquam praetermittere oportet, sed omnia quaecunque ille mandauit, suis necesse habent auditoribus committere. Scripsit autem haec in tabulis lapideis, quia in cordibus electorum fide fortibus fixa intentione custodienda firmauit. Quorum exempla cum nobis ad imitandum proponit, quasi scripta in lapide statuta suae legis ostendit. Nam et Daniel uidit Dominum in figura lapidis excisi, de monte sine manibus, contriuisse pompam regni mundialis, ut regnum ipsius solum sine fine permaneat . Et Petrus fideles admonet dicens: Et uos tanquam lapides uiui, superaedificamini domos spirituales .
5
Surrexerunt Moyses et Iosue, minister eius. Iosue, minister Moysi, Dominum Saluatorem, et nomine designat, et actione. Qui minister Moysi recte uocatur, quia apparens in carne, Mosaicae legis in se caeremonias suscipere dignatus est: quia non soluere legem, sed uenit adimplere. Moysi in omnibus uestigia sequitur: quia in cunctis quae loquitur uel scribit Moyses, ille uel typice uel manifeste designatus, quasi comes indiuiduus, si bene quaeritur, inuenitur. Hinc etenim dicit Iudaeis: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit .
Ascendensque Moyses in montem Dei, senioribus ait: Exspectate hic donec reuertamur ad uos, etc. Aaron mons fortitudinis, Hur interpretatur ignis siue lumen. Unde Aaron Saluatorem Dominum, Hur designat Spiritum sanctum: quia et de hoc dicit Esaias, Et erit in nouissimis diebus praeparatus mons domus Domini in uertice montium . Et ille super apostolos in lumine ignis apparuit. Ascendens ergo ad Dominum Moyses, Aaron et Hur, hoc est montem fortitudinis, et lumen ignis, in campestribus, ad regimen populi dereliquit. Et nos si doctores nostros ad altitudinem diuinae contemplationis sequi non possumus, curemus solliciti, ne aliqua nos tentatio a uicinia montis Dei retrahat; sed iuxta modulum nostrum uirtutum operibus insistamus, inhaerentes stabili corde sacramentis nostri Redemptoris, quibus imbuti sumus; et gratiam Spiritus eius, qua signati sumus, intemeratam in nos nobis conseruare curantes. Et si qua nos aduersitatum quaestio pulsauerit, mox adiutorium inuocemus eiusdem nostri Redemptoris, qui fideles suos per donum sancti Spiritus protegere a malis omnibus, ac liberare consueuit. Nec dubitandum quia si in coeptis persistimus, per montem fortitudinis infirmitas atque humilitas nostra confirmata exaltetur, et cunctis hostium tentamentis fortior efficiatur; per lumen quoque, et ignem Spiritus sancti, nostra illustretur ignorantia, nosterque ad dilectionem eiusdem pii conditoris animus inardescat.
Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem. Sicut mons in quo legem accepit Moyses, altitudinem perfectionis, quae in eadem lege erat conscribenda, designat; ita nubes, qua mons tectus est, gratiam diuinae insinuat protectionis: qua tanto amplius quisque perfruitur, quanto altius ad scrutanda mirabilia de lege Dei reuelatis oculis cordis ascendit. Namque nec montem solummodo, in quo Moyses ascendit, nubes operuit; sed et populum per deserta gradientem, qui nequaquam ad altiora poterat ascendere, nihilominus nubes coelitus missa obumbrauit. Unde scriptum est: Expandit nubem in protectionem eorum, quia nimirum Dominus omnes timentes se, pusillos cum maioribus, coelesti benedictione protegit.
Et habitauit gloria Domini super Sinai, etc. Sciendum quod non tantum sublimitas, uerum etiam nomen montis, in quo lex data est, perfectionem ipsius legis figurate denuntiat. Sinai namque interpretatur Mensura mea, siue Amphora mea. Diuinitus ergo procuratum est, ut mons in quo lex daretur, Amphora mea uocaretur: quasi ipso Domino per hoc uocabulum significante, quod lex sua perfectam uiuendi regulam omnibus promulgaret, et unicuique secundum opera sua redderet: iuxta hoc quod ait ipse: In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini . Et: In qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis . Bene autem dicitur, quod, Moyse ascendente, nubes et gloria Domini, sex diebus montem operuit, septimo autem die illum ad altiora montis uocauit. Sex namque diebus in lege operari, in septimo requiescere iubemur. Ascendensque montem Moyses, sex diebus nube et gloria Domini tegitur: ut insinuetur mystice, quia quicunque mandata Domini operibus iustis exsequitur, diuina utique protectione dignus existit. Idem namque Dominus, qui Moysen in montem ascendere iussit, ascendentem quoque sua nube et claritate circumdedit: quia qui donum nobis bene operandi tribuit, ipse nos bene operantes, ne deficiamus, illustrat, et ne tentamentis antiqui hostis, quasi feruoribus solis exuramur, protegit. Septimo autem die uocat ad altiora Dominus Moysen, quia post operum perfectionem, requiem nobis lex promittit aeternam: ut qui in altitudine rectae actionis Domino assistere curauimus, iam ad eius uisionem atque colloquium ascendere mereamur: iuxta illud Psalmistae, Etenim benedictionem dabit, qui legem dedit . Ambulabunt de uirtute in uirtutem, uidebitur Deus deorum in Sion. Quod etiam in hac uita nonnullis electorum constat esse donatum, ut post actiuae perfectionem conuersationis, ad diuinae gratiam speculationis ascenderint, qualiscunque et quantulacunque haec ab hominibus carne adhuc indutis fieri potest: quod et plurimis patriarcharum ac prophetarum, et prae caeteris ipsi Moysi concessum est, de quo specialiter dictum est, quia locutus sit cum Deo facie ad faciem, sicut loqui solet homo cum amico suo . Unde et de illo specialiter intelligi ualet, quod sex diebus in monte nube et gloria Domini protectus sit; septimo autem die uocatus ad colloquium eius, altiora montis conscenderit, quia nimirum per bona opera, quae Domino donante acceperat, magis ab illo illustrari, atque ab omnibus malorum incursibus meruit obumbrari, ac sic ad sublimiora uisionis et collocutionis illius dona peruenit. Medium namque caliginis, unde uocatus esse dicitur, non inesse Deo tenebras ullas significat: sed quia lucem habitat inaccessabilem , et sicut idem dicit Apostolus, Quem uidit nullus hominum, sed nec uidere potest . Caligo namque illa obscuritas est arcanorum coelestium, terrenis quidem cordibus inaccessibilis, sed Moysi et caeteris mundo corde beatis diuina reserante gratia penetrabilis: quibus dicitur in Psalmo, Accedite ad eum, et illuminamini . Inaccessibilis namque est lux eius uiribus nostris, ad quam tamen acceditur muneribus ipsius. Ubi apte subiungitur:
Erat autem species gloriae Domini, quasi ignis ardens, etc. Quasi ignis namque ardens species gloriae Domini apparuit; quia corda electorum, et dono scientiae coelestis illustrat, et ardore suae charitatis inflammat. In nube ergo, caligine et igne gloria Domini uisa est. In nube uidelicet, quia nos ab aestu tentationum protegit. In caligine uero, quia potentia maiestatis eius a nulla potest creatura ad integrum comprehendi. Pax enim Dei exsuperat omnem sensum . In igne autem ardente, quia mentes fidelium supernorum bonorum, et cognitione irradiat, et spe ac dilectione accendit. Et hanc quidem Domini gloriam filii Israel de longe et ab inferioribus aspiciunt, Moyses uero altius ascendendo penetrat; quia nimirum abdita mysteriorum diuinorum perfecti quique perfecte ac sublimiter uident. At nos nostrae memores fragilitatis et inertiae, etsi huc intrare comprehendendo nequiuimus, saltem credendo, sperando, diligendo, in proximo manere, atque aspectare curemus. Quasi enim filii Israel a longe oculos ad montem Dei, atque ad conspectum gloriae eius habent, cum infirmi quique in ecclesia se Deum uidere summopere desiderantes, oculos mentis sedulo in memoriam aeternae claritatis fixos tenent. Quasi in uicinia montis Dei, in quem Moysen ascendisse nouerant, commorantur, cum in illo se moderamine uiuendi coercent, quo nunquam gressum suae operationis longius ab imitatione summorum uiuorum abstrahant, tametsi necdum plene illorum ad perfectionem sequi uestigia possint.
10
CAPUT II. Moyses septimo die ad altiora montis uocatus, quadraginta diebus ac noctibus ibi cum Domino moratur.
Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit in montem, et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Moyses medium nebulae ingressus ascendit in montem, cum praedicatores diuinae legis, in quibus ipse Moyses eximius erat ad intuenda sublimiter incerta et occulta sapientiae diuinae, inuitante ac ducente Domino, penetrant. Fuit autem cum Domino Moyses quadraginta diebus et noctibus, ut hoc numero temporis disceret, quod illi solummodo decalogum legis, quem cum suo populo acceperat, possent implere, quos euangelicae gratia ueritatis, quae quatuor libris erat describenda, iuuaret. Quater enim deni quadraginta faciunt. Uel certe quod uenturum esset tempus, quando eadem praecepta decalogi, quae tunc cum uno filiorum Israel populo accepit, in notitiam cunctarum gentium, quae quatuor orbis partibus continentur, diuina gratia largiente panderentur, omnesque per horum nationes obseruantiam, ad salutem peruenirent aeternam. Uerum quia breuiter quam mirifico ascensu Moyses ad accipiendam legem peruenerit didicimus, iam nunc aures simul, et animos ad audienda quae audiuit, ac pro modulo nostro exponenda ipsa legis mandata conuertamus. Sequitur:
CAPUT III. Filii Israel primitias Domino offerre et sanctuarium facere iubentur.
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, ut tollant, etc. Et nos primitias bonorum nostrorum Domino tollimus, quando si quid boni agimus, totum hoc diuinae gratiae tribuimus ueraciter, et intimo ex corde profitentes, quod ne initium quidem bonae actionis, aut cogitationis aliquid, nisi a Domino possimus habere: mala uero nostra semper a nobis ipsis diabolo instigante, et coepta et consummata, nec nisi Domino donante laxanda esse fatemur. Pelagiani primitias bonorum suorum nolunt Domino tollere, sed sibimetipsis possidenda retinere: quia se boni aliquid a seipsis absque gratia Dei habere, stulta praesumptione autumant. Bene autem praecipitur Moysi, ab homine qui offert ultroneus, accipere primitias. Hilarem enim datorem diligit Deus . Et Apostolus, non ex tristitia nos, aut ex necessitate, sed proposito cordis bona facere iubet . Quod se facere sciens propheta gloriatur in Domino dicens: Uoluntarie sacrificabo tibi .
Haec sunt autem quae accipere debetis, aurum, argentum, et aes, etc. Cuncta haec quae Dominus sibi a priore populo, ad faciendum sanctuarium materialiter offerri praecipit; nos quoque qui spirituales filii Israel, id est, imitatores Deum uidentis populi esse desideramus, spirituali intelligentia debemus offerre, quatenus per huiusmodi oblationes uoluntarias, et ipsi sanctuarium ei in nobis facere mereamur, et ipse in medio nostrum habitare, hoc est in nostro sibi corde mansionem consecrare dignetur. Cui uidelicet aurum offerimus, cum claritate uerae sapientiae, quae est in fide recta, resplendemus. Argentum, cum et ex ore nostro confessio fit in salutem. Aes, cum eamdem fidem publica praedicatione diuulgare gaudemus. Hyacinthum, cum sursum corda leuamus. Purpuram, cum corpus passioni subiicimus. Coccum bis tinctum, cum gemina, id est, Dei et proximi dilectione flagramus. Byssum, cum carnis castitatem seruamus. Pilos caprarum, cum habitum poenitentiae ac luctus induimus. Pelles arietum rubricatas, cum ipsos dominici gregis ductores suo sanguine baptizatos uidemus. Pelles hyacinthinas, cum nos post mortem spiritualia in coelis corpora habituros esse speramus. Ligna setim, cum, expurgatis peccatorum spinetis, munda carne et anima Domino soli seruimus. Oleum ad luminaria concinnanda, cum fructibus charitatis et misericordiae refulgemus. Aromata, unguentum et thymiama boni odoris, cum opinionem bonae nostrae actionis, multis ad exemplum bene uiuendi, longe lateque diffundimus. Lapides onychinos et gemmas, ad ornandum ephod ac rationale, cum miracula sanctorum, quibus cogitationes Deo deuotas, et opera uirtutum ornauere, digna laude praedicamus. Atque haec in adiutorium nostrae fidei, ubi opus fuerit, assumimus. Quia enim in humeris onera gestare solemus, recte per ephod, id est, superhumerale, opera iustorum, et pii pro Domino labores insinuantur. Quia uero in pectore cogitationum sedes est, recte in rationali, qui est habitus pectoris sacerdotalis, mundae electorum cogitationes exprimuntur. Lapidesque onychini et gemmae ornant ephod ac rationale, cum eximiis summorum Patrum actibus et cogitationibus, etiam miraculorum insignia iunguntur. Neque aliquid uetat in lapidibus onychiois, qui sanguinei feruntur esse coloris, addita bonis operibus martyrii merita intelligi. De quibus singulis suo loco plenius opitulante Dei gratia dicendum est.
15
Facientque mihi (inquit) sanctuarium, et habitabo in medio eorum, etc. Ostendit Moysi Dominus tabernaculum in monte, et uasa in cultum eius consecrata: quia eidem secum tanto tempore demoranti manifeste demonstrauit quanta pietate, humilitate et munditia, uirtutes angelicae suo Creatori gaudeant obedire. Quae sunt perfectum in omnibus tabernaculum eius, qui nunquam in eis, ex quo conditi sunt, manere atque inhabitare cessauit. Quorum etiam nobis in resurrectione similitudo uitae, et communis ante Dominum conuersatio promittitur: quicunque modo relictis huius mundi contagiis, eorum in terris uitam imitari studemus, uidelicet in laudando ac diligendo Dominum, et proximum quoque in Deo diligendo ac iuuando, inimicos etiam ad amorem Dei pietatis officiis prouocando, quales erant quibus ait Apostolus: Uos autem, fratres, non estis in carne, sed in Spiritu . Tabernaculum ergo, quod Moysi in monte monstratum est, superna est illa ciuitas et patria coelestis, quae illo quidem tempore ex solis exstitisse creditur angelis sanctis: post passionem uero, resurrectionem, et ascensionem in coelos, Mediatoris Dei et hominum, et multitudinem praeclaram, et copiosam sanctarum recepit animarum. Uasa uero tabernaculi illius singulae quaeque sunt personae spirituum beatorum: ex quibus omnibus ipsa Hierusalem, quae est mater omnium nostrum, in uera pace et unitate consistit. Notandumque diligentius, quod sanctuarium Domino facere filii Israel iubentur, non ex parte simile, sed iuxta omnem similitudinem tabernaculi, quod ostendit Moysi, omniumque uasorum in cultum eius. Si enim ad angelorum in coelis consortia tendimus, debemus uitam eorum in terris, . . . . quantum non noxia corpora tardant, Terrenique hebetant artus moribundaque membra, semper imitari. Quod si forte requiris, in quo hoc tabernaculum coeleste, homo terrigena, spirituales carnalis imitari ualeas? Diligunt Deum et proximos: hoc imitare. Subueniunt miseris, etsi non angelis qui omnes beati sunt, certe hominibus: hoc imitare. Humiles sunt, mites sunt inuicem, placati sunt, diuinis parent iussis: hoc, in quantum uales, imitare. Nihil mali, nihil otiosi, nihil iniusti loquuntur, agunt, cogitant diuinis indefessi laudibus, uerbo et mente assistunt: hoc quantum potes imitare, et sanctuarium Domino, iuxta exemplum quod Moysi in monte monstratum est, aedificasti, ueniensque Dominus et Saluator noster cum Patre mansionem apud te faciet: quin et post hanc uitam in illud tabernaculum quod imitabaris, perpetuo beatum introducet. Sequitur.
CAPUT IU. Descriptio arcae.
Sicque facietis illud, arcam de lignis setim compingite. Arca quae prima omnium in tabernaculo fieri iubetur, non incongrue ipsam Domini et Saluatoris nostri incarnationem designat, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi . Quae uidelicet arca bene de lignis setim compingi iubetur. Ligna quippe setim leuis atque imputribilis feruntur esse naturae, non multum a qualitate albae spinae distantia. Arca ergo de lignis setim facta est: quia corpus dominicum ex membris constabat omni uitiorum labe carentibus. Et haec eadem sunt ligna spinis simillima, quia etsi non in carne peccati, tamen in similitudine uenit carnis peccati, ut Apostolus ait . Sequitur:
Cuius longitudo habeat duos semis cubitos, etc. Quidam solent interrogare cuius quantitatis sit aestimandus cubitus, quem Moyses uel in arca Noe, uel in factura tabernaculi posuerit: quae, si Iosephi uerba uiderimus, facile quaestio soluetur. Neque enim putandum est, hominem Iudaeum genere sacerdotalem, ingenio excellentissimum, et in Scripturis diuinis simul et saecularibus doctissimum, ullatenus hoc potuisse latere. Ait ergo: Facta est autem et arca longitudinis quinque palmorum, latitudinis trium . Unde patet manifeste, quia illum designat cubitum, quem duo palmi complent. Mystice autem longitudo arcae longanimam Domini ac Redemptoris nostri patientiam, qua inter homines conuersatus est insinuat. Latitudo amplitudinem ipsam charitatis, qua ad nos uenire, et inter nos habitare uoluit. Altitudo spem futurae sublimitatis, quia uel seipsum post passionem suam glorificandum, uel glorificaturum esse praeuidit. Unde et apte longitudo erat arcae duorum cubitorum, propter uidelicet doctrinam et opera quibus refulgebat in mundo. Hinc enim et euangelista Lucas sermonem se fecisse asserit, de his quae coepit Iesus facere et docere . Et ciues ipsius admirantes dicebant: Unde huic sapientia haec, et uirtutes? sapientiam uidelicet referentes ad ea quae miranda dicebat: uirtutes, ad ea quae gerebat: quod uero post duos cubitos, etiam semissem arca in longitudine habebat, potest ad humanae tarditatem fragilitatis referri: quae dicta uel opera Saluatoris sublimia, necdum, prout dignum erat, capere ualebat. Unde et de quibusdam mysticis eius actibus aperte dictum est: Haec non cognouerunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus . Similiter et de dictis illius sublimioribus: Et erat uerbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur . Habebat arca duos cubitos longitudinis; quia Dominus in carne clarus uerbo et actibus apparebat. Habebat et dimidium cubiti; quia etiam tarditatem discipulorum, qua necdum perfecte dicta uel acta ipsius capere poterant, longanimiter ferebat. Unius erat cubiti latitudo arcae, ob dispensationem ipsius Dominicae charitatis, qua electos suos in Deo adunare curauit. Unde et pro eis supplicans Patri dicebat: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint . Et paulo post: Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio, qua me dilexisti, in ipsis sit, et ego in ipsis . Habebat post unum cubitum etiam semissem, uidelicet ob significationem nostrae fragilitatis, qua necdum in hac uita positi, perfecte uel ipsi Deum diligere, uel dilectionem, quam erga nos habet Deus, comprehendere sufficimus: quin potius sicut, Apostolo teste , ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, ita nimirum etiam ex parte diligimus. Habet ergo arca unum cubitum, habet et dimidium, quia Dominus unica nos pietate sibi ac Patri associandos diligit, et nostrae quoque capacitatem dilectionis, qualiscunque in hac uita esse potest, aeque pia benignitate complectitur, donec ad eius uisionem, ubi eum ex toto corde, tota anima, tota uirtute diligamus, intrare mereamur. Altitudo quoque arcae aptissime erat cubiti unius et dimidii, uidelicet propter significationem unicae spei, qua uel Dominus ipse cum esset in carne nobiscum, futurae suae resurrectionis, et posterioris gloriae praestolabatur euentum, uel nos inter aduersa saeculi propter futurorum praemia bonorum gaudere semper admonet. Habet ergo arca plenum cubitum in altitudine, quia Dominus et Saluator noster plenissime nouerat, ipse etiam corruptibili adhuc conuersatus in carne, quanta uel sibimetipsi, uel membris suis, quae nos sumus, esset gloria conseruata in futuro. Habet et dimidium cubitum altitudinis, quia nostrae quoque deuotionem paruitatis libenter in suo corpore suscepit, qui pia quidem intentione futuram patriam diligimus: sed necdum perfecte, quae sit eius felicitas, capere ualemus, attamen quantum capimus, hoc non nisi ab illo habemus.
Et deaurabis eam auro mundissimo, etc. Arca intus et foris auro mundissimo deauratur, quia assumpta a Filio Dei humana natura, et intus uirtute sancti Spiritus plena erat, et foris hominibus aperte sancti Spiritus opera praemonstrabat. Cui nimirum arcae bene corona aurea supra circumdari praecipitur, quia apparens in carne, atque ad redemptionem humani generis ueniens Filius Dei, certum exspectabat tempus et horam, quando susceptam pro nobis mortem cum ipso mortis auctore superaret, atque ad Patrem uictor in coelos ascenderet. De hac corona dicit Apostolus: Eum autem qui modico quidem ab angelis minoratus est, uidimus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum . De hac in Apocalypsi Ioannes, Et uidi, inquit, et ecce equus albus, et qui sedebat super illum habebat arcum, et data est ei corona, et exiit uincens ut uinceret . Equus quippe albus Ecclesia, eques qui illi insidebat, Dominus est, qui habebat arcum, quia contra potestates aerias ad bella ueniebat. Dataque est ei corona uictoriae, qui regnum mortis moriendo subuertit.
20
Et quatuor circulos aureos, etc. Quatuor circuli aurei, quatuor sunt Euangeliorum libri, qui merito aurei sunt, propter claritatem sapientiae qua fulgent; merito circulis comparati, quia aeterna est ipsa Dei sapientia quam praedicant. Neque incipiens ex tempore, neque esse desinens aeterna diuinitas, quam homo Christus accepit. Unde imminente hora suae passionis precatur Patrem, dicens: Et nunc clarifica me, tu Pater, apud temetipsum claritate quam habui prius quam mundus fieret apud te . Quatuor autem angulos habet arca, quia sacramentum dominicae incarnationis per omnes mundi plagas, in quibus sancta Ecclesia dilatatur, celebrari non desinit. Et per eosdem angulos quatuor, quatuor circuli sunt positi; quia in cunctis mundi finibus Euangelium Christi saluandis fidelium cordibus praedicatur. Duo autem circuli in latere uno, et duo sunt in altero: uel quia duo euangelistae discipulatui Saluatoris in carne praedicantis, et miracula facientis adhaerebant; duo autem alii post resurrectionem ascensionemque eius ad coelos, ad fidem uenerunt: uel quia in figura quatuor animalium, duo qui per hominem et uitulum designati sunt, passionum et mortis eius indicia praetulerunt; duo uero illi qui per leonem et aquilam praefigurati sunt, uictoriae qua mortem destruxit, insignia demonstrarunt. Homo quippe Dominus, per incarnationem mortalis factus apparuit. Uitulus uero idem oblatus pro nobis in altari crucis exstitit. Idem leo fortiter subigendo mortem, aquila ad coelos ascendendo factus est. Atque ideo duo circuli in latere uno, et duo sunt in altero, quia nimirum duo euangelistae, per suam figuram assumptionem in Domino humanae fragilitatis; et duo alii uictoriam, qua de eadem assumpta fragilitate ac morte triumphauit, insinuant. Nam quasi laeuum latus arcae duos habuit circulos, cum euangelistae duo incarnationem Domini ac passionem figurarent. Similiter lateri dextero duo inerant circuli, quod aeque duo euangelistae resurrectionem et ascensionem eius, quae ad futurae gloriam uitae pertinent, figuraliter exprimunt.
Facies quoque uectes de lignis setim, etc. Uectes quibus arca portatur sancti sunt doctores, qui Dominum praedicando audientium cordibus inferunt. Qui uidelicet uectes semper esse iubentur in circulis, quia nimirum necesse est ut quicunque alii coelestia sacramenta praedicant, nunquam ipsi mentem a memoria sacrae Scripturae, nunquam manus a diuinorumo obseruantia mandatorum contineant. Bene autem sequitur:
Ponesque in arca testificationem, etc. Quia illa solummodo de incarnatione Dei Filii loqui et credere debemus, quae nobis ipse Dominus per auctores sacrae Scripturae reuelare dignatus est. Si autem uis scire quae sit illa testificatio quam in arca ponendam a Domino Moyses accepit, Apostolum audi: Post uelamentum autem, inquit, secundum tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum, aureum habens thuribulum, et arcam testamenti, circumtextam ex omni parte auro; in qua urna aurea habens manna, et uirga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti . Urna ergo aurea in arca habens manna, anima est sancta in Christo, habens in se omnem plenitudinem diuinitatis. Uirga Aaron quae excisa fronduerat, potestas est inuicta sacerdotii illius; de qua dicit propheta: Uirga aequitatis uirga regni tui . Quae postquam ad tempus per mortem uisa est esse succisa, illucescente mane resurrectionis uiuacius refloruisse inuenta est, ac perpetuo inuiolabilis atque immarcescibilis permansura esse innotuit. Christus enim surgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur . Tabulae testamenti in arca omnem in Christo et scientiam paternorum secretorum, et potentiam iudiciorum designant. In tabulis namque testamenti, et fides erat inscripta aeternae diuinitatis, quae mundum crearet ac regeret; et mandata quibus Deo seruiri oportet, et discretio iudicii, qua ipse odientes se iure condemnaret; et diligentes se misericordia digna remuneraret. Haec est ergo testificatio, quam Dominus Moysi in arca ponendam dedit cum confitendam nobis in Christo signauit ueritatem carnis, animae et uerbi: ipsamque carnem post passionem mortis resurrectione glorificatam, et aeterni regis ac pontificis dignitate sublimatam monstrauit, cum ipsum esse solummodo paternorum conscium arcanorum, quasi ueraciter unius eiusdemque cum Patre maiestatis ipsum esse omnium iudicem docuit saeculorum.
CAPUT U. Propitiatorii et Cherubin descriptio.
Facies et propitiatorium, etc. Quaeri solet quid propitiatorium dicat, quo operienda sit arca. Sed cum de auro fieri iubeat, et tantae longitudinis ac latitudinis, quantae arcam fieri praeceperat; constat procul dubio, quia tabulam fieri uoluit auream tantam, quanta arcam tegere sufficeret. Quod uidelicet propitiatorium non aliud quam Dominum Saluatorem, sed specialius in eo uiscera pietatis designat: de quo dicit Apostolus: Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius . Nam et ideo desuper ponitur, quia superexaltat misericordiam iudicio. Unde et Psalmista, Suauis, inquit, Dominus uniuersis, et miserationes eius super omnia opera eius .
25
Duos quoque Cherubim aureos, etc. Cherubim esse nomen angelicarum uirtutum, Ezechiel propheta manifeste declarat, quas etiam iuxta exemplum, quo hic fieri iubentur, cum alis sibi apparuisse designat, dicens: Et uox alarum Cherubim audiebatur usque in atrium exterius, sicut uox Domini loquentis . Et quidem numero singulari Cherub, plurali autem Cherubim dicitur, et est nomen generis masculini, sed Graeca consuetudo neutro genere posuit Cherubin, m littera in n mutata. Uerum noster interpres, Hebraeum secutus idioma, masculino genere posuit. Duos Cherubim aureos et productiles facies, non duo Cherubim aurea et productilia, quod scriptorum incuria credo in eius translatione esse corruptum, ut pro Cherubim antiquorum more scriberetur Cherubin. Interpretatur Cherubim, siue Cherubin, scientiae multitudo, uel scientiae intellectus: quod uidelicet nomen tanto rectius angelicis potestatibus congruit, quanto perfecte ab omni impulsu impurae cogitationis alieni, uisioni sui Conditoris adhaerent. Idcirco autem alas, uel in figura Cherubim Moyses facere iubetur, uel in ipsa eorum specie uidisse se propheta testatur, quod etiam licentia solet imitari pictorum, ut in alto sedem habere angeli, et quasi leui uolatu ubique discurrere posse signentur, neque ullam habere tarditatem, quin confestim ubicunque uoluerint adsint. Quod ipsum quoque nobis post resurrectionem spirituali iam corpore uestitis indubitanter promittitur. Expandunt ergo alas Cherubim, et propitiatorium tegunt: quoniam angeli omnem suae naturae potentiam, qua in altis habitare, et cuncta supernae illius patriae loca leui ac laeto itinere penetrare meruerunt, in obsequium sui Conditoris offerunt, ac uelut propitiatorium contuentes obumbrant, id est honorant uelando: quia totum quem habent statum perpetuae felicitatis, eius gratiae deputant, a quo ut nihil mali uelle posse acceperunt. Duo sunt autem propter significandam societatem angelicae pacis; quia minus quam inter duos haberi charitas non potest. Unde et sese respicere mutuo, et in propitiatorium uultus iubentur habere, quia nimirum in glorificatione diuinae uisionis sibimet alterutrum consonant. Item per duo Cherubim possunt duo Testamenta figurari, quorum unum futuram Domini incarnationem, aliud factam clamat. Respiciuntque se mutuo, quia in attestatione ueritatis quam praedicant, in nullo ab inuicem discrepant. Uertunt uultus in propitiatorium; quia et misericordiam Domini, in qua unica mundo spes est, ualde commendant. Atque ideo sunt ex utraque parte oraculi, quia et praecedentia ante incarnationem dominicam tempora, et sequentia praedicatione spiritualis scientiae replent. Quibus etiam nomen scientiae multitudinis, uel scientiae multiplicatae conuenit, quod uidelicet Scriptura sacra spirituali ac diuina scientia plena est, eademque scientia, ex quo ipsa Scriptura condi coepit, augeri semper ac multiplicari non desinit. Unde et angelus Danieli: Pertransibunt, inquit, plurimi, et multiplex erit scientia . Namque Moysen ampliorem patriarchis scientiam percepisse testatur ipse Dominus, qui illi apparens ait: Ego Dominus, qui apparui Abraham et Isaac et Iacob in Deo omnipotente, et nomen meum Adonai non indicaui eis . Multiplicata est ergo ex tempore scientia diuinae cognitionis, cum hoc de seipso Dominus Moysi, quod patriarchis non indicauerat, ostendit. Dauid qui in lege Domini meditabatur die ac nocte, uideamus an se, ipso qui legem scripsit Moyse, aliquid amplius de Domino intellexisse senserit. Quomodo, inquit, dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est . Statimque subiunxit: Super omnes docentes me intellexi. Unde et alibi gloriatur in Domino, dicens: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi . Item apostolos maiora prophetis nosse declarat Dominus ipse, qui eisdem loquitur, dicens: Multi prophetae et iusti cupierunt uidere quae uidetis, et non uiderunt; audire quae auditis, et non audierunt . Sed eisdem post resurrectionem ascensionemque suam maiorem adhuc scientiae gratiam repromittit, dicens: Adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis portare modo; cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem . Quibus et in futuro maius omnibus, quae in hac uita cognosci possunt, reuelaturum se esse pollicetur, dicens: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum . Recte ergo Cherubim scientia multiplicata dicitur, quia in utroque Testamento fidelibus magis ex tempore magisque cognitio ueritatis innotuit. Recte Cherubim gloriae propitiatorium obumbrare dicuntur; quia testamento crescente per tempus, et multiplicata scientia, propitiationem nobis Domini Saluatoris praedicant; et hanc gratis semper uocibus quasi expansis, ad uolatum alis honorare non cessant. Quia enim uerba colloquentium, quasi uolando per aerem ab ore dicentium, ad cor perueniunt audientium, merito expansis Cherubim alis, et uelut ad uolandum aptatis possunt designari.
Inde praecipiam, et loquar ad te, supra propitiatotorium scilicet, etc. Supra propitiatorium loquitur Dominus ad Moysen cuncta quae per illum mandat filiis Israel; quia per gratiam propitiationis Dei factum est, ut hominibus post culpam praeuaricationis apparere, et eis uiam ueritatis post errorem demonstrare dignatus sit. De medio Cherubim loquitur; quia per angelicam uisionem, et non in sua substantia Deus apparuit, et locutus est Moysi, attestante apostolo: Quia lex propter trangressiones posita est, donec ueniret semen cui promiserat, ordinata per angelos in manu Mediatoris . Item de medio duorum Cherubim loquitur Dominus, quia per uerba utriusque testamenti consona nos uoce ad fidem ueritatis erudit. Uel certe de medio Cherubim loquitur, quia per Unigenitum suum, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, humano generi Deus Pater uoluntatem suam manifestare dignatus est. Quo sensu etiam illud potest accipi, quod ait Habacuc: In medio duorum animalium innotesces . Potest autem in arca etiam sancta Ecclesia figuraliter accipi, quae de lignis imputribilibus, hoc est animabus sanctis aedificatur, et in fide sancti Euangelii per quatuor mundi plagas distenta, coronam uitae a Deo exspectat aeternam, habens in se tabulas Testamenti in meditatione continua legis Dei, habens et urnam auream cum manna in fide dominicae incarnationis, habens etiam uirgam Aaron; quae fronduerat, in participatione regni et sacerdotii dominici, dicente apostolo Petro: Uos autem genus electum, regale sacerdotium . Habens propitiatorium desuper, ut cuncta quae habet bona, largiente gratia diuina, sese accepisse meminerit. Habens et Cherubim gloriae in propitiatorio, uel angelica uidelicet praesidia, quibus a Deo semper adiuuetur propitio: uel Testamenta, quibus qualiter uiuere, et quomodo auxilium recte uiuendi a diuina propitiatione quaerere debeat instituatur. Sic autem sunt Cherubim supra propitiatorium positi, quomodo ciuitas Christi, id est sancta Ecclesia super montem, id est super ipsum Christum esse constituta dicitur: non quod altior illo possit esse ciuitas sua, sed quod eius subsidio sustentata proficiat. Cherubim supra propitiatorium habet arca: quia uel angelica ministeria uel eloquia diuina eo ueracius Ecclesiam iuuant, quo ipsa in fundamento summae ueritatis stabilita consistunt.
CAPUT UI. Mensae descriptio.
Facies et mensam de lignis setim, etc. Mensa de lignis setim facta, Scriptura est sacra, de fortibus sanctorum Patrum uerbis actibusque compacta, quae dum nobis quae sint aeternae gaudia beatitudinis, et quomodo ad haec perueniatur ostendit, cibum profecto nobis salutis ac uitae suggerit. Haec habet longitudinem, cum perseuerantiam nobis coeptae religionis; latitudinem, cum amplitudinem charitatis; altitudinem, cum spem perpetuae remunerationis insinuat. Et bene longitudo duorum est cubitorum quia actualis nostra conuersatio in duabus maxime uirtutibus consistit, misericordia uidelicet et innocentia: dicente apostolo Iacobo: Religio autem munda et immaculata apud Deum Patrem haec est, uisitare pupillos ac uiduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo . In eo namque quod pupillos ac uiduas in tribulatione eorum uisitare praecipit, cuncta quae erga proximos necesse habentes, misericorditer agere debemus, ostendit: in eo uero quod immaculatos nos ab hoc saeculo custodire admonet, uniuersa in quibus nos ipsos caste uiuere oportet, exprimit. Quos duos cubitos bonae actionis, et Dominus ipse mensae uerborum suorum inesse declarauit, cum ait: Sint lumbi uestri praecincti, et lucernae uestrae ardentes . Lumbi uidelicet praecincti, ut a contagione saeculi huius perduremus immunes. Lucernae uero ardentes, ut per opera misericordiae coram Domino clari fulgeamus. Nam quod sequitur: Et uos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando reuertatur a nuptiis, ad altitudinem eiusdem mensae, hoc est ad spem futurae retributionis pertinet. Quod uero mensa unum habet cubitum in latitudine, unitatem ipsius dilectionis, quam tota nobis Testamenti Ueteris et Noui series commendat, figurate denuntiat: una quippe est charitas, hoc est simplex et pura mentis pietas, qua et Deum, et proximos, et ipsos quoque inimicos amare iubemur, quamuis magna distantia ac distinctione rectissima ipsius amoris, Deum primo loco, inimicos ultimo diligere debeamus. Ipsis quoque proximis pro differentia meritorum dispar sit modus impendendus amoris, sicut patriarcham Iacob cum omnes diligeret filios, Ioseph tamen singularis merito innocentiae prae caeteris diligere Scriptura teste nouimus. Unde pulchre in Canticis canticorum dicit Ecclesia Christo, Introduxit me in cellam uinariam, ordinauit in me charitatem . Porro quod altitudo cubitum ac semissem habebat, cubitus aeque ut in latitudine, unitatem ipsius spei nostrae coelestis insinuat, qua exspectamus Dominum nostrum, quando reuertatur de coelis, remuneraturus seruos, quos uigilantes accinctis lumbis, et ardentibus bonorum operum lucernis inuenerit. Nam etsi pro diuersitate meritorum multae sunt mansiones in domo Patris , unum tamen est regnum coeli, in quo omnes recipiantur electi. Semis uero qui superest, initium uitae contemplatiuae, quo nonnulli sanctorum etiam in carne adhuc positi frui meruerunt, indicat: quibus non solum sperare coelestia praemia, uerum etiam ex parte uidendo praegustare donatum est, uti Esaias et Micheas, caeterique prophetae, qui uiderunt Dominum sedentem in solio gloriae suae, circumstante angelorum exercitu : ut Petrus, Iacob et Ioannes, qui, clarificatum inter Moysen et Eliam Dominum in sancto monte uiderunt : ut magister gentium, cui, priusquam carnis debitum solueret, donatum est in paradisum ac tertium coelum rapi, et audire arcana uerba, quae non licet homini loqui . In his ergo et huiusmodi famulis Christi, mensa nobis tabernaculi, hoc est, diuina Scriptura qua Ecclesia sancta sine cessatione reficitur super cubitum communis spei semissem in altitudine adiungit, quia supernae beatitudinis gaudia praemonstrata illis priusquam reddita demonstrat: quae nimirum praemonstratio, quia raptim et in transitu sanctorum mentibus apparet, recte per dimidium cubiti, et non per plenum cubitum figuratur.
Et inaurabis eam auro purissimo. Mensa tabernaculi inauratur, quia et Scriptura sancta sapientiae coelestis sensu clara refulget, et ipsi qui eam condidere prophetae, praeclari uita ac sermone fuerunt.
30
Faciesque illi labium aureum per circuitum, etc. Labium aureum fit mensae per circuitum, quia doctrina sacri eloquii per mundissima nobis praedicatorum fidelium ora ministratur. Neque illorum locutio, qui diuina nobis arcana tradiderunt, humanae confabulationis sermonibus ullatenus attaminari consentiebat, quin potius non tantum nociua, sed et otiosa hominum uerba grauiter ferre ac redarguere curabant. Uel certe labium fit aureum mensae per circuitum, quia Scriptura sancta omni ex parte suae locutionis cum recte intelligitur, claritatem nobis sapientiae coelestis insonat. Cui uidelicet labio corona additur; quia lingua praedicantium suis auditoribus retributionem uitae promittit aeternae. Et bene ipsa corona quatuor digitis alta fieri praecipitur; quia celsitudo nobis coronae perennis, per quatuor sancti Euangelii libros ostenditur, uel quod per custodiam euangelicae fidei et operationis, ad coronam nos uitae peruenire oportet. Pulchreque per digitos libri designantur, quia nimirum et tabulae legis, digito Dei esse scriptae referuntur: et in Euangelio Dominus districtionem legis temperaturus, digito scribebat in terra, dicens de adultera, quam accusabant Pharisaei et scribae: Si quis uestrum sine peccato est, primus in illam lapidem mittat . Digitus autem Dei, Spiritus Dei intelligitur. Unde illud quod Lucas Dominum dixisse refert: Si ergo in digito Dei eiicio daemonia . Matthaeus clarius exponendo dixit, In Spiritu Dei . Itaque labio mensae aureo corona aurea quatuor digitis alta superponitur; quia purissima sanctorum praedicatorum eloquia, spem supernae beatitudinis exspectant, quae ministerio sancti Spiritus in quatuor sancti Euangelii libris descripta continetur. Nec solum praedicatores ipsi praemium in coelis sui laboris accipiunt, uerum etiam omnibus sibi obtemperantibus eamdem uitae coronam certa euangelicae ueritatis auctoritate promittunt. Bene autem eadem corona interrasilis fieri praecipitur; quia nimirum aeterni retributio regni non indifferenter omnibus datur, sed pro qualitate accipientium distinctio diuinitus examine singulis quibusque distribuitur. Corona etenim aurea mensae Domini pura et non interrasilis esset, si claritas futurae iustorum retributionis aequalis omnibus panderetur: instar uidelicet huius solis mundani, cuius splendorem Deus indifferenter super bonos et malos facit oriri. At quia sicut stella a stella differt in claritate, ita erit et resurrectio mortuorum. Corona mensae Domini uariis distincta sculpturis, sed competenter ordinatis apposita est. Aeterna etenim uita futura omnibus est promissa iustis, sed multiformis in illa pro diuersitate meritorum gloria est singulorum. Quod uero descripta prius una corona subiungitur:
Et super illam alteram coronam aureolam. De illorum potest praemio recte intelligi, qui generalia Scripturae sanctae mandata spontanea uitae perfectionis electione transcendunt, ideoque specialem prae caeteris fidelibus retributionem uoluntariae oblationis exspectant. Corona namque aurea quatuor digitis alta labio mensae aureo apponitur, cum per Euangelium his qui mandata diuinae legis custodiunt, uita aeterna promittitur: dicente Domino ad diuitem: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Non homicidium facies. Non adulterabis. Non facies furtum. Non falsum testimonium dices. Honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut teipsum . Sed eidem coronae altera corona aureola superponitur, cum protinus subinfertur: Si uis perfectus esse, uade, uende quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et ueni, sequere me . Ad hanc coronam pertinet canticum illud nouum, quod uirgines tantum coram Agno cantasse referuntur, qui empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno. Ad hanc, quod iidem sequuntur Agnum quocunque abierit . Uel certe corona aurea labio mensae Domini apponitur, cum in uerbis sacrae Scripturae dicimus, egredientes e carne animas ad aeterna in coelis praemia esse recipiendas. Et super illam altera aureola superadditur corona, cum in eadem Scriptura repetitur, quod eis sublimior in fine saeculi gloria in corporum quoque immortalium receptione seruetur.
Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, etc. Haec, ut supra de arca exposuimus, etiam hic accipienda sunt. Quatuor namque circuli aurei quatuor Euangeliorum sunt libri; per quorum fidem contigit, ut omnis Scriptura sancta per mundum legeretur et intelligeretur uniuersum. Quatuor autem pedes habet mensa; quia quadriformi ratione omnis diuinorum eloquiorum series distinguitur. In libris namque omnibus sanctis intueri oportet, quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur uel moneantur. Item mensa tabernaculi quatuor habet pedes; quia uerbo coelestis oraculi, uel historico intellectu, uel allegorico, uel tropologico, id est, morali, uel certe anagogico solent accipi. Historia namque est, cum res aliqua quomodo secundum litteram facta siue dicta sit, plano sermone refertur: quomodo populus Israel ex Aegypto saluatus, tabernaculum Domino fecisse in deserto narratur. Allegoria est, cum uerbis, siue rebus mysticis praesentia Christi et Ecclesiae sacramenta signantur: uerbis uidelicet, ut Esaias ait: Egredietur uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet . Quod est aperte dicere: Nascetur uirgo Maria de stirpe Dauid, et Christus de stirpe eius orietur. Rebus autem, ut populus de Aegyptia seruitute per sanguinem Agni saluatus, Ecclesiam significat, passione Christi a daemonica dominatione liberatam. Tropologia, id est moralis locutio, ad institutionem et correctionem morum, siue apertis seu figuratis prolata sermonibus respicit. Apertis uidelicet, ut Ioannes admonet dicens: Filioli mei, non diligamus uerbo nec lingua, sed opere et ueritate . Figuratis uero, ut Salomon ait: Omni tempore sint uestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat . Quod est aperte dicere: Omni tempore sint opera tua munda, et charitas de corde tuo non deficiat. Anagogae, id est, ad superiora ducens, locutio est, quae de praemiis futuris, et ea quae in coelis est uita futura, siue mysticis seu apertis sermonibus disputat. Apertis scilicet, ut: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt . Mysticis uero, ut: Beati qui lauant stolas suas, ut sit potestas illis in ligno uitae, et per portas intrent in ciuitatem . Quod est patenter dicere: Beati qui mundant cogitationes et actus, ut potestatem habeant uidendi Dominum Christum, qui ait: Ego sum uia et ueritas et uita; et per doctrinam atque exempla praecedentium patrum intrent in regnum coelorum.
Subter coronam erunt circuli aurei, etc. Apte subter coronam erunt circuli, quia libris sancti Euangelii in hac uita utimur, coronam uero uitae supernae futuram in coelis speramus. Per quos uidelicet circulos immittuntur uectes ad subuehendam mensam, quia doctores sancti, ut uerbis sacri eloquii corda audientium reficiant, ipsi per omnia mentem suam necesse est in euangelica lectione fixam teneant, quatenus ad fidem sensumque illius omnem interpretationis ad doctrinae suae intentionem dirigant, curentque sedulo ne quid aliud agendum, sperandum amandumue in Scripturis omnibus, quam quod in quatuor Euangelii libris inuenitur, doceant. Qui dum uniuersa Scripturarum eloquia, ad eam quae in Euangelii scripta est fidem ac dilectionem referunt, quasi totam Domini mensam cum panibus ac uasis ipsius in quatuor circulis portant.
CAPUT UII. Uasorum mensae et panum propositionis descriptio.
35
Parabis et acetabula ac phialas, etc. Uaria uasa quae ad offerenda libamina sunt facta, uariae sunt distinctiones eloquii diuini, pro dispari capacitate audientium. Non enim una eademque omnibus potest conuenire doctrina: aliter namque sapientes, aliter insipientes; aliter diuites, aliter pauperes; aliter sani, aliter infirmi; aliter senes, aliter iuuenes; aliter uiri, aliter feminae; aliter caelibes, aliter coniugati; aliter praelati, aliter subditi docendi sunt. Quae tamen uasa omnia ad mensam tabernaculi, omnia ad offerenda libamina pertinent, quia quaecunque prudens doctor diuersa pro diuersitate audientium loquitur, uniuersa in regula sacrae Scripturae reperiuntur, atque ad offerenda Domino uota bonorum operum corda excitant auditorum. Quae uidelicet opportuna diuersitas sanctae praedicationis ipsius Domini ore designabatur, cum diceret: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ? Mensuram quippe tritici conseruis dat in tempore fidelis dispensator et prudens, quando discretus uerbi minister non solum tempus opportunum in dicendo obseruat, uerum etiam qualitatem sensumque auditorum diligenter exquirit, et iuxta distantiam huius modum sui sermonis temperat.
Et pones super mensam panes propositionis, etc. Panes propositionis super mensam positi semper, doctores sunt spirituales, qui in lege Domini die ac nocte meditantes, cunctis Ecclesiam intrantibus refectionem uerbi coelestis offerunt. Qui recte propositionis panes uocantur, quia in propatulo semper esse debet uniuersis fidelibus sermo salutis, neque unquam in Ecclesia deesse oportet piis auditoribus uerbum solatii, quod Dominus per praecones ueritatis mundo proponens, in conspectu suo semper apparere, et usque ad finem saeculi, his qui esuriunt et sitiunt iustitiam, incessanter abundare uoluit. De his panibus in Leuiticum plenius, quot et quales faciendi, uel quomodo ponendi fuerint, refertur, dicente Domino ad Moysen: Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habeant duas decimas, quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues: et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini, per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel foedere sempiterno: eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto . Ubi manifeste in primis ipso etiam numero panum duodecim apostolorum forma praemonstratur, quos apparens in carne Dominus primos elegit, quorum ministerio cibum uitae cunctis gentibus daret. Denique esurientibus in deserto turbis, dicit eisdem discipulis suis, nostris uidelicet apostolis: Date illis uos manducare. Et saturatis de quinque panibus quinque millibus hominum, ipsi collegerunt duodecim cophinos fragmentorum : quia nimirum apostolorum et apostolicorum uirorum est, ea quae turbae nequeunt, Scripturarum sacramenta capere. Duodecim ergo panes in mensa tabernaculi, duodecim sunt apostoli, et omnes doctrinae illorum sequaces in Ecclesia. Qui quoniam usque ad consummationem saeculi, populum Dei alimoniis uerbi reficere non desinunt, panes duodecim propositionis nunquam de mensa Domini recedunt. Et bene iidem panes non de qualibet farina, sed de simila fieri iubentur: quia nimirum quicunque aliis uerbum uitae ministrant, primo ipsos necesse est uirtutum frugibus operam dare, quatenus ea quae praedicando admonent, etiam faciendo commendent, configurati exemplis illius qui de semetipso ait: Nisi granum frumenti, cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet . Bene etiam iidem panes seni altrinsecus super mensam statui praecipiuntur, propter concordiam scilicet charitatis et societatis, nam et Dominus binos ad praedicandum discipulos misisse perhibetur: figuraliter insinuans, quia sancti doctores nunquam ab inuicem, uel in assertione ueritatis, uel in effectu dilectionis discrepant. Quod autem super panes thus lucidissimum ponitur, uirtutem orationis designat, quia iidem doctores suae ministerium praedicationis, simul et deuotionem operis Domino commendant. Nam per thus orationem designari testatur Psalmista, qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo . Et thus lucidissimum super panes ponitur in monimentum oblationis Domini, quando piae sanctorum actioni ac doctrinae oratio pura superadditur, quo per haec utraque rite sociata, semper memoria sacrae oblationis in conspectu summi arbitri appareat. Bene autem per singula sabbata panes coram Domino mutari mandantur; panes namque qui per sex dies operandi in mensa Domini fuerant positi, sabbato nobis mutantur, cum doctores quique sanctae Ecclesiae, completo tempore sui sancti laboris, aeterna in coelis quiete remunerantur, et alios post se in idem opus laborandi in uerbo, sub eiusdem spe retributionis relinquunt. Sicque fit ut mensa Domini nunquam panis inops remaneat, uerum mox uno sublato pane, alius loco eius substituatur, dum succedentibus sibi per ordinem ministris uerbi, nunquam Ecclesiae desunt, qui apostolice, siue fidem pietatis, seu munditiam actionis, et uerbis ostendant et factis: semper manente pulcherrima illa sententia, qua in laude eiusdem sanctae Ecclesiae dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram , quasi aliis uerbis tabernaculo Domini diceretur: Pro panibus tuis uetustis parati sunt tibi noui, constitues eos in refectionem cordium spiritualium fidelibus toto orbe terrarum. Panes ergo pro panibus mutabantur, mensa autem semper eadem in tabernaculo stabat, quia abeunt et ueniunt doctores uerbi, aliisque cedentibus succedunt suo in ordine alii: Scriptura autem sacra nullis abolenda per aeuum temporibus constat, usque dum in fine mundi apparente Domino, nec Scripturis ultra, nec interpretibus eorum opus habebimus, impleta illa exoptatissima prophetia Domini, qua dicit: Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum, quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum . Coquebantur autem panes ante sabbatum, ut Iosephus scribit , duo et duo diuisi ante sabbatum: et sabbato mane oblati super sacram mensam ponebantur seni ad alterutros conuersi, duabus pateris aureis superpositis, thure plenis, quae permanebant usque ad aliud sabbatum, et tunc pro illis alii deportabantur, illi uero sacerdotibus exhibebantur: et thure incenso in igne sacro, in quo omnia holocausta fiebant, aliud thus super alios panes adiiciebatur, quodque in libro Regum scriptum est, quia Dauid tabernaculum ingressus, panes sanctos a sacerdotibus acceperit, sabbato mane factum est. Uenit enim ad tabernaculum illa hora, qua panes septimanae praecedentis sublati erant de mensa Domini, ut ponerentur panes noui, qui pridie fuerant cocti: sicque panes sanctos accepit, ut ne ad momentum quidem horae mensa Domini sine pane maneret. Unde solertius adhuc considerare libet, quod panes per singula sabbata mutari iubebantur: namque ita mutabantur, ut singuli eorum et sabbato imponerentur in mensam, et sabbato rursum ablati in esum proficerent sacerdotum: et sex quidem diebus operum in mensa propositi apparerent, sed in die sabbati, id est, requiei, impositi in mensa, rursumque die altero sabbati de mensa sublati. In cuius ordine positionis quid nobis aliud mystice intelligendum est, nisi quod sancti doctores, imo omnes iusti, et post opera bona, quibus in Ecclesia claruerunt ad requiem perueniunt, et ut bona delectentur operari, spe futurae quietis ac beatitudinis accenduntur? Imponebantur ergo panes sabbato in mensa Domini, ea utique intentione ponentium, ut transacto sabbato ibidem per sex dies operandi manerent: his quoque transmissis altero superueniente sabbato, in refectionem summi sacerdotis et filiorum eius consumerentur: quia nimirum in primordio nobis Deo deuotae conuersationis accipienda requies, et uita aeterna promittitur, ea tamen conditione, ut per labores et opera bona uitae temporalis ad eam pertinere debeamus. Qua autem ratione hoc quod summus sacerdos et filii eius panes propositionis comedebant, ad ingressum uitae coelestis pertineat, in expositione uersiculi sequentis aptius suo loco dicetur. Suscipiebantur autem panes iidem a filiis Isreel, quia de coetu spiritualium Dei famulorum eligi atque ordinari debent, qui gradum sacerdotii uel doctrinae subeant. Quodque in conclusione subiungitur, Eruntque Aaron et filiorum eius, duobus modis accipi per mysterium potest. Comedit namque Aaron cum filiis suis panes sanctos de mensa tabernaculi sublatos, cum summus Pontifex noster raptos de hac uita electos suos in augmentum corporis sui, quod est in coelis, hoc est summae illius electorum multitudinis introducit: uel certe erunt panes sancti Aaron et filiorum eius, cum praesules quique, et subiecti illis in Domino populi, exemplis patrum praecedentium ad uitam nutriuntur aeternam.
Facies et candelabrum ductile de auro purissimo. Candelabrum tabernaculi, sicut et mensa, uniuersalem praesentis temporis Ecclesiam designat. Ideo namque sunt ante uelum, intra quod arca testamenti posita est; quia necdum ad uisionem in coelis sui Redemptoris meruit intromitti. Sed mensa est; quia his qui esuriunt et sitiunt iustitiam, uictum quotidie coelestem, ne in tentationibus deficiant, impendit. Candelabrum est; quia iter lucis errantibus ostendit. Mensa pariter et candelabrum est; quia sanctis edocta litteris, et animam esurientem satiare bonis, et sedentibus in tenebris atque umbra mortis lucernam uerbi subministrare didicit. Cui nimirum lucernae dum sese humiliter subiecit, ad agenda uidelicet, quae Dei sermo praecipit, a suis se uoluptatibus cohibens, ad speranda praemia ac diligenda quae promisit, a uisibilibus se gaudiis sustollens, quasi candelabrum eius efficitur; quia suis per omnia uoluptatibus imperium coeleste praeponit, seseque humilians claritatem uerbi Dei omnibus, et praedicando et faciendo praemonstrat.
Hastile eius, calamos, scyphos, etc. Hastile candelabri, ipse qui est Caput Ecclesiae, Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, debet intelligi. De cuius corpore, quod nos sumus, quasi de calamis ex hastili procedentibus dicit Apostolus: Ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei : quia nimirum omnipotens Deus Redemptor noster, qui in se quo proficiat non habet, adhuc per membra sua quotidie augmentum habet. Calami ergo procedentes de hastili, praedicatores sunt, qui instituti a Domino, dulcem sonum in mundo ediderunt, uidelicet canticum nouum. Calami sunt omnes Ecclesiae filii, qui sibi (dicente propheta: Cantate Domino canticum nouum, laus eius ab extremis terrae ) libenter obtemperant, resonantes laudem Domino, ac dicentes: Et direxit gressus meos, et immisit in os meum canticum nouum, hymnum Deo nostro . Quia uero scyphi uino repleri solent, non immerito per eos mentes audientium designantur, quae ad uocem praedicantium uino scientiae replentur. Et quoniam eodem uino internae dilectionis inebriata corda fidelium, infatigabili desiderio ad Deum tendunt, recte in candelabro post scyphos sphaerulae fiunt: sphaera enim in omni parte uoluitur, quia nimirum mentes electorum nec aduersitatibus saeculi ullis retineri, nec prosperitatibus possunt corrumpi, quin in omnibus quae occurrunt, ad Deum per sancta desideria proficiant. Et bene post calamos, scyphos, et sphaerulas in candelabro lilia designantur; quia post gratiam praedicationis, post ebriationem potus spiritalis, post irreuocabilem sanctae operationis procursum, illa uirens patria sequitur, quae animabus sanctis, id est, floribus uernat aeternis.
40
Sex calami egrediuntur de lateribus, etc. Constat quidem numerum senarium, in quo factus est mundus, operum perfectionem designare. Sed quoniam ita positus est in descriptione calamorum, ut in bis ternos diuidatur, magis de ternario dicendum. Tres namque calami de uno latere hastilis, et tres egrediuntur de altero; quia fuerunt doctores ante aduentum Domini in carne, qui fidem sanctae Trinitatis mystica uoce designarent, et, quantum rudes adhuc capere poterant, praedicarent. Unde est illud Psalmistae, Uerbo Domini coeli firmati sunt; et spiritu oris eius omnis uirtus eorum . Nomine etenim Domini, Patrem; nomine Uerbi, Filium; Spiritum uero sanctum ipso suo nomine spiritum oris eius appellat. Cuius uidelicet sanctae Trinitatis unam esse potentiam, uoluntatem et operationem designat, cum et coelos uerbo Domini, et omnem uirtutem eorum spiritu oris eius esse firmatum asseuerat. Sunt modo doctores, qui eamdem fidem sanctae Trinitatis aperte praedicent, ita ut omnes qui ad Christum pertinent, eadem debeant fide consecrari: dicente apostolis Domino, Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti . Unde et Paulus pro fidelibus orans, eosque Trinitatis fide accepta confortari desiderans, ait: Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti cum omnibus uobis . Item tres calami ex uno latere candelabri, et tres prodeunt ex altero: quia et ante et post incarnationem dominicam terni fuere gradus eorum qui fideliter in Ecclesia Domino seruirent, coniugatorum uidelicet, continentium, et rectorum: quorum distantiam Ezechiel propheta mystice describit, cum ueniente plagarum articulo tres tantummodo uiros, Noe uidelicet, Daniel et Iob, liberandos esse praedixit . In Noe namque, qui arcam in undis rexit, praepositos Ecclesiae: in Daniele, qui in aula regia continenter uiuere studuit, continentes siue uirgines: in Iob, qui in coniugali uita positus, mirandum cunctis exemplar patientiae praebuit, bonorum uitam coniugatorum ostendit. Item eorumdem in Nouo Testamento distantiam Dominus sub figura insinuat eorum qui in lecto, in agro, in mola reperiendi sint in die iudicii . E quibus singulos assumendos, et singulos dicit esse relinquendos. Namque in lecto quies continentium, in agricultura industria praedicantium, in gyro molae labor exprimitur coniugatorum. Et quia in omnibus his gradibus quidam eligendi, quidam uero reprobandi, recte de singulis dicitur: Quia unus de duobus assumetur, et alter relinquetur. Quia uero in parte electorum sublimius est meritum praedicantium, quam eorum qui solummodo continentiae, et non etiam operi doctrinae student, item sublimior continentium quam coniugatorum conuersatio: recte supremi calami, qui hinc et inde de hastili procedebant, eos qui in utroque Testamento inter uirtutes alias doctrinae studiis sese subdidere designant. Recte inferiores calami, qui aeque ex utroque hastilis latere prodeunt, uitam continentium Deo deuotam, recte infimi calami, et ipsi ex eodem unius candelabri stipite orti, bonorum uitam coniugatorum, in utriusque Testamenti tempore, uni eidemque Domino fideliter seruientem, typice demonstrant. Diuersis ergo locis calami procedunt de hastili, qui tamen omnes suo quique loco et ordine reflexi in altum, ad unam perueniunt summitatem, quatenus aequalem supra se positionem lucernarum ualeant conseruare; quia nimirum electi, etsi meritorum sunt gradibus discreti, una sunt fide ueritatis imbuti, ad unam in coelis lucem aeternae ueritatis peruenturi: et quanto quisque altius in hac uita Christo adhaerere curauerit, tanto uicinior in illa uita eius uisione fruitur, ita ut de quibusdam pro magnae merito uirtutis dicatur: Hi sunt qui sequuntur Agnum quocunque abierit . De quibus paulo ante, quasi de proximis candelabro calamis, praemissum est: Et cantabant quasi canticum nouum ante sedem, et ante quatuor animalia et seniores . Ubi ostenditur quod omnes sancti per plateas supernae illius ciuitatis, canticum laetitiae nouum Domino cantant. Sed illi prae caeteris ibi specialius gaudio carminis sublimantur, qui hic generalem uitam fidelium priuilegio sacrae uirginitatis transcenderunt.
Tres scyphi, quasi in nucis modum, etc. Nucem in figura praesentis Ecclesiae poni solere, testatur Salomon, qui ex persona doctorum fidelium loquitur: Descendi, dicens in Cantico canticorum, ad hortum nucum, ut uiderem poma conuallis . Sicut enim nux dulcem quidem habet fructum interius, sed non hunc ostendere foris, nisi fracta testae duritia, potest: sic iustorum uita praesens, ita suauitatem gratiae spiritualis intimo corde conseruat, ut haec a proximis quanta sit, nullatenus ualeat perspici, donec, soluto corporis domicilio, libere se animae ipsorum alterutrum in coelesti luce conspiciant, et quanta singulae gratia sancti Spiritus fulgeant, quantum unaquaeque diligatur ab altera, nulli prorsus remaneat occultum. Fiuntque scyphi in candelabro ad nucis modum, cum quilibet electi uino sapientiae repleri desiderantes, ad exemplum sese informare satagunt praecedentium iustorum, quos magna inuisibilium bonorum dulcedine ac dilectione plenos esse nouerunt. Quod autem per singulos calamos tres fuere scyphi, sphaerulae et lilia, significat ternas temporum differentias, quibus electi et ante incarnationem dominicam, et postea Deo deuoti uixerunt. Fuerunt etenim iusti ante legem, fuerunt sub lege, fuerunt temporibus prophetarum. Item post ascensionem dominicam congregata est Ecclesia primitiua de Israel, congregatur nunc Ecclesia de gentibus, congreganda est in fine mundi de reliquis Israel. Habebat ergo calamus primus in uno latere tres scyphos, sphaerulas et lilia quia in parte doctorum ante incarnationem Domini erant tres ordines eorum qui haustum gratiae coelestis, quasi scyphi sitirent, in uiam Domini promptissime, quasi sphaerulae currerent, supernae donum retributionis, quasi candorem liliorum odoremque gaudenter exspectarent: id est, ante legem, sub lege, sub prophetis. Secundus calamus et ipse habebat tres scyphos, sphaerulas et lilia, quia continentes illius temporis aeque tres ordines sanctorum in praefata distinctione temporum habebant, potum spiritualem desiderantes, uiam mandatorum Domini currentes, et coelestia praemia praestolantes. Tertius similiter calamus tres scyphos et sphaerulas, et tria habebat lilia: quia multi erant coniugati ante legem, multi sub lege, multi in diebus prophetarum, qui uerbum Domini audire, qui uiam eius currere, qui bonorum praemia operum ab ipso exspectare gauderent. Item ex alio latere hastilis, et primus calamus, et secundus, et tertius, tres scyphos et sphaerulas, tria quoque lilia habebat: quia in Nouo quoque Testamento, et in doctoribus, et in continentibus, et in coniugatis Deo deuotis tres fuere ordines temporum distantium: hoc est in primitiua Ecclesia de Israel, in nostra electione de gentibus, in ultima collectione reliquiarum Israel, qui uniuersi quique suo tempore uerbo uitae debriari, in uiam pacis properare, candorem perpetuae lucis uidere desiderant.
In ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi, etc. Diximus ipsum candelabrum, id est, stipitem candelabri medium, de quo calami procedebant, Dominum Saluatorem designare; de cuius gratia iusti, quidquid boni habent, acceperunt. Unde ipse in Euangelio, cum dixisset discipulis: Ego sum uitis, uos palmites; continuo subiunxit: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in uite; sic nec uos, nisi in me manseritis . Quasi aliis uerbis diceret: Ego sum candelabrum, et uos calami mei: sicut calamus non potest se erigere ad supportandam lucernam, nisi fixus manserit in stipite candelabri: sic nec uos, nisi in me manseritis, lucem ueritatis ac fidei in uobis ferre ualetis. In quo nimirum candelabro quatuor scyphi sunt facti, quia in quatuor libris sancti Euangelii, qui de Domino sunt conscripti, gustum uini noui, hoc est doctrinae coelestis, inuenimus, quod non utres ueteres, hoc est mentes terrenis adhuc desideriis inhaerentes, sed tantum innouata per Spiritum gratiae corda fidelium capere queunt. Sunt per singulos scyphos sphaerulae, simul et lilia deformata, quia idem Dominus, qui poculum nobis sapientiae spiritualis propinauit, cursum quoque piae operationis inoffensum ac promptum et habendum nobis ostendit: et ut habere possimus, ipse donabit, et ne in uacuum curreremus, claritatem nobis patriae coelestis, ad quam intenderemus, promisit: et huius nobis aditum sua gratia patefecit, uel certe, quia sub duobus calamis per tria loca scyphi, sphaerulae et lilia fieri mandantur. Possumus haec ita mystice interpretari, quia tribus fidelium gradibus, de quibus saepius diximus, coniugatorum scilicet, continentium et uirginum, et doctrinam ueritatis aperuit, et cursum boni operis imperauit, et haereditatis semper immarcescibilis atque incorruptae benedictionem promisit atque donauit. Et apte scyphi, sphaerulae et lilia candelabri non super calamos, sed sub calamis esse iubentur; quia corda praedicantium, imo omnium electorum, ne ad infima delabi possint, donis, mandatis et promissionibus dominicis sustentantur, atque ad amanda et quaerenda coelestia subleuantur. Hinc etenim sancta Ecclesia, uidelicet sponsa Christi, de ipso gloriatur, dicens: Laeua eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me . Laeua quippe sponsi sub capite est posita sponsae; quia temporalibus beneficiis Dominus mentes fidelium a terrenis uoluptatibus et concupiscentiis segregans, ad speranda ac desideranda perpetua bona erigit. Et dextera illius amplexabitur eam, quia ostensa diuinae maiestatis eius, uisio illam sine fine glorificat. Apte scyphi, sphaerulae et lilia sub duobus sunt calamis, quia in utroque Testamento fidelibus, quamuis caeremoniis distantibus, eadem deuotio Domino seruiendi mandata, eadem est gloria regni coelestis conseruata. Quartus autem scyphus, sphaerula et lilium, quae supra calamos omnes iuxta summitatem fuere candelabri ipsius, proprie ad Dominum pertinet Saluatorem, qui non solum electis suis uirtutum scientiam, operationem, et remunerationem tribuit, uerum etiam in seipso idem homo Christus figuram ostendens scyphi, cum se plenum Spiritu sancto declarauit: formam praetendit sphaerae, cum apparens in mundo, absque ullo circumstrepentium rerum obstaculo, exsultauit ut gigas ad currendam uiam : speciem monstrauit lilii, cum resurgens a mortuis, atque ad coelos ascendens, clarificatus est ea claritate quam habuit priusquam mundus esset apud Patrem . Et recte hic scyphus, sphaera et lilium calamis altior eminebat; quia nimirum dona, quae Mediatori Dei et hominum, homini Iesu Christo Deus Pater contulit, omnem humanae capacitatis modum transcendunt. Unicuique enim nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. In ipso autem Christo, sicut Apostolus ait, habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter . Bene autem sequitur:
Et sphaerae igitur et calami ex ipso, etc. Omne enim opus candelabri, hoc est et stipes medius, et calami ex ipso procedentes, cum omni suo ornatu, de auro fiunt; quia et Dominus ipse specialiter immunis a peccato, atque operibus iustitiae per omnia praeclarus, in mundo apparuit; et eamdem innocentiam atque iustitiam membra eius in hac interim uita, quantum ualent, imitantur; in futuro autem ueraciter ipsi adhaerendo proficiunt. Et apte idem aurum ductile fuit, ductile namque feriendo producitur; quia et Redemptor noster, qui ex conceptione et natiuitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit, ac sic ad resurrectionis gloriam peruenit: et omnes qui uolunt pie uiuere in illo, persecutionem patiuntur , quia et ipsi quasi metallum feriendo dilatatum, per passionis contumelias ad immortalitatis gratiam proficiunt. Unde et in psalmo quarto, qui inscribitur, In carminibus, quibus in mysticis fidei calamis dicit Ecclesia suo Redemptori: In tribulatione dilatasti me. Ac si aurum ductile suo artifici diceret: In percussione fabrili amplificasti me, et maiorem tundendo mihi profectum dedisti.
CAPUT IX. Lucernae candelabri et emunctoria.
45
Facies et lucernas septem, etc. Lucernae, septem sunt dona Spiritus sancti; quae et in Domino ac Redemptore nostro cuncta semper manserunt, et in membris eius, hoc est omnibus electis, pro eius uoluntate distributa sunt. Ponuntur ergo lucernae septem super candelabrum, quia super Redemptorem nostrum primogenitum de radice Iesse requieuit spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et impleuit eum spiritus timoris Domini . Et sicut idem ipse per eumdem loquitur prophetam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Dominus : quod autem dicitur, Ut luceant ex aduerso; hoc est quod propheta subsequenter adiecit: Ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captiuis indulgentiam, et clausis apertionem; ut praedicarem annum placabilem Domini, et diem ultionis Deo nostro. Lucernae namque candelabri lucebant ex aduerso, et tabernaculum Domini illustrabant, cum Dominus, existens plenus gratia et ueritate, nobis omnibus de plenitudine sua tribuit, et gratiam pro gratia, cum mansuetis et pauperibus spiritu, uerbum Euangelii commisit, cum poenitentibus medullam indulgentiae contulit, cum nunc tempus placendi Domino, futurum uero esse diem uniuersalis iudicii declarauit. Consonat huic lucernarum numero et positioni, quod in Apocalypsi dicit Ioannes: Et uidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum Agnum stantem, tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram . Si enim septem cornua ibi, siue septem oculi Agni, septem dona sancti Spiritus insinuare possunt: quare non eadem etiam septem lucernae candelabri merito designare credantur? Imo sicut in cornubus et oculis recte signatur propter omnipotentiam uirtutis qua cuncta regit, et plenitudinem scientiae qua cuncta perspicit: ita etiam Spiritus idem septiformis apte per figuram lucernarum exprimitur, propter lucem gratiae qua in nocte huius saeculi tenebras nostrae caecitatis illustrat. Unde et apte subiungitur:
Emunctoria quoque, et ubi ea quae emuncta sunt exstinguantur, etc. Sunt etenim quaedam in Scripturis diuinis ita praecepta, quae perpetuo iure et in hac uita, et in futura, semper obseruari debeant: ut est istud, Non habebis deos alienos coram me : et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota uirtute: et, Diliges proximum tuum sicut teipsum . Sunt alia quae toto huius uitae tempore obseruanda iubentur, sed in futura uita mercedem suae obseruationis aeternam percipiunt: ut est illud Euangelii, Facite uobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant uos in aeterna tabernacula . Hic enim ad tempus eleemosynae faciendae, ibi perpetuo eleemosynarum est fructus recipiendus. Sunt item alia, quae tempore Ueteris Testamenti diligenter iubente Domino seruata sunt: nunc coruscante per orbem Euangelio, non iuxta litteram, sed iuxta sensum mysticum in Ecclesia iubentur obseruari, ut est custodia sabbati, ut ritus hostiarum, et sanguis agni paschalis, caeteraque huiusmodi, quae suo quidem tempore solemniter custodita a populo Dei, quasi lucinia in lucernis candelabri ardebant, infusa oleo piae deuotionis, et incensa igne uerbi coelestis: cum uero ab apostolis atque apostolicis uiris praedicabatur, his et huiuscemodi obseruationibus finem a Domino impositum, cuncta ea spiritualiter magis in Ecclesia, quam iuxta litteram sunt seruanda. Quasi emungebantur lucinia candelabri, ut reparata melius lucerent, quia sublimius intellecta per Spiritum sanctae Ecclesiae lucem doctrinae salutaris praebebant. De qua reparatione lucernarum tabernaculi, hoc est Scripturarum diuinarum intelligentia sublimiore promittit in Leuitico Dominus suo populo, dicens: Multiplicabimini et firmabo pactum meum uobiscum. Comedetis uetustissima ueterum, et uetera nouis superuenientibus proiicietis. Multiplicatis quippe filiis Israel, confirmatum est cum eis pactum Dei: cum etiam gentibus, ad fidem uocatis, Noui gratia Testamenti in cordibus electorum firma radice plantata est. Comedimusque uetustissima ueterum, cum mandatum uetus, quod ab initio datum est generi humano, dulci cordis memoria retinemus: diligentes Dominum Deum nostrum ex toto corde nostro, tota anima, tota uirtute; diligentes et proximum tanquam nos ipsos. Et uetera nouis superuenientibus proiicimus, cum typica legis Mosaicae statuta iuxta litteram seruare cessamus; sed eadem ipsa gratius intellecta per spiritum innouato in spem regni coelestis corde custodimus: iuxta illud Apostoli, Si qua ergo in Christo noua creatura, uetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua (II Cor. U). Et in Apocalypsi, Et dixit qui sedebat in throno, Ecce facio omnia noua . Emunctoria autem, quibus haec agebantur, ipsa sunt uerba sacri eloquii, quibus manifeste designatur litteram legis in plurimis soluendam, et cum spirituali solummodo sensu esse seruandam. E quibus est illud in Actibus apostolorum, ubi prohibiti sunt credentes ex gentibus circumcidi, et absque caeremoniis hostiarum legalium euangelicae gratiae sunt obedire praecepti. Et quod Apostolus ad Hebraeos exponens uersiculum psalmi, ait, superius dicens: Quia hostias et oblationes et holocaustomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur; tunc dixi, Ecce uenio, ut faciam, Deus, uoluntatem tuam . Aufert primum, ut sequens statuat: in qua uoluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu. Emunctoria ergo, et uasa ubi quae emuncta sunt exstinguuntur, fiunt de auro purissimo; quia et diuina sunt uerba, quibus cessatio caeremoniarum legalium praedicatur: et Dei gratia sunt illustrata eorum corda, in quibus eadem figurata legis adumbratio finem accipit, ut succedens Euangelii ueritas clarius mundo luceret. Constat enim primos apostolos in Euangelio ante passionem dominicam soluisse sabbatum, et post ascensionem Domini, et aduentum Spiritus sancti, penitus hostiis finem imposuisse legalibus, ac pleraque legis litterae decreta euangelicae gratia libertatis mutasse. In his ergo lucinia quae emuncta sunt exstinguebantur: in quibus litteralis obseruatio completa exordium gratiae mundo clarius fulgentis exhibuit. Item quia finita mortali, et succedente uita immortali, cessabunt maxima ex parte opera uel dona lucis, quibus nunc utimur, ut sequantur aeternae praemia lucis in praesentia diuinae uisionis. Illa Scripturarum testimonia, quae haec futura esse testantur, emunctoria nimirum sunt aurea, quae spe futurae claritatis eximia. Uasa quoque in quibus ea quae emuncta sunt exstinguuntur, corpora utique sunt, et corda omnium iustorum immortalia. Et ideo rectissime auro assimilata, in quibus exoptatissima haec immutatio fiet, ut post temporalia Dei beneficia ad aeterna perueniant. Denique Apostolus emunctoria nobis lucernarum Dei, et loca ubi ea quae emuncta sunt exstinguantur, aurea praebet, cum de differentia praesentium et futurorum bonorum loquitur, dicens: Siue prophetiae euacuabuntur, siue linguae cessabunt, siue scientia destruetur; ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. Et paulo post: Uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum .
Omne pondus candelabri . . . talentum auri mundissimi. Omne pondus candelabri cum uniuersis uasis suis, omne corpus Christi est, cum ipso capite nostro Mediatore Dei et hominum, et uniuersis electis suis a summis usque ad infimos, ab his quibus maior inter natos mulierum nemo est usque ad eos, de quibus dicit: Uidete ne contemnatis unum de pusillis istis, qui in me credunt . Qui nimirum omnes, in diuersis licet gradibus, aetatibus, sexibus, conditionibus, ingeniis, temporibus, uni eidemque auctori ac datori perpetuae lucis, suo quique tempore ac loco, quasi candelabro aureo fixa radice mentis inhaerent, quo eiusdem participes lucis fieri possint. Quod uidelicet candelabrum, recte talentum auri mundissimi habere debere memoratur, talentum namque pondus plenum ac perfectum est: Quia iustus Dominus in omnibus uiis suis ; et qui suam gratiam in hac uita fidelibus, ut bene operentur, tribuit, ipse coronam iustitiae in illa uita bonis eorum operibus reddit. Cui contra Zacharias propheta iniquitatem super talentum plumbi sedere describit; quia et reprobis in eodem iusto examine, iuxta actus ipsorum restituet: Quia tu reddes, inquit, singulis secundum opera ipsorum . Sed distat, utrum quis aurum an plumbum ad examen diuinum afferat. Qui enim instar auri bonis fulgent operibus, in candelabrum Domini proficiunt, quia gloriae suae Conditoris participes existunt. At qui peccatis graues in districto examine apparent, demerguntur tanquam plumbum in aqua ualidissima; quia merito scelerum in abyssum poenae grauantis decidunt. Utrumque tamen, et plumbum scilicet et aurum, talenti habet mensuram; quia et in damnando impios, et in saluando ac coronando electos, iusta est nostri sententia Conditoris.
Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Huius mysterium praecepti facillime ex eis quae superius exposita sunt, patet. Ostensum namque est Moysi in monte exemplar candelabri quod faceret; quia in altitudine intimae contemplationis didicit aperte multifaria Christi et Ecclesiae sacramenta; quae tamen non aperte populo, quem erudiebat, proferre uolebat; sed typice potius per figuram et opus candelabri ac uasorum eius signabat, donec ueniret ipse Dominus ac Redemptor noster in carne, qui interiorem eiusdem figurae sensum Ecclesiae suae, data sancti Spiritus gratia, reseraret: ut et moriendo in cruce uelum templi discidit, atque ea quae tecta fuerant arcana sanctorum patefecit: et post resurrectionem discipulis apparens, aperuit illis sensum, ut et haec et alia Scripturarum secreta spiritualiter reuelatis oculis mentis perspicere possent. Sed et omnis scriba doctus in regno coelorum, cum ea quae in litteris sanctis de fide catholica uel pia actione didicerit, et ipse diligenter sequi, et alios docere praecipitur, quid aliud quam inspicere et facere secundum exemplar quod sibi in monte ostensum est, iubetur? Inspicit enim diligenter exemplar monstratum, et secundum hoc ad inferiora rediens facit, quando ea quae per sublimitatem diuini sermonis intus credenda siue agenda intelligit, sedulo corde scrutatur: horumque semper exemplar auditoribus suis et exsecutione recti operis, et uerbo doctrinae salutaris ostendit; qui uiuit et regnat cum Patre et Filio una cum Spiritu sancto, in saecula saeculorum. Amen