Cum dudum Carnoti uestra sincera conuersatione fruerer, accidebat crebrius ut uel scribendi causa uel orandi, sanctae Fidis martyris, quae extra muros eiusdem urbis sita est, ecclesiolam adirem. Qua de re memini nos aliquando inter confabulationis colloquia incidisse in mentionem sanctae Fidis, miraculorumque eius, quae in loco Concathensis coenobii, ubi sacrosanctum corpus illius ueneranter excolitur, omnipotentia Christi fiunt assidue. Quae, quia partim uulgarium fama celebrari uidebantur, partim quia inaudita habebantur, haud aliter quam inanis fabulae commenta a fide reiiciebantur. Et tum cum quod uerum erat per uoluntatem Dei silere non poterat, uerique opinio pene per uniuersam Europam iam discurreret, paulatim subiit mihi in corde tacita et obliuionis impatiens cogitatio, uti ipsum sanctae martyris habitaculum eodem discendi studio adirem. Postremo adeo res rediit huc, ut uoti inde facti tempus diemque, ne daretur obliuioni, in manuali codicello notauerim. Interea causa exstitit qua ad urbem Andegauensem, ab ipsius urbis episcopo exoratus, transmigrarem, ubi fere per triennium per inanes nugas, ut uerum confitear, tempus studii conterens, excessi tamen uoti quippe bonam opportunitatem exspectabam, qua succedentibus multiplicis curae occupationibus, adeo me falsa exspectatione reddidit delusum, ut uelut piscis intra linea claustra captus, quo magis expediri conabar, eo grauioribus malis implicarer. Tandem uero ne sub spem aduersitatis desidiae meae uiderer consulere, cum etiam occultos et pene inextricabiles diabolica fraude mihi praesentirem parari laqueos, prorsusque arte inimica a coeptis cogitantem de bonis absterreri, postpositis repente rebus, ad desideratum gloriosae martyris mausoleum Domino ducente perueni. Hic ergo de uirtutibus sanctae Fidis, postquam sollicite coepi inquirere, tanta a diuersis relatoribus miraculorum affluentia abundauit, ut nisi audiendi ardens esset animus, nimio taedio afficerent cerebrum. Uerum quia ipsum hominem, cuius oculi uiolenta ultione radicitus abstracti fuerant, et postmodum salua naturae integritate reformati, ipse uidere merui, et nunc etiam ibi hic homine dictante uideo, eodemque prodente, uniuersa attestante prouincia, noui; primum id tanquam miraculorum fundamentum caeterorumque lectioni inserendum puto, non solum sensum e sensu, sed etiam uerbum e uerbo, ut ab eius ore audio, breuitatis alienus longam satis lineam narrationis exordiens. Post haec uero pro redeundi festinatione perpauca adiicere miracula, reliquorum uero pulchriora summa breuitate cursimque notata, ea quidem quae aetate nostra non sunt antiquiora, quorumque testes in promptu, non fabulosam, sed euidentissimam ueritatem liquerint, mecum in patriam Deo duce deferendum delibero; quo uidelicet diligentiori datus otio, abundantiorem lecturis faciam lectionem. Haec ergo, mortalium doctissime, cum acceperis, artis tantum positionem corrige: nam quidquid mihi narratum fuerit, quamuis indoctus et recte dictandi imperitus, non tamen simplex ad audiendum nec facilis ero ad credendum; aut potius, si foedum tibi uidetur stylum imparem materiae materiam polluisse, tu te tibi salua beneuolentia mea, quem constat unice in altiorem sapientiae gradum euasisse, tam nobile tamque gloriosum thema nobili gloriosoque stylo decoratus sume, ne ueritas malo stylo corrosa legentibus horreat, ac per hoc res optima uilescat: nam tantam talemque historiam tanquam abiectis sapientibus occupasse praesumptoris potius est improbitas, nisi quia causa in medio prolata me ab hac audaciae nota facit immunem, quam, ut manifestius edicam, melius est coelestia miracula, necdum sicut noua et indubia, a scholastico quamlibet indocto salua ueritate utcunque tradi litteris, quam ab ignotis mundi partibus oscitantem spe dubia oratorem exspectari. Ergo non adeo culpandus mihi uideor, si diuinae gratiae munera pro uiribus propalare contendo, cum ipsa scriptorum inopia ut id agam uehementer expostulat. De caetero qui hoc lecturi estis, moneo ne in huius scripturae concordia scandalizemini, consequentiam temporum quaerentes; non enim permittit me instans redeundi necessitas ad purum inuestigare, nisi ea quae sine detrimento fructus misericordiae minime sunt praetermittenda. Unde non hic in hac scriptura libri, quem De uirtutibus sanctae Fidis Deo cooperante exordior componere, annorum ordo, sed miraculorum concordabit similitudo, quorum inuiolabili ueritate diligentissime a me exquisita, quia nihil uerius, precor ut fidem relatui pleno corde accommodetis, ne uobis sanctae martyri postmodum minus derogasse sit satius: aut potius, si rei prodigiosae inusitata nouitas uos perturbat, id super omnia a uestra fraternitate procumbens terratenus peto, uti nostro tempore non tam orationis quam causa experientiae, et uos quoque me regresso huc ueniatis, ne intempestiue falsum iudicetis inexperti, cuius ueritatem ultro propalabitis experti.