1
Angelorum hodie memoria celebratur, et exigitis debitum pro tanta solemnitate sermonem. Sed quid de angelicis spiritibus uiles loquantur uermiculi? Credimus sane, et indubitata fide tenemus, diuina eos praesentia et uisione beatos sine fine laetari in bonis Domini, quae oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt. Quid ergo de his homo loquatur hominibus, quae nec ipse quidem cogitare, nec illi saltem audire sufficiant? Profecto si ex abundantia cordis os loquitur, sileat nihilominus lingua necesse est ex inopia cogitationis. Attamen si multum est ad nos loqui de ea claritate et gloria, qua in semetipsis, imo in Deo suo angeli sancti nostris omnino supereminent cordibus; de ea loquamur, quam nobis exhibent, gratia et charitate. In supernis enim spiritibus non solum admirabilis dignitas, sed et dignatio amabilis inuenitur. Dignum est proinde, fratres, ut gloriam non capientes, tanto magis amplectamur misericordiam, qua nimirum constat nihilominus abundare domesticos Dei, coeli ciues, principes paradisi. Testatur denique Apostolus ipse, qui raptus usque ad tertium coelum, beatae illi curiae meruit interesse, atque eius nosse secreta, quoniam omnes administratorii sunt spiritus, missi in ministerium propter eos, aui haereditatem capiunt salutis .
Neque id cuiquam incredibile uideatur; quandoquidem ipse quoque Creator et rex angelorum uenit, non ministrari, sed ministrare, et animam suam dare pro multis . Utquid ergo ministerium illud angelorum quispiam dedignetur, in quo praecedit eos, cui in excelsis tota cum auiditate et felicitate ministrant? Si et hinc dubitas, utique qui uidit, testimonium perhibuit: Millia, inquiens, millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei . Alius quoque propheta ad Patrem de Filio loquens, ait: Minuisti eum paulo minus ab angelis . Sic plane, sic decet ut uincat et humilitate. qui sublimitate uincebat; sitque tanto minor angelis, quanto inferiori sese ministerio mancipauit: qui tanto excellentior est, quanto differentius prae eis nomen haereditauit. Sed quaeras fortasse, in quo minoratus uideatur ab angelis, cum 1020 ministrare uenit; quandoquidem, ut supra meminimus, in ministerium mittuntur et illi. In eo utique quod non modo ministrauit, sed et ministratus est, eratque unus et idem qui ministrabat, et qui ministrabatur. Merito proinde sponsa in Canticis canticorum: Ecce, inquit, uenit is saliens in montibus, transiliens colles . Ministrans enim saliit inter angelos: sed et ipsos transiliit ministratus. Ministrant enim angeli, sed de alieno, offerentes Deo bona opera, non sua, sed nostra, ac nobis eius gratiam referentes. Unde et Scriptura dicens: Quoniam ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu angeli, sollicite praemisit data ei fuisse incensa multa . Nostros enim sudores, non suos; nostras, non suas lacrymas offerunt Deo: nobis quoque eius munera referunt, et non sua.
Non sic minister ille sublimior cunctis, sed et humilior uniuersis, qui semetipsum obtulit sacrificium laudis, qui Patri offerens animam suam, nobis ministrat usque hodie carnem suam. Huius utique tanti ministri gratia nihil mirum, si dignanter nobis, imo et libenter angeli sancti ministrent. Ipsi enim amant nos, quia nos Christus amauit. Dicitur certe uulgari quodam prouerbio: Qui me amat, amat et canem meam. Nos uero, o beati angeli, catelli sumus Domini illius, quem tanto affectu diligitis; catelli, inquam, cupientes saturari de micis, quae cadunt de mensa dominorum nostrorum, qui estis uos. Et haec dixerim, fratres, ut ampliorem de caetero erga beatos angelos fiduciam habeatis, ac proinde familiarius in omni necessitate uestra eorum inuocetis auxilia; sed et dignius in eorum praesentia conuersari, et magis ac magis eorum uobis conciliare gratiam, captare beneuolentiam, exorare clementiam studeatis. Cuius rei gratia necessarium duco alias quoque charitati uestrae exponere causas, quae et ipsae beatos angelos pro nostra infirmitate reddant sollicitos; absque sua sane anxietate, sed non absque utilitate nostra; nec ad detrimentum felicitatis suae, sed ad nostrae salutis augmentum.
Constat sine dubio, rationis participes et capaces beatitudinis humanas animas angelicae, si dicere id audeamus, cognatas esse naturae: nec decet uos, o beati spiritus, contra legis praeceptum dedignari, quam uisitare debetis, speciem uestram, licet in multam, ut ipsi cernitis, deiecta sit uilitatem. Sed neque arbitramur uos, superni ciues, ciuitatis uestrae excidio delectari, et ruina murorum, quos semirutos esse ipsi uidetis. Cuius instaurationem si desideratis, ut dignum est; frequenter, quaeso, ante thronum gloriae uerbum precis iterate, dicentes: Benigne fac, Domine, in bona uoluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem . Si diligitis decorem domus Dei, imo quia uere diligitis; experiantur zelum uestrum uiui et rationales lapides, qui soli in instaurationem eius uobis possunt coaedificari. Hic est, dilectissimi, funiculus triplex, quo de excelso coelorum habitaculo ad consolandos, ad uisitandos, ad adiuuandos nos attrahitur supereminens charitas angelorum, propter Deum, propter nos, propter se ipsos. Propter Deum utique, cuius tanta erga nos misericordiae uiscera ipsi quoque, ut dignum est, imitantur. Propter nos, in quibus nimirum propriam similitudinem miserantur. Propter se ipsos, quorum ordines instaurandos ex nobis toto desiderio praestolantur. In ore enim paruulorum qui lacte modo uescuntur, et nondum solido cibo, perficienda est laus illa maiestatis diuinae, cuius habentes primitias angelici spiritus, beata nimirum delectatione fruuntur: sed tanto auidius nos exspectant, quanto consummationis eius exspectatione et expetitione sollicitantur.
5
Quae cum ita sint, pensate, quanta etiam nobis sollicitudine opus est, dilectissimi, ut dignos nos exhibeamus eorum frequentia, et eo modo conuersemur in conspectu angelorum, ne forte sanctos offendamus obtutus. Uae enim nobis, si quando prouocati 1021 peccatis et negligentiis nostris, indignos nos iudicauerint praesentia et uisitatione sua, ut iam necesse habeamus et nos plangere, et dicere cum Propheta: Amici mei et proximi mei aduersum me appropinquauerunt, et steterunt; et qui iuxta me erant, de longe steterunt, et uim faciebant qui quaerebant animam meam ; elongatis nimirum eis, quorum praesentia protegere nos, et propulsare poterat inimicum. Quod si tam necessariam habemus familiaritatem dignationis angelicae, cauenda nobis eorum offensa, et in his maxime exercendum, quibus eos nouimus oblectari. Sunt enim plurima quae eis placent, et quae in nobis inuenire delectat: ut est sobrietas, castitas, paupertas uoluntaria, crebri in coelum gemitus, et orationem cum lacrymis, et cordis intentione. Attamen super omnia haec unitatem et pacem a nobis exigunt angeli pacis. Quidni maxime delectentur in his, quae formam quamdam ciuitatis suae repraesentant in nobis, ut mirentur Ierusalem nouam in terra? Dico autem, ut quomodo ciuitatis illius participatio est in idipsum , sic et nos idipsum sentiamus, idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata; sed magis omnes simul unum corpus simus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
E contra uero nihil aeque offendit, et ad indignationem prouocat eos, quomodo dissensiones et scandala, si forte inueniantur in nobis. Audiamus siquidem, quid loquatur ad Corinthios Paulus. Cum enim sit inter uos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? In Epistola quoque Iudae apostoli legimus sic: Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes . Uidere est animam hominis quemadmodum uniuersa corporis membra uiuificet cohaerentia sibi. Separa ergo quoduis a iunctura caeterorum, et uide an de caetero illud uiuificet. Sic est omnis qui dicit anathema Iesu : quod nemo dicit loquens in Spiritu Dei, quia anathema separatio est. Sic est, inquam, omnis qui ab unitate diuiditur, nec dubites quin ab eo recesserit spiritus uitae. Digne igitur contentiosos, et qui separant semetipsos, apostoli carnales uocant et animales, Spiritum non habentes. Dicunt ergo sancti illi et beati spiritus, ubi scandala inuenerint et dissensiones: Quid nobis et generationi huic Spiritum non habenti? Nam si adesset Spiritus, per eum utique charitas diffunderetur, et unitas non scinderetur. Et dicunt: Non permanemus cum hominibus istis in aeternum, quia caro sunt. Quae enim conuentio luci ad tenebras? Nos de regno unitatis et pacis sumus, et honines istos in eamdem unitatem et pacem sperabamus esse uenturos. Nunc autem qua ratione nobis cohaereant, qui dissident a se ipsis? Uidetis quam congruat huic solemnitati euangelica lectio, quae sic deterret nos a scandalo paruulorum, quandoquidem tam uehementer angelis displicent scandala. Qui scandalizauerit unum de pusillis istis : durum est quod sequitur. Sed iam praeterit hora, ad missas nobis eundum est. Peto ne sit uobis molesta dilatio, quae poterit non inutilis fore, si capitulum praesens sermone altero diligentius prosequamur.