10
Solum igitur aptum tempus conceptionis est menstruali purgatione declinante. Releuata enim matrix feruorem retinet moderatum et humectationem modicam. Rursum semen non potest adhaerere nisi asperitate matricis effecta, materiae lapsu fundo lacessito. Ut enim in aegrotis dimissionis tempore cibus tenetur acceptus, inminente autem accessione, uel in ipsa, commoto uomitu effusus excluditur, non aliter semen firmiter teneri perspicitur purgationis fluore uergente. Addimus praeterea appetentiam quoque ueneream adesse ueneri. Sicut enim superceptus cibus non digeritur, sic semen inuita matrice exceptum minime tenetur uel connaturatur, nisi feminae sitientes uenerem sumpserint. Licet enim quaedam uiolentia oppressae conceperint, illis tamen delectatio affuit animi celata iudicio. Tempus ergo aptissimum conceptioni probatur quo ueneris appetentia suis fuerit stimulis agitata, sed neque corpore grauato neque sucis solitis destituto. Non est enim sufficiens sola cupiditas neque effectus ueneris obtinetur, nisi corporis quoque aptissima fuerit habitudo.
Quare conceptus dicitur? Ab eo quod captum teneat semen, ueluti concaptio nuncupata.
Discussuris praegnantibus aquatus humor uel tabidus aut sanguinolentus et ueluti loturae carnis per matricem fertur, tunc inminenti casu sanguis purus, in ultimo etiam gelatus, nam Graeci thrombos appellant, uel carnis quidquam informe aut pro parte formatum iuxta temporis modum. Plerisque autem grauedo ⟨lumborum⟩ atque ossuum dolor quae Graeci ischia uocant, tunc clunum atque sub umbilico pubetenus et capitis et oculorum et articulorum omnium, stomachi adtestante dolore pungenti, tunc corporis totius frigidus torpor, defectio animi, aliquando cum horroribus febris aut singultus et spasmus et uocis amputatio. Is autem quae nullo inpulsu uoluntario discutiuntur antecedit, ut Hippocrates ait, mammarum tabidus mareor ut deposita inflatione residere uideantur sine ulla manifesta ratione, ut autem Diocles memorat, etiam femorum frigidus torpor atque grauedo insidens clunum, cum perfectus inminet partus.
23.1
Post partum quae est diligentia adhibenda?
23.2
Mox ut peperit, oportet spongiis aqua tepida expressis loca detergere. Tunc iubenda est e cathedra celerius surgere ne frigore concepto matrix uexetur, aqua item ⟨tepida expressa⟩ mollis spongia siue lana aut latus pannus fibris sunt inponenda, ut lapsi fluores excipiantur. Tunc clunum et pubetenus usque ad umbilicum lana munda loca sunt contegenda. At si forte aliqua fuerit secuta de partu quassatio, erunt oleo dulci calido lanae tingendae et sic locis dolentibus inponendae. Quod si oleum non sit, axungia . . . pelles exsolatae sunt inponendae. Locus uero in quo iaceat mediocriter calidus est eligendus. Quam oportet iacere non iunctis femoribus, ut materia fluens . . . nec eius exitus arceatur. Sed nec satis distantibus, ne frigore partes facile penetrentur. Atque ita obstetrix iugiter demutatis pannis pudendorum foueat loca, adhibita requie et abstinentia cibi, ut in ceteris causis. Et ut uires egerint est resumenda, tertia quoque die sessiones ex aqua tepida aut ex oleo et aqua fiant, et totum corpus oleo est perunguendum atque ita cibus digestibilis dandus. Die uero quinta ad balneum conuenit ire, et sic uini dare potionem et uarios ac digestibiles cibos ministrare.
. . . nunc quoniam plerumque uentris tegmina, quod Graeci epigastrion uocant, uteri distentione rumpuntur, non est alienum transactis primis diebus cerotaria uentri adponere ex oleo roseo confecta, admixta cerussa et spuma argenti et alumine rotundo, tunc mediocriter inpressis fasciolarum cingulis adligare.
25.1
Si mammae post partum ingesto lacte inturgescant, quod Graeci spargisin uocant?
25.2
Nouo pondere lactis grauatae mammae primo turgescunt, deinde dolore accedente atque feruore tenduntur.
Ad tumorem faucium infantibus utimur mulsa instillantes in ore et ptisanae suco, a foris cnm lanis inuoluimus.
45
Siriasin qui patitur tumet ⟨anterior⟩ pars cerebri quam Graeci bregma uocant. Fit cauitas oculorum cum pallore corporis et siccitate, adtestante fastidio.
47.1
[Ad fragosum rugitum faucium, quod Graeci rogmon appellant, ex fluore uel congestione flegmatis uenientem rugitum dantis, in faucibus infantum ex humoribus tenacibus consistentis, hoc modo succurrendum est] . Conuenit ergo aqua mulsa humorum crassitudinem tenuare destillatione frequenti. Quod si forte infans fluentem humorem transuorauerit, quod necdum spuere ualeat, erit eius lingua nostro digito deprimenda, ut commoto uomitu facile tranauorata reiciat.
47.2
Item Suranus auctor infantibus tussientibus ex nucleis pineis et amygdalis usque ad nidorem leui pruna tostis et lini semine ac suco glycyrizae et tragacanto cum melle confecto uelut electuario usus est.