1
Postquam nuntiatum est, ut pugnatum esset in Gallos, id ciuitas grauiter tulit.
Tanta sanctitudo Iani est, ut numquam quisquam uiolare sit ausus.
Cominius qua ascenderat descendit atque uerba Gallis dedit.
5
Putabant eos qui foris atque qui in arce erant, inter se commutationes et consilia facere.
Nam Marcus Manlius, quem Capitolium seruasse a Gallis supra ostendi, cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem res p. sensit, is et genere et ui et uirtute bellica nemini concedebat.
Simul forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum uiaticum ex se atque in se ad rem publicam euertendam habere.
Nam haec maxime uersatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt incolomiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare.
10b
Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit, qui et uiribus et magnitudine et adulescentia simulque uirtute ceteris antistabat. is maxime proelio commoto atque utrisque summo studio pugnantibus manu significare coepit utrisque, quiescerent. pugnae facta pausa est. extemplo silentio facto cum uoce maxima conclamat, si quis secum depugnare uellet, uti prodiret. nemo audebat propter magnitudinem atque inmanitatem facies. deinde Gallus inridere coepit atque linguam exertare. id subito perdolitum est cuidam Tito Manlio, summo genere gnato, tantum flagitium ciuitati accidere, e tanto exercitu neminem prodire. is, ut dico, processit neque passus est uirtutem Romanam ab Gallo turpiter spoliari. scuto pedestri et gladio Hispanico cinctus contra Gallum constitit. metu magno ea congressio in ipso ponti utroque exercitu inspectante facta est. ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus sua disciplina scuto proiecto cantabundus, Manlius animo magis quam arte confisus scuto scutum percussit atque statum Galli conturbauit. dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit: eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo humerum dextrum eodem concessu incidit neque recessit usquam, donec subuertit, ne Gallus impetum icti haberet. ubi eum euertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit. Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati.
Ita per sexennium uagati Apuliam atque agrum Campanum, quod his per militem licebat, spolabantur.
Adulescens tali genere editus L. Furio Claudio Appio consulibus ⟨fit⟩ tribunus militaris. atque in eo tempore copiae Gallorum ingentes agrum Pomptinum insederant, instruebanturque acies a consulibus de ui ac multitudine hostium satis agentibus. Dux interea Gallorum, uasta et ardua proceritate armisque auro praefulgentibus, grandia ingrediens et manu telum reciprocans incedebat perque contemptum et superbiam circumspiciens despiciensque omnia uenire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet. tum Ualerius tribunus, ceteris inter metum pudoremque ambiguis, impetrato prius a consulibus, ut in Gallum tam inmaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obuiam; et congrediuntur et consistunt et conserebantur iam manus. atque ibi uis quaedam diuina fit: coruus repente inprouisus aduolat et super galeam tribuni insistit atque inde in aduersarii os atque oculos pugnare incipit; insilibat, obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi satis saeuierat, reuolabat in galeam tribuni. sic tribunus spectante utroque exercitu et sua uirtute nixus et opera alitis propugnatus ducem hostium ferocissimum uicit interfecitque atque ob hanc causam cognomen habuit Coruinus. id factum est annis quadringentis quinque post Romam conditam.
Ea dum fiunt, Latini subnixo animo ex uictoria inerti consilium ineunt.
15
Persuadent cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam magnam consumpserat.
Ea Lucani ubi resciuerunt, sibi per fallacias uerba data esse …
sese ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse.
Id ubi resciuerunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstrauimus, eorum parentes cum propinquis capillo passo in uiam prouolarunt.
20
Cum tantus arrabo penes Samnites populi Romani esset …
Arma plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese.
Domus suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci.
et Romani multis armis et magno commeatu praedaque ingenti copiantur.
25
nos in medium relinquemus.
nihil sibi diuitias opus esse.
Miserrimas uitas exegerunt.
Hic nimiis in otiis consumptus est.
Conualles et arboreta magna erant.
apud aras, quae uocabantur Neptuniae …
… prius hisce auctoribus inde reticula galearia …
Cum non possetur decerni, utrius putaretur uictoria esse …