1.1
Quisquis rhetorico festinat tramite doctus
1.2
Ad causas legesque trahi, bene perlegat artis
1.3
Hoc opus et notum faciat per competa callem.
1.4
Quid est rhetorica? bene dicendi scientia.
1.5
Quid est orator? uir bonus dicendi peritus.
1.6
Quod est oratoris officium? bene dicere in ciuilibus quaestionibus.
1.7
Qui finis? persuadere, quatenus rerum et personarum condicio patiatur in ciuilibus quaestionibus.
1.8
Quae sunt ciuiles quaestiones? quae in communem animi conceptionem possunt cadere, id est, quas unusquisque potest intellegere, ut cum quaeritur de aequo et bono.
1.9
Genera ciuilium quaestionum quot sunt? tria. Quae? demonstratiuum, deliberatiuum, iudiciale. Haec ab aliis quae appellantur? genera dicendi.
1.10
Quod est demonstratiuum genus? cum aliquid demonstramus, in quo est laus et uituperatio. Hoc Graeci quid uocant? επιδεικτικον uel εγκωμιαστικον. Quod est deliberatiuum? in quo est suasio et dissuasio. Hoc Graeci quid uocant? συμβουλευτικον. Quod est iudiciale? in quo est accusatio et defensio. Hoc Graeci quid uocant? δικανικον.
1.11
Partes oratoris officii quot sunt? quinque: inuentio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. Haec a Graecis quid uocantur? εργα του ρητορος.
2.1
Proposita controuersia quid primum consideramus? an consistat. Hoc quo modo inuenimus? ex intentione et depulsione.
2.2
Quid est intentio? quod prima pars, proponit, quae facit litem. Id Graeci quid uocant? καταφασιν. Quid est depulsio? quod secunda pars respondet. Id Graeci quid uocant? αποφασιν.
2.3
Cataphasis unde firmatur? ex aetio. Quid est aetion? causatiuum litis, propter quod res in iudicium deuocatur.
2.4
Apophasis unde firmatur? ex synechonte. Quid est synechon? quo continetur omnis defensio.
2.5
Ex aetio et synechonte quid nascitur? crinomenon. Quid est crinomenon? id de quo iudicandum est.
2.6
Quae materiae principaliter non consistunt? quae aut depulsionem non habent, aut quae inpudentem aut turpem habent intentionem. Haec a Graecis quae appellantur? ασυστατα.
3.1
Asystata quot modis fiunt? secundum Hermagoran quattuor, cum est aut ελλειπουσα aut ισαζουσα aut μονομερης aut απορος.
3.2
Quae est ellipusa? cum aliquid deest ex circumstantiis quod faciat quaestionem: ut si aliquis abdicatur nec abdicationis ulla sit causa: nam si ponamus, quod luxuriosus sit uel quod amicos non habeat aut aliquid huiuscemodi, materia consistit. Ellipusa quibus aliis nominibus nuncupatur? et κατ’ ελλιπες et κατα μοριον et κατ’ απεριστατον.
3.3
Quae est isazusa? cum eadem ex utraque parte dicuntur et nihil proprium est partis alterius, ut: ‘duo adulescentes uicini speciosas uxores habebant, nocte inuicem se conuenerunt: accusant se adulterii’. Quidquid enim altera pars dixerit, eadem et altera dictura est. Isazusan quibus aliis nominibus uocant? et ισομερη et κατ’ ισοτητα et πριονιτης.
3.4
Monomeres quae est? cum ex prima parte tantum constat, nec quicquam ex secunda adferri potest, ut sunt loci communes. Da exemplum. ‘Leno, qua parte uenturos ad se adulescentes sciebat, nocte foueam fecit occultam; ea iuuenes perierunt: accusatur, quod causas mortis praestiterit’: hic enim lenonis nulla defensio est. Monomeres quid aliut appellatur? ετερομερης et καθ’ ετερομεριαν.
3.5
Quae est aporos? cum iudex non inuenit quam sententiam dicat: ‘Tres simul iter agebant, duo soli reuersi sunt: accusant se inuicem caedis’: hic enim iudex non inuenit quid sequatur, cum uterque ab altero dicat occisum, et nihil ab utroque ad probationem possit adferri deficiente circumstantia.
4.1
Hae solae sunt asystatarum species? sunt et aliae, quas aput uarios artium scriptores inuenimus. Quae sunt? αντιστρεφουσα, αχρωμος, αδυνατος, απιθανος, απρεπης, αναισχυντος, παρ’ ιστοριαν, αλογος.
4.2
Quae est antistrephusa? cum actionem suam conuertunt litigantes et neuter utitur sua priore sententia, sed aduersarii sui. Da exemplum. ‘Repetebat ab amico suo pecuniam cum usuris quasi creditam: ille offerebat sine usuris tamquam depositam. Inter moras iudicii lex lata est de nouis tabulis; repetit ille pecuniam tamquam depositam, retinet ille quasi creditam’.
4.3
Quae est achromos? cum color facti non inuenitur, ut: ‘decem milites belli tempore pollices cibi amputauerunt; rei sunt laesae rei publicae’. Quo differt monomeres ab achromo? quod monomeres in omnibus deficit, achromos in solo colore.
4.4
Quae est adynatos? cum id in themate ponitur, quod sit contra rerum naturae fidem, ut si infans accusetur adulterii, quod cum uxore cubarit aliena.
4.5
Quae est apithanos? cum id inuenimus in themate, quod minus uerisimile sit, ut cum oculos caeci recuperasse dicuntur, uel cum obsessi aliquo misisse legatos: quae materiae tamen solent recipi. Cur ita? quoniam, quamuis minus uerisimile sit oculos recuperasse caecum, tamen possumus credere diuina maiestate alicui aliquando hoc esse concessum; et obsessos aliquo misisse legatos, uel captato obsidentium somno uel per eam partem ciuitatis, quam neglegentius obsederint hostes. Huiusmodi materias quid uocamus? cacosystatas. Quae sunt cacosystatae? quae non tam firmiter consistunt. Quot sunt autem in his genera? tria; nam aliae sunt cacosystatae, quae non tam firmiter consistunt, aliae asystatae, quae in totum non consistunt, aliae quae nec controuersiae quidem dici debeant, sed plasmata inrationabilia, id est aloga.
5.1
Quae est aprepes? cum aliquid personae incongruens inuenitur, ut: ‘uir fortis praemium accipiat: quidam fortiter fecit, petit praemii nomine nuptias filiae suae’.
5.2
Quae est anaeschyntos? cum prima pars inpudens inuenitur, ut ‘luxuriosus pater abdicat filium frugi’, ita tamen si uere abdicet; nam si ut se purget, poterit consilio materia consistere, quamuis actione deficiat. Unde intellegere debemus esse quasdam controuersias, quae possint consilio consistere, cum ipsa actione deficiant.
5.3
Quo differt monomeres ab anaeschynto? quod monomeres ex secunda deficit parte, anaeschyntos ex prima.
5.4
Quae est παρ’ ιστοριαν? quando id in controuersia inuenimus, quod sit citra historiae fidem, ut ‘reus est Q. Hortensius, quod in consulatu suo supplicium de indemnatis ciuibus sumpserit’, cum sciamus non Hortensium fuisse, sed Tullium. Hic modus in persona tantum inuenitur? immo in omnibus circumstantiis, et in re et in tempore et in loco et in causa et in modo et in materia, si aliquid ex his falsum ponatur et aliter quam in historiis inuenimus.
5.5
Quae est alogos? quae sine ratione componitur; quamuis omnia asystata ‘alogos’ dici possint, si quidem nusquam in his ratio inueniri potest.
6.1
Cum cognouerimus materiam consistere, quid primo quaeremus? ductum. Quid est ductus? quo modo tota causa agenda sit. Quid interest inter ductum et modum? ductus est totius orationis, modus uero partis alicuius in oratione.
6.2
Ductus quot sunt? quinque: simplex, subtilis, figuratus, oblicus, mixtus.
6.3
Simplex qui est? cum simpliciter id agimus, ita ut in themate positum est.
6.4
Subtilis qui est? cum aliud est in themate, aliud in agentis uoluntate.
6.5
Figuratus qui est? cum palam dicere pudor inpedit.
6.6
Oblicus qui est? cum periculum prohibet aperte agere.
6.7
Mixtus qui est? quando non unus est ductus.
6.8
Ductum unde inuenimus? ex consilio. Quo modo? si uerum fuerit consilium, simplex erit ductus; si non uerum consilium, tunc non erit simplex ductus, sed aut subtilis, si aliut fuerit in themate, aliut in uoluntate agentis, aut figuratus, si pudor inpediat palam dicere, aut oblicus, si periculum prohibeat aperte agere, aut mixtus, si non unus fuerit ductus.
7.1
Consilium unde inuenimus? ex tempore. Quo modo? si praeteritum fuerit tempus, uerum erit consilium; si praesens fuerit tempus uel futurum, non erit uerum consilium.
7.2
Ipsum tempus quo modo inuenimus? ex causatiuo litis. Exemplis doce, quo modo singuli ductus inueniuntur. ‘Inuentus est iuxta cadauer recens hominis occisi: fit reus caedis’. Causatiuum litis est, quod sit inuentus; quod est praeteriti temporis, et ideo uerum est consilium, ac per hoc simplex est ductus.
7.3
Subtilis ductus quo modo inuenitur? ‘Amicos non habet: abdicatur’. Causatiuum litis est, quod amicos non habet; quod est praesentis temporis, et ideo non est uerum consilium, ac per hoc nec simplex ductus. Qui ergo erit ductus? subtilis, quoniam aliud est in themate, aliud in agentis uoluntate; nam quod est in themate, ‘abdicat filium’, non uere abdicat, sed titulo abdicationis suadet ut amicos habeat.
7.4
Figuratus quo modo inuenitur? ‘Adulteros liceat occidere. Infamis fuit in nurum; inuenit filius adulterum obuoluto capite nec eum occidit. Interrogatur a patre, qui fuit adulter, cui pepercerit; non dicit et abdicatur’. Causatiuum litis est, quod filius non dicit; quod est praesentis, et ideo non est uerum consilium, ac per hoc nec simplex ductus. Qui ergo erit? figuratus, quoniam pudore deterretur filius patri palam dicere: ‘tu adulter fuisti’.
7.5
Oblicus quo modo inuenitur? ‘Tyrannus deposuit dominationem sub pacto abolitionis: uult petere magistratum, contra dicitur’. Causatiuum litis est quod petit magistratum; quod est praesentis temporis uel futuri, et ideo non est uerum consilium ac per hoc nec simplex ductus. Qui ergo erit? oblicus, quoniam periculo prohibetur, qui contra dicit, aperte mentionem facere tyrannidis.
7.6
Mixtus quo modo inuenitur? ‘Qui infamis fuit in nurum, arcem occupauit uocauit ad se filium et eum interrogauit, an rumori crederet; negauit se credere. Deposuit pater dominationem sub pacto abolitionis; filius repudiauit uxorem. Interrogat pater causas repudii; non dicit et abdicatur’. Causatiuum litis est, quod filius non dicit causas repudii; quod est praesentis temporis, et ideo non est uerum consilium ac per hoc nec simplex ductus. Qui ergo erit? mixtus, id est et figuratus et oblicus: ⟨figuratus⟩ , quoniam pudore deterretur patri palam dicere ‘tu adulter fuisti et ideo repudiaui uxorem’, et oblicus, quoniam periculo prohibetur aperte mentionem facere tyrannidis.
8.1
Hos omnes ductus plerique quo nomine uocant? figuratos. Nos ergo quare nominibus separamus? quoniam singuli ductus diuersa et ui et ratione consistunt nec debent uno nomine nuncupari, quorum et uis et ratio non una est. Quid interest inter oblicum ductum et figuratum? quod figuratus tunc est, cum pudor inpedit palam dicere, oblicus, cum periculum prohibet aperte agere; item, quod figuratus in coniectura est, oblicus in qualitate. Quid est istud? cum infamia est alicuius, incerta res est; at cum deposita dominatio est, constat tyrannum fuisse, quod est manifestae qualitatis.
8.2
Ductus idem semper est utriusque partis? non. Quid ita? quoniam ductus ex consilio nascitur, consilium autem non omnium semper est unum. Nec enim utraque pars semper est eiusdem uoluntatis: quod si eiusdem erit, hoc est, si unum consilium utriusque partis inuenerimus, erit unus et ductus, sicut plerumque in foro fieri solet, cum ex conpacto agunt. Quid, cum diuersum consilium fuerit utriusque partis? erit diuersus et ductus. Quid? modus et scopos similiter ut ductus? non, quoniam modus est ductus in parte orationis, scopos autem id quod omnis efficit ductus.
8.3
Consilium a ductu quo differt? quod consilium uoluntatis est, ductus ipsius orationis. Item quod ductus ex consilio nascitur, non consilium ex ductu.
9.1
Reperto ductu quid primo considerabimus? genus controuersiae.
9.2
Quot ea sunt? septem. Quae? simplex rationale, simplex legale, coniunctum rationale, coniunctum legale, conparatiuum rationale, conparatiuum legale, mixtum.
9.3
Quod est simplex rationale? cum res una uel factum simpliciter tractatur, ut: ‘inuentus est iuxta cadauer recens hominis occisi gladium cruentum tenens; reus est caedis’.
9.4
Quod est simplex legale? cum lex unam facit quaestionem, ut: ‘peregrinus murum ne ascendat: peregrinus murum ascendit et hostem propulsauit; petitur ad poenam’.
9.5
Coniunctum rationale quot modis fit? duobus, rebus et causatiuis. Rebus quem ad modum? cum multa quaeruntur, ut si aliquis accusetur et adulterii et sacrilegii. Coniunctum causatiuis quem ad modum fit? ut cum una res quaeritur et multis causis adprobatur, ut: ‘luxuriosus adulescens iurauit se uxorem non esse ducturum et abdicatur’; hic enim una quaestio est, an abdicandus sit, sed causatiuis coniuncta est, et quod luxuriosus sit et quod iurauerit se uxorem non esse ducturum.
9.6
Coniunctum legale quem ad modum fit? cum quaeritur, an contra plures leges sit admissum, ut: ‘peregrinus murum ne ascendat et nocte nemini liceat esse cum telo: peregrinus murum cum telo nocte ascendit et hostem propulsauit; petitur ad poenam’. Hic enim contra duas leges fecisse dicitur, et quod peregrinus murum ascenderit et quod nocte cum telo fuerit.
10.1
Quod est genus conparatiuum rationale? cum aut personae aut res conparantur. Personae quem ad modum? ut: ‘qui plus rei publicae praestiterit, petat praemium: contendunt medicus est orator’. Hic enim quaeritur, qui melior sit, utrum medicus an orator. Res quem ad modum? ut ‘qui plus rei publicae praestiterit, petat praemium: alter hostes ab obsidione reppulit, alter hostium ciuitatem cepit: contendunt de praemio’. Hic enim facta eorum et res conparantur, ut quaeratur, quid plus sit, hostes repellere ab obsidione, an hostium ciuitatem capere.
10.2
Conparatiuum legale quem ad modum fit? cum leges conparantur, ut ‘qui auxilium parentibus non tulerit, capite plectatur et mas templum Cereris si ingressus fuerit, capite puniatur: in templo Cereris matri auxilium filius tulit; petitur ad poenam’. Hic enim quaeritur per conparationem secundum quam legem filius facere debuerit.
10.3
Mixtum quem ad modum fit? quando non ex uno genere materia conposita est, id est, cum et simplex est genus et conparatiuum, aut cum et rationale et legale.
10.4
Simplex et conparatiuum quem ad modum fit? ut: ‘quidam proditionis accusabatur; ex filiis eius alter fortiter fecit, alter deseruit: petit pater de uiro forti ut abolitionem iudicii peteret; ille incolumitatem desertoris fratris optauit et reo adfuit patri; absolutus pater abdicat filum’. Hic enim et simpliciter quaeritur, an contra uoluntatem patris praemium ei licuerit petere, et per conparationem, quid magis debuerit optare.
10.5
Mixtum ex rationali et legali quem ad modum fit? ut: ‘qui proditionis damnatus fuerit, magistratui detur custodiendus et tricensima die torqueatur, ut conscios dicat et adulteros liceat occidere: proditionis damnatus magistratui collegae suo datus est custodiendus; ille eum in adulterio deprehensum occidit: reus est conscientiae’. Hic enim et rationale est genus, in quo quaeritur, an hic conscius fuerit, an ille adulter, et legale, in quo quaeritur, an eum illi licuerit occidere, qui torqueri debuerat, ut conscios diceret.
10.6
Haec genera controuersiarum cur quaerimus? ut iam formam et faciem statuum uideamus et imaginem diuisionis. Haec genera ubi inueniemus? εν τω κρινομενω.
11.1
Post haec genera controuersiarum quid deinde considerabimus? aliut quoque genus, quod appellatur publicum siue commune.
11.2
Quot ista sunt? quinque: ethicum, patheticum, apodicticum, diaporeticum, mixtum. Quare non illis septem superioribus iunguntur? quoniam illa septem ad imaginem statuum pertinent, haec uero ad formam elocutionis. Quare publica appellantur siue communia? quoniam quodcumque fuerit ex illis superioribus septem, necesse est ut ex his quinque aliquid in se habeat.
11.3
Quod est ethicum genus? in quo moralitas quaedam est, id est ubi mores hominum considerantur, ut sunt comoediae. Da exemplum. ‘Meretrix ex tribus amatoribus alium osculata est, alii residuum poculum dedit, alium coronauit: contendunt quem magis diligat’.
11.4
Quod est patheticum genus? in quo motus est animi et uis quaedam et impetus mentis, ut sunt tragoediae. Da exemplum. ‘Indemnatos liberos liceat occidere. Tres filios lege indemnatorum in conspectu matris occidit; mater eodem gladio se interemit: reus est, quod causas mortis praestiterit’.
11.5
Quod est apodicticum? in quo pugna quaestionum est. Da exemplum. ‘Peregre proficiscens reliquit aput amicum certam frumenti mensuram; ille in fame ciuitatis duplo pretio frumentum uendidit; reuersus amicus contenda de lucro’.
11.6
Quod est diaporeticum? in quo addubitatio est nec quicquam certi adfertur, ut: ‘cum duo fratres dissidentes armis contenderent, pater intercessit; uulneratus est incertum a quo; quaerunt filii a quo sit uulneratus; non dicentem accusant dementiae’.
11.7
Quod est mixtum? quod non ex uno genere compositum est, ut haec ipsa est materia patris uulnerati: nam et pathetica est in fratrum congressione, et diaporetica in addubitatione patris.
11.8
Haec genera propter quid consideramus? propter modum actionis et genus elocutionis. Ubi ea inuenimus? in personis et rebus: nam si persona uel res moralis sit, erit ethicon, si indigna et atrox, patheticon, si argumentis adprobanda, apodicticon, si non proferenda, sed cum summa dubitatione seruanda, diaporeticon.
12.1
Repertis generibus controuersiarum, quid deinde quaeritur? status.
12.2
Quid est status? quo consistit controuersia. Quo modo eum inuenimus? ex intentione et delpulsione sicut asystatas uel consistentes uidemus. Quo modo una cogitatione tot res simul inuenimus? quoniam haec consistunt, quae habent statum.
12.3
Quot sunt genera statuum? duo, rationale et legale. Quid interest inter rationales status et legales? quod rationales rei alicuius uel facti habent quaestionem, legales autem legis et iuris continent disceptationem.
12.4
Rationales status quot sunt? secundum Hermagoran quattuor: coniectura, finis, qualitas, translatio: sed translationem tantummodo legalem accipimus. Cur ita? quoniam nulla translatio, id est praescriptio, potest esse sine lege.
12.5
Coniecturalis status qui est? cum id, quod ab alio obicitur ab aduersario pernegatur.
12.6
Coniectura quot modis fit? sex: aut cum de facto constat et de persona non constat, aut cum de persona constat et de facto non constat, aut cum de utroque non constat, aut cum de sola uoluntate fit quaestio, aut cum de re ipsa quaeritur, aut cum est anticategoria.
12.7
Cum de facto constat et de persona non constat, quem ad modum fit? ut: ‘cum abdicato filio, qui militabat, inuentus est pater telo filii sui occisus, reus est filius parricidii’. Hic enim de facto constat, id est, occisum esse patrem, sed de persona non constat; quaeritur enim an a filio sit occisus.
12.8
Cum de persona constat et de facto non constat, quem ad modum fit? ut: ‘Luxuriosum filium abdicauit pater, abdicatus medicinae studuit, postea decumbenti patri dedit poculum, quod diceret sanitatis; pater in media potione ait se uenenum accepisse; filius residuum poculum bibit et decessit pater; reus est filius parricidii’. Hic enim de persona constat, quoniam filius poculum dedit, sed de facto non constat; quale enim dederit, utrum ueneni an sanitatis, incertum est.
12.9
Cum de utroque non constat, quem ad modum fit? ut: ‘luxuriosi pater non conparuit; reus est filius parricidii’. Hic enim non constat occisum esse patrem: et si constiterit, incertum est an a filio sit trucidatus.
12.10
Cum de uoluntate quaeritur, quem ad modum fit? ut: ‘Luxuriosus adulescens nocte a meretricis domo expulsus cereum ardentem ante fores meretricis abiecit; domus arsit; agit cum eo damni illati, arguit eum ut restituat’. Hic enim et de persona et de facto constat, sed tantummodo quaeritur qua id fecerit uoluntate.
12.11
Cum de re ipsa quaeritur, quem ad modum fit? quando περι της ουσιας quaestio est, non de facto aliquo, id est, cum quaeritur, an aliquid fuerit illud, de quo quaestio est, non an aliquid sit factum. ‘Repetebat a commilitone suo pecuniam tamquam creditam; negantem se debere occidit, sed et se interfecit; repetunt pecuniam heredes interfectoris ab heredibus pernegantis; illi contra dicunt’. Hic enim non de facto aliquo quaestio est, sed de eo, an ante pecunia ulla sit credita.
12.12
Quae est αντικατηγορια? mutua accusatio, id est, cum aliqui se inuicem accusant, ut: ‘Uir fortis habebat nouercam, habebat in matrimonio et captiuam; ambiguis signis obiit; accusant se inuicem ueneficii nouerca et captiua’.
13.1
Finitiuus status qui est? cum id, quod obicitur, non hoc esse contendimus.
13.2
Definitio quot modis fit? quinque: aut cum simplex est, quae anasceuastica dicitur, aut cum duplex actio est siue conparatiua, quae anthoristica dicitur, aut cum duplex quaestio est siue coniuncta, aut cum ex partibus definimus, aut cum est antithetica.
13.3
Quae est simplex definitio? cum unam rem simpliciter definimus, ut: ‘naufragia ad publicanos pertineant: cuiusdam naufragae corpus cum ornamentis ad litus expulsum harena obrutum est, id publicani eruerunt; rei sunt sepulchri uiolati’. Hic enim simpliciter quaeritur, quid sit sepulchrum uiolare.
13.4
Quae est duplex actio siue conparatiua? cum duas res diuersas definiunt litigantes. Da exemplum. ‘Sacrilegus capite plectatur, fur quadruplum soluat. De templo priuatam pecuniam sustulit; petitur ad poenam quasi sacrilegus; ille offert quadruplum quasi fur’. Hic enim alter sacrilegium dicit esse commissum et hoc definit, alter furtum: ex conparatione quaeritur, quid sit admissum, utrum sacrilegium an furtum.
14.1
Quae est duplex quaestio siue coniuncta? cum duas res, quas prima pars definit, easdem aduersarius inpugnat, ut: ‘qui non initiato sacra enuntiauerit, capite plectatur; non initiatus sacra uidit in somnis, rettulit ei, qui fuerat initiatus; ille ait: ‘haec sunt sacra’. Petitur ad poenam et contra dicit’. Hic enim quaeritur, quid sit initiatum esse, et quid sit enuntiare.
14.2
Quae est ex partibus definitio? cum unam rem multis partibus definimus. Da exemplum. ‘Qui obsidebantur ab hostibus, auxilia a finitimis conduxerunt; dum in itinere sunt auxilia, recesserunt hostes ab obsidione; petunt illi pactam mercedem, hi contra dicunt’. Hic enim quaeritur, quid sit auxilium praestare, quod ex partibus definimus: quod et decreuerunt et quod miserunt et quod hostes recesserunt.
14.3
Quae est antithetica definitio? quando ita definimus, ut non tantum crimen negemus, uerum etiam commodum aliquod adferamus. Da exemplum. ‘Commendatam sibi ab ephebo chlamydem, defuncto eo, in monumentis maiorum eius posuit; accusatur a patre ephebi sepulchri uiolati’. Hic enim dicit sepulchrum a se non tantum non esse uiolatum, uerum esse et ornatum.
15.1
Qualitas in quot species diuiditur? in duas, iuridicialem et negotialem.
15.2
Quare non et in demonstratiuam et deliberatiuam? quia deliberatio et demonstratio genera sunt dicendi, quae statibus dominantur et ideo non possunt qualitati seruire, quia una est ex ceteris statibus.
15.3
Iuridicialis facit statum an non? non. Quare? quia uim, quam accipit a qualitate, non apud se retinet, sed aliis tradit. Quibus? absolutae et adsumptiuae.
15.4
Absoluta qualitas statum facit? facit, quia uim, quam accipit a iuridiciali, apud se retinet.
15.5
Quot modis fit absoluta qualitas? duobus principalibus, facti qualitate et iuris ratiocinatione. Facti qualitas quae est? cum ostendimus factum id, quo arguimur, perniciosum non esse et ideo naturali iure esse concessum. Da exemplum. ‘Damnato Milone Cicero exclamauit urbem Romam bonis ciuibus sedem esse non posse; reus est laesae rei publicae’.
15.6
Iuris ratiocinatio quot modis fit? quattuor: lege, more, secta, arte.
15.7
Lege quem ad modum fit absoluta qualitas? ‘Indemnatos liberos liceat occidere: tres filius lege indemnatorum occidit; reus est uxori malae tractationis’. Hic enim se dicit lege fecisse.
15.8
More quem ad modum fit? ‘Mos apud Scythas fuit, ut sexagenarii per pontem mitterentur: Scytha Athenis sexagenarium patrem per pontem deiecit, reus est parricidii’. Hic enim se dicit gentis suae more fecisse.
15.9
Secta quem ad modum? ‘Philosophus disputauit in contione de bono mortis; cuncti qui eum audierunt, laqueo uitam finierunt; domini eorum accusant philosophum damni illati’. Hic enim dicit se secta sua fecisse, ut hoc disputaret.
15.10
Arte quem ad modum? ‘Pictor naufragia pinxit et publice proposuit; nemo nauigata reus est laesae rei publicae’. Et hic enim necesse est sua se arte defendat, quod pictores consueuerint huiusmodi multa pingere et publice proponere.
16.1
Adsumptiua qualitas facit statum? non. Quare? quia uim, quam accipit a iuridiciali, non apud se retinet, sed aliis tradit. Quibus? relationi, remotioni, compensationi, ueniae.
16.2
Relatiuus status quem ad modum fit? cum reus culpam refert in eum, propter quem arguitur. Da exemplum. ‘Miles in acie exclamauit, uincimur; occisus est ab imperatore; reus fit imperator caedis; contra dicit’. Dicit enim militem peccasse et ideo occidi debuisse, quod hoc exclamauerit.
16.3
Remotiuus quem ad modum fit? modis fit duobus, cum aut in personam remouemus aut in rem. In personam quem ad modum? ut: ‘Legatus intra XXX. diem nauiget: legatus non accepto a quaestore uiatico non nauigaua intra XXX. diem et reus est male gestae legationis’. Hic enim remouet in quaestorem, a quo uiaticum non accepit. In rem quem ad modum? ut: ‘missus est ad expugnandam hostium ciuitatem; inuenit illam lue laborare, reduxit exercitum; reus est laesae rei publicae’. In legem possumus remouere? possumus, sed hoc idem accipimus, quod est, cum in rem remouemus.
16.4
Conpensatiuus status quot modis fit? duobus, cum aut delicto meritum conparamus, aut cum maiori incommodo consultum esse contendimus.
16.5
Delicto meritum quem ad modum conparatur? ut: ‘milites ex acie ad muros confugiebant; imperator muros diruit, uictoriam reportauit; reus est laesae rei publicae’.
16.6
Maiori incommodo quem ad modum prospectum esse contendimus? ‘Tyrannidis tempore speciosum filium pater amico commendauit; uocauit ad se patrem eius tyrannus et tormentis expressit, ubi esset filius; satellites misit ad amicum, amicus puerum occidit, tyrannus re cognita se necauit; amicum mater pueri caedis accusat; adest ei pater’. Hic enim dicit puerum maiore a se pudoris iniuria liberatum.
17.1
Uenia omnis qualis est? aut purgatiua aut deprecatiua. Purgatiua quot modis fit? quattuor: errore, casu, necessitate, obliuione.
17.2
Errore quem ad modum fit? ‘Exulem intra fines deprehensum liceat occidere: ex duobus geminis fratribus similibus alter exulabat; fratrem eius quidam tamquam exulem occidit; reus est caedis’. Hic enim se dicit errore fecisse.
17.3
Casu quem ad modum fit? ‘Dum uenatur hastam in feram misit, in hominem incidit; eo uulnere periit; reus fit caedis’. Hic enim se dicit non uoluntate, sed casu fecisse.
17.4
Necessitate quem ad modum fit? ‘Orator captus ab hostibus laudem eorum scripsit, iubentibus his, et publice recitauit; gratuito dimissus est; ad suos reuersus laesae rei publicae accusatur’. Hic enim se dicit non uoluntate, sed necessitate fecisse.
17.5
Obliuione quem ad modum fit? ‘Sacerdos omnibus kalendis sacrum non fecit; petitur ad poenam’. Hic enim aliter defendi non potest, nisi memoria sibi adlegauerit excidisse.
17.6
Deprecatiua uenia quem ad modum fit? cum iam nulla potest esse defensio, sed eum cui liceat ignoscere, tantummodo deprecamur, quoniam negare non possumus nos uoluntate fecisse id, propter quod arguimur.
18.1
Negotialis status quot modis fit? principalibus duobus: in scripto et extra scriptum. In scripto quem ad modum fit? cum lex fertur aliqua uel rogatio. Id quot modis fit? tribus: simplici, coniuncto, conparatiuo.
18.2
Simplex quem ad modum fit? cum una lex simplex fertur, ut: ‘in aerarii inopia fertur rogatio ut honores ueneant’.
18.3
Coniunctus quem ad modum fit? cum duae leges uel plures feruntur, ut: ‘in aerarii inopia fertur rogatio, ut honores ueneant et ut noua uectigalia instituantur’.
18.4
Conparatiuus in scripto quem ad modum fit? cum ita leges feruntur, ut per conparationem quaerendum sit, quae potius conprobanda uideatur, ut: ‘in aerarii inopia alius fert legem ut honores ueneant, alius ut noua uectigalia instituantur: quaeritur quae potior sit’.
18.5
Extra scriptum quot modis fit? duobus, simplici et conparatiuo. Simplex quot modis fit? quattuor: iniectione qualitatum, particula iuris, quantitate numeri, cum causae redduntur mortis uoluntariae.
19.1
Iniectionem qualitatum quid Graeci uocant? επιβολην ποιοτητων. Quid est iniectio qualitatum? cum qualitas qualitati supernascitur.
19.2
Iniectio qualitatum quot modis fit? quinque: lege, rogatione, testamento, pacto, edicto uel praeconio.
19.3
Lege quem ad modum fit? ‘Rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet. Rapuit et profugit; dedit eam pater marito alii; reuersum raptorem uult pater producere ad magistratum; ille contra dicit’. Quo modo hic supernascitur qualitas qualitati? quoniam, quae antea rapta erat, hodie iam nupta est.
19.4
Rogatione quem ad modum fit? ‘Uir fortis petit praemium nuptias uxoris alienae; accepit; prima nocte exanimatam priori marito reddidit; cum aput illum conualuisset, repetit eam uir fortis; uiro forti contra dicit prior maritus’. Quo modo hic supernascitur qualitas qualitati? quoniam, quam reddidit quasi mortuam, repetit quasi uiuam.
19.5
Testamento quem ad modum fit? ‘Decedens testamento iussit, ut filia sua tutoris filio nuberet; reddita tutela tutoris filius petit eam in matrimonium; illa contra dicit’. Quo modo hic supernascitur qualitas qualitati? quoniam iussa est tutoris filio nubere et ille iam tutoris filius esse desiit.
19.6
Pacto quem ad modum fit? ‘Pactus est daturum se in matrimonium filiam medico, si eam ad sanitatem perduceret; perduxit ad sanitatem; inter moras capta est ab alio, et secundum legem raptarum puella indotatas nuptias elegit; petit medicus ex pacto nuptias eius; contra dicit puellae pater’. Quo modo hic supernascitur qualitas qualitati? quoniam cuius uirginis pactus est nuptias, ea iam nupta est.
19.7
Edicto uel praeconio quem ad modem fit? ‘Cuiusdam seruus fugerat; libello proposito uel per praeconem nuntians dixit daturum se denarios mille ei, qui ad se seruum suum perduxisset; quidam perduxit, perductus in libertatem adsertus est et liber pronuntiatus; petit ille mille denarios, contra dicit qui dominus fuerat’. Quo modo hic supernascitur qualitas qualitati? quoniam ille, pro quo promissi mille denarii erant, qui seruus fuerat, liber pronuntiatus est.
20.1
Particula iuris quae est? cum aliqua postulatio est. Haec species quot modis fit? tribus: cum res pecuniaria est, cum ius in posterum fit, cum de modo poenae agitur. [Hi sunt tituli controuersiarum, qui κατα το πλειστον negotialem statum ostendunt.]
20.2
Res pecuniaria quem ad modum est? ‘Deposuit apud amicum certam frumenti mensuram et ait quanti emisset. Eo absente ille duplo uendidit pretio, reuerso offert ei simplam pecuniam; ille exigit duplam’.
20.3
Ius in posterum quem ad modum fit? cum ex praesenti iudicio ius constituitur, quod postea sit obseruandum. Da exemplum. ‘Orba proximo nubat, uel, si eam noluerit in matrimonium deducere, det decem milia. Indicenti sibi orbae proximus dedit decem milia; indicit illi alia nuptias, et contra dicit’. Ex hoc enim iudicio incipiet institui ius, utrum uni orbae an omnibus sit obnoxius proximus.
20.4
De modo poenae cum quaeritur, quem ad modum inuenimus? ‘Qui causas mortis praestiterit, capite puniatur et raptor raptae det decem milia: puellam, caeci patris ducem, rapuit; ille praecipitio obiit; petitur ad poenam et offert decem milia’. Hic enim quaeritur qua poena adfici debeat.
21.1
Tituli controuersiarum, qui κατα το πλειστον negotialem statum efficiunt, qui sunt? cum tribuni appellantur de iniusto supplicio, cum abdicatio est, cum praemii petitio est.
21.2
Da exemplum, quem ad modum tribuni appellantur. ‘Seruus meretricem dominam amat; uult illum cruci figere; appellat tribunos de iniusto supplicio’.
21.3
Quid abdicato? Amicos non habet et abdicatur.
21.4
Cum praemii petitio est, quem ad modum fit? ut: ‘Uir fortis petat praemium: rusticus fortiter fecit, petit praemii nomine ne oues immolentur’.
21.5
Quantitas numeri, quam tertiam speciem esse diximus negotialis extra scriptum, quem ad modum fit? cum quantitas sine ulla conparatione tractatur. Da exemplum. ‘Tyrannicida praemium petat: duos tyrannos occidit; petit duo praemia, et contra dicitur’. Hic enim quaeritur per quantitatem sine ulla conparatione, tyranni lex illa una fuerit an duae.
21.6
Quarta species extra scriptum negotialis status quae est? cum causae redduntur mortis uoluntariae, ut: ‘eunuchus amat, reddit causas uoluntariae mortis’.
22.1
Conparatiua species extra scriptum quot modis fit? quattuor, cum diuinatio est, cum qualitatum conparatio est, cum quantitatum, cum duarum qualitatum.
22.2
Quae est diuinatio? cum de idoneo accusatore quaestio est, id est cum duo uel plures accusationem sibi uindicant. Da exemplum. ‘Qui habebat filium et uxorem, meretricem diligebat; uult filius patrem accusare dementiae, uxor malae tractationis’. Hic enim quaeritur, quis magis accusare debeat.
22.3
Qualitatum conparatio quae est? cum personae conparantur, ut: ‘qui plus rei publicae praestiterit, petat praemium: contendunt medicus et orator’.
22.4
Quantitatum conparatio quae est? quando facta conparantur et quaeritur quantum hoc uel illut sit.
22.5
Quot modis fit quantitatum conparatio? duobus, cum aut res conparantur aut numeri. Res quem ad modum conparantur? ut: ‘qui plus rei publicae praestiterit, petat praemium. Alter hostes ab obsidione reppulit, alter hostium ciuitatem cepit: contendunt de praemio’. Hic enim res gestae eorum conparantur. Numeri quem ad modum conparantur? ut: ‘in iudicio septem iudices sedeant, et eorum sententia probetur, quam plures dixerint: reum tres iudices capite damnandum iudicauerunt, duo exilio, duo absoluerunt’. Quaeritur quorum potior sit sententia, trium iudicum, qui capite damnarunt, an quattuor, qui non capite damnarunt’.
22.6
Duarum qualitatum conparatio quae est? cum personae simul et res conparantur. Da exemplum. Ut: ‘qui plus rei publicae praestiterit, petat praemium: in ciuitatis seditione orator in senatu concordiam suasit, philosophus aput populum; contendunt de praemio’. Hic enim et personae conparantur, philosophi et oratoris, et facta eorum, quod alter in senatu suaserit, alter ad populum.
23.1
Legales status quot sunt? secundum Hermagoran quattuor: scriptum et uoluntas, leges contrariae, ambiguitas, collectio. Accedit ad hos et translatio, quae tantum legalis est, et definitio, quam etiam legalem accipimus secundum M. Tullium.
23.2
Translatio quot modis fit? quattuor: a persona, a re, a tempore, a loco.
23.3
A persona quot modis fit? duobus, rei et accusatoris. A persona accusatoris quem ad modum praescribimus? ut si infamem negemus agere posse.
23.4
A persona eius qui reus est? ut si negemus posse accusari uirum fortem.
23.5
A re quo modo praescribimus? ut: ‘filiis aduersus patrem ne sit adio nisi dementiae: filius uult accusare patrem adfectatae dominationis, ille praescribit’.
23.6
A tempore quem ad modum praescribimus? duplici modo, si aut olim eum agere potuisse dicamus, nunc agere non posse; aut si nunc non posse contendamus, postea uero posse dicamus.
23.7
Olim potuisse, sed nunc non posse, quem ad modum? ut: ‘pupillus ne agat cum tutore post acceptam tutelam nisi intra quinquennium: pupillus accepta tutela nomen militiae dedit, post quinquennium dimissus uult agere cum tutore; ille praescribit’. Tutor enim dicit olim illum agere potuisse, sed nunc non posse.
23.8
Quem ad modum praescribimus, cum aduersarium postea agere posse, nunc uero non posse contendimus? ‘Pupillus ne agat cum tutore nisi post acceptam tutelam: pupillus amat meretricem, petit de tutore ut eam sibi redimat; non redimentem accusat male gestae tutelae; ille praescribit’. Hic enim tutor dicit eum nondum accepisse tutelam et ideo nondum agere posse.
23.9
A loco quem ad modum praescribimus? cum aduersarium dicimus alibi agere posse, non ibi, ubi intenderit causam: ut si dicamus, non Romae, sed in prouincia eum agere debere, non aput praetorem, sed aput consulem.
23.10
A modo non praescribimus, sicut aput Marcomannum habemus? praescribimus, sed hoc idem accipimus, modum, quod et rem.
23.11
Quid interest inter praescriptionem et translationem? quod praescriptio excludit actionem, translatio autem differt.
23.12
Translatio quot modis fit? principalibus duobus: per qualitatem, ut supra, et per quantitatem, ut si dicamus: ‘non potest aduersus tot agi uel de tot rebus uel et nunc et postea et hic et alibi’.
23.13
Praescriptioni quot modis occurrimus? quattuor: αντιπαραγραφη, infitiatione, definitione, iuris ratiocinatione.
24.1
Scripti et uoluntatis status quot modis fit? duobus, cum aut prima pars scripto nititur, secunda uoluntate: aut cum utraque pars omisso scripto sola uoluntate contendit.
24.2
Cum prima pars scripto nititur, secunda uoluntate, quem ad modum? ut: ‘peregrinus si muros ascenderit, capite plectatur peregrinus muros ascendit, hostes propulsauit, petitur ad poenam; contra dicit’.
24.3
Utraque pars omisso scripto quem ad modum sola uoluntate contendit? ‘Decedens cauit testamento, ut uxor sua decem milia acciperet, si alii non nuberet: post annum peperit, repetunt ab ea heredes decem milia; illa contra dicit’. Hic enim utraque pars de testatoris uoluntate contendit.
24.4
Leges contrariae quot modis fiunt? duobus, aut cum duae leges contrariae tractantur ex singulis partibus, aut cum una lex duplex est et eius sibi singulas partes aduersarii uindicant. Cum duae leges contrariae tractantur quem ad modum fit? ut: ‘qui opem parentibus non tulerit capite plectatur et mas, si templum Cereris ingressus fuerit, capite puniatur: filius in templo Cereris pulsatae matri opem tulit, petitur ad poenam et contra dicit’. Una duplici lege quem ad modum? ut: ‘rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet: duas rapuit, altera petit mortem, altera nuptias’. Quem ad modum, quidam dicunt, cum una lex simplex est sed diuersae sunt agentium uoluntates? ut: ‘qui patrem habebant proditionis reum, fortiter fecerunt; petit alter ex filiis praemii nomine abolitionem iudicii patris, alter actionem’. Quare hunc modum non recepimus? quoniam nulla hic iuris conparatio est, sed sola praemiorum petitio, quae ad negotialem pertinet statum: et quia tunc est status legum contrariarum, cum altera lex necesse est pereat.
25.1
Ambiguitas quot modis fit? quinque: per discretum siue indiscretum modo obscuro, per homonymiam, per distinctionem, per abundantiam, per deficientiam.
25.2
Per discretum et indiscretum quem ad modum fit? ut: ‘meretrices si ancillas habuerint, publicae sint: meretrices habent ancillas; quaestio est, quae debeant publicari, meretrices an ancillae earum an utraeque’.
25.3
Per homonymian quem ad modum? ut: ‘legauit testamento amico suo discum; heres offert uas uitreum, ille petit argenteum’.
25.4
Per distinctionem quem ad modum? ut: ‘quidam duos amicos habebat, alterum nomine Laesium, alterum Milesium; testamento ita cauit: amicus meus heres esto milesi: contendunt de hereditate Laesius et Milesius’.
25.5
Per abundantiam quem ad modum? ut: ‘meretrix aurata ueste ne utatur: si usa fuerit, publicetur. Meretrix aurata ueste usa est; quaestio est quae debeat publicari, ipsa an uestis eius’. Quo modo hic per abundantiam fit ambiguitas? quoniam si tollas ‘ne utatur’, ita legem ponas ‘meretrix aurata ueste si usa fuerit, publicetur’, incipiet publicatio ad meretrices pertinere.
25.6
Per deficientiam quem ad modum? ‘Testamento ita cauit: ab herede meo dari uolo amico meo decem uasa argenti, quae elegerit: quaestio est, quis debeat eligere’.
26.1
Collectiuus status qui est? cum ex scripto colligimus ad id, quod scriptum non est, ut perinde esse doceamus, ac si scriptum fuisset.
26.2
Collectio quot modis fit? quinque: a simili, a consequenti, a contrario, a maiore ad minus, a minore ad maius.
26.3
A simili quem ad modum? ut ‘qui patrem pulsauerit, manus perdat: matrem pulsauit et petitur ad poenam’.
26.4
A consequenti quem ad modum? ‘Adulteros deprehensos liceat excaecare: in adulterio deprehensus cum excaecatus esset et perductus esset postea a parasito suo in adulterium, maritus, cum eos inuenisset, parasitum excaecauit; parasitus de eo repetit talionem; contra dicit maritus’. Hic enim collectio fit huiusmodi, quoniam maritus dicit consequens esse ut eius oculi eruerentur, quo ministro adulterium est commissum.
26.5
A contrario quem ad modum? ‘Desertor capite plectatur: quidam fortiter fecit, uult petere praemium, et contra dicitur’.
26.6
A maiore ad minus quem ad modum? ‘Exulem intra fines deprehensum liceat occidere: quidam exulem intra fines deprehensum uerberauit et accusatur quod contra leges fecerit’.
26.7
A minore ad maius quem ad modum fit? ‘Qui commilitonem in acie protexerit, petat praemium: imperatorem protexit, uult petere praemium, et contra dicitur’.
Definitio legalis quem ad modum fit? cum petitio ex lege descendens uerbis est definienda, id est, cum uerbum in lege positum definitur. Da exemplum. ‘Qui nauem in periculo positam rexerit, eius nauis sit cum onere et qui nauem reliquerit, is nauem et onus amittat: gubernator et mercator naufragum receperunt; orta tempestate gubernator in scapham transiliit et funibus, quoad potuit, naui opitulatus est; mercator in gladium incubuit nec potuit mori; naufragus ad gubernaculum sedit. Sedata tempestate ad portum peruenerunt; contendunt de naui et onere’. Quem ad modum hic definitio legalis est? quoniam quaeritur, quid sit nauem regere et quid relinquere, quae uerba in lege posita petitionis faciunt quaestionem.
28.1
Status ubi inuenitur? in eo quod probamus, aut in eo ex quo probamus: secundum Theodorum in eo ex quo probamus, secundum Hermagoran et plurimos in eo quod probamus. Nam ex quo probamus, argumenti uim continet et non potest uideri ibi esse status, quando non id subscriptum est, sed in id quod probandum est. Cedo exemplum. Ut, cum causa est pro Milone; nam quod ibi probatur, relatio est: ‘P. Clodius meruit occidi’; ex quo probamus autem, coniectura est: ‘insidias enim fecerat’.
28.2
Cum plures status inuenerimus, quem ad modum eligemus principalem? primo quaeremus, quis cuius in locis sit diuisionis: nam qui alterum in se habuerit, is erit principalis: qui uero in locis diuisionis fuerit alterius, quasi membrum eius iudicandum est. Qui in locis fuerit alterius, ipse quoque praeceptis suis, id est locis suis diuidetur? non semper, sed quando uim habuerit incidentis.
29.1
Qui est incidens status? qui confirmat principalem. Incidens locis suis semper impletur? semper, quoniam necesse est impleri eum, qui seruit et operatur et uires suas subministrat principali.
29.2
Si neuter in alterius locis fuerit, quid faciemus? quaeremus, quis cui seruiat: nam qui seruierit, is erit incidens: qui uero dominabitur, is erit principalis.
29.3
Si neuter alteri seruierit, quem iudicabimus principalem? utrumque.
29.4
Huiusmodi controuersia, quid uocatur? conplexiua. Cur ita? quoniam duos in se uel plures conplectitur status.
29.5
Has ergo, id est conplexiuas, quem ad modum diuidemus? finito uno statu ad alium ueniemus, ita tamen, ut quaeramus quem primo tractemus, id est eum, unde incipit quaestio, hoc est, unde nascitur origo litis et qui maiorem in se continet pugnam, ut eum, qui ad adfectus pertinet, iuxta epilogos tractemus. Quid, si pugna inuidiosa fuerit aut periculosa? eum statum in primo tractabimus, qui pertinet ad adfectus; melius enim lenitis ac placatis in partem nostram iudicibus uel in aduersarios concitatis moralitate quadam uel sympathia ad pugnam sine inuidia descendemus.
30.1
Conparatiuas materias quot modis diuidemus? tribus; aut enim perpetua est diuisio aut partita aut duplex.
30.2
Quae est perpetua? cum una parte omnibus suis locis explicata ad alteram descendimus.
30.3
Quae est partita? cum singulos locos in praeceptis diuisionis positos, coniunctis in unum locum ex parte diuersa quaestionibus, conparamus.
30.4
Quae est duplex? cum singulas quaestiones singulis conparamus, non cum locos diuisionis. Quando quo utemur genere diuisionis? cum singulae quaestiones pares sibi sunt in conparatione, tunc utemur duplici diuisione.
30.5
Quid, si quaedam contra nos fuerint quaestiones? partito utemur genere diuisionis, id est locos singulos diuisionis locis singulis conparabimus. Cur ita? quoniam ibi possumus quod contra nos est latenter omittere uel obtegere. Quod si singulas quaestiones singulis conparamus, et ibi aliquid praetermiserimus, id quod nobis obest manifesto uidebimur praeterisse.
30.6
Quid, si aliquis locus contra nos fuerit et non potuerimus uti eius conparatione? perpetua utemur diuisione, in qua etiam quosdam contrarios nobis locos latenter possumus praeterire.
30.7
Diuisio eadem est semper utriusque partis? non semper; nam plerumque aliud alii expedit parti, si quidem diuisio pro sua utilitate formanda est.
30.8
Quid? status semper idem est utriusque partis? et ipse aliquando diuersus est aput litigantes.