1
1277-1278 Historia, seu narratio mere poetica ad exercitationem quasi academicam conficta potius quam exacta facti relatio qualis esse debet historia. Praeterquam quod enim in anachronismum insignem lapsus est auctor, dum insinuat Mahumetis sectam, et insignis hypocritae, Sergii scilicet apostatae, ut putamus, ab Ecclesia defectionem, circa Theodosii et sancti Ambrosii tempora refert accidisse. Quod narrat hic de uitulo in cauea secrete enutrito, deinde tauro facto ac furibundo, a Mahumete, quo rex fieret, acicurato, cum de hoc nihil omnino reperiatur apud auctores qui de rebus Mahumeticis egerunt, totum hoc nil nisi fabulam sapit, quam Hildebertus forte tunc iuuenis, et litteris adhuc humanioribus uacans potius quam seriis, necdum adhuc historia ualde peritus, exercitationis gratia in odium Mahumeticae sectae excogitauit et composuit. Hinc parum abfuit quin hanc historiam seu fabulam omiserimus, nisi in optimae notae manuscripto Elnonensi, ex quo alioquin multa seria et lectu dignissima eruimus, tam expresse praetulisset nomen Hildeberti, cuius cum opera omnia, quantacunque detegere potuerimus, uulgare nostri fuerit instituti, ne minimam quidem eorum partem retinere licitum nobis non sumus arbitrati. Heu! quot sunt stulti miseranda fraude sepulti, Contemptaque Dei cognitione rei! Qui Christum spernunt, cuius miracula cernunt, Quem Dominum solum contremit omne solum. Unde magis gentes se damnant insipientes, Quae Christum rident, dum sua regna uident. Nam qui uiderunt hunc passum, nec potuerunt Credere, stultitia sic redimunt uitia. Sed ne delinguam, quoniam modo taliter inquam, Neue tuendo reos sim reus inter eos, Christum spreuisse crimen contendo fuisse, Sed qui desipuit, sic ueniale fuit: At scelus immane fit non tibi credere, Christe; Utque loquar tuto, non ueniale puto. Nam facinus tale, tam durum, tam capitale, Quis dignum uenia crederet esse pia? Hos autem dignos aeterna morte malignos, Iudice me capiet, atque uorax rapiet Infimus infernus, nec qui satiatur Auernus; Uixque potest scribi quid patiuntur ibi. Ignis eos torret, ad quem mihi iam cutis horret; Res equidem sonitu, res grauis admonitu. Illos infestant miseros uicibusque molestant Igneus inde uigor, frigoris inde rigor. Nam sic damnantur, ut frigora nunc patiantur, Alternaque uice sulphura mista pice. Uermis eos rodit, quos omnipotens Deus odit, Poenaque fit prauis multiplicata grauis. Ignis ibi spissus, quem tetra reuoluit abyssus: Nunquam grata dies est ibi, nulla quies. Ultima quid seruo? res huic accedit aceruo Cunctis praefatis plus miseranda satis; Semper lugere, cruciatus fine carere: Hoc uere grauius et miserabilius. Quae cum narrare nullus queat et numerare, Cur ego dinumero, cum careant numero? Sed male secura gens flebiliter peritura, Perfidia tabens, nil rationis habens, Si posset scire sic se debere perire, Hoc puto desereret, et sibi consuleret Linqueret errorem, te, Christe, sequens meliorem, Consuleretque sibi uota ferendo tibi. Sed sunt pagani, qui spe luduntur inani, Qui quaecunque uolunt pro deitate colunt. Nec gens errore subducitur [ f. seducitur] illa minore, De qua proposui scribere, ceu potui. Ipsa Iouis mundum fratris negat esse profundum, Plutoni Stygium detrahit imperium, Et reputat uanam rem cum Iunone Dianam, Nec facit eximium Palladis ingenium. Martem cum Uenere dicit deitate carere, Et negat esse deum cum Protheo Nereum. Quidquid et antiquae fuit olim fraudis ubique, Horum sub titulis uiluit his populis. Haec exsecrantur, et eos haec qui uenerantur; Hos quoque confutant, et miseros reputant. Uiuere dicentes sicut fenum comedentes, Aeque Iudaeos Christicolasque reos. Se dicunt sapere, sed nos ratione carere Et nos sicut eos dicimus esse reos. Sic insensatos nos illi, seque beatos, Dicentes uere se Dominum colere, Qui Deus in coelo iusto regit omnia telo [ f. zelo]; Sed gens reuera non colit hunc misera. Hic si quaeratur quis sit quem sic ueneratur, 1279 Nomen habet Mahumet; hoc duce fisa tumet. Illi cunctorum cessit cultura deorum, Qui tenet ut proprium perfidiae solium. Expulit errores error nouus iste priores, Et Mahumet soli sunt data regna doli [ f. poli]. At tu summorum speculum, Godebalde, uirorum, Quod fuerit quaeris principium sceleris, Primaque tantorum fuerit quae causa malorum, Praecipis expediam; praecipis, et faciam. Quo si dignatur Deus ut coeptum peragatur, Dum tua iussa sequor, sic lege nostra precor.