1
Cum torpentia quorumdam ingenia industria prudentium excitare soleat, ne, ignauiae depressa sopore, otio languenti inutiliter contabescant, sed caligine detersa somnolentiae expergiscantur, ut quibus prodesse potuerint scribendo uel docendo, accurate hoc agere studeant; ne de talento male defosso terribilem Domini promulgatam audiant quandoque sententiam: tu quidem, mi dilectissime Elisachare, et amore insatiabilis sophiae uenerande praeceptor, post caeteros quos stimulis instanter charitatis agitare soles, ut uigilantes fideliter ea quae eis credita sunt domini sui famulis tempore distribuant opportuno, tandem meam agressus paruitatem, iussisti ut perscrutando diligenter uolumina antiquorum seu hagiographorum, siue etiam gentilium scriptorum, quaecunque pertinent ad historiae ueritatem, breuiter ac lucide colligere desudarem, a conditione quidem primi hominis usque ad Christi natiuitatem Domini: eo scilicet modo, ut quidquid de primo saeculo quod ante generalem fuerat cataclysmum, siue de secundo quod fuit post diluuium usque ad natiuitatem Abrahae, et regis Assyriorum Nini regnum, nostri siue gentiles senserunt scriptores, pandere diligentius curarem. Quaestiones etiam difficiles, quae per haec tempora in scriptis habentur legislatoris, enodare non negligere, quantum attinet ad historiae ueritatem. Inde autem per reges Assyriorum, Medorum atque Persarum, siue Graecorum, et usque ad Octauiani Caesaris monarchiam, ad quas gentes Assyriorum deriuando regnum per succedentia peruenit tempora: in populo autem Dei per patriarchas, iudices, reges ac sacerdotes, iterumque reges, numerum custodire annorum cautius obseruarem, et ea quae gesta in saeculis mundi partibus, et memoria sunt digna, adnotarem; ut quaeque immortaliter per singula frequentantur tempora, quando uel ubi fuerint, qui tunc etiam impetrauerint in eminentioribus regnis, uel qui populo Dei praefuerint, ostenderem. Insuper a destructione templi Hierosolymitani usque ad Domini natiuitatem Christi, quaeque in populo gesta sunt Iudaeorum, quoniam confusa propter calamitates quae eis acciderunt esse uidentur, ordinando summatim colligere instigasti. Haec quidem omnia ceu pieta breui in tabula meae ostendens paruitati, nullam excusationis occasionem reliquisti, sed potius operam dare imperasti. Igitur auxilio Dei adiutus, qui facit mutos loqui, non temeritatis, sed obedientiae gratia, hoc tam ingens parua cum cymba ignarus nauta pelagus nauigare coepi. Sed si maris se immutauerit serenitas, fluctusque intumuerint, tu qui iussisti naufrago porrige manum. Quamuis enim ecclesiasticis alligatus ac saecularibus negotiis, lingua praepeditus, sensu obtusus, hoc tam magnum ineruditus tiro arripui opus, quod sapientibus erat commmittendum: tamen quia tuae hoc non potui negare beneuolentiae, tibi examinandum mitto, et si utile adiudicaueris fore, non magis acceptum feretur scribenti quam censori. Porro nomina auctorum ex quibus ea collegi quae in septem libris conclusi, idcirco non ubique inserui (ut praemonuisti), quoniam in his in quibus concordare uidebantur, sensum eorum quae elegeram compendiose complexus sub breuitate dictare studui. Eorum autem nomina adnotare decreui, siue nostrorum, siue gentilium, sententiasque illorum assumpsi, ut in suis habentur libris, qui uariando a caeteris exorbitare uidentur. Obsecro itaque candidum lectorem ne praesumptioni tribuat meae imbecillitatis si quid in his ei displicuerit libris, sed obedientiae. Nec temere reprehendat, antequam diligentius eos legerit auctores ex quibus nos haec decerpsimus, et ad quos eorumdem quoque fidem referimus.