1
Quantas caedes Christiani gregis inhorruerit, sub Maximiani quondam impia tyrannide, reuolutae manifestant scripturarum paginae.
Tunc Eustorchius senator quidam Nicomediae habitabat, quidam et natus nomine Pantaleon, et decore corporali clarus et ingenio.
Unde pater, more patrum, laetus ac sollicitus fecit eum liberales artes apprehendere, ut non esset speciosa lampas sine lumine.
Tum discendae salutaris disciplinae gratia, medico Maximiani tradidit Euphrosino, quo ductore coepit esse frequens in palatio.
5
Imperator autem, eius honestate cognita, asserit, ac consequenter attestantur alii, digna quod persona talis sit astare Caesari.
Inter haec, quidam sacerdos in eodem oppido, nuncupatus Hermolaus, metu saeui principis, latebra se recondebat obsoletae tegetis.
Qua Pantaleonem saepe transeuntem conspicans, uas electionis esse comperit per Spiritum, et modeste prouocauit intus ad colloquium.
Quaerit ergo nomen, genus studiumque pueri, quaerit sectam. Ille notans quaesitorum ordinem, diligenter contrapensat responsorum seriem.
Soluit primum ac secundum; tunc exponens caetera: « Scrutor, inquit, documenta Hippocratis medici, atque magni praecessoris eius Aesculapii.
10
« Hos putamus esse deos, qui uiuaci numine, quae descripta reliquerunt, prosequentes approbant, dum langore fatigatis sanitatem reparant. »
Ad haec senex Hermolaus, os maturum reserans, non contendo replicare omnia quae protulit, sed quae breuiter dixisse non absurde potuit.
« Chare fili, uerba mea uigilanter accipe, fortiterque cerebrosa retine memoria: nam magistros credo tuos non docere talia.
« Duas esse medicinas Christiani nouimus, unam quidem de terrenis, de supernis alteram; quarum ut diuersos ortus, sic et efficaciam.
« Medici terreni longam per experientiam, surculorum didicerunt uires, et similium quae permutant qualitates humanorum corporum.
15
« Nullus tamen in hac arte sic probatus exstitit, cui non essent ad curandum aliae difficiles, aliaeque passionum prorsus incurabiles.
« Hoc testatur ille uir Hippocrates, qui fuit hoc de coelo sublimatus uir Aesculapius, quibus nemo uentilatur maior esse medicus.
« At supernae medicinae Christus auctor emicat, qui curare sola potest iussione morbidos, et ad uitam de sepulcro reuocare mortuos.
« Qui dederat caeco nato, post creata lumina, ac de tumba iam fetente suscitatus Lazarus, caeteraque mira gesta, quorum non est numerus.
« Sed de Christo quid dicatur, cum nos eius seruuli mira quaeque faciamus in ipsius nomine, tibi quoque non negando fore sane crederetur.
20
« Tu te ergo, chare fili, sapienter collige, argumenta manifestis sumens ab operibus, quis eorum sit habendus Deus atque Dominus. »
Coepit autem ratione tali puer allici, postquam singulis diebus sacerdotem uisere, ac de Christo sciscitari multa, plura dicere.
Quadam ergo die solus a magistro rediens, dum de uia declinaret, interemptum puerum, atque iuxta uidit eius peremptorem colubrum.
Quo spectaculo parumper tremefactus abstitit, sed quam primum resipiscens uiuide referbuit, sicque precem Deo uero primitiuam obtulit:
« O Iesu, quem posse cuncta Christiani perhibent, si collegio tuorum me dignaris iungere, praesta, quaeso, quod fidenter iam praesumo poscere.
25
« Precor, ergo, per uirtutem tui magni nominis, ut reuiuat iste puer, crepet iste coluber; quod proberis esse uitae atque mortis arbiter. »
Ad hanc uocem, o fides! o mira Dei bonitas! mortuus resurgit infans, et chelydrus finditur, laus praeclara de gentili ore Deo funditur.
« Te nunc, inquit, benedico, Iesu potentissime, non te semel benedicam, Deus atque Domine; tu sis omni benedictus saeculorum tempore. »
Currit ergo laetabundus tiro Christi nobilis, et ad pedes Hermolai procedit presbyteri, instans sibi non tardari sacri fontem lauacri.